ARTICVLVS PRIMVS.
¶ Vtrùm accipere vsuram pro pecunia mutuata sit peccatum.
AD
Primũ
Primum
sic proceditur.
Videtur,
ꝙ
quod
accipere vsuram pro pecunia mutuata
nō
non
sit peccatum. Nullus enim peccat ex hoc, quòd sequitur
exemplũ
exemplum
Christi. Sed Dominus de seipso dicit,
Luc. 19. Ego veniens cum vsuris exegissem illam, scilicet pecuniam mutuatam. Ergo non est peccatum accipere vsuram pro mutuo
pecuniæ.
¶ 2 Præterea. Sicut dicitur in
Psalm. 18. Lex Domini immaculata: quia scilicet peccatum prohibet.
Sed in lege diuina conceditur aliqua vsura: secundùm illud Deuter.
23. Non fœnerabis fratri tuo ad vsuram,
pecuniā
pecuniam
, nec fruges, nec quamlibet aliam rem, sed alieno. Et quod
plus est, etiam in præmium repromittitur pro lege seruata,
secũdùm
secundùm
illud Deuter. 28. Fœnerabis gentibus multis, & ipse à nullo fœnus accipies. Ergo accipere vsuram
nō
non
est
peccatum.
¶ 3 Præterea. In rebus humanis
determinatur iustitia per leges ciuiles. Sed secundùm eas conceditur
vsuras accipere. Ergo videtur non
esse illicitum.
¶ 4 Præterea. Prætermittere
cō
silia
consilia
non obligat ad peccatum. Sed
Lucæ. 6. inter alia consilia ponitur,
Date mutuum, nihil inde sperantes. Ergo accipere vsuram non est
peccatum.
¶ 5 Præterea. Pretium accipere
pro eo, quod quis facere non tenetur, non videtur esse secundùm se
peccatum. Sed
nō
non
in quolibet casu
tenetur pecuniam habens eam proximo mutuare. Ergo licet ei
aliquā
do
aliquando
pro mutuo accipere pretium.
¶ 6 Præterea. Argentum
monetatũ
monetatum
& in vasa formatum, non differt specie. Sed licet accipere
pretiũ
pretium
pro vasis argenteis accommodatis.
Ergo etiam licet accipere pretium
pro mutuo
argẽti
argenti
monetati. Vsura
ergo non est secundùm se
peccatũ
peccatum
.
¶ 7 Præterea. Quilibet potest licitè accipere rem quam ei dominus
rei voluntariè tradidit: sed ille, qui
accipit mutuum, voluntariè tradit
vsuram. Ergo ille qui mutuat, licitè
potest accipere.
SED contra est, quod dicitur
Exod. 22. Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi, qui habitat tecum, non vrgebis eum quasi
exactor: nec vsuris opprimes.
RESPONDEO dicendum,
quòd accipere vsuram pro pecunia
mutuata, est
secũdùm
secundùm
se iniustum:
quia venditur id quod non est, per
quod manifestè inæqualitas constituitur, quæ iustitiæ
cōtrariatur
contrariatur
. Ad
cuius euidentiam sciendum est,
ꝙ
quod
quædam res sunt, quarum vsus est
ipsarum rerum consumptio, sicut
vinum consumimus, eo vtendo
|
ad potum, & triticum
cōsumimus
consumimus
,
eo vtendo ad cibum. Vnde in talibus non debet seorsum computari
vsus rei à re ipsa, sed cuicunque conceditur vsus, ex hoc ipso conceditur res, & propter hoc in talibus,
per mutuum, transfertur
dominiũ
dominium
.
Si quis ergo seorsum vellet
vẽdere
vendere
vinum, & vellet seorsum vendere
vsum vini, venderet eandem rem
bis, vel venderet id quod non est.
Vnde manifestè per
iniustitiā
iniustitiam
peccaret. Et simili ratione iniustitiam
committit qui mutuat vinum, aut
triticum, petens sibi duas recompensationes: vnam quidem restitutionem æqualis rei, aliam verò pretium vsus, quod vsura dicitur. Quæ
dam verò sunt, quorum vsus non
est ipsa rei consumptio, sicut vsus
domus est inhabitatio, non autem
dissipatio. Et ideo in talibus seorsum potest vtrunque concedi, puta
cũ
cum
aliquis tradit alteri
dominiũ
dominium
domus, reseruato sibi vsu ad aliquod
tempus: vel econuerso, cùm quis
cō
cedit
concedit
alicui vsum domus, reseruato
sibi eius dominio. Et propter hoc licitè potest homo accipere pretium
pro vsu domus, & præter hoc petere domum accommodatam, sicut
patet in conductione & locatione
domus. Pecunia autem secundùm
Philosophum in
5. Ethicor. & in
1. Politic. principaliter est inuenta
ad commutationes faciendas. Et
ita proprius & principalis pecuniæ
vsus, est ipsius consumptio, siue distractio, secundùm quod in
cōmutationes
commutationes
expẽditur
expenditur
. Et propter hoc
secundùm se est illicitum pro vsu
pecuniæ mutuatæ accipere
pretiũ
pretium
,
quod dicitur vsura. Et sicut alia iniustè acquisita tenetur homo restituere, ita restituere tenetur pecuniam, quam per vsuram accepit.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
vsura ibi metaphoricè accipitur pro
superexcrescentia bonorum spiritualium, quam exigit Deus, volens
vt in bonis acceptis ab eo, semper
proficiamus: quod est ad vtilitatem
nostram, non eius.
