ARTICVLVS V.
¶ Vtrùm liceat alicui occidere seipsum.
AD Quintum sic procedi
tur. Videtur, quòd alicui
liceat seipsum occidere.
Homicidium enim est peccatum,
|
inquantũ
inquantum
iustitiæ contrariatur. Sed
nullus potest sibiipsi iniustitiam facere: vt probatur in 5.
Ethic. ergo
nullus peccat occidendo seipsum.
¶ 2 Præterea. Occidere malefactores licet habenti publicam potestatem. Sed quandoque ille, qui habet
publicā
publicam
potestatem, est malefactor, ergo licet ei occidere seipsum.
¶ 3 Præterea. Licitum est, quòd
aliquis
spōtaneè
spontaneè
minus periculum
subeat, vt maius periculum vitet:
sicut licitum est, quòd aliquis
etiā
etiam
sibiipsi amputet membrum putridum, vt totum corpus saluetur. Sed
quandoque aliquis per occisionem
sui ipsius vitat maius malum, scilicet miseram vitam, vel turpitudinem alicuius peccati: ergo alicui
occidere seipsum.
¶ 4 Præterea. Samson seipsum
interfecit: vt habetur Iudicum 16.
qui tamen connumeratur inter sanctos: vt patet Hebr. 11. ergo licitum
est alicui occidere seipsum.
¶ 5 Præterea. 2. Mach. 14. dicitur, quòd Razias quidam seipsum
interfecit, eligens nobiliter mori
potius, quàm subditus fieri peccatoribus: & contra natales suos iniurijs agi. Sed nihil quod nobiliter fit
& fortiter, est illicitum, ergo occidere seipsum non est illicitum.
SED contra est, quod August.
dicit in 1.
de Ciuitate Dei. Restat
vt de homine intelligamus illud
quod dictum est: Non occides: nec
alterum, ergo nec te. Neque enim
aliud quàm hominem occidit qui
seipsum occidit.
RESPONDEO dicendum,
seipsum occidere, est omnino illicitum, triplici ratione. Primò
quidẽ
quidem
,
quia naturaliter quælibet res seipsam amat, & ad hoc pertinet, quòd
quælibet res naturaliter conseruat
se in esse, & corrumpentibus resistit quantum potest. Et ideo quòd
aliquis seipsum occidat, est contra
inclinationem naturalem &
cōtra
contra
charitatem, qua quilibet debet seipsum diligere. Et ideo sui ipsius
occisio semper est peccatum mortale, vtpote contra naturalem legem, & contra charitatem
existẽs
existens
.
Secũdò
Secundò
, quia quælibet pars id quod
est, est totius. Quilibet autem homo est pars communitatis: & ita id
quod est, est communitatis. Vnde
in hoc quòd seipsum interficit, iniuriam communitati facit, vt patet
per Philosophum in
5. Ethicor.
Tertiò, quia vita est quoddam donum diuinitus homini
attributũ
attributum
,
& eius potestati subiectum, qui occidit & viuere facit. Et ideo qui seipsum vita priuat, in Deum peccat:
sicut qui alienum
seruũ
seruum
interficit,
peccat in dominum, cuius est seruus: & sicut peccat ille, qui vsurpat
sibi iudicium de re sibi non commissa. Ad solum enim Deum pertinet iudicium mortis & vitæ, secundùm illud
Deuter. 32. Ego
occidā
occidam
,
& ego viuere faciam.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
homicidium est peccatum non solum, quia contrariatur iustitiæ, sed
etiam quia contrariatur charitati,
quam habere debet aliquis ad seipsum. Et ex hac parte occisio suiipsius est peccatum per compara|
tionem ad seipsum. Per comparationem autem ad
communitatẽ
communitatem
&
ad Deum habet rationem peccati
etiā
etiam
per
oppositionẽ
oppositionem
ad iustitiam.
AD secundum
dicẽdum
dicendum
, quòd
ille qui habet publicam
potestatẽ
potestatem
,
potest licitè malefactorem occidere per hoc, quòd potest de ipso iudicare. Nullus autem est iudex suiipsius. Vnde non licet habenti publicam potestatem, seipsum occidere propter
quodcunq;
quodcunque
peccatum:
licet tamen ei se committere iudicio aliorum.
AD tertium dicendum, quòd
homo constituitur dominus suiipsius per liberum arbitrium. Et ideo
licitè potest homo de seipso disponere quantum ad ea, quę pertinent
ad hanc vitam, quæ hominis libero arbitrio regitur,
nō
non
tamen quantum ad ea quæ non subiacent suo
arbitrio. Sed transitus de hac vita
ad aliam feliciorem non subiacet
libero arbitrio hominis, sed potestati diuinæ. Et ideo non licet homini seipsum interficere, vt ad feliciorem transeat vitam. Similiter
etiam nec vt quaslibet miserias prę
sentis vitæ euadat, quia vltimum
malorũ
malorum
huius vitæ & maximè terribile, est mors, vt patet per Philosophum in 3. Ethic.
