ARTICVLVS V.Vtrùm sit semper secundùm leges scriptas iudicandum.

Source
AD Quintum sic proceditur.
Inf. art. 6. cor.
Videtur, quòd non sit semper secundùm leges scriptas iudicādum iudicandum . Semper enim vitandum est iniustum iudicium. Sed quandoq; quandoque leges scriptæ continent iniustitiam: secundùm illud Isaiæ 10. Væ qui condunt leges iniquas, & scribentes iniustitiam scripserunt. Ergo non semper est secundùm leges scriptas iudicandum.
¶ 2 Prætereà. Iudiciũ Iudicium oportet esse de singularibus euẽtibus euentibus . Sed nulla | lex scripta potest omnes singulares euentus comprehendere: vt patet per Philosophum in
Li. 6. c. 10. tom. 5.
5. Ethic. Ergo videtur quòd non semper sit secundùm leges scriptas iudicādum iudicandum .
¶ 3 Præterea. Lex ad hoc scribitur, vt sententia legislatoris manifestetur. Sed quandoque contingit quòd si ipse legislator pręsens præsens esset, aliter iudicaret. Ergo non est semper secũdùm secundum leges scriptas iudicandũ iudicandum .
SED contra est, quod August. dicit in libr. de vera
Capi. 31. à med, to. 1.
Relig. in istis temporalibus legibus, quanquam de his homines iudicent cùm eas instituerint, tamen cùm fuerint institutæ & firmatæ, non licebit iudicibus de ipsis iudicare, sed secundùm ipsas.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut dictum
Art. 1. huius quæst.
est, iudicium nihil aliud est, quàm quædam diffinitio vel determinatio eius quod iustum est. Fit autem aliquid iustũ iustum dupliciter. Vno modo ex ipsa natura rei, quod dicitur ius naturale. Alio modo ex quodam condicto inter homines: quod dicitur ius positiuum, vt suprà habitum
Quæst. 57. art. 2.
est. Leges autem scribuntur ad vtriusque iuris declarationem, aliter tamẽ tamen & aliter. Nam legis scriptura, ius quidem naturale continet, sed non instituit. Non enim habet robur ex lege, sed ex natura. Ius autem positiuum, scripturam legis & continet & instituit, dans ei auctoritatis robur. Et ideo necesse est quod iudicium fiat secundùm legis scripturā scripturam : alioquin iudicium deficeret vel à iusto naturali, vel à iusto positiuo.
AD primum ergo dicendum, quod lex scripta, sicut non dat robur iuri naturali, ita nec potest eius robur minuere, vel auferre: quia nec volũtas voluntas hominis potest immutare naturam. Et ideo si scriptura legis cō tineat contineat aliquid contra ius naturale, iniusta est, nec habet vim obligandi. Ibi enim ius positiuum locũ locum habet, vbi quantum ad ius naturale, nihil differt, vtrũ vtrum sic vel aliter fiat, sicut suprà
Quæst. 57. art. 2.
habitum est. Et ideo nec tales scripturæ, leges dicuntur, sed potius legis corruptiones: vt suprà dictum
1. 2. q. 95. art. 2.
est, & ideo secundùm eas non est iudicandum.
AD secundum dicendum, quòd sicut leges iniquæ secundùm se cō trariantur contrariantur iuri naturali vel semper, vel vt in pluribus: ita etiam leges, quæ sunt rectè positæ, in aliquibus casibus deficiunt: in quibus si seruarentur, essent contra ius naturale. Et ideo in talibus non est secundùm literam legis iudicandum, sed recurrendum ad æquitatem, quam intendit legislator. Vnde Iurisperitus
dicit: Nulla ratio iuris aut ęquitatis æquitatis benignitas patitur, vt quę quæ salubriter pro vtilitate hominum introducuntur, ea nos duriore interpretatione contra ipsorũ ipsorum commodum producamus ad seueritatem. Et in talibus etiam legislator aliter iudicaret: & si considerasset, lege determinasset. Et per hoc patet responsio ad Tertium.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Necesse est quod iudicium fiat secũdùm secundum legis scripturam. Ratio est, quoniā quoniam aliàs iudicium desiceret vel à iusto naturali vel à iusto positiuo.