AD secundum
dicẽdum
dicendum
, quòd
Iudæis
prohibitũ
prohibitum
fuit accipere vsuram à fratribus suis, scilicet Iudæis:
per quod datur intelligi, quòd accipere vsuram à quocunque homine
est simpliciter malum. Debemus
enim omnem
hominẽ
hominem
habere quasi
proximum, & vt fratrem, præcipuè
in statu Euangelij, ad quod omnes
vocantur. Vnde in Psalm. 14. absolutè dicitur, Qui pecuniam suam
non dedit ad vsuram. Et Ezech. 18.
Qui vsuram non accepit. Quòd autem ab extraneis vsuram
acciperẽt
acciperent
,
non fuit eis concessum quasi
licitũ
licitum
,
sed permissum ad maius malum vitandum, ne scilicet à Iudæis Deum
colentibus vsuras acciperent propter auaritiam, cui dediti erant, vt
habetur Isai. 56. Quod
autẽ
autem
in præ
mium promittitur, fœnerabis gentibus multis, &c. fœnus ibi largè
accipitur pro mutuo, sicut & Ecclesiast. 29. dicitur, multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, id est,
nō
non
mutuauerunt. Promittitur ergo in
præmium Iudæis abundantia diuitiarum: ex qua contingit quòd alijs
mutuare possint.
AD tertium dicendum, quòd leges humanæ dimittunt aliqua peccata impunita, propter conditiones hominum imperfectorum, in
quibus multæ vtilitates impedirentur, si omnia peccata districtè
prohiberẽtur
prohiberentur
pœnis adhibitis. Et ideo
vsuras lex humana concessit, non
quasi æstimans eas esse secundum
iustitiam, sed ne impedirentur vtilitates multorum. Vnde in ipso iure ciuili dicitur, quòd res quæ vsu
consumuntur, neque ratione naturali, neque ciuili recipiunt vsumfructum, & quod Senatus non fecit
earũ
earum
rerum vsumfructum, nec
enim poterat, sed quasi vsumfructum constituit, concedens scilicet vsuras. Et Philosophus naturali
ratione ductus dicit
in primo Politic. quòd vsuraria acquisitio pecuniarum est maximè præter
naturā
naturam
.
AD quartum dicendum, quòd
dare mutuum, non semper tenetur
homo. Et ideo quantum ad hoc ponitur inter consilia: sed quòd homo
lucrum de mutuo non quærat, hoc
cadit sub ratione præcepti: potest
tamen dici consilium per comparationem ad dicta Pharisæorum, qui
putabant vsuram aliquam esse licitam, sicut & dilectio inimicorum
est consilium. Vel loquitur ibi non
de spe vsurarij lucri, sed de spe, quę
ponitur in homine. Non enim debemus mutuum dare, vel quod
cũ
que
cumque
bonũ
bonum
facere propter spem hominis, sed propter spem Dei.
AD quintum dicendum, quòd
ille qui mutuare non tenetur,
recō
pensationem
recompensationem
potest accipere eius
quod fecit, sed non amplius debet
exigere.
Recompẽsatur
Recompensatur
autem sibi
secundum æqualitatem iustitiæ, si
tantum ei reddatur, quantum mutuauit. Vnde si amplius exigat pro
vsu fructu rei, quæ alium vsum
nō
non
habet, nisi consumptionem
substā
tiæ
substantiæ
, exigit pretium eius quod non
est, & ita est iniusta exactio.
AD sextum dicendum, quòd
vsus principalis vasorum argenteorum, non est ipsa eorum consumptio. Et ideo vsus eorum potest vendi licitè, seruato dominio rei: vsus
autem principalis pecuniæ argenteæ est distractio pecuniæ in commutationes. Vnde non licet eius
vsum vendere, cum hoc, quòd aliquis velit eius restitutionem, quod
mutuo dedit.