Et ideo inferre
sibi mortem ad alias huius vitæ miserias euadendas, est maius malum
assumere ad minoris mali
vitationẽ
vitationem
. Similiter
etiā
etiam
non licet seipsum
interficere propter aliquod peccatum commissum. Tum quia in hoc
sibi maximè nocet,
ꝙ
quod
sibi adimit
necessarium pœnitentiæ tempus.
Tum etiam, quia
malefactorẽ
malefactorem
occidere non licet, nisi per iudicium publicæ potestatis. Similiter etiam
nō
non
licet mulieri seipsam occidere, ne
ab alio corrumpatur: quia non debet in se committere crimen maximum, quod est suiipsius occisio, vt
vitet minus crimen alienum. Non
enim est crimen mulieris per violentiam violatæ, si consensus non
adsit: quia non inquinatur corpus
nisi de consensu mentis, vt Lucia.
dixit. Constat
autẽ
autem
minus esse peccatum fornicationem vel adulterium, quàm homicidium, & præcipuè suiipsius, quod est
grauissimũ
grauissimum
,
quia sibiipsi nocet cui maximam dilectionem debet. Est etiam periculosissimum: quia
nō
non
restat tempus,
vt per pœnitentiam expietur. Similiter etiam nulli licet seipsum occidere ob timorem, ne consentiat in
peccatum: quia non sunt facienda
mala, vt veniant bona, vel vt vitentur mala, præsertim minora & minus certa. Incertum enim est, an aliquis in futurum consentiat in peccatum. Potens est enim Deus hominem
quacunq;
quacunque
tentatione superueniente liberare à peccato.
AD quartum
dicẽdum
dicendum
,
ꝙ
quod
sicut
August. dicit
in
1. de Ciuit. Dei,
Nec Samson aliter excusatur quòd
seipsum
cũ
cum
hostibus ruina domus
oppressit, nisi quòd latenter Spiritus sanctus hoc iusserat, qui per
illũ
illum
miracula faciebat. Et eandem rationem assignat de
quibusdā
quibusdam
sanctis
fœminis, quæ tempore persecutionis seipsas occiderunt, quarum memoria in ecclesia celebratur.
AD quintum dicendum, quòd
ad fortitudinem pertinet, quòd aliquis ab alio mortem pati non refugiat propter bonum virtutis, & vt
vitet peccatum. Sed quòd aliquis
sibi ipsi inferat mortem vt vitet mala pœnalia, habet quidem
quādam
quandam
speciem fortitudinis: propter quod
quidam seipsos interfecerunt, æstimantes se fortiter agere, de quorum numero Razias fuit: non tamen est vera fortitudo, sed magis
quædam mollities animi
nō
non
valentis mala pœnalia sustinere: vt patet
per
Philosophum in tertio
Li. 3. Ethic. ca. 8.
tom. 5.
Ethicorum: & per Augustinum in 1. de
Ciuit. Dei
.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Illicitum est omnino quod aliquis occidat seipsum.
Secunda
cōclusio
conclusio
ad primum argumentum. Qui occidit seipsum, peccat
cōtra
contra
charitatem per comparationem ad se, peccat
autem
cōtra
contra
iustitiam per comparationem
ad rempublicam & Deum.
Tertia conclusio in solutione ad secundum. Peccator etiam si habeat publicam autoritatem non potest occidere seipsum propter aliquod crimen, licet
tamẽ
tamen
ei committere se alteri iudicanti.
Quarta conclusio ad tertium. Non est licitum homini occidere seipsum vt transeat
ad feliciorem
vitā
vitam
neque vt effugiat quamlibet miseriam præsentis vitæ, etiam peccati. Istæ tres conclusiones vltimæ sunt explicationes primæ conclusionis vniuersalis.
COMMENTARIVS.
ANte omnia in hoc articulo aduertendum est fuisse olim hæreticos tam
amentes, vt dicerent quod qui se occideret
libera voluntate est verè martyr. De his meminit August. libr. de hæresibus. Alij etiam
aiebant quod qui se occidit pœnitentia du
ctus commissi criminis, est verè martyr: ac
proinde Iudas fuisset protomartyr. De his
erroribus plurima dicit Diuus Augustinus
libro. 1. de Ciuitate Dei, cap. 17. per multa capita. Contra has etiam hæreses habetur diffinitum in capit. tu dixisti. & in cap.
non est. & in cap. placuit. 23. quæstione. 5.
imo isti errores repugnant lumini naturali,
docet enim Aristoteles libro. 3. Ethicorum,
capit. 7. libro. 5. cap. 11. non esse actum fortitudinis sed pusillanimitatis, quod quis seipsum occidat. Idipsum docet Cicero in. 1.
