ARTICVLVS V.Vtrùm iustitia sit virtus generalis.

Source
AD Quintum sic proceditur.
Videtur quòd iustitia non sit virtus generalis. Iustitia enim condiuiditur alijs virtutibus, vt patet Sapien. 8. Sobrietatem & iustitiam docet, prudentiam & virtutem. Sed generale non condiuiditur, seu connumeratur speciebus sub illo generali cōtẽtis contentis : ergo iustitia non est virtus generalis.
¶ 2 Præterea. Sicut iustitia ponitur virtus cardinalis: ita etiam temperantia & fortitudo. Sed temperantia vel fortitudo non ponitur virtus generalis: ergo neque iustitia debet aliquo modo poni virtus generalis.
¶ 3 Præterea. Iustitia est semper ad alterum: vt suprà
Art. 2. huius quæst.
dictum est. Sed peccatum, quod est in proximum, non potest esse peccatum generale: sed diuiditur contra peccatum, quo peccat homo contra seipsum: ergo etiam neque iustitia est virtus generalis.
SED contra est, quod
Lib. 5. ca. 1. & 2. tomo. 5.
Philosophus dicit in. 5. Ethicorum, quòd iustitia est omnis virtus.
RESPONDEO dicendum, quòd iustitia, sicut dictum est
Art. 2. huius quæst.
, ordinat hominem in comparatione ad alium. Quod quidem potest esse dupliciter. Vno modo ad alium singulariter consideratum: alio modo ad alium in communi, secundum scilicet quod ille, qui seruit alicui communitati: seruit omnibus hominibus qui sub communitate illa continentur. Ad vtrunque ergo se potest habere iustitia secundũ secundum propriam rationem. Manifestum est autem, quòd omnes qui sub communitate aliqua continentur, comparantur ad communitatem sicut partes ad totum. Pars autem id quod est, totius est: vnde & quodlibet bonum partis est ordinabile in bonum totius. Secundum hoc ergo bonum cuiuslibet virtutis siue ordinantis aliquem hominem ad | seipsum, siue ordinantis ipsum ad aliquas alias personas singulares, est referibile ad bonum commune, ad quod ordinat iustitia. Et secũdùm secundum hoc actus omnium virtutum possunt ad iustitiam pertinere, secundùm quod ordinat hominem ad bonum commune. Et quantum ad hoc, iustitia dicitur virtus generalis. Et quia ad legem pertinet ordinare in bonum commune, vt supra
habitum est, inde est quòd talis iustitia prædicto modo generalis, dicitur iustitia legalis: quia scilicet per eam homo concordat legi ordināti ordinanti actus omnium virtutum in bonum commune.
AD primum ergo dicendum, quòd iustitia condiuiditur seu connumeratur alijs virtutibus, non inquantum est generalis, sed inquantum est specialis virtus: vt infra
Art. 7. & 12. huius quæst.
dicetur.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd temperantia & fortitudo sunt in appetitu sensitiuo, id est, in concupiscibili & irascibili. Huiusmodi autem vires sunt appetitiuæ quorundam bonorum particularium, sicut & sensus est particularium cognoscitiuus. Sed iustitia est sicut in subiecto in appetitu intellectiuo, qui potest esse vniuersalis boni, cuius intellectus est apprehensiuus. Et ideo iustitia magis potest esse virtus generalis, quàm temperantia vel fortitudo.
AD tertium dicendũ dicendum , quòd illa quæ sunt ad seipsum, sunt ordinabilia ad alterum: præcipuè quātum quantum ad bonum commune. Vnde & iu stitia legalis secundùm quod ordinat ad bonum commune, potest dici virtus generalis. Et eadem ratione iniustitia potest dici peccatum commune. Vnde dicitur 1. Ioan. 3. quòd omne peccatũ peccatum est iniquitas.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Iustitia dicitur virtus generalis secundùm quòd ordinat hominem ad bonum commune.
Secunda conclusio. Eadem iustitia dicitur merito iustitia legalis quatenus per eam homo concordat legi ordinanti actus virtutum ad bonum commune.
Loading...