Sciendũ
Sciendum
tamen quòd
secundarius vsus argenteorum vasorum posset esse commutatio: &
talem vsum eorum non licet vendere. Et similiter potest esse aliquis
secundarius vsus pecuniæ
argẽteæ
argentæ
,
vtputa si quis
cōcederet
concederet
pecuniam
signatam ad ostentationem, vel ad
ponendum loco pignoris. & talem
vsum pecuniæ licitè homo vendere potest.
AD septimum dicendum, quòd
ille qui dat vsuram, non simpliciter
voluntariè dat, sed cum quadam necessitate, inquantum indiget accipere pecuniam mutuo, quam ille
qui habet, non vult sine vsura mutuare.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Accipere vsuram pro
pecunia mutuata est secundum se iniustum. Ratio est. Quia venditur id quod
non est.
Secunda conclusio. Pecunia quæ per vsuram acquiritur, est necessario restituenda
ex iustitia.
COMMENTARIVS.
MAteria hæc celebris est inter Theologos & Iuristas. Theologi quidem
agunt de illa in 4. dist. 15. Adrianus in 4. in
materia de restitutione. Conradus in tractatu de contractibus à quæst. 21. Ioannes de
Medina in lib. de restitutione in tractatu speciali de rebus per vsuram acquisitis. Abulen.
tomo. 7. super Matth. cap. 25. quæst. 164. &
deinceps. Soto lib. 6. de iustitia.
Vtriusq;
Vtriusque
Iurisperiti in titulis de vsuris. Et Gratianus in Decreto dist. 47. & 14. causa. quæst. 4. Vbi
vidẽ
dus
videndus
erit Cardinalis Turre Cremata. Summistæ in verbo vsura.
De nomine & definitione
vsuræ.
ANTE omnia in hoc tractatu explicandum est, quid significet, & quid
sit vsura. De notione quidem huius vocabuli sciendum est, esse Ciceronianum, & habere amplam significationem. Significat
enim vsum rei cuiuscumque siue bonum
siue malum. Idem dicimus de hoc nomine
Fœnus. Est enim idem quòd vsura: & fœneror, idem est quod exercere vsuras. Iam verò ex vsus accommodatione inter doctores,
huiusmodi vocabula in malam partem tantùm accipiuntur, vt significent pretium rei
iniquum quod capitur ex re quæ vsu consumitur. Quæ quidem acceptio quasi per antiphrasim ortum habuisse videtur: sicut bellum dicitur, quia est res minime bella, & lucus, quia non habet lucem, & piscina, quæ
piscibus caret. Sic etiam quando quis vult
pretium vltra sortem pro re quæ nullum habet fructum aut vsum præter distractionem
& consumptionem ipsius; dicitur tale pretium vsura. Accipitur deinde pro ipso vitio,
hoc est, pro habitu qui est principium talium actionum iniquarum. Accipitur etiam
pro ipsa actione vsuras accipiendi. Quandoque verò accipitur pro obiecto illius habitus iniqui.
Exemplum est in alijs omnibus vitijs &
virtutibus. Furtum enim dicitur ipsa rei alienæ occulta acceptio. Aliquando verò dicitur ipsamet res occultè accepta. Similiter fides
quandoq;
quandoque
dicitur res ipsa per fidem credita, aliquando ipse actus credendi, aliquando ipse habitus. Sic vsura accipitur in consilio Agathensi, & refertur. 14. quæst. 3. capite
vlt. Vbi dicitur vsura est vbi amplius requiritur,
quā
quam
datur. Ecce vbi requisitionem vocauit vsuram. Pro obiecto verò accipitur à
D. Ambrosio, & refertur vbi sup. 14. q. 3. Vbi
ait quodcunque accedit sorti vsura est. Eodem pacto accipitur à D. Hiero. lib. 6. super
Ezechielem cap. 18.
& refertur vbi suprà.
Deinceps definitionem quid rei inquiramus incipientes à diffinitione vsuræ prout
accipitur pro obiecto. Vsura itaque in hac
acceptione est, vt D. Tho. definit in hoc articulo, pretium vsus rei mutuatæ. In eodem
incidit alia definitio, scilicet, lucrum ratione
mutui ex pacto. Hinc colligitur definitio
vsuræ in altera acceptione pro vitio. Est
enim vsura iniustitia per quam accipitur pretium vsus rei mutuatæ. Vel aliter, vsura est
iniustitia qua accipitur lucrum ratione mutui ex pacto.
