ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm contumelia consistat in verbis.

Source
AD Primum sic proceditur.
Videtur, quòd contumelia non consistat in verbis. Contumelia enim importat quoddam nocumentum proximo illatum, cùm pertineat ad iniustitiam. Sed verba nullum nocumẽtum nocumentum videntur inferre proximo nec in persona, nec in rebus. Ergo contumelia non consistit in verbis.
¶ 2 Præterea. Contumelia videtur ad quandam dehonorationem pertinere. Sed magis aliquis potest inhonorari, seu vituperari factis, quàm verbis. Ergo videtur, quòd cōtumelia contumelia non consistat in verbis, sed magis in factis.
¶ 3 Præterea. Dehonoratio, quæ fit verbis dicitur conuitium vel improperium. Sed contumelia videtur differre à conuitio & ab improperio. Ergo contumelia non cō sistit consistit in verbis.
SED contra. Nihil auditu percipitur nisi verbum. Sed contumelia auditu percipitur, secundùm illud Ieremiæ 20. Audiui contume| lias in circuitu. Ergo contumelia est in verbis.
RESPONDEO dicendum, quòd contumelia importat dehonorationem alicuius. Quod quidẽ quidem cōtingit contingit dupliciter. Cùm enim honor aliquam excellentiam cōsequatur consequatur , vno modo aliquis alium dehonorat, cùm priuat eum excellentia, propter quam habebat honorem, quod quidem fit per peccata factorum, de quibus suprà dictum est
Q. 64. 65 & 66.
. Alio modo cùm aliquis id quod est contra honorem alicuius, deducit in notitiam eius & aliorum. Et hoc propriè pertinet ad contumeliam, quod quidem fit per aliqua signa. Sed sicut
Augustinus dicit in secundo de doctrina Christ. omnia signa verbis comparata, paucissima sunt. Verba enim inter homines obtinuerunt principatum significā di significandi quæcunque animo concipiuntur. Et ideo contumelia, propriè loquendo, in verbis consistit. Vnde Isidor
. dicit in libro Etymo. quòd contumeliosus dicitur aliquis, quia velox est, & tumet verbis iniuriæ. Tamen quia etiam per facta aliqua significatur aliquid, quæ in hoc quod significant, habent vim verborum significantium, inde est quòd contumelia extenso nomine, etiam in factis dicitur: Vnde Roman. primo super illud, Contumeliosos, superbos, dicit glos.
Glos. interlinea. ibid.
quòd cōtumeliosi contumeliosi sunt, qui dictis vel factis contumelias & turpia inferunt.
AD primum ergo dicendum, quod verba secundum suam essentiam, id est, inquantum sunt quidam so ni audibiles, nullum nocumentum alteri inferunt, nisi forrè grauando auditum, puta cùm aliquis nimis altè loquitur. Inquantum verò sunt signa repræsentantia aliquid in notitia aliorum, sic possunt damna multa inferre, inter quę vnum est, quòd homo damnificatur quantum ad detrimentum honoris sui, vel reuerentiæ sibi ab alijs exhibendæ. Et ideo maior est cōtumelia contumelia , si aliquis alicui defectum suum dicat coram multis, & tamẽ tamen si sibi soli dicat, potest esse contumelia, inquantũ inquantum ipse qui loquitur iniustè, contra reuerẽ tiam reuerentiam audientis agit.
AD secundum dicendum, quòd in tantum aliquis aliquẽ aliquem factis dehonorat, inquantum illa facta vel faciunt, vel significant illud quod est contra honorem alicuius, quorum primum non pertinet ad contumeliam, sed ad alias iniustitię species, de quibus suprà dictũ dictum est
Q. 64. 65 & 66.
, secundum verò pertinet ad contumeliam, inquantum facta habent vim verborum in significando.
