QVÆSTIO LXV.
De mutilatione membrorum.
DEINDE considerandum est
de peccatis aliarum
iniuriarũ
iniuriarium
,
quæ in personam committuntur.
Et circa hoc quæruntur quatuor.
ARTICVLVS PRIMVS.
¶ Vtrùm mutilare aliquem membro suo, in aliquo casu poßit esse
licitum.
AD Primum sic proceditur. Videtur quod mutilare aliquem
mẽbro
membro
suo,
in nullo casu possit esse licitum.
Damasc. enim dicit
in 2. libro, quòd
peccatum
cōmittitur
committitur
per hoc
ꝙ
quod
receditur ab eo, quod est
secundũ
secundum
naturā
naturam
in id, quod est
cōtra
contra
naturam.
Sed
secũdùm
secundùm
naturam à Deo institutam, est,
ꝙ
quod
corpus hominis sit
integrũ
integrum
membris.
Cōtra
Contra
naturam autem est, quòd sit membro diminutum. Ergo mutilare aliquem membro, semper videtur esse peccatum.
¶ 2 Præterea. Sicut se habet tota anima ad totum corpus, ita se habent partes animæ ad partes corporis, vt dicitur in
2. de Anima. Sed
non licet aliquem priuare anima,
occidendo ipsum, nisi publica potestate: ergo etiam non licet
aliquẽ
aliquem
mutilare membro, nisi fortè secundùm publicam potestatem.
¶ 3 Præterea. Salus animæ præ
ferenda est saluti corporali. Sed
nō
non
licet aliquem mutilare se membro
propter salutem animæ, puniuntur
enim secundùm statuta
Niceni
Concilij, qui se castrauerunt propter castitatem seruandam: ergo
propter nullam causam aliam licet
aliquem membro mutilare.
SED contra est, quod dicitur
Exod. 21. Oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu,
pedem pro pede.
RESPONDEO dicendum,
quòd cùm membrum aliquod sit
pars totius humani corporis, est
propter totum sicut imperfectum
propter perfectum. Vnde
disponẽ
dum
disponendum
est de membro humani corporis,
secũdùm
scundùm
quod expedit toti.
Membrum
autẽ
autem
humani corporis
per se quidem vtile est ad bonum
totius corporis: per accidens
tamẽ
tamen
potest contingere quòd sit
nociuũ
nociuum
,
puta
cũ
cum
membrum
putridũ
putridum
est totius corporis corruptiuum. Si ergo
membrum sanum fuerit, & in sua
naturali dispositione consistens,
nō
non
potest præscindi absque totius corporis detrimento. Sed quia ipse totus homo ordinatur vt ad finem, ad totam communitatem
|
cuius est pars, vt suprà
dictũ
dictum
est,
potest contingere, quòd abscisio
membri etsi vergat in
detrimentũ
detrimentum
totius corporis, ordinatur tamen
ad bonum communitatis, inquantum alicui infertur in pœnam ad
cohibitionem
peccatorũ
peccatorum
. Et ideo
sicut per publicam potestatem, aliquis licitè priuatur totaliter vita,
propter aliquas maiores culpas, ita
etiam priuatur membro propter
aliquas culpas minores. Hoc autem
non est licitum alicui priuatæ personæ, etiam volente illo cuius est
membrum: quia per hoc fit iniuria
communitati, cuius est ipse homo
& omnes partes eius. Si verò membrum propter putredinem sit totius corporis corruptiuum, tunc licitum est de voluntate eius, cuius
est membrum, putridum
membrũ
membrum
pręscindere propter salutem totius
corporis, quia vnicuique commissa est cura proprię salutis. Et eadem
ratio est si fiat voluntate eius, ad
quẽ
quem
pertinet curare de salute eius,
qui habet
membrũ
membrum
corruptiuum:
aliter autem aliquem membro mutilare est omnino illicitum.
AD primum ergo dicendum,
quòd nihil prohibet id quod est
cō
tra
contra
particularem
naturā
naturam
, esse secundùm naturam vniuersalem, sicut
mors & corruptio in rebus naturalibus est contra particularem naturam eius quod corrumpitur, cùm
tamen sit secundùm naturam vniuersalem. Et similiter mutilare aliquem membro, etsi sit contra naturam
particularẽ
particularem
corporis eius, qui
mutilatur, est tamen secundùm na
turalem rationem in comparatione ad bonum commune.