Tusculana, & in libro de somno Scipionis:
& rationes D. Tho. in hoc articulo sunt morales demonstrationes.
DVbitatur nihilominus primò circa
primam conclusionem. Et arguitur
contra illam primo. Eodem præcepto prohibetur quis occidere alium & seipsum, sed
in multis casibus licitum est alium occidere, ergo in aliquo casu licitum erit occidere seipsum.
Arguitur secundò.
Eodẽ
Eodem
præcepto tenetur homo non occidere seipsum & conseruare vitam proximi, sed in multis casibus licitum est homini & sancto non conseruare
vitam nec defendere illam, sed potius exponere certo periculo mortis, ergo aliquando licitum erit homini se occidere. Probatur consequentia. Quia ille moraliter se occidit qui voluntariè vitam certo periculo
mortis exponit.
Arguitur tertiò. Quoniam multi viri illustres non solum apud Gentiles sed etiam
apud fideles laudantur quod seipsos interfecerint, quorum plurima exempla refert
August. libro. 1. de Ciuitate Dei, capit. 21.
& Diuus Hieronymus in epistola ad
Gerōtiam
Gerontiam
laudat Lucretiam & quasdam alias
nobiles fœminas quod seipsas interfecerint
propter virtutem castitatis, & super
primũ
primum
cap. Ioannis inquit, In persecutionibus non
licet propria perire manu absque eo vbi castitas periclitatur. Et D. Thomas refert in
quarto & quinto argumento huiusmodi
exempla, & de B. Apolonia legimus, quod
seipsam vltro in flammas coniecerit.
His tamen non obstantibus, conclusio
articuli certissima est. Confirmatur. Quia
(vt iam diximus) nunquam est licitum
|
occidere hominem nisi publica autoritate
vel in defensione sui ipsius, at vero quando
quis seipsum interficit nihil horum interuenit, ergo nunquam licitum erit quod quis
semetipsum occidat. Denique vsu ecclesiæ
cōfirmatur
confirmatur
quæ sepulturam denegat ijs qui
se
interficiũt
interficiunt
, ergo iudicat semper esse enorme peccatum & finalem impœnitentiam.
Tota igitur difficultas est in soluendis argumentis.
Ad primum argumentum respondetur
negando consequentiam. Et ratio discriminis est, quia materia immediata illius præcepti negatiui est occisio hominis indebita
cō
tra
contra
rationem, at vero contingit quòd occidere alium non semper sit contra rationem.
v. g. occidere malefactorem autoritate publica, occidere vero seipsum semper est contra rationem, & ideo nunquam licet.
Ad secundum argumentum vt respondeamus notandum est, quòd actio per
quā
quam
homo priuatur vita duplex esse potest: altera per quam directè corrumpitur vita. v. g.
si quis seipsum præcipitet vel gladio confodiat: altera esse potest actio ex qua physicè
loquendo per accidens sequitur mors. v. g.
si miles cum fortiter pugnat occidatur: profecto tunc pugna illius non occidit illum
quanuis pugnando constituatur in periculo
mortis. Similiter medicus qui vult curare
infirmum peste infectum, cum magno periculo propriæ vitæ, certè curatio illa non
occidit medicum sed per accidens sequitur
ad illam mors ipsius medici. Similiter præ
dicator dum prædicat Euangelium
sciẽs
sciens
&
prudens quod occidendus est ab hæreticis,
non se occidit sua prædicatione,
quāuis
quamuis
per
accidens ad prædicationem suam sequatur mors.
Notandum est secundò, quòd cum non
possit aliquid esse peccatum nisi sit voluntarium, dupliciter contingit esse aliquid voluntarium, vt docet D. Thom. 1. 2. quæst. 6.