AD tertium dicendum, quod conuitium & improperium consistunt in verbis, sicut & contumelia, quia per hæc omnia repræsentatur aliquis defectus alicuius in detrimentum honoris ipsius. Huiusmodi autem defectus est triplex, scilicet defectus culpæ, qui repræsentatur per verba contumeliosa. Et defectus generaliter culpæ & pœnæ, qui repræsentatur per conuitium, quia vitium consueuit dici non solum animæ, sed etiam corporis. Vnde si quis alicui iniuriosè dicat eum esse | cæcum, conuitium quidem dicit, sed non contumeliam. Si quis autem dicat alteri: quod sit fur, non solùm conuitium, sed etiam contumeliam infert. Quandoque verò repræsentat aliquis alicui defectum minorationis, siue indigentiæ, qui etiam derogat honori consequenti quamcunq; quamcunque excellentiam & hoc fit per verbum improperij. Quod propriè est, quādo quando aliquis iniuriosè alteri ad memoriam reducit auxilium, quod contulit ei necessitatẽ necessitatem patienti. Vnde dicitur Ecclesiast. vicesimo, Exigua dabit, & multa improperabit. Quandoq; Quandoque tamen vnũ vnum istorum pro alio ponitur.
¶ Conclusio est affirmatiua.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

IN hoc articulo est primo aduertendum, quod Diuus Thomas à quęstione 72. vsq; vsque ad 77. agit de quinque speciebus iniuriarum quæ consistunt in verbis extra iudicium, quæ sunt contumelia, detractio, irrisio, susurratio, & maledictio, de quibus agũt agunt Summistæ in eisdem verbis. Soto libr. 5. de Iustitia. à quæstione. 9. vsque in finem. ¶ Secundo est notandum, quòd cōtumelia contumelia propriè loquendo consistit in verbis. Nam contumelia est deducere peccatum alterius in notitiam eius & aliorum. Hoc autem propriè loquendo fit signis & verbis, quæ habent rationem significandi & explicandi, consistit vero in factis, non quatenus facta sunt: sed quatenus induunt rationem verbi & signi: qua ratione, facta etiam in diuinis literis, aliquando verba appellantur. V. g. effregit quis domum non vt inferret contumeliam, sed vt furaretur, fur est non contumeliosus. Verum si id effecisset in vilipendium alterius, illud factum induit rationem verbi, & significat se alterum vilipendere, & sub hac consideratione induit rationem cō tumeliæ contumeliæ . Item si quis alterum percutiat fuste, non vt vilipendat, percussor est non con tumeliosus: si vero id faciat in contemptũ contemptum alterius, principalius & formalius habet rationem contumeliæ. Verum est, quod possunt reperiri in eodem facto duæ malitiæ & duæ rationes formales, quod eleganter aduertit Caiet. in hoc arti. Vna tamen se habet veluti materialiter respectu alterius. ¶ Tertio est aduertendum, cum D. Tho. in solut. ad tertium. quod conuitium differt à contumelia: nam contumelia est, quando obijcitur aliquod crimen seu peccatum, vt si quis dicat alteri quod est fur: conuitium vero est, quando obijcitur alteri quicunq; quicunque defectus, siue culpæ siue pœnæ. ¶ Vltimo est aduertendum, quod contumelia differt à detractione quantum ad obiectum. Contumelia enim versatur circa honorem, est enim per se loquendo ablatio honoris: detractio vero versatur circa famā famam , & per se loquendo est denigratio famæ: honor vero est reuerẽtia reuerentia quæ exhibetur alicui propter aliquam excellentiam, fama autem vt definiunt Theologi ex Ambrosio, est clara cum laude notitia vel illustris dignitatis status, moribus & vita comprobatus, vt definiuit glos. in cap. super vestra. de cohabi. cleric. & mulierum. Ex quo sequitur, quod aliquā do aliquando potest esse honor sine fama, vt patet in eo qui habet aliquam excellentiā excellentiam , & dignitatem ratione cuius ei exhibetur honor, sinistra tamen de illo habetur ęstimatio. Potest etiam esse aliquando fama sine honore, vt patet in aliquibus viris qui habent optimam æstimationem in populo, qui tamen nullā nullam habent dignitatem neque excellentiam. Ex quo concluditur definitio contumelię. Contumelia est iniuria qua obijcitur peccatum aliquod, coram & in præsentia eius cui irrogatur iniuria, vt cum dicitur alicui, fur.