AD
secũdum
secundum
dicendum, quòd
totius hominis vita non ordinatur
ad aliquid proprium ipsius hominis, sed ad ipsam potiùs omnia quæ
sunt hominis, ordinantur. Et ideo
priuare aliquem vita, in nullo casu
pertinet ad aliquem, nisi ad publicam potestatem, cui committitur
procuratio boni communis. Sed
præcisio membri potest ordinari ad
propriam salutem vnius hominis.
Et ideo in aliquo casu potest ad ipsum pertinere.
AD tertium dicendum, quòd
membrum non est
præscindendũ
præscindendum
propter corporalem
salutẽ
salutem
totius,
nisi quando aliter toti subueniri
non potest. Saluti autem spirituali
semper potest aliter subueniri,
quā
quam
per membri
præcisionẽ
præcisionem
: quia peccatum subiacet voluntati. Et ideo in
nullo casu licet membrum præscindere, propter quodcunque peccatum vitandum. Vnde Chrysostomus
exponens illud
Matthæi. 19.
Sunt eunuchi qui seipsos castrauerunt propter regnum cælorum: dicit, non per membrorum abscissionem, sed malarum cogitationum interemptionem. Maledictio
ni enim est obnoxius qui membrum abscindit. Etenim qui homicidæ sunt, talia præsumunt. Et postea subdit: Neque concupiscentia
mansuetior ita fit, sed molestior.
Aliũde
Aliunde
enim habet fontes sperma
quod in nobis est, & præcipuè à
proposito incontinenti &
mẽte
mente
negligente. Nec ita abscissio membri
|
comprimit tentationes, vt cogitationis frænum.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Licitum est autoritate
publica mutilare peccatores. ¶ Secunda conclusio. Licitum etiam est propter salutem corporis & vitæ, mutilare hominem
de voluntate ipsius vel de
volũtate
voluntate
eius qui
curam illius gerit. ¶ Tertia conclusio. Aliter
mutilare est illicitum.
COMMENTARIVS.
IN hoc articulo notandum est, quòd
etiā
etiam
membrum sanum in seipso licitum erit
abscindere, quando opus fuerit ad salutem
hominis & vitam. Ratio est quam assignauimus in quæst. 64. art. 2. quia
totũ
totum
esse membri est propter totum: vnde quando fuerit
necessarium propter totum vt membrum
pereat, licitum erit abscindere. Quòd
autẽ
autem
D. Thom. dicit in tertia conclusione, quòd
aliter mutilare est
illicitũ
illicitum
, intelligitur quando homo consistit in plenaria sanitate.
Secundò est notandum, quòd nemo potest cogi vt patiatur abscisionem membri
propter vitam: nisi ab illo qui curam illius
gerit, vt à republica, quando vita illius fuerit necessaria bono communi, & non aliàs.
Ratio, quia homo non potest cogi à republica nisi secundùm operationes politicas
necessarias reipublicæ, secundùm quas habet rationem partis: potest etiam cogi filius
à patre quando est sub eius potestate: item
seruus à domino, quia non est sui iuris: similiter etiam religiosus potest cogi à suo præ
lato, maxime si vita illius necessaria est religioni, quod debet iudicare prælatus. Sed
quæret aliquis, An ipsemet homo teneatur
pati abscisionem membri propter
seruandā
seruandam
vitam? Et videtur quòd sic: quia tenetur
seruare
vitā
vitam
per media ordinata & proportionata: sed abscisio membri est
mediũ
medium
proportionatum ad seruandam vitam, ergo tenetur pati abscisionem. Respondetur & sit
prima conclusio, quod non tenetur absolutè loquendo. Et ratio est. Quia quanuis homo teneatur conseruare vitam
propriā
propriam
, non
tenetur per media extraordinaria, sed per victum & vestitum
cōmune
commune
, per medicinas
communes, per dolorem quendam
cōmu
nem
comm
unem
&
ordinariũ
ordinarium
:
nō
non
tamen per quendam
dolorem extraordinarium & horribilem,
neq;
neque
etiam per sumptus extraordinarios, secundùm proportionem status ipsius hominis. Vt si v. g.