Secunda conclusio. In aliquo euentu non est secundum literam legis iudicādum iudicandum : sed recurrendum est ad æquitatem, seu Epicheiam, Ista conclusio colligitur ex Diuo Tho. Thoma in solutione ad secundum.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

IN hoc articulo ante omnia aduertendũ aduertendum est, quod Diuus Tho. Thomas in duobus articulis præcedentibus explicuit tertiam conditionem iudicij in priuatis personis, ostendens quomodo sit peccatum illam conditionem prætermittere. Nunc autem in hoc articulo id ipsum ostendit verificari oportere in iudicio principis, siue cuiuslibet ministri Reipublicæ. Explicat autem talem iudicij conditionem seruari in publicis iudicijs & tribunalibus, quando ex legis præscripto iudicia pronuntiantur, alias essent iudicia suspiciosa & temeraria. Hæc conclusio verum habere debet in iudicijs quæ pronũ tiantur pronuntiatur non solum à iudicibus inferioribus, sed etiam à supremo senatu Principis. Probatur primò. Ex testimonio expresso Diui Augustini, quod habetur in argumẽto argumento , sed contra lib. de vero regimine capit. 31. Item etiam ex Arist. 5. Ethic. cap. 6. & lib. 10. c. 9. Et 2. Politicorum cap. 8. Et copiosius libr. 3. cap. 11. & 12. Et Diuus Thom. 1. 2. quæst. 95. artic. 1. ad secundum. Probatur autem conclusio vnica ratione. Lex positiua quantum ad vim directiuam obligat in conscientia non solũ solum subditos, sed etiam ipsum Principem legislatorem, ergo in pronuntiando sententias, omnes debent obseruare huiusmodi legis pręscripta præscripta . Sed obseruādum obseruandum est, vsque adeo veram esse conclusionem Diui Tho. Thomae quòd rarissimè possit princeps vel supremus senatus in causis ciuilibus dispensare in ipsa lege, & aliter iudicare quàm ipsa lex docet. Probatur quia est contra ius naturæ, quòd postquam aliquis per contractum legitimum constitutus est dominus prædij vel alterius rei, expolietur inuitus re illa. Quin potius illa expoliatio dicetur furtum siue deprædatio. Sed princeps non potest dispensare in furto neque in aliquo quod sit contra ius naturæ, ergo in proferendo sententias debet seruare legis scripta. Deinde probatur. Quoniam si liceret Principi ita se gerere: sequeretur quòd posset eum qui litigat, priuare suis bonis & adiudicare illa aduersario: ita vt factum teneret. Hoc autem est manifestè falsum. Diximus autem quòd rarissimè possit princeps dispensare. Quoniam aliquādo aliquando expediet ad bonũ bonum publicum, vt bona vnius ciuis accommodentur alteri, & tunc poterit princeps hoc facere. Diximus etiam in causis ciuilibus: quoniā quoniam in criminalibus sæpè contingit, satisfacta parte, quod princeps dispenset in rigore legis scriptæ, vbi commune bonum non periclitatur. De qua re disputandum erit infra quæst. 67. artic. 4.
DVbium tamen in hoc articulo se offert, vtrum sententia iniusta quæ contra legis præscripta pronuntiatur: obliget in foro cōscientiæ conscientiæ . Pro cuius intelligentia aduertendum est primo, tripliciter cōtingere contingere quod aliqua sententia sit iniqua. Primò quidem ex animo & affectu malo pronuntiantis illam . v. , Verbi g. gratia, quādo quando iudex condemnat reũ reum , seruato ordine iuris & talem reum qui realiter debet cōdemnari condemnari : nihilominus ipse iudex profert sententiam animo vindicandi se de illo. Secũdò Secundo dicitur iniusta sentẽtia sententia propterea quòd non seruatur ordo iuris. Tertiò dicitur iniusta ex ipsa causa: quando pronuntiatur sententia contra reuerà innocentem, secundum tamen allegata & probata est nocens. Dicimus ergo quòd duobus primis modis sententia iniusta obligat in foro conscientiæ: & ita seruatur secundum leges regni Hispaniæ. Quāuis Quamuis enim cōstet constet quod iudex protulit sentẽtiā sententiam animo se vindicandi vel non seruauit ordinẽ ordinem iuris, si tamẽ tamen processit in pronũtiādo pronuntiando secundũ secundum allegata & probata, habetur valida & executioni mādatur mandatur talis sententia. Secundo aduertendũ aduertendum est quod iniusta sententia per se adhuc est duplex, Alia quæ continet errorem intolerabilem . v. , Verbi g. gratia, in qua præcipitur aliquid impossibile vel aliquid manifestè malum: vt si quis puniatur pro bene factis. Et hæc dicitur apud iuris peritos sententia nulla. Et huiusmodi manifestum est quòd non obligat in foro conscientiæ. Alia vero est sententia iniusta, quæ quanuis contineat errorem, non tamen intolerabilem. Et hæc dicitur à Iurisconsultis iniusta sententia, Sed valida & tenenda. Vt habetur capit. sententiam. 11. quæst. 3. imo | vero executioni mandata est. Vt habetur extr. in cap. pastoralis. de officio delegati. In præsenti ergo quæst. quæstio solum controuertitur de sententia quæ continet errorem tolerabilem. Nam constat sententiam continentem errorem intolerabilem esse nullam.
Notandum est tertio, quòd causæ in quibus pronuntiatur sententia: aliæ sunt seculares & prophanæ in quibus agitur de rerum temporalium possessione siue iure. Aliæ vero sunt ecclesiasticę ecclesiasticæ in quibus agitur de iure seu possessione beneficiorũ beneficiorum . Huiusmodi rursus causæ aliquando requirunt sententiam declaratiuam tantum, hoc est vt iudex declaret ius beneficij cui pertineat & debeat ascribi absque condemnatione alterius partis litigantis. Aliquando vero sententia quæ profertur est priuatiua . v. , Verbi g. gratia, quando iudex per sententiam expoliat alteram partem litigantem beneficio propter aliquod crimẽ crimen : & adiudicat beneficium alteri.
His suppositis sit prima cōclusio conclusio . In causis secularibus sententia iniusta ex causa, quā uis quamuis pronuntietur secundum allegata & probata, non tamen obligat reum in foro conscientiæ, neque confert talis sententia ius alteri parti pro qua pronuntiatur, neque reuera expoliat partem condemnatam suo iure, quod habebat ad rem. Ista conclusio est cō munis communis sententia Theologorũ Theologorum . Videatur Caietanus infra quæst. 70. artic. 4. & in opusculo 27. quæstionum. 13. quæst. ad secundum. Et in opusculo 17. respons. 14. responsione. Et Soto lib. 3. de Iustitia. quæst. 4. artic. 5. Et quarto Sententiarum, distinct. 22. quæst. 1. artic. 3. conclus. 4. Et est expressa sententia Diui Thomę Thomæ infra quæst. 70. loco citato ad secundum argumentum. Vbi ait iudicium iniustum non esse iudicium. Et hinc sumitur primum argumentũ argumentum ad probandā probandam conclusionem. Iudicium eatenus obligat in conscientia quatenus habet rationem iudicij: sed eatenus habet rationem iudicij, quatenus est determinatio iuris, vt dictum est articulo primo: ergo iudicium iniustum non habet rationẽ rationem iudicij, siquidẽ siquidem non est determinatio iusti seu iuris: sed potius est determinatio iniusti. Secundo probatur quoniā quoniam sententia & iudicium est quasi quędam quædam lex particularis in particulari euentu: vt docet Diuus Thomas articulo sequenti, & infra quæstione 67. artic. 1. sed lex iniusta nullo modo obligat in conscientia, ergo neq; neque sententia iniusta. Tertio probatur, quoniam communis est Theologorum regula, scilicet, quod sententia quæ fertur in foro exteriori obligat in foro conscientiæ, nisi fundetur in falsa præsumptione. Ecce vbi Theologi excludunt errorem omnem, vt sententia obliget in conscientia, etiam si ille error fuerit legitimè præsumptus.