Pro harum
definitionũ
definitionum
intelligentia notandum est primò,
ꝙ
quod
tria requiruntur ad vitium vsuræ. Primò quidem
ꝙ
quod
in tali contractu sit
mutuũ
mutuum
, hæc enim est propria & sola
materia vsuræ. In quo datur intelligi, quòd
vsura solùm habet locum in rebus vsu consumptibilibus, quarum proinde dominium
transfertur per talem contractum. Sicut reuera transfertur per omnem mutuationem.
Prædicta
differẽtia
differentia
distinguitur vsura à fraudulentia emptionis & venditionis; qui contractus versatur etiam circa res quæ non
consumuntur vsu, sed sunt materia commodationis. Obseruandum est tamen, non esse necessarium ad rationem vsuræ, quòd
mutuum sit expressum & manifestum: sed
satis est quòd sit implicitum & virtuale. v. g.
Vendit quis cariori pretio quàm præsenti
iusto merces suas ex eo tantùm quòd expectat solutionem futuram; Ibi certè est vsura
virtualis, & implicitum mutuum. Etenim perinde pollet illa venditio, ac si modo venditor acciperet ab emptore iustum
pretium præsens, & illud ipsum daret
|
mutuum emptori vsque ad tempus præstitutum & præscriptum solutioni, & exigeret
lucrum ratione illius mutui.
Secundò. Requiritur intentio accipiendi
lucrum ratione mutui. Et hoc ipsum expressum est in altera definitione. Colligitur
autem manifestè ex D. Thom. definitione.
Etenim cùm res mutua necessariò debeat
restitui eadem in specie mutuatori, si pro
vsu illius pretium accipere velit, iam manifeste intendit lucrum. Quapropter, siquis
accipiat quod aliàs sibi debebatur, vt redimat suam vexationem, quoniam aliter nequibat recuperare debitum; etiam si ratione mutui dicat se id petere, non est vsura:
siquidem non est lucrum verum quod capit ex mutuo. Hoc modo potest intelligi
Ambros. sup. lib. de Tobia. cap. 15. quod refertur. 14. quæst. 4. cap. finali. vbi ait. Ab illo
exige vsuras, cui meritò nocere desideras,
cui iure inferuntur arma, huic legitimè auferuntur vsuræ, quem bello vincere non potes, ab hoc vsuras exige. Et concludit. Ergo
vbi ius est belli, ibi ius vsuræ. Loquitur
itaq;
itaque
Ambr. de vsura secundum
apparentiā
apparentiam
, non
secundum rei veritatem. Tertiò requiritur
pactum & obligatio explicitè vel implicitè,
ratione cuius mutuatarius teneatur, saltem
secundum iustitiæ figuram quantum est ex
parte contrahentium
volũtate
voluntate
sua, quoniam
re vera & absolutè nulla est obligatio ex parte mutuatarij ad reddendas vsuras. Obserua
tamen quòd quando obligatio,
qualiscunq;
qualiscunque
illa est, fuerit implicita, contingere potest,
quòd altera tantum pars intendat inducere
talem obligationem. Et tunc si mutuator intendat inducere obligationem, contractus
erit vsurarius, etiam si mutuatarius non intelligat. Si verò mutuatarius existimet se
obligari, & mutuator non id intendat, non
erit vsurarius contractus, etiam si mutuatarius soluat vsuras. Ratio huius differentiæ
est: quia vsura est formaliter in mutuatore.
Verum est tamen quòd mutuator quando
postea nouerit animum mutuatarij, tenebitur restituere vsuras.
Diuisio vsuræ.
IAM vero diuidere oportet vsuræ rationem. Altera enim dicitur realis & exte
rior: altera mentalis & interior. Exterior
quidem committitur quando interuenit pactum saltem implicitum. Mentalis verò est
mentis propositum recipiendi lucrum ex
mutuo. Obseruandum est tamen, quòd
mentalis vsura dupliciter dicitur: vno modo
communi quadam acceptione
cũ
cum
alijs vitijs
mentalibus, quæ mentalia dicuntur quatenus mente sola perpetrata sunt, nullo exteriore subsecuto effectu. Sicut mentale homicidium dicitur, quod solo proposito vel desiderio terminatum est. Sic etiam mentalis
vsura est propositum absque effectu accipiendi lucrum ex mutuo. Altero modo specialiter dicitur mentalis vsura etiam si secuta fuerit acceptio lucri ex mutuo, quando
nullum pactum, ne implicitum quidem,
præcesserat. Et hæc vsura dicitur solum propositum, ita vt excludat pactum, non autem
effectum. Et in hac acceptione multa disputant doctores de vsura mentali.
DVbitatur primò. An vsura sit prohibita iure naturali, an verò solum iure positiuo diuino vel humano?