cōmunem
communem
ciuem salutem consequuturum esset certum, si insumeret tria
millia ducatorum in quadam medicina, ille non tenetur insumere. Per hoc patet ad
argumentum. Nam quanuis illud medium
sit proportionatum secundùm
rectā
rectam
rationem, & ex consequenti licitum, est tamen
extraordinarium. Circa tertiam conclusionem est dubium, An sit licitum vt quis seipsum mutilet vt euadat periculum mortis
ab extrinseco imminens? Vt v. g. an sit licitum
ꝙ
quod
scindat manum
quā
quam
habet ligatam
vt effugiat flammam, aut feram aut
tyrannũ
tyrannum
comminātem
comminantem
mortem: nisi ipsemet homo
se mutilet? Respondetur, quòd in hoc tertio
casu non est licitum, quia esset consentire
cum malitia tyranni, qui intendit inferre iniuriam naturæ rationali vt ipsamet in seipsam manus inijciat. Ita tenet Soto lib. 5. de iustitia. q. 2. art. 5. Cæterum in alijs casibus licitum est: quia pars ordinatur in
bonũ
bonum
totius,
& non est aliqua causa quæ faciat actum illicitum sicut in tertio casu.
ARTICVLVS II.
¶ Vtrùm liceat patribus verbera
refilios, aut dominis seruos.
AD Secundum sic proce
ditur. Videtur quòd non
liceat patribus verberare
filios, aut dominis seruos. Dicit
enim Apost. ad
Ephes. 6. Vos patres
nolite ad iracundiam prouocare filios vestros. Et infra subdit: Et vos
domini eadem facite seruis, remittentes minas. Sed propter verbera
aliqui ad iracundiam
prouocātur
prouocantur
,
& sunt etiam minis grauiora: ergo
neque patres filios, neque domini
seruos, debent verberare.
¶ 2 Præterea.
Philosophus dicit
in 10. Ethic. quòd sermo paternus
|
habet solum admonitionem, non
autem coactionem. Sed quædam
coactio est per verbera: ergo parentibus non licet filios verberare.
¶ 3 Præterea. Vnicuique licet alteri disciplinam impendere. Hoc
enim pertinet ad eleemosynas spirituales, vt suprà
dictum est. Si ergo parentibus licet propter disciplinam, filios verberare: pari ratione cuilibet licebit quemlibet verberare: quod patet esse falsum: ergo & primum.
SED contra est, quod dicitur
Prouerb. 13. Qui parcit virgæ, odit
filium suum. Et infrà 23. Noli subtrahere à puero
disciplinā
disciplinam
. Si enim
percusseris eum virga, non morietur. Tu virga percuties eum, & animam eius de inferno liberabis. Et
Eccles. 33. dicitur: Seruo maleuolo
tortura & compedes.
RESPONDEO dicendum,
quòd per verberationem
nocumẽ
tũ
nocumentum
quoddam infertur corpori eius
qui verberatur: aliter tamen quàm
in mutilatione.
Nā
Nam
mutilatio tollit
corporis integritatem, verberatio
verò tantummodo afficit sensum
dolore. Vnde multò minus nocumentum est, quàm mutilatio membri. Nocumentum autem inferre
alicui
nō
non
licet, nisi per modum pœ
næ propter iustitiam. Nullus
autẽ
autem
iustè punit aliquem, nisi sit eius iurisdictioni subiectus. Et ideo verberare aliquem non licet, nisi habenti potestatem aliquam super illum,
qui verberatur. Et quia filius subditur potestati patris, & seruus potestati domini, licitè potest verberare
pater filium, & dominus
seruũ
seruum
causa correctionis & disciplinæ.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
cùm ira sit appetitus vindictæ, præ
cipuè concitatur ira, cùm aliquis se
reputat læsum iniustè: vt patet per
Philosophum
in 2. Rhetoricæ. Et
ideo per hoc quòd patribus interdicitur, ne filios ad iracundiam prouocent, non prohibetur quin filios
verberent causa disciplinæ: sed
ꝙ
quod
non immoderatè eos affligant verberibus. Quòd verò indicitur dominis, quòd remittant seruis minas, potest dupliciter intelligi. Vno
modo, vt remissè minis vtantur:
quod pertinet ad moderationem
disciplinæ. Alio modo, vt aliquis
non semper impleat quod comminatus est: quod pertinet ad hoc,
ꝙ
quod
iudicium quo quis
cōminatus
comminatus
est
pœnam, quandoque per remissionis misericordiam temperetur.
AD secundum
dicẽdum
dicendum
, quòd
maior potestas maiorem debet habere coactionem. Sicut autem ciuitas est perfecta
cōmunitas
communitas
, ita princeps ciuitatis habet perfectam potestatem coercendi. Et ideo potest
infligere pœnas irreparabiles, scilicet occisionis vel mutilationis. Pater autem & dominus, qui præsunt
familiæ domesticæ, quæ est imperfecta communitas, habent imperfectam potestatem coercendi,
secũ
dùm
secundùm
leuiores pœnas, quæ non inferunt irreparabile nocumentum. Et
huiusmodi est verberatio.
AD tertium dicendum, quòd
exhibere disciplinam volenti, cuilibet licet. Sed disciplinam nolenti
|
adhibere, est
solũ
solum
eius, cui alterius
cura committitur. Et ad hoc pertinet aliquem verberibus castigare.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Causa correctionis &
disciplinæ licitum est. ¶ Secunda conclusio. Non est
licitũ
licitum
mutilare aut occidere.
COMMENTARIVS.
DE hoc articulo vide Soto vbi supra, artic. 2. & nota, quòd legibus ciuilibus
cautum est quantum se debeat extendere
ista potestas patrum erga filios, vt patet in. l.
si filius. C. de patria potestate. & in. l. prætor.
ff. de iureiurando. §. præterea. Sed quæritur,
An liceat patribus verberare filios clericos?
Syluester in verbo excommunicatio. 6. §.
4. refert sententiam Panormit. in cap. cum
voluntate. de
sentẽtia
sententia
excommunicationis.
quòd non est licitum patribus verberare filios in sacris constitutos, bene tamen in minoribus: sed ipse Syluest. tenet esse licitum
verberare filios etiam in sacris constitutos:
& ratio eius est, quia hoc conceditur magistris circa discipulos, etiam in sacris
cōstitutos
constitutos
, vt patet ex ca. super eo. de sentent.
excō
municationis
excommunicationis
, ergo erit licitum patribus. Patet consequentia. Quia patres non habent
minorem iurisdictionem ad erudiendos filios, quam magistri. Et hæc sententia est
tenenda.
Sed notandum est, quòd prælatis religionum licitum erit flagellare subditos secundum leges & constitutiones eorum, & non
aliàs: incurreret enim sententiam excommunicationis prælatus, qui ira quadam subditum pedibus conculcaret aut alapis cæderet. Et hoc quod diximus patet ex cap. ex tenore de sententia excommunicationis. Notandum vero est, quòd si pater vel magister vel prælatus excesserit modum verberandi, aut flagellandi, postquam iam semel
cœpit iustè punire non statim incurrit sententiam excommunicationis: nisi sit notabilis excessus, quod quidem arbitrio boni viri iudicandum erit: si autem fuerit res dubia
Episcopus poterit dispensare de iure communi. Etenim illa excommunicatio cano
nis. si quis suadente diabolo, reseruatur Pontifici, quando certum est aliquem incurrisse
canonem, & fuit notabilis percussio. Vide
Caietanum in verbo excommunicatio.
ARTICVLVS III.
¶ Vtrùm liceat aliquem hominem
incarcerare.
AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd non liceat aliquem
hominẽ
hominem
incarcerare. Actus enim est malus ex
genere, qui cadit suprà indebitam
materiam, vt supra
dictum est.
Sed homo habens naturalem arbitrij libertatem est indebita materia
incarcerationis quæ libertati repugnat. Ergo illicitum est aliquem incarcerare.
¶ 2 Præterea. Humana iustitia
regulari debet ex diuina. Sed sicut
dicitur Eccles. 15. Deus reliquit hominem in manu consilij sui. Ergo
videtur quòd non est aliquis coercendus vinculis vel carcere.
¶ 3 Præterea. Nullus est
coercẽ
dus
coercendus
nisi ab opere malo, à quo quilibet potest alium licitè impedire. Si
ergo incarcerare aliquem esset licitum ad hoc, quòd cohiberetur à
malo, cuilibet esset licitum
aliquẽ
aliquem
incarcerare: quod patet esse falsum.
