IN expositione huius quæstionis tria aduertenda sunt. Primum est, quòd huiusmodi peccata quæ consistunt in verbis,
ex intentione iudicanda sunt: quoniam verba habent vim significandi ex intentione:
vnde ex diuersis finibus
intẽtis
intentis
, diuersa peccata constituuntur: & sicut contumeliosus
intendit auferre honorem, & detractor famam, susurro vero dirimere amicitiam: ita
qui alterum irridet, intendit quòd confundatur & erubescat. Et quoniam hic finis distinctam
malitiā
malitiam
habet ab omnibus dictis: ideo
à D. Tho. distincta iniuria constituitur.
Secundò est notandum, quòd omnes irrisiones sunt eiusdem speciei:
habẽt
habent
enim eandem rationem formalem, vnde desumitur
vnitas.
Explicāda
Explicanda
tamẽ
tamen
est in
cōfessione
confessione
irrisio in particulari: sicuti
diximꝰ
diximus
de alijs vitijs.
Tertiò est notandum, quòd irrisio virtutis est pestilentissimum vitium, & vt in plurimum est peccatum mortale, etiam si irrisio fiat materialiter & non formaliter, &
etiā
etiam
si fiat sine animo faciendi quod alius erubescat & confundatur. Probatur hoc. Talis irrisio est vilipendium virtutis adeo magnum,
vt reputet virtutem non solum indignam
cum qua homines confabulentur: verum
etiam cum qua certent & contendant, ergo
vt in plurimum est peccatum mortale.
Secundò. Irridere virtutem, causat in anima iusti tristitiam spiritualem de bono virtutis, & erubescentiam de exercitio virtutis,
& facit hominem iustum & sanctum tardum ad virtutem, & facit vt reputet bonum
malum, & malum bonum, vt dicitur Isaiæ
cap. 5. ergo est peccatum mortale vt plurimum. Vnde Psal. 1. vbi Septuaginta habent,
Et in cathedra pestilentiæ non sedit. In textu
Hebræo habetur, in sede derisorum non sedit, vbi vocat cathedram pestilentiæ vitium
irrisionis.
Vltimò. In hac quæstione sunt duo breuissima dubia. Primum est, An irrisio sit grauius peccatum quam alia peccata, quæ consistunt in verbis. Ad hoc dubium respondetur vnica conclusione. Irrisio est grauius
peccatum quam contumelia, leuius autem
quam detractio & susurratio. Prima pars
probatur. Irrisio includit omnem malitiam
contumeliæ, quoniam per se fit coram, &
vltra hoc addit, quòd alius erubescat: ergo
est grauius peccatum quam contumelia. Et
confirmatur. Nam irrisio fit cum maiori
despectu, ergo. Secunda pars probatur. Per
detractionem & susurrationem auferuntur
maiora bona, quam per irrisionem, nam aufertur fama & amicitia, ergo grauiora peccata sunt.
DVbitatur secundò. Quare Diuus Thomas non posuerit peccatum murmurationis, cum consistat in verbis extra iudicium? Respondetur, quòd murmuratio reducitur tanquam aliquid imperfectum ad
has quatuor species iniuriarum. Si fiat coram, intendendo dehonorare. Ad
contumeliā
contumeliam
autẽ
autem
: si fiat intendendo facere quod alius
erubescat ad irrisionem, si fiat in absentia &
intendat denigrare
famā
famam
, ad
detractionẽ
detractionem
. Si
intendat dirimere amicitiam ad susurrationem. Ita Caietanus opusculo 17. responsionum, responsione. 13. dubio. 6. & in Summa
verbo, murmuratio. Ratio est clarissima,
quoniā
quoniam
murmuratio, vt notio nominis præ
se fert, dicit iniuriam quæ potius in sono
vocis, quam in verbis consistit, vnde comparatur ad alias iniurias, sicut aliquid imperfectum, & inarticulatum, ad aliquid
perfectũ
perfectum
& articulatum, ergo ad alias iniurias reducenda est.