Arguitur primo
ꝓ
pro
parte negatiua. Quod
iure naturæ prohibetur, nunquàm est licitum: sed D. Ambrosius vbi supra dicit aliquando esse licitum, ergo non est intrinsecè
malum exigere vsuras.
Arguitur secundo argumento quinto D.
Thomæ. Licitum est iure naturæ pretium
exigere pro actione quam alias homo facere non tenetur, sed homo non tenetur mutuare, ergo pro actione mutuandi potest
aliquid iustè petere & accipere. Maior probatur exemplo, quia licite potest saltator
pro saltatione pretium accipere, eo quòd
saltatio est opus ad quod alias homo non tenebatur.
Arguitur tertio, & replicatur contra solutionem D. Tho. ad quintum. Vbi ait quòd
potest quidem mutuator recompensationem petere à mutuatario, sed illa recompensatio iusta nihil aliud est, quàm quòd
mutuatarius reddat quantum accepit. Hæc
D. Thomas. Contra hoc sic argumentor.
Mutuator qui mutuat centum aureos, amplius dat, quàm sibi reddat mutuatarius quo
tempore soluit centum aureos, ergo ratione
illius excessus potest aliquid ampliùs acci|
pere. Probatur antecedens. Quia vltra centum aureos quos mutuator dederat, dedit
simul obligationem ad non petendum illos ante præfinitum tempus; sed hæc obligatio non exigendi suas pecunias pretio
æstimabilis est, sicut & obligatio ad mutuandum vel vendendum æstimatur pretio, ergo &c. Confirmatur & explicaturam
plius illud antecedens. Mutuat Petrus Paulo centum aureos reddendos quandocumque Petrus petierit. Mutuat etiam Ioannes
Paulo totidem aureos reddendos post annum, tunc videtur quòd Ioannes amplius
det Paulo quàm Petrus: quia dat notabilem
obligationem ad non repetendum, ergo iusta recompensatio quam debet Paulus facere, non debet esse æqualis erga Petrum &
erga Ioannem. Confirmatur secundò. Si
Ioannes se obligaret per integrum annum
ad mutuandum Paulo pecunias quoties
Paulus peteret vsque ad centum aureos, proculdubio Ioannes iustè postularet pretium
pro illa obligatione, sed æqualis imò eadem
videtur obligatio dare centum aureos nunc
cum obligatione non repetendi per totum
annum, hoc enim videtur esse continuata
obligatio mutuandi vel ratam habendi mutuationem, ergo talis obligatio pretio æstimabilis est. Confirmatur tertiò. Si obligatio
non repetendi mutuatum intra annum, non
est pretio æstimabilis, ergo nec obligatio
non repetendi intra duos vel quatuor vel viginti annos non erit pretio æstimabilis. Probatur consequentia, quia non differunt nisi
secundum magis & minus.
Arguitur quartò. Sententia quæ sentit licitum esse emere pagas acerbas minori pretio de præsenti dato quàm ipsæ constant, videtur quibusdam probabilis, ergo probabilis sententia erit, esse
licitũ
licitum
dato minori pretio in præsenti emere obligationem mutuatarij ad reddendum plus pecuniæ in futuro.
¶ De hac quæstione sciendum est, fuisse
hæreticos asserentes licitum esse dare mutuo pecunias ad vsuram. Græci fuerunt in
hac sententia, vt refert Guido Carmelita in
summa de hæresibus. Castro in lib. de hæ
resibus. verbo vsura. Albanenses etiam fuerunt in eadem sententia, vt refert Gabriel
Prateolus. lib. 1. de vitis & vitijs hæretico
rum cap. 22. Eandem secutus fuit Carolus
Molinæus Iurista sed Lutheranus, vt refert
episcopus Segobien. lib. 3. Variarum. & Nauarro in Commentario. super cap. 1. 14. quę
stione. 3. Qui hæreticus aiebat, licitas esse
vsuras, si exerceantur cùm moderamine
quod habetur in. l. eos. C. de vsuris. Abulensis concedit quidem vsuras esse prohibitas,
& esse peccatum. Cæterum in loco citato.
quæst. 171. & 172. negat esse prohibitas iure
naturæ: sed ait, tantùm iure positiuo prohiberi. In eàdem sententia aiunt esse aliquos
Iurisperitos, vt refert Soto vbi suprà quæst.
1. articulo. 1.
PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Secundum fidem
Catholicā
Catholicam
asserendum est vsuras esse illicitas &
oppositũ
oppositum
est hæresis. Hæc
cōclusio
conclusio
expresse definitur
in
Cōcilio
Concilio
Viennensi sub Clemente VIII.
& refertur in Clementina vnica de vsuris.