Ergo & primum.
SED contra est quod Leuit. 24.
legitur, quendam missum fuisse in
carcerem propter peccatum blasphemiæ.
RESPONDEO dicendum,
quòd in bonis corporis tria per ordinem considerantur. Primò quidem integritas corporalis substan|
tiæ, cui detrimentum affertur per
occisionem vel mutilationem. Secundò delectatio vel quies sensus,
cui opponitur verberatio vel quodlibet sensum dolore afficiens. Tertiò motus & vsus
membrorũ
membrorum
, qui
impeditur per ligationem vel incarcerationem, seu quamcunque detentionem. Et ideo incarcerare aliquem vel
qualitercũque
qualitercumque
detinere,
est illicitum, nisi fiat secundum ordinem iustitiæ, aut in pœnam, aut
ad cautelam alicuius mali vitandi.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
homo qui abutitur potestate sibi
data, meretur
eā
eam
amittere. Et ideo
homini qui peccando abusus est libero vsu suorum membrorum,
cō
ueniẽs
conueniens
est incarcerationis materia.
AD secundum
dicẽdum
dicendum
, quòd
Deus quandoq́ue secundum ordinem suæ sapientiæ peccatores cohibet ne possint peccata implere secundum illud Iob 5. Qui dissipat
cogitationes malignorum, ne possint implere manus
eorũ
eorum
quod cœ
perant. Quandoque verò eos permittit quod voluerint agere. Et similiter secundum humanam iustitiam, non pro qualibet culpa homines
incarcerātur
incarcerantur
, sed pro aliquibus.
AD tertium
dicẽdum
dicendum
, quòd detinere hominem ad horam ab aliquo opere illicito statim perpetrando, cuilibet licet: sicut cum aliquis
detinet aliquem ne se præcipitet,
vel ne alium feriat. Sed simpliciter
aliquem includere vel ligare, ad
eũ
eum
solum pertinet qui habet disponere vniuersaliter de actibus & vita
alterius: quia per hoc impeditur
nō
non
solum à malis faciendis, sed etiam
à bonis agendis.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Incarcerare vel qualitercunque hominem detinere, est illicitum: nisi fiat secundum ordinem iustitiæ.
Secunda conclusio notetur in solutione
ad tertium. Detinere hominem ad horam,
cuilibet est licitum ad impediendum illum
à perpetratione alicuius mali.
Tertia conclusio ibidem.
Smpliciter
Simpliciter
aliquem includere vel ligare, ad eum solum
pertinet qui habet simpliciter disponere &
vniuersaliter, de actibus & vita alterius.
COMMENTARIVS.
CIrca istum articulum sunt duo dubia.
Primum est. An licitum sit cuilibet
detinere proximum ad horam ne perpetret
aliquod malum? Nam D. Tho. videtur vniuersaliter id asserere.
Respondetur & sit prima conclusio. Si
malum quod aliquis vult facere sit contra
iustitiam, licitum erit cuilibet illum detinere. Ratio est, quia tunc illa detentio habet
rationem defensionis.
Secunda
cōclusio
conclusio
. Si autem
malũ
malum
quod
vult facere est contra alias virtutes, vt
cōtra
contra
temperantiam, aut castitatem: non est
licitũ
licitum
cuilibet detinere illum. Ratio est, quia homo est dominus suarum operationum: ergo fit illi iniuria si detineatur, nisi ab eo qui
habet aliquam
iurisdictionẽ
iurisdictionem
supra illum. Ex
quo sequitur, quod in tali casu potest ille
homo detineri ad breue
tẽpus
tempus
à pædagogo
ipsius, à Magistro à præfecto ipsius domus.
Tertia conclusio. Si
peccatũ
peccatum
fuerit scandalosum non solum
cōtra
contra
communitatem
quale est
peccatũ
peccatum
hæresis quam aliquis vult
prædicare, sed etiam si fuerit scandalosum
pusillorum, vt v. g. Si aliquis vult ire ad scandalizandam virginem honestam: poterit
detineri à quolibet ad breue tempus. Ratio
huius est: quia talis detentio habet rationem
defensionis aut boni communis & religionis, aut etiam innocentis & pusilli, quatenus
inuoluntariè aggreditur illum
scādalizator
scandalizator
.
DVbium
secũdum
secundum
est. An possim ego
detinere illum qui me affecit iniuria,
|
ad breue tempus donec iudicem voco? Soto vbi supra, quæstione. 2. artic. 3. Respondet affirmatiuè. Nihilominus nobis oppositum videtur, nisi in casu quo talis detentio haberet rationem defensionis: vt verbi
gratia. Si ille adhuc pergeret in inferenda
iniuria & nocumento, & in auferendo à me
bona mea: quia tunc est in fragranti delicto.
ARTICVLVS IIII.
¶ Vtrùm
peccatũ
peccatum
aggrauetur in
hoc, quòd prædictæ iniuriæ inferuntur in personas alijs coniunctas.
AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd peccatum non aggrauetur ex
hoc, quòd prædictæ iniuriæ
inferũ
tur
inferuntur
in personas alijs
cōiunctas
coniunctas
. Huiusmodi enim iniuriæ habent rationem peccati, prout nocumentum
alicui infertur contra eius voluntatem. Sed magis est contra hominis
voluntatem malum quod in propriam personam infertur, quàm
quod infertur in personam coniunctam: ergo iniuria illata in
personā
personam
coniunctam est minor.
¶ 2 Præterea. In sacra scriptura
præcipuè reprehenduntur qui pupillis & viduis iniurias
inferũt
inferunt
. Vnde dicitur Ecclesiast. 35. Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si
effundat loquelam gemitus. Sed vidua & pupillus non sunt personæ
alijs coniunctæ: ergo ex hoc, quòd
infertur iniuria personis coniunctis, non aggrauatur peccatum.
¶ 3 Præterea. Persona coniuncta habet propriam voluntatem, sicut & principalis persona. Potest
enim aliquid ei esse voluntarium,
quod est contra voluntatem principalis personæ, vt patet in adulterio, quod placet vxori, & displicet
viro. Sed huiusmodi iniuriæ
habẽt
habent
rationem peccati, prout consistunt
in voluntaria commutatione: ergo
huiusmodi iniuriæ minus habent
de ratione peccati.
SED contra est, quod Deuteronomium 28. ad quandam exaggerationem dicitur: Filij tui & filiæ tuæ tradentur alteri populo videntibus oculis tuis.
RESPONDEO dicendum,
quòd quanto aliqua iniuria in plures redundat, cæteris paribus, tanto grauius est peccatum, & inde
est quòd grauius est peccatum si aliquis percutiat principem, quàm
personam priuatam: quia redundat in iniuriam totius multitudinis, vt suprà
dictum est. Cùm autem infertur iniuria in aliquam
personam coniunctam alteri, qualitercunque illa iniuria pertinet
ad duas personas. Et ideo, cæteris
paribus, ex hoc ipso aggrauatur
peccatum: potest tamen contingere, quòd secundum aliquas circunstantias sit grauius peccatum, quod
fit contra personam nulli coniunctam, vel propter dignitatem personæ, vel propter magnitudinem
nocumenti.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
iniuria illata in personam coniunctam, minus est nociua personæ,
cui coniungitur, quàm si in ipsam
immediatè inferretur: & ex hac
parte est minus peccatum. Sed hoc
totum quod pertinet ad iniuriam
|
personæ, cui coniungitur, superadditur peccato quod aliquis incurrit ex eo, quòd aliam personam secundum se lædit.
AD secundum
dicẽdum
dicendum
, quòd
iniuriæ illatæ in viduas & pupillos magis exaggerantur: tum quia
magis opponuntur misericordiæ,
tum quia idem nocumentum huiusmodi personis inflictum, est
eis grauius, quia non habent releuantem.
AD tertium dicendum, quòd
per hoc quod vxor voluntariè consentit in adulterium, minoratur
quidem peccatum & iniuria ex parte ipsius mulieris. Grauius enim
esset si adulter violenter eam opprimeret. Non tamen propter hoc
tollitur iniuria ex parte viri: quia
vxor non habet potestatem sui corporis, sed vir, vt dicitur primæ ad
Corinthios. 7. Et eadem ratio est
de similibus. De adulterio tamen,
quia non solum iustitiæ, sed etiam
castitati opponitur, erit locus
infra agendi, in tractatu de temperantia.
SVMMA ARTICVLI.
¶ Conclusio est affirmatiua.