RESPONDEO dicendum,
quòd generale dicitur aliquid du
pliciter: vno modo per prædicationem, sicut animal est generale ad
hominem & equum, & alia huiusmodi. Et hoc modo generale oportet quòd sit idem essentialiter cum
his, ad quæ est generale: quia genus
pertinet ad essentiam speciei, & cadit in diffinitione eius. Alio modo
dicitur aliquid generale secundùm
virtutem sicut causa vniuersalis est
generalis ad omnes suos effectus,
vt sol ad omnia corpora, quæ illuminantur vel immutantur per virtutem ipsius. Et hoc modo generale non oportet quòd sit idem in essentia cum his, ad quæ est generale:
quia non est eadem essentia causæ
& effectus. Hoc autem modo secundùm
prædicta, iustitia legalis
dicitur esse virtus generalis, inquantum scilicet ordinat actus aliarum
virtutum ad suum finem: quod est
mouere per imperium omnes alias
virtutes. Sicut enim charitas potest dici virtus generalis, inquantum ordinat actus omnium virtutum ad bonum diuinum: ita etiam
iustitia legalis, inquantum ordinat
actus omnium virtutum ad
bonũ
bonum
commune. Sicut ergo charitas
quę
quae
respicit bonum diuinum vt proprium obiectum, est quædam specialis virtus secundùm suam essentiam: ita etiam iustitia legalis est
quædam specialis virtus secundùm
suam essentiam, secundùm quod
respicit commune bonum vt proprium obiectum. Et sic est in principe principaliter & quasi architectonicè: in subditis autem secundariò & quasi administratiuè. Po|
test tamen quælibet virtus secundùm quod à prædicta virtute, speciali quidem in essentia, generali
autem secundùm virtutem, ordinatur ad bonum commune, dici iustitia legalis. Et hoc modo loquendi iustitia legalis est idem in essentia cum omni virtute, differt
autẽ
autem
ratione. Et hoc modo loquitur Philosophus. Vnde patet responsio ad
Primum & Secundum.