DVbium est circa istam diffinitionẽ diffinitionem an contumelia sit grauius peccatum quam detractio. Soto lib. 5. de Iustitia. q. 10. art. 2. dicit contumeliā contumeliam per se loquendo esse grauius peccatum detractione, quæ sentẽtia sententia probatur his argumentis. Primo autoritate D. Tho. infra. q. 73. art. 3. ad 2. Vbi expressè dicit contumeliā contumeliam esse grauius peccatũ peccatum . Simpliciter & secundũ secundum se quā quam furtũ furtum : ergo contumelia secundũ secundum se, est grauius peccatũ peccatum detractione. ¶ Secundò arguitur. Sicut se habet rapina ad furtũ furtum , sic se habet contumelia ad de| p. 501 tractionẽ detrac tionem , sicuti enim raptor per vim aufert bona alterius, fur vero per fraudem: ita cōtumeliosus contumeliosus per vim aufert honorẽ: honorem detractor vero per fraudẽ fraudem aufert famā famam , sed rapina maius & grauius peccatũ peccatum est quā quam furtũ furtum : ergo similiter cōtumelia contumelia . Minor argumenti asseritur à Diuo Thoma supra quæstione. 66. articulo. 4.
Tertiò arguitur. Honor & fama sunt obiecta materialia cōtumeliæ contumeliæ & detractionis, obiecta vero formalia sunt rationes inuolũ tarij inuoluntarij vnde sumitur iniustitia: sed maior ratio inuoluntarij, est in contumelia, quam in detractione: ergo grauior iniuria. Minor probatur. Nam in contumelia est violentia, in detractione vero fraus & dolus. Et cōfirmatur confirmatur . In eadem re materiali, scilicet in acceptione eiusdem rei, potest esse diuersa ratio formalis, vt patet in furto & rapina, quæ quidem non oritur nisi ex diuersa ratione inuoluntarij: ergo ratio inuoluntarij est ratio formalis iniustitiæ. ¶ In huius rei expositione, sit conclusio. Contumelia & detractio secũ dũ secundum se habent se sicut excedens & excessum. Quantum ad modum excedit contumelia, & exceditur detractio: quantum ad obiectũ obiectum excedit secundum se detractio simpliciter tamen & absolutè loquendo, grauius peccatum est detractio quam contumelia.