art. 3. vno modo dicitur voluntarium directe, non solum vt finis intentus, sed etiam vt
mediũ
medium
quod dirigitur ad finem, altero modo dicitur voluntarium indirectè, quando
aliquis poterat aliquid operari & tenebatur
operari & non operatur, tunc
damnũ
damnum
quod
sequitur ex non operatione dicitur esse vo
luntarium homini qui non operatur, indirectè tamen, similiter erit voluntarium indirectè damnum quod sequitur ex aliqua operatione à qua tenebatur homo cessare vel
abstinere. Respondetur ergo ad secundum
argumentum negando consequentiam, &
ad probationem negatur antecedens, nisi
intelligatur isto modo: idem videtur esse
occidere seipsum, & non conseruare vitam; cum homo reneatur & possit se defendere. Sic enim verum est antecedens, quòd
ille homo moraliter occidatur à seipso qui
non defendit & conseruat vitam propriam
cum possit & debeat, non autem ille se occidit moraliter neque physicè, qui potest defendere vel conseruare vitam
propriā
propriam
quando non tenetur, quia tunc occisio illa neque
directè neque indirectè est sibi voluntaria,
quin potius sæpe erit actus perfectæ virtutis
non defendere vel conseruare propriam vitam, sed exponere illam certo periculo mortis dum homo exercet actionem virtutis alicuius. Et quidem aliquando erit
necessariũ
necessarium
pati mortem necessitate præcepti. v. g. si expediat ad salutem reipublicæ, aliquando vero erit in consilio propter magnum exemplum & aliorum ædificationem.
Quod si quis interroget quænam erit
nobis regula ad dignoscendum
quādo
quando
erit
licitum vt homo persistat in aliqua operatione morali, non obstante certo mortis periculo, quando vero non erit licitum, quando erit in præcepto, quando in consilio. Respondetur ad hoc quòd boni viri prudentia
necessaria est sicut in alijs rebus moralibus,
iuxta doctrinam Aristot. lib. 10. Ethic. ca. 5.
vbi ait illud esse bonum quod viro bono videtur. Nihilominus possumus aliqua documenta proferre ad rem istam iudicandam.
Primum
documẽtum
documentum
sit.
Quotiescunq;
Quotiescunque
ex aliqua actione humana, siue illa sit bona
ex natura sua siue indifferens, sequitur magnum commodum reipublicæ siue temporale siue spirituale, quale est exemplum insigne virtutis, licitum est homini persistere
in tali actione non obstante certo mortis
periculo.
Secundum
documẽtum
documentum
est.
Quotiescũ
que
Quotiescumque
ex eo quod homo desistat ex aliqua bona actione aut certè non illicita ex natura
|
sua consequitur notabile
incommodũ
incommodum
reipublicæ vel honori diuino, tenetur homo
persistere in tali actione non obstante periculo mortis.
Tertium documentum. Sæpe numero
continget quod aliquis teneatur persistere
in talibus actionibus supradictis propter pactum quod fecit vel officium quod suscepit, quando alij qui non fecerunt pactum neque habent officium, non tenebuntur persistere. v. g. Episcopus & parochus tenebuntur aliquando non obstante periculo mortis ministrare sacramenta & docere populum
quāndo
quando
alij non tenebuntur.
Hæc documenta etiam Philosophi naturales cognouerunt & docuerunt. v. g. Arist.
3. Ethic. cap. 9. & lib. 2. Oeconomi cap. 2. inquit, mors illa maximè laudatur quam quis
oppetit vt tueatur sua Tullius
etiā
etiam
in. 1. Tuscula. Referens verba Socratis quæ
habẽtur
habentur
in Phędone Platonis ait, vetat ille dominans
in nobis Deus iniussu hinc nos migrare suo
cum autem causam iustam Deus ipse dederit procul dubio lætus sapiens ex his tenebris in illam lucem excesserit. Et præterea
probantur hæc documenta testimonio Sacræ scripturæ. 1. Machab. 3. melius est nobis
mori in bello quàm videre mala gentis nostræ & Sanctorum. Item primæ Ioan. 3. In
hoc cognouimus charitatem Dei: quoniam
ille animam suam pro nobis posuit & nos
debemus pro fratribus nostris ponere, quomodo autem hoc fieri debeat pro fratribus
diximus supra quæst. 26. arti. 3. & 4.
Deniq;
Denique
hæc documenta ratione naturali
probātur
probantur
:
quoniam vita animalis in homine ex natura sua ordinatur ad rationalem &
spiritualẽ
spiritualem
:
ergo vbi necessarium fuerit quod vita animalis finiatur in operatione rationali, lex naturæ postulat vt finiatur potius quam desistat homo ab operatione virtutis necessaria
ad finem hominis ipsius.
Ad tertium argumentum, respondet D.