§. vltimo. Neque ista conclusio est recens
sententia Ecclesiæ, sed est communis consensio totius Ecclesiæ à temporibus Niceni
Concilij, vbi Canone. 18. & refertur. 14. q. 4.
cap. quoniam. sic habetur, quoniam multi
clerici auaritiæ causa turpia lucra sectantes
obliti sunt Diuini præcepti, quo dictum est
Psal. 14. Qui pecuniam suam non dedit ad
vsuram. Ecce vbi concilium ait, esse
Diuinũ
Diuinum
præceptum. Sunt etiam innumera testimonia aliorum Conciliorum & Pontificum &
sanctorum Patrum, quibus semper vsura improbata est communi assertione totius Ecclesiæ. Quæ testimonia referuntur. 14. q. 3.
& 4. & 5. & 6. & 47. d. & in Decretalibus, &
in sexto, in titulis de vsuris. Quæ omnia longum esset recensere. Et
deniq;
denique
omnes scholastici Doctores ita censuerunt & sentiunt.
Secunda conclusio. Vsura prohibita est
iure naturali. Probatur primò, testimonijs
Philosophorum qui naturali ratione ducti
vsuram reprobauerunt. Imprimis,
Aristot.
1. Polit. capite. 6. & cap. 7. improbat vehementer vsuram, aitque eam esse præter naturam. Idem ait.
4. Ethicorum cap. 1. Item
Cicero lib. 2. de finibus ait, interrogatum Catonem quid esset fœnerari,
respōdisse
respondisse
, quòd
esset hominem occidere. Quasi æquipararet Cato fœnerationem cum homicidio
quantùm ad hoc quòd est esse contra iusti|
tiam & ius naturæ. Plutarchus opusculum
fecit, cui titulum inscripsit, quòd non oporteat fœnerari. Item
Appianus Alexandrinus
lib. 1. de bello ciuili. & Marcus Cato de re
rustica, vsuras vehementer improbant. Certum ergo est, quòd lumine naturali cognoscitur iniustitia vsurarij. Ratione deinde probatur conclusio. Prima quidem & optima
ratio est D.
Thom. in hoc articulo. Iniquum
est & contra ius naturæ vendere idem bis,
aut vendere id quod non est: sed qui accipit
vsuram pro pecunia mutuata, vel quasi vendit idem bis, vel certe vendit id quod non
est, ergo. Maior probatur. Quia ratione naturali notum est, esse iniquum rem vendere
pluris quàm valeat. Minor probatur. Nam
qui dat mutuum ad vsuram, recipit postea
quidem tantum quantum dedit: & insuper pro vsu illius, qui nullius est pretij seorsum à pecunia, accipit aliquid aliud: ergo
aut rem ipsam vendit bis, aut certè pro vsu,
qui seorsum non est æstimandus, aliquid
accipit. Cæterùm de distinctione inter dominium & vsum rerum quæ vsu consumuntur, diximus multa supra in materia
de dominio. Quanuis enim inter se
habeāt
habeant
distinctionem metaphysicam: tamen quod
attinet ad pretium & valorem, non potest
distingui vsus rei vsu consumptibilis à re
ipsa cuius vsus est vt consummatur.
Secũda
Secunda
ratio sit ex
cōparatione
comparatione
. Quia
etiā
etiam
si vsus equi est seorsum
aliquādo
aliquando
cōputandus
computandus
, & æstimandus
quātũ
quantum
ad
pretiũ
pretium
, vt. v. g.
quando aliquis conducit equum reddit
equum, & etiam pretium vsus equi; tamen
qui equum vendit iusto pretio, non potest
accipere aliud pretium pro vsu ipsius equi:
eo quòd per venditionem equi transtulit
dominium in emptorem. At verò mutuator qui dat pecuniam transfert dominium
eius in mutuatarium redditurum æqualem pecuniam, ergo iniquum erit contra
ius naturæ, quòd mutuator accipiat aliquid pro vsu pecuniæ. Probatur consequentia. Quia multo minùs distinguitur vsus pecuniæ à pecunia, quàm vsus equi ab equo,
ergo si in venditione equi, propterea quòd
transfertur dominium, non est licitum recipere pretium pro vsu; multò minùs licitum erit accipere pretium pro vsu pecuniæ.
Confirmatur. Quoniam contra totum naturæ ius est, vt quis accipiat pretium pro
vsu rei cuius nullum habet dominium, vel
vsumfructum, sed mutuator neque dominium neque vsumfructum habet pecuniæ
mutuatæ, ergo est contra ius naturæ, quòd
exigat pretium pro vsu pecuniæ: sed solùm
poterit obligare mutuatarium vt reddat tantum quantum accepit, & tempore prædefinito.