Explicatur conclusio. In quolibet habitu possumus duo considerare, & rem ipsam in quam tendit habitus, & modum. Dicimus ergo, quod si cōsideretur consideretur res inquam tendit detractio & contumelia, detractio grauius peccatum est quam contumelia, destruit enim famam, quæ excellentius bonum est, quàm honor & reuerentia quæ destruitur per contumeliam. Et hoc patet etiam exemplis in scientijs naturalibus, v. g. Logica perfectior scientia est quantum ad modũ modum quā quam Theologia pro isto statu: Theologia vero perfectior scientia est ex parte obiecti & simpliciter & absolutè. Hæc conclusio habet tres partes. Prima pars probatur. Contumelia est læsio honoris, detractio vero est læsio famæ: sed læsio honoris per se fit per apertam violentiam, læsio vero famæ fit per se occultè & secretè: ergo peiorem modum habet cōtumelia contumelia quam detractio. Patet cōsequentia consequentia . Nam in iniurijs inferendis grauior modus est vio lentia quam fraus & dolus. Et confirmatur. Nam D. Tho. 1. 2. q. 6. dicit, quòd magis repugnat voluntario violentia quam fraus & dolus: quoniā quoniam magis repugnat principio voluntarij, scilicet voluntati: sed in contumelia est manifesta violentia, in detractione vero est fraus & dolus: ergo quantum ad modũ modum excedit cōtumelia contumelia . Secundo. Maior cōtemptus contemptus est in cōtumelia contumelia quam in detractione: ergo contumelia excedit detractionẽ detractionem quantum ad modum. Secunda pars cōclusionis conclusionis probatur. Nam detractio ver satur circa nobilius & principalius obiectum, versatur enim circa famam, cōtumelia contumelia vero circa honorem: ergo detractio excedit contumeliā contumeliam ex parte obiecti: quod vero fama melius bonum sit quam honor non indiget probatione. Tertia pars probatur. Illud peccatũ peccatum contra proximum est grauius, quod aufert maius bonum & infert maius damnum: sed detractio aufert maius bonum, & infert maius damnum quam cōtumelia contumelia : est ergo grauius peccatum. Minor patet, ex eo quod fama quæ per detractionem aufertur, maius bonũ bonum est quam honor, qui per cōtumeliam contumeliam aufertur.
Secundò D. Tho. infra quæst. 74. artic. 2. probat susurrationem esse grauius peccatũ peccatum quam detractionem & contumeliam: quoniam aufert amicitiam quæ maius bonum est, quam fama & honor quæ auferũtur auferuntur per detractionem & contumeliam: licet contumelia per se habeat adiunctam violentiam.
Vltimo. Homicidium est grauius peccatum quantũuis quantumuis fiat occultè & per fraudem quam contumelia: quoniam aufert vitā vitam quę maius bonum est quam honor, licet contumelia habeat adiunctum peiorem modum, & maiorem cōtemptum contemptum & violentiā violentiam : ergo &c. ¶ Ad argumenta in contrarium. Ad primum respondetur, quod D. Tho. est intelligendus, quod contumelia est grauius peccatũ peccatum quantum ad modũ modum . Hæc vero intelligentia colligitur manifestè ex eius verbis, subdit enim statim, inquantũ inquantum fit cum maiori cōtemptu contemptu . Hinc fit quod si idem peccatum obijciatur in præsentia & proferatur in absentia, cæteris paribus, grauius peccatum est obijcere illi peccatum in præsentia, quoniam idem est detrimentum, & in præsentia fit cum maiori contemptu & violentia.
Ad secundũ secundum respōdetur respondetur , argumentũ argumetum conuincere, quod contumelia excedit detractionẽ detractionem , quantũ quantum ad modũ modum , non tamen simpliciter & absolutè. ¶ Secundò respōdetur respondetur nego consequentiā consequentiam & differentia est: quoniā quoniam in rapina & furto idem damnũ damnum est, neq; neque est aliquis excessus specificus ex parte damni, qui possit maiorem grauitatẽ grauitatem specificā specificam tribuere, sed solum est excessus ex parte modi: at in contumelia & detractione, excessus specificus est ex parte damni, damnificat enim in maiori & nobiliori bono detractor quam contumeliosus, quia iste in honore ille vero in fama quæ maius bonum est damnificat.