Augustin. lib. 1. de ciui. Dei vbi supra quod
facta illa gentium habuerunt quidem quandam similitudinem cum fortitudine sed
nō
non
fuerunt facta verę virtutis fortitudinis. Nam
& ipse Arist. 3. Ethicor. cap. 2. inquit, timidi
esse inferre sibi mortem ob fugiendum
quodcunq;
quodcunque
malum. Ad exempla vero San
ctorum quæ narrantur in Sacris literis & in
Ecclesiasticis historijs, respondet Augustinus, quod illi spiritu Dei acti ita sunt operati. Sed profecto ad
quædā
quædam
huiusmodi exempla in particulari videtur posse responderi,
quod illi non iniecerunt manus in se ipsos
directè, sed dum operarentur actionem virtutis, per accidens interfecti sunt & ipsi, ita
excusat Samsonem Victoria in relectione
de homicidio, & similiter Eleazarum. 1. Machab. 6. Qui interfecit Elefantem suppositus illi cuius casu interfectus est. Sed aliqui
Theologi excusant quidem ratione naturali Eleazarum
nō
non
autem Sansonem: nisi quia
id fecerit spiritu Dei actus. Et ratio illorum
est apparens, quia Samson suamet operatione directè interfecit se & Philisthæos, scilicet auferendo
colũnas
columnas
templi, at vero Eleazarus non eodem ictu interfectus est quo
ipse pugnabat confodiens Elefantem & supra existentes corruere fecit: vnde excusari
potest etiam ratione naturali, quia fortiter
pugnando passus est mortem, ex quo inferunt quod non potest miles vt hostem præ
cipitet, se simul cum illo amplexus præcipitare, sed poterit se constituere in periculo, vt
ab alio pręcipitetur dum ipse præcipitat hostem, & hæc quidem satis probabiliter
dicũ
tur
dicuntur
, sed profecto
differentiā
differentiam
inter Sansonem
& Eleazarum vix possum inuenire, quia
vterq́ue se supposuit ruinæ, alter ipsius domus, alter Elefantis. Igitur quemadmodum
si Philisthæi essent supra
domũ
domum
& Samson
auferret columnas haberet se similiter sicut
Eleazarus: quoniam supra Elefantem erant
hostes pugnantes, ita etiam parum retulerit
quod Philisthæi essent in inferioribus partibus domus, quapropter mihi videtur quod
vterq́ue excusetur quia instinctu Dei ita fecerunt vel
vterq;
vterque
etiam ratione naturali.
Cæterum Razias de quo legitur.
2. Machab. cap. 14. quod se interfecerit non excusatur hic à D. Tho. sed excusat illum Nicolaus de Lyra super illum locum. Et profecto ipsa Sacra scriptura videtur illum excusare ex his quæ fecit antequam se occideret
& ex eo quod dixit dum moreretur: eo vel
maximè quod illa quæ ipse fecit postquam
se percussit
vidẽtur
videntur
miraculose facta. Vnde
probabiliter dici potest quod spiritu Dei
|
actus ita fecerit. ¶ Ad confirmationem. Ex
Diuo Hieronymo respondetur, quod fortassis fuit illius opinionis vel retulit
illā
illam
opinionem, vel respondetur secundo, quod fortassis illa particula, absque, dum dicit absque
eo vbi castitas periclitatur, non accipitur exclusiuè, sed potius inclusiuè: sicut
Cantic. 4.
dicitur absque eo quod intrinsecus latet: vbi
non significatur quod quæ intrinsecus latebant non erant pulchra quin potius
ꝙ
quod
erant
maximè pulchra:
atq;
atque
ita particula, absque,
non accipitur exclusiuè, sed inclusiuè. Iuxta
hunc modum loquendi dicit Apostolus.
2.
ad Corinth. 11. capit. præter ea quæ extrinsecus sunt instantia mea quotidiana solicitudo omnium
ecclesiarũ
ecclesiarum
. Vbi Apostolus narrans suos labores maximos non intendit excludere laborem illum solicitudinis
omniũ
omnium
ecclesiarum. Ad alterum testimonium Diui Hieronymi respondetur, quod illa facta non refert Diuus Hieronymus quasi
imitanda à fœminis Christianis, sed pro illarum confusione quæ leuiora incommoda nolunt pati vt castè viuant.
DVbitatur
secũdo
secundo
. Vtrum qui se ipsum
occidit peccet
cōtra
contra
iustitiam vel per
comparationem ad se, vel per comparationem ad rempublicam vel ad ipsum Deum.
Primo arguitur & probatur, quòd non
peccet
cōtra
contra
iustitiam per comparationem
ad rempublicam. Qui prodigit bona sua &
famam suam non peccat contra iustitiam
per comparationem ad rempublicam, ergo neque qui se ipsum occidit. Antecedens
ab omnibus conceditur, probatur
consequẽ
tia
consequentia
quoniam bona temporalia & bona fama
ciuium etiam pertinent ad commune bonum & decorem reipublicæ sicut & ipsa vita ciuium, ergo pari ratione non erit contra
iustitiam occidere se ipsum vel certè vtrun
q́ue erit contra iustitiam.