Tertia ratio pro
cōclusione
conclusione
sit. Quando
nulla esset alia ratio ad
probādũ
probandum
ꝙ
quod
vsura est
cōtra
contra
ius naturæ, nisi
ꝙ
quod
ex illa sequuntur maxima damna, & incommoda reipublicæ,
sufficeret ad reprobandam vsuram
tāquàm
tanquàm
rationi naturali
contrariā
contrariam
: quemadmodum
colligimus, simplicem fornicationem esse
contra ius naturæ: quia si varius concubitus
vt licitus exerceretur; esset magna perturbatio in republica, neque possent homines
educari conuenienter neque in vita animali neque in vita rationali. Legatur historia
celebris apud
Titum Liuium lib. 2. ad vrbe
condita vbi narratur discordia inter plebem Romanam & patres conscriptos: quæ
ortum habuit, ex oppressione plebis per
vsuras. Neque valet respondere, quòd potiùs ex vsuris sequuntur aliquæ vtilitates in
republica, & quòd propterea iure communi permittebantur, & Romæ permittuntur. Quoniam profectò si reputarentur licitæ, tunc esset frequentissimum exercitium
vsurarum inter Christianos: ex qua
frequẽ
tia
frequentia
maxima damna consequerentur in republica; omnes enim indigentes pecunijs
de præsenti, etiam ad res non multum necessarias, statim acciperent pecunias ad vsuram & essent prodigæ, & in paupertatem
redigerentur. Probatur quartò. Quoniam
si non esset vsura iure naturæ prohibita; sequeretur, quòd neque lege Euangelica prohiberetur, siquidem in Euangelio præter
præcepta fidei & sacramentorum nihil prohibetur vel præcipitur, quod non sit naturæ lege prohibitum vel præceptum. Et
Confirmatur. Quoniam aliàs omnibus nationibus quæ non receperunt baptismum,
licitum esset vsuras exercere, si iure naturæ non est prohibitum. Imò etiam sequeretur, quòd fideles qui erant ante legem
|
scriptam potuissent exercere licitè vsuras:
& etiam illi, qui erant simul cum lege scripta, non tamen subditi legi: qualis erat familia Iob, non peccarent vsuras accipientes pro mutuo.
Cōfirmatur
Confirmatur
secundò. Quoniam Concilia & Pontifices vbi suprà non
prohibent vsuras, quasi statuendo nouum
ius: sed potius declarando, quòd ex natura
sua iniquum est, ergo negare esse prohibitas vsuras iure naturæ, est aduersari dictis
Conciliorum & sanctorum Patrum.
Ob hæc argumenta possemus oppositam sententiam inurere nota erroris in fide,
aut certè hæresis. Sed temperamus censuram, & dicimus, quòd saltim contraria
sententia est periculosa, & valde temeraria & errori proxima. Ratio huius temperamenti est, quoniam non est ita certum
secundùm fidem, id quod communiter à
Theologis asseritur: quòd in Euangelio
nō
non
contineatur aliquod præceptum, præter
præcepta virtutum Theologicarum, & sacramentorum. Quod quidem proloquium
sic intelligitur. Non quidem quòd in lege
Euangelica non sit præceptum fidei spei &
charitatis, & humilitatis: secundùm quòd
est virtus supernaturalis, per quam subijcitur homo Deo ad finem vitæ æternæ consequendum, confitens, quòd sine eius auxilio & misericordia neque gratiam assequi
neque gloriam potest. Sed quoniam huiusmodi præcepta virtutum fuerunt etiam in
lege naturæ fidelibus imposita per traditionem protoparentum, & quia quod specialiter consideratur in lege Euangelica, est
quòd habemus specialia præcepta explicitæ fidei, &
sacramentorũ
sacramentorum
: propterea Theologi meritò aiunt præter præcepta fidei &
sacramentorum non est aliud præceptum
in lege Euangelica speciale præter præcepta naturalia, ad quorum custodiam nos
perficit lex gratiæ, Iuxta illud Apostoli Roman. 3. legem ergo destruimus per fidem?
Absit, sed legem statuimus. Illud igitur documentum posset aliquis absque expressa
nota hæresis negare, & dicere quòd etiam
in lege Euangelica est præceptum diuinum
speciale quo prohibentur vsuræ. Sed huiusmodi responsio tergiuer satio est: & vix &
ægrè satis facit argumentis quę fecimus, quo
minùs ista sententia damnetur vt erronea.