Ad tertiũ tertium respōdetur respondetur , quod iniustitia specificatur tanquam à ratione formali ab iniusto, quod est obiectũ obiectum formale iniustitiæ, sicuti iustitia specificatur à iusto, non tamen à volũtario voluntario . Vnde vbi fuerit maior ratio iniusti, maior iniustitia erit, non vero vbi fuerit maior ratio inuoluntarij. Secundo respōdetur respondetur , quod in virtutibus & habitibus non solũ solum debemus attendere ad rationem formalem, verũ verum etiam ad rationem materialem, quoniā quoniam ex his duabus rationibus conflatur veluti vnica integra ratio obiecti, à qua sumitur perfectio habitus. V. g. Logica, vel Physica, vel metaphysica habent eandem rationem formalem sub qua, scilicet eandem abstractionem: differũt differunt tamen in rationibus quæ, quæ sunt veluti materiales respectu alterius rationis. Nihilominus perfectior est simpliciter & absolutè metaphysica & physica quā quam logica: quoniā quoniam ratio integra obiecti, perfectior est. Ita dicendum est in præsenti, quod licet cō tumelia contumelia excederet quantũ quantum ad rationem formalem detractionẽ detractionem . Detractio tamen excedit contumeliā contumeliam quantum ad rationem integram & perfectam, quæ conflatur ex ratione inuolũtarij inuoluntarij , cum detrimento in fama: in cōtumelia contumelia vero conflatur ex ratione inuolũ tarij inuoluntarij cum damno in honore. Ad confirmationem respondetur, quòd ratio iniustitiæ in contumelia & detractione desumitur ex ratione formali iniusti sicuti iam diximus.
ALiud dubium est, an de ratione contumeliæ sit, quòd fiat coram & in præ sentia? Et videtur, quòd sic. Primo. Nam de ratione contumeliæ est, quòd sit aperta & manifesta iniuria: non potest autem esse aperta & manifesta iniuria, nisi fiat coram & in præsentia, ergo. ¶ Secundo, hoc differt inter contumeliam & detractionem, quòd contumelia fit per manifestam violentiam, detractio vero per fraudem. Item detractio fit secretè & in occulto, contumelia vero manifestè & in præsentia: ergo contumelia in sua ratione formali importat, quòd fiat coram & in præsentia. In contrarium est, quòd multi contumelias faciunt in absentia.
In huius rei expositione notandum est primo, quòd bonitas vel malitia in actibus moralibus consideranda est ex intentione, quæ est radix bonitatis vel malitiæ quæ est in ipsis actibus, vt docet Diuus Thomas in 1. 2. quæst. 16. artic. 4. ¶ Secundo est notandum, quòd contumelia directè machinatur cōtra contra honorem alterius, vnde illa sola iniuria meretur nomen contumeliæ, quæ per se & directè tendit contra honorem alterius.
HIS positis ad quæstionem respōdetur respondetur hac conclusione. Contumelia per se & ex intentione fit in præsentia. Probatur, nam qui ex intentione & per se profert peccatum in absentia, non audens proferre in præsentia reueretur personam illius, & non tendit directè cōtra contra eius honorem: qui vero profert peccatum per se ex intentione in præsentia, non reueretur personam illius, & directè tendit contra honorẽ honorem : ergo iste talis solum est contumeliosus. Vnde D. Tho. in artic. dicit, contumeliam esse, deducere peccatum alicuius in notitiam sui & aliorum. Notandũ Notandum tamen est, quòd deducere peccatũ peccatum alicuius in præsentia, contingit tripliciter. Primo personaliter videntes vel audientes cōtumeliā contumeliam . Secundo modo literis vel libello, deducendo in eius notitiam. Tertio modo signis vel verbis, in absentia quidem per accidens: ex intentione tamen & per se in præsentia.
Secundo est notandum cum Caietano hic, quòd cum contumeliosus importet manifestum cōuitiatorem conuitiatorem , hinc est, quòd cum contumelia fit coram & in præsentia personaliter, tunc habet veram & perfectam rationem contumeliæ: cum vero fit in absentia per accidens, habet veram rationem contumeliæ non tamen ita perfectam. Ex hoc infertur, quòd autor libelli infamatorij non solum peccat peccatum iniustitiæ contra fa| mam: verùm sæpenumero peccatum contumeliæ cōtra contra honorem. Nam deducit peccatum in notitiam sui & aliorum. Quomodo vero sit facienda restitutio. Vide supra quæst. 62. artic. 2. circa solutionem ad secundum & tertium. Ex his patet ad argumenta in contrarium.
Loading...