Cōfirmatur
Confirmatur
quod
sit eadem ratio vtriusque, quia respublica
non solum est custos vitę ciuium, sed etiam
bonorum temporalium & honoris & famæ ciuium. Ergo si qui ista prodigit non
peccat
cōtra
contra
iustitiam per comparationem
ad rempublicam non peccabit contra iustitiam qui se ipsum occidit.
Secundò arguitur. Inter
hominẽ
hominem
&
Deũ
Deum
non est propriè iustitia commutatiua, ergo
homo non potest peccare contra iustitiam
per comparationem ad Deum.
Tertio arguitur. Mulier quæ voluntariè
permittit se per fornicationem
corrũpi
corrumpi
peccat contra iustitiam ipsamet, ergo etiam homo qui se interficit vel ab alio petit vt se occidat peccabit contra iustitiam per comparationem ad se ipsum, ergo falsa est prima
pars secundæ conclusionis, in qua dicitur
quod peccat tantum contra charitatem.
IN decisione huius difficultatis variè loquuntur Theologi. Quidam aiunt quod
qui se occidit patitur violentiam quandam
maximè dum petit ab alio vt ipsum occidat atque ita talis percussor peccat contra iustitiam per comparationem ad percussum:
& idem sentiunt de stupratore qui virginem etiam volentem &
inuitātem
inuitantem
corrumpit. Fingunt enim quandam
volũtatem
voluntatem
naturæ in occiso & in virgine corrupta contra
quam facit qui percutit volentem percuti
& qui corrumpit virginem volentem corrumpi,
neq;
neque
enim virgo potest
renũtiare
renuntiare
voluntati naturę ac proinde tam stuprator
quā
quam
ipsa peccant contra
iustitiā
iustitiam
. Sed
tamẽ
tamen
de his
nō
non
est in pręsenti loco prolixius
disputādũ
disputandum
.
PRO decisione igitur nostræ difficultatis sit prima conclusio. Quia occidit se ipsum nullo modo peccat contra iustitiam per
cōparationẽ
comperationem
ad se. Ratio est tum
quia omnis iniustitia sicut iustitia debet esse
ad alterum. Tum etiam quia nemo patitur
iniustũ
iniustum
volens. Quæ documenta receptissima sunt in schola
Philosophorũ
Philosophorum
ex doctrina Arist. ¶ Quod si quis obijciat quod martyr patitur iniustum volens, vult enim mori
libenter pro confessione fidei. Respondetur
quod
quāuis
quamuis
martyr
volũtariè
voluntariè
patiatur per
comparationem ad ipsum Deum & ecclesiam: non tamen per
cōparationẽ
comparationem
ad
tyrannũ
tyrannum
.
Nō
Non
enim petit ab illo vt se occidat: imo
vero nollet mori cum peccato occidentis illum
quāuis
quamuis
præsupposita malitia illius gaudet de bono
patiẽtiæ
patientiæ
. At vero ad hoc quod
aliquis dicatur pati iniustum: sufficit quòd
in illo sit inuoluntarium mixtum cum voluntario. v. g. quando aliquis dat latroni pecunias quoniam latro minatur mortem nisi
dederit: ille quidem dat voluntariè simpliciter pecunias, sed inuoluntariè secundum
|
quid, & hoc sufficit vt patiatur
iniustũ
iniustum
dans
pecunias latroni.
Secunda
cōclusio
conclusio
. Qui se ipsum occidit
peccat contra iustitiam per
cōparationem
comparationem
ad rempublicam: hæc est expressa D. Tho.