Hac fortassis ratione Durandus in. 4. distinctione. 33. quæstione. 2. & Martinus de Magistris, de Temperantia. quæst. 2. dixerunt,
fornicationem simplicem esse quidem prohibitam iure Euangelico: sed absque hæresis
nota manifesta dixerunt fornicationem
nō
non
esse prohibitam iure naturæ. Propter hanc
igitur rationem temperauimus nos rigorem censendi, & diximus oppositam sententiam esse valde temerariam & periculosam in fide & errori proximam. Sed profectò nobis magis placeret dicere quòd opposita sententia nostræ conclusionis est erronea in fide; propterea quòd ex principijs fidei & alijs propositionibus, quæ nobis videntur notæ lumine naturali, per euidentem consequentiam colligitur nostra secunda conclusio. Et consequenter etiam dicimus, imò multò magis, simplicem fornicationem esse ita iure naturæ prohibitam, vt
oppositum sit error in fide Catholica.
Tertia conclusio. Certum est vsuram
prohibitā
prohibitam
fuisse in veteri Testamento sicut
& adulterium & rapina. Non tamen est ita
certum prohibitam fuisse in nouo Testamento expressis verbis. Prima pars probatur,
Exod. 22. Deuterono. 28. Psal. 14. Qui
iurat proximo suo & non decipit qui pecuniam
suā
suam
non dedit ad vsuram, & ex ipso
Psalmo colligitur quòd dare pecuniam ad
vsuram est etiam contra legem naturæ sicut alia quæ commemorat Psalmus ipse,
videlicet, non periurare, non decipere proximum, non accipere munera super innocentem. Secundam partem conclusionis
probamus, quia in toto Euangelio non est
talis locus quo videatur vsura reprobari, nisi ille
Luc. 6. qui refertur à D. Thom. Mutuum date, nihil inde sperantes. Sed ille locus alias habet explicationes sanctorum Patrum, vt insinuat D.
Thom. in solutione
ad quartum. Nihilominus quoniam summi
Pontifices & Concilia citant locum illum
Lucæ. 6. vt reprobent lucrum ex mutuo,
non placet nobis, neque tutum est, discedere à Conciliorum & Pontificum super
illum locum intelligentia, quicquid alij
contra clament. Neque mirum vel nouum
est, quòd vnus locus sacræ Scripturæ plu|
res habeat sensus literales.
Quarta conclusio. Manifestum est, vsuras esse prohibitas iure Canonico & iure
Regio Hispaniensi. De iure Canonico patet ex locis citatis in prima conclusione.
Quantum vero ad ius Hispaniense patet
ex lege Regia titulo. 2. & libro. 5. ordinamenti. Cæterum iure Ciuili communi,
tantum sunt prohibitæ vsurarum vsuræ, vt
patet ex. l. Placuit. ff. de vsuris. & ex. l. vt
nullo. C. de vsuris. permissio tamen est vsurarum absolutè, vt patet in. l. Placuit. dummodo non sit maior vsurarum portio,
quàm centesima pars mutuati. Hoc moderamen patet in. l. eos. C. de vsuris. Neque
verò hæc permissio iuris ciuilis existimanda est illicita, sed aliquando est conueniens
& necessaria ne impediantur maiora bona, v. g. Commoditates eorum qui indigent pecunia mutuata. Nota tamen, quòd
quanuis in nostro regno Hispaniæ si necessitas id exposceret, possent permitti vsuræ: tamen non propterea posset compelli
mutuatarius ad
soluẽdas
soluendas
vsuras. Imò etiam
si eas semel soluisset, non poterat denegari ei actio ad repetendum eas in iudicio.
Hoc patet expresse ex Clementina vnica
de vsuris, quæ habetur ex Concilio Viennensi: vbi excommunicantur iudices &
officiales eorum, qui compellunt ad vsuras soluendas vel denegant actionem in iudicio ad repetendum. Neque valet contra
hoc obiectio, quòd non datur actio in iudicio deceptis in contractu emptionis &
venditionis citrà dimidium iusti pretij, ergo simili modo licitum erit negare actionem in iudicio mutuatarijs, qui soluerunt
vsuras. Negamus enim consequentiam. Primò quidem, quia hoc est prohibitum iure Ecclesiastico: quod est superius iure
ciuili in his quæ pertinent ad salutem animarum. Deinde, quoniam est magna differentia inter vtrumque casum: quoniam
in priori casu, difficile erat & nimis importunum tribunalibus dignoscere multitudinem læsionum in contractibus emptionis & venditionis: at verò vsurarum
iniquitatem facile est iudicare: & idcirco lex Ecclesiastica voluit subuenire læ
sis per vsuram, non autem læsis in em
ptionibus & venditionibus.
AD argumenta in oppositum. Ad primum ex authoritