HIC articulus post illa quæ diximus
articulo vltimo præcedentis quæstionis parum habet difficultatis. Intendit enim
Diuus Thom. explicare illam particulam,
vnicuique: ita sanè, vt necessarium sit ad
iustitiā
iustitiam
propriè dictam, quòd exerceatur circa aliud suppositum. Quæ doctrina est
Aristot. lib. 5. Ethicorum cap. vltimo. Imo vero
cap. 1. dicit iustitiam solam ex omnibus
virtutibus esse bonum alienum, eo
ꝙ
quod
agit
ea quæ conferunt alteri. Hoc ipsum docet
Diuus
Hieronymus super Psalmum. 14.
Vbi ait omnes alias virtutes delectare magis habentem, & ipsi prodesse. Circa quam
doctrinam duo breuiter aduerte. Primum
est, quòd diuersitas suppositorum, quæ dicitur necessaria ad rationem iustitiæ propriè & strictè dictæ, intelligenda est secundum ordinem naturæ.
Cæterũ
Cæterum
si Deus assumeret humanitatem terminatam immediatè ad ipsum Deum: nihilominus poterat
esse in operationibus illius hominis satisfactio iustitiæ de condigno:
quāuis
quamuis
ipse Deus
non esset aliud suppositum à supposito hominis satisfacientis. Sufficeret enim, quòd illud suppositum haberet rationem duorum
suppositorum, & duobus modis suppositaret. Quatenus subsisteret in duabus naturis
substantialibus & intellectualibus. Et probatur hoc, quia ille homo propriè obediret. Obedientia autem propriè dicta debet
esse ad alterum. Imo vero nunc de facto
|
propriè obediebat sibi Christus Dominus,
quatenus suppositum filij erat verus homo
obediens, & verus Deus cui obediebatur.
Neque ratio Diui Thomæ in articulo oppositum huius concludit. Quoniam omnes Theologi
secundũ
secundum
fidem Catholicam
asserunt in Christo Domino esse duplicem
voluntatem, & duas operationes voluntatum harum satis distinctas. Et nihilominus
philosophi dicunt. Quòd voluntas est inclinatio totius suppositi, & quòd actio voluntatis actio suppositi est.
Quemadmodũ
Quemadmodum
ergo non licet inferre ex hoc quòd in Christo Domino est duplex voluntas & duplex
actio voluntatis, quòd sint in eo duo supposita:
quāuis
quamuis
actiones suppositorum sint: propterea, quòd in Christo est maximum mysterium duarum naturarum in vno supposito: ita vt in Christo sit vera ratio iustitiæ,
non licet inferre, quòd sunt in eo distincta
supposita. Alterum satisfaciens, alterum cui
fit satisfactio. Sed sufficit, quòd sint duæ naturæ substantiales diuersis rationibus suppositatæ in vno supposito. Et profecto si Aristot. cognouisset mysterium incarnationis,
sentiret nobiscum in hac parte. Secundo
notandum est; quòd iustitia dicitur specialiter respicere bonum alterius, & alterum
delectare: non quia verus iustus non delectetur in operibus iustitiæ (est enim de ratione virtutis in communi, quòd faciat habentem promptè & delectabiliter operari)
sed quia iustitia quantum ad effectum pertinentem ad suam speciem, terminatur ad
bonum alterius, neque sistit in propria vtilitate & delectatione operantis: sed extenditur ad delectationem & vtilitatem alterius:
propterea ita loquutus est Aristo. & Diuus
Hieronymus. Intelligimus
autẽ
autem
hic nomine iustitiæ etiam omnes eius partes potentiales. Omnes enim debent esse ad alterum,
& respiciunt bonum alterius.