sententia. Sed aliqui Thomistæ interpretantur hanc conclusionem de iustitia legali: negant enim quod ille homo peccet contra iustitiam
cōmutatiuam
commutatiuam
per comparationem
ad rempublicam, sed contra iustitiam legalem. Sed aduersus istam intelligentiam facit
quod homicidium ex genere suo est peccatum iniustitiæ contra iustitiam commutatiuam, sed qui se occidit est vere homicida, ergo peccat
cōtra
contra
iustitiam commutatiuam,
sicut qui furatur semper peccat contra iustitiam
cōmutatiuam
commutatiuam
. Deinde, si tantum peccaret contra iustitiam legalem qui se occidit eo quod omnis homo debet se conseruare & ordinare ad bonum reipublicæ sequeretur quod non semper occidere se ipsum
esset peccatum mortale iniustitiæ per comparationem ad rempublicam. Probo, sequelam, quia
quāuis
quamuis
vita hominis cuiuslibet sit
valde pretiosa respectu sui & per comparationem ad ipsum Deum colendum & inquirendum tanquam finem
vltimũ
vltimum
, tamen
per comparationem ad bonum ipsius reipublicæ multi homines sunt nullius aut parui
momenti, imo aliqui sunt perniciosi reipublicæ, ergo ex hac parte erit peccatum iniustitiæ veniale saltem. Quapropter ego certissimè arbitror cum D. Thoma quod iniustitia quam committit se occidens per comparationem ad rempublicam, non est tantum contra iustitiam legalem, sed
etiā
etiam
contra
cōmutatiuam
commutatiuam
: & ratio est, quia ipsa respublica habetius sibi concessum ab autore
naturæ tanquam speciali domino ipsius vitæ ad custodiendam vitam hominis etiam
ab ipsismet volentibus se occidere, ergo homo qui se occidit facit
cōtra
contra
istud ius quod
habet respublica erga illum non minus
quā
quam
si alium occidat. Et confirmatur hæc doctrina: quoniam prætor ciuitatis qui habet publicam
autoritatẽ
autoritatem
, tenetur ex officio defendere vitam hominis non solum ab alio aggressore, sed etiam ab ipsomet volente se occidere, ita vt si non defenderit peccet contra
iustitiam
cōmutatiuam
commutatiuam
, ergo qui se ipsum
occidit facit
cōtra
contra
hoc speciale ius quod habet respublica ad
custodiendā
custodiendam
vitam hominis:
neq;
neque
valet obijcere quod homicida siue
sui siue alterius non tenetur restituere reipublicæ, ergo non peccat contra iustitia commutatiuam per comparationem ad rempublicam. Ad hoc enim respondetur, quod ratio quare ille deobligatur à restitutione
nō
non
est quia
nō
non
faciat
iniuriā
iniuriam
reipublicę, sed quia
excusatur ex eo quod est irreparabalis vita
hominis vt redeat ad
custodiā
custodiam
reipublicæ.
Tertia conclusio. Qui se ipsum occidit
peccat peccatum iniustitiæ per comparationem ad Deum, vt iniustitia opponitur virtuti iustitiæ commutatiuæ. Hæc etiam sententia probatur esse D. Tho. cum enim dicat quod peccat contra iustitiam certum est
ex ipsa ratione, quod non loquitur de iustitia legali: ait enim qui se ipsum vita priuat in
Deum peccat: sicut qui alienum seruum interficit peccat in dominum cuius est seruus
& sicut peccat ille qui vsurpat sibi iudicium
de re sibi
nō
non
commissa. At vero huiusmodi
peccata constat esse contra iustitiam
cōmutatiuam
commutatiuam
, scilicet occidere seruum alienum,
ergo qui se ipsum occidit peccat etiam contra istam virtutem. Ex quo etiam potest sumi noua ratio ad confirmandam præcedentem conclusionem: quoniam qui se occidit
vsurpat iudicium reipublicæ ad quam pertinet ex officio, iudicare an homo sit occidendus vel
nō
non
: quare qui se ipsum proprio iudicio interficit vsurpat officium reipublicæ.
Ad
argumentũ
argumentum
in oppositum respondetur & ad primum nego consequentiam. Et
ratio differentiæ est quia homo est verè dominus bonorum temporalium famæ, &c.
Non autem est dominus vitæ, sed
tantũ
tantum
est
custos sub custodia ipsius reipublicæ: & idcirco non est eadem ratio. Et quanuis respublica sit etiam custos bonorum
temporaliũ
temporalium
famæ & honoris ciuium: hæc tamen custodia solum extenditur ad hoc quod teneatur
singulos ciues tueri ne quis illis iniurius sit
in auferendis huiusmodi bonis: at vero titulo custodiæ non habet respublica ius ad impediendum verum
dñm
dominum
ne prodigat illa bona: verum est tamen quod alio titulo potest
respublica impedire aliquando
hominẽ
hominem
ne
prodigat illa bona, videlicet
quādo
quando
illa sunt
|
necessaria ad bonam gubernationem reipublicæ & huiusmodi sunt multæ leges quæ
impediunt translationem dominiorum, &
tunc homo agens contra huiusmodi leges
peccabit contra iustitiam legalem per comparationem ad rempublicam.
Ad secundum argumentum negatur
cō
sequentia
consequentia
. Et ratio est: quia potest
cōtingere
contingere
vt aliquod vitium speciale sit contra
aliquā
aliquam
specialem virtutem quantum est ex natura
vitij, & tamen quod illa virtus
nō
non
possit propriè & formaliter inueniri in eo in quo est
vitium, sed tamen sufficit quod possit inueniri aliquid altius illa virtute. v. g. potest contingere quod aliquis homo peccet speciale
peccatũ
peccatum
odij sui ipsius & tamen in ipso non
potest inueniri specialis virtus dilectionis
per comparationem ad se (loquimur enim
naturaliter) sed est in homine aliquid altius
virtute erga se ipsum, scilicet naturalis amor
sui ipsius. Est aliud exemplum, si quis occidat patrem suum, verè peccat etiam contra
iustitiam
cōmutatiuam
commutatiuam
, & tenetur restituere
dāna
damna
quæ sequuntur ex illa occisione, etsi
posset resuscitare
patrẽ
patrem
teneretur ex iustitia
cōmutatiua
commutatiua
restituere illi
vitā
vitam
: &
tamẽ
tamen
inter
filiũ
filium
&
patrẽ
patrem
per se loquendo
nō
non
est iustitia
cōmutatiua
commutatiua
, sed aliquid altius ista virtute, ad
hunc igitur modum dico quod quia Deus
reseruauit sibi speciale dominium vitæ hominis: omnis qui se occidit peccat
peccatũ
peccatum
iniustitiæ commutatiuę vsurpans alienum,
quod quidem vitium ex natura sua contrarium est virtuti commutatiuæ iustitiæ:
quā
uis
quamius
propter Dei excellentiam non inueniatur propriè & formaliter iustitia commutatiua inter
hominẽ
hominem
& ipsum Deum, sed est
aliquid altius quàm virtus iustitiæ commutatiuæ. Hac etiam ratione ponitur in homine secundum sententiam D. Tho. pœnitentia specialis virtus iustitiæ quæ reducitur ad
commutatiuam, quatenus per illam homo
nititur satisfacere Deo recompensando offensam factam.
Ad tertium
argumentũ
argumentum
respondetur, nego antecedens. Neque enim opus est ad specifice distinguendum vitium stupri ab alijs
speciebus
vitiorũ
vitiorum
cōtra
contra
castitatem, quod stuprum habeat
specialẽ
specialem
rationem iniustitiæ,
vt aliqui subtiliter
arbitrātur
arbitrantur
, aliâs enim pro
fecto
etiā
etiam
ipsa virgo volens, peccaret contra
iustitiam per
cōparationẽ
comparationem
ad se ipsam: sicut
peccat
peccatũ
peccatum
stupri
ꝑ
per
cōparationẽ
comparationem
ad se:
& rursus ipse stuprator
nō
non
magis potest peccare contra
iustitiā
iustitiam
per
cōparationẽ
comparationem
ad virginem volentem:
quā
quam
si abscinderet
manũ
manum
illius volentis abscindi, sed constat ex dictis à
D. Tho. & à nobis
ꝙ
quod
nō
non
peccat contra iustitiam,
etiā
etiam
qui occidit
alterũ
alterum
volentem occidi per
cōparationem
comparationem
ad ipsum, ergo multo
minus peccabit contra
iustitiā
iustitiam
per comparationem ad virginem vltro volentem
corrũ
pi
corrumpi
, sed sufficit specialis ratio dehonestatis ad
cōstituendā
constituendam
speciem vitij contra
castitatẽ
castitatem
:
quẽadmodũ
quemadmodum
distinguitur
vitiũ
vitium
bestialitatis
specie ab alijs vitijs
cōtra
contra
castitatem, &
tamẽ
tamen
in illo vitio
nō
non
inuenitur specialis ratio iniustitiæ, magis
quā
quam
in mollitie
quādo
quando
quis habet pollutionem
voluntariā
voluntariam
quæ est species
quædā
quædam
vitij
cōtra
contra
castitatem. Ad
hũc
hunc
igitur
modũ
modum
dicimus, quod
stuprũ
stuprum
habet
specialẽ
specialem
deformitatẽ
deformitatem
contra
castitatẽ
castitatem
, videlicet quia
ipsa natura ordinauit integritatem illam ad
placendũ
placendum
viro in vinculo matrimonij, ita vt
non aliter esset licitum rumpere
signaculũ
signaculum
virginitatis nisi per
matrimoniũ
matrimonium
. Fateor tamen quod magis me conuincit autoritas &
cōmunis
communis
opinio
Theologorũ
Theologorum
ad
asserendũ
asserendum
quod stuprum virginis
volũtariæ
voluntariæ
corruptæ
sit necessario
confitendũ
confitendum
quantum ad illam
circunstantiam quod mulier erat virgo:
quā
quam
omnes rationes quæ adducuntur à Theologis ad
ꝓbandũ
probandum
quod illa circunstantia mortaliter aggrauet supra
peccatũ
peccatum
fornicatiōis
fornicationis
.