Secunda conclusio. In causis beneficiarijs omnis sentẽtia sententia iniusta propter errorem tolerabilem, siue illa sit declaratiua, siue priuatiua, dummodo pronuntietur secundum allegata & probata, & inter partes bona fide litigantes, confert ius in foro conscientiæ ei in cuius fauorem pronuntiatur: & reuera expoliat alterum iure quod habebat . v. , Verbi g. gratia, litigabat Petrus & Paulus apud iudicem. Et vterque cōtendit contendit sibi competere ecclesiam parochialem. Declarauit autem ipse iudex talem ecclesiam Petro esse ascribẽdam ascribendam per sententiam secundum allegata & probata pronuntiatam, Tunc Petrus est parochus illius ecclesiæ, non obstante quòd Paulus reuera secũdum secundum iura communia habebat ius ad illud beneficium. Sed non probauit legitimè intentionem suam. Idem continget, si Petrus & Paulus litigarent de parochia cuius Paulus habebat titulum & possessionẽ possessionem . Petrus autem apud Episcopum bona fide accusauit Paulum de aliquo crimine, propter quod merebatur priuari beneficio. Et episcopus secũdum secundum allegata & probata protulit sententiam, per quam expoliat Paulum suo beneficio: & ascribit illud Petro. Tunc dicimus quòd Petrus est verus parochus illius ecclesiæ. Hæc conclusio quantum ad id quod asserit de sententia declaratiua est contra Magistrum Soto vbi supra. Et contra omnes ferè iuris peritos. Quantum vero ad alteram partem de sententia priuatiua conceditur à Magistro Soto vbi supra. Negatur tamen à plurimis iuris Canonici peritis & Summistis: inter quos est Panormitanus capit. 1. de concessione præ bendæ. Et Innocentius capit. quia plerique. de immunitate ecclesiarum. quos referunt & sequuntur Angelus in summa, verbo, sen| tentia. §. vltim. & Syluester noster ibidem. Dicunt isti doctores quòd sententia priuatiua, etiam si iniusta sit in causis beneficiarijs, quando reus non appellat legitimè & opportunè, confert ius in conscientia alteri parti. Et ratio illorum est: quia tunc videtur reus consentire & cedere iuri suo. Et idcirco si Episcopus conferat alteri beneficium, quod iam vacare censetur per alterius partis concessionem, valida erit collatio. Si tamen reus, aiunt appellauerit opportunè, etiam si eius appellatio non admittatur, non erit valida sententia, neque confertius alteri in cuius fauorem pronuntiatur. Nos autem contra contendimus ostendere huiusmodi authores sibi ipsis contradicere. Sitq́ue primum argumentum ad ipsos. In causis prophanis & secularibus eo ipso, quod reus non appellat, non censetur iuri suo cedere, vt ipsimet authores concedunt. Ergo neq; neque in causis beneficiarijs. Probatur cōsequẽtia consequentia . Quia non habet minus ius ad beneficiũ beneficium qui possidet illud, quàm habet ille qui possidet rem temporalem. Ergo si iste per hoc quòd non appellat non amittitius in conscientia, ergo neque ille. Arguitur secundò. Nam non appellare non est maius signũ signum cedendi iuri suo quando per sententiam priuatiuā priuatiuam condemnatur reus, quàm cum talis sententia est declaratiua, sed iuris periti concedunt, quòd quando est iniusta sententia declaratiua, non est valida siue fiat appellatio siue non. Ergo idem debent concedere in sententia priuatiua. Vel potiùs negare in declaratiua: ita vt sit vtriusque eadem ratio. Sit tertium argumentum specialiter contra Magistrum Soto. Sententia priuatiua iniusta cōfert confert ius in conscientia, vt ipse fatetur, ergo multò magis declaratiua. Probatur consequentia, quia maiorem iniustitiam continet sententia iniusta priuatiua: quam iniusta declaratiua, siquidem per priuatiuam expoliatur homo suo beneficio, & imponitur illi falsum crimen. At vero per declaratiuam solũ solum manifestatur quod ille non habet ius ad beneficium, ac proinde præsumendus est magis inuoluntarius quando cōdemnatur condemnatur per sententiam priuatiuam, quàm quando per declaratiuam. Hæc ad homines. Modo probatur conclusio directè. In ecclesia est pote stas conferendi & auferendi beneficia cum opus fuerit ad salutem animarum & ad spirituale ecclesiæ cōmodum commodum : sed expedit ad animarum salutem, & conscientiarum tranquillitatem, vt talis sententia etiam iniusta valeat, siue declaratiua siue priuatiua sit ergo in conscientia manet tutus ille cui confertur beneficiũ beneficium , & est verus parochus: quoniam aliâs esset in ecclesia magnus error & scrupulus conscientiæ, si iura beneficiorum penderent à rei veritate, & non à sententia iudicis: quæ licet iniusta: procedit tamen secundum allegata & probata. Hæc ratio manifesta est, quia sæpè numero haberentur pro veris parochis & Episcopis, qui tales non essent. Neque haberent veram iurisdictionem. Et cōfirmatur confirmatur à simili. Quoniam quando expedit ad bonum temporale reipublicæ secularis, potest princeps qui est custos illius, expoliare vnum ciuem suis bonis proprijs & illa alteri adiudicare. Ergo multo magis iudex spiritualis poterit hoc præ stare, quando expedierit ad bonum spirituale ipsius ecclesię ecclesiæ . Sed expedit, vt tales sententiæ etiam iniustæ obligent in foro conscientiæ & veram iurisdictionem conferant ipsis parochis & episcopis. Ergo de facto valent & tenent in foro conscientiæ. Confirmatur secundò. Quoniam beneficia instituta sunt immediatè propter bonum commune & spirituale ecclesiæ, ergo quādo quando huiusmodi bonum periclitatur, necesse est vt ecclesia vtatur potestate sua, & verè conferat beneficia in foro conscientiæ, illis quibus in foro exteriori per sententiam secundum allegata & probata prolatam, adiudicat, licet illa sit iniusta à parte rei. Sed contra prædictam conclusionem arguitur primo argumentis factis pro prima conclusione. Nam in causis prophanis quando sententia est iniusta secundum se, etiam si pronuntietur secundum allegata & probata, non confert ius in conscientia, ergo neque in causis beneficiarijs ecclesiasticis. Omnes enim rationes quæ militant pro causis prophanis, videntur similiter cōcludere concludere de causis ecclesiasticis. Ad hoc argumentum respondetur, quòd pariter procedit contra nostram sententiam, & contra communem Canonistarum, & quorundam Theologo| rum: qui tenent, quando sententia est priuatiua, valere. Et ideo omnes tenemur ad illud respondere. Negatur igitur consequentia. Et ratio differẽtiæ differentiæ est, quoniam nullum omnino est incōmodum incommodum communi bono temporali, si in causis temporalibus iudiciũ iudicium huiusmodi non obliget in foro cōscientiæ conscientiæ . At vero in spiritualibus magnum inconueniẽs inconueniens emergit, si in causis beneficiarijs ad collationem veri iuris, esset necessarium quod à parte rei ita se haberet res: si modo iudex pronuntiat secundum allegata & probata. Sed nos contendimus quòd ipsa pronuntiatione confertur illi ius quod antea non habebat. Arguitur secundo. Ille in cuius fauorem pronuntiatur talis sententia iniusta, tenetur cum primũ primum sententiæ vitium cognouerit alteri restituere beneficium acceptum ex tali sententia. Ergo per illam sententiam non accepit ius in foro conscientiæ. Ad hoc argumentum respondetur concedo antecedens. Tenetur enim ille resignare beneficiũ beneficium in manibus prælati: vel saltim tenetur admonere alteram partem de vitio commisso in sententia: vt si ille voluerit prosequi litem & sibi consulere, faciat libere. Si autem noluerit ad monere proximum, sed manere cum ipso beneficio: Nihilominus est verus parochus veram habens iurisdictionem. Quemadmodum indignus aliquis cui semel collatum fuerit beneficiũ beneficium , tenetur illud resignare: & nihilominus omnes concedunt quod talis indignus habet veram iurisdictionem. Peccat tamen circa iustitiam legalem & charitatem.
Loading...