AD Quartum sic procedi
tur. Videtur, quòd accusator, qui in probatione defecerit, non teneatur ad pœnam talionis. Contingit enim quandoque
aliquem ex iusto errore ad accusationem procedere: in quo casu iudex accusatorem absoluit, vt dicitur
2. quæst. 3. Non ergo accusator, qui in probatione defecerit, tenetur ad pœnam talionis.
¶ 2 Præterea. Si pœna talionis
ei, qui iniustè accusat: sit iniungenda, hoc erit propter iniuriam in aliquem
cōmissam
commissam
. Sed non propter
iniuriam commissam in personam
accusati: quia sic princeps non posset hanc pœnam remittere. Nec etiam propter iniuriam illatam in
rẽ
rem
publicam, quia sic accusatus non
posset eum absoluere. Ergo pœna
talionis non debetur ei, qui in accusatione defecerit.
¶ 3 Præterea. Eidem peccato
nō
non
debetur duplex pœna, secundum
illud
Naum. 1. Non iudicabit Deus
bis in idipsum. Sed ille qui in probatione deficit, incurrit pœnam infamiæ, quam etiam Papa non videtur posse remittere, secundum illud
Gelasij papæ: Quanquam animas per pœnitentiam saluare possimus, infamiam tamen abolere non
|
possumus: non ergo tenetur ad pœ
nam talionis.
SED contra est, quod
Adrianus papa dicit: Qui non probauerit quod obiecit, pœnam quam intulit, ipse patiatur.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut suprà
dictum est, accusator in causa accusationis constituitur pars, intendens ad pœnam
accusati. Ad iudicem autem pertinet, vt inter eos iustitiæ æqualitatem constituat. Iustitiæ autem æ
qualitas hoc requirit, vt nocumentum quod quis alteri intentat, ipse
patiatur, secundum illud
Exod. 21.
Oculum pro oculo, dentem pro
dente. Et ideo iustum est, vt ille qui
per accusationem aliquem in periculum grauis pœnæ inducit, ipse
etiam similem pœnam patiatur.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
sicut
Philosophus dicit in 5. Ethicorum. In iustitia non semper competit
cōtrapassum
contrapassum
simpliciter: quia
multum differt, an aliquis voluntariè vel inuoluntariè
aliũ
alium
lædat. Voluntario autem debetur pœna, sed
inuolũtario
inuoluntario
debetur venia. Et ideo
quando iudex cognouerit aliquem
de falso accusasse non voluntate nocendi, sed
inuolũtariè
inuoluntariè
propter ignorantiam ex iusto errore, non imponit pœnam talionis.
AD secundum dicendum, quòd
ille qui male accusat, peccat & contra personam accusati, & contra
rempublicam. Vnde propter vtrunque punitur. Et hoc est quod dicitur Deuteronomio decimonono.
Cumq́;
Cumque
diligentissimè perscru
tantes, inuenerint falsum testem
dixisse contra fratrem suum mendacium, reddent ei sicut fratri suo
facere cogitauit, quod pertinet ad
iniuriam personæ. Et postea quantum ad iniuriam reipublicæ, subditur: Et auferes malum de medio tui, vt audientes cæteri timorem habeant, & nequaquam talia
audeant facere. Specialiter tamen
personæ accusati facit iniuriam, si
de falso accuset. Et ideo accusatus si innocens fuerit, potest ei iniuriam suam remittere, maximè si
non calumniosè accusauerit, sed
ex animi leuitate: si verò ab accusatione innocentis desistat propter
aliquam collusionem cum aduersario, facit iniuriam reipublicæ: Et
hoc non potest ei remitti ab eo,
qui accusatur: sed potest ei remitti per principem, qui curam reipublicæ gerit.
AD tertium dicendum, quòd
pœnam talionis meretur accusator
in recompensationem nocumenti,
quod proximo inferre intentat.
Sed pœna infamiæ ei debetur propter malitiam ex qua calumniosè
alium accusauit. Et
quandoq;
quandoque
quidem princeps remittit pœnam, &
non abolet infamiam. Quandoque
autem etiam infamiam abolet. Vnde &. papa potest huiusmodi infamiam abolere. Et quod dicit
Papa Gelasius, Infamiam abolere non
possumus,
intelligendũ
intelligendum
est de infamia facti, vel quia
eā
eam
abolere
aliquā
do
aliquando
nō
non
expedit: vel etiam loquitur
de infamia irrogata per
iudicẽ
iudicem
ciuilem, sicut dicit
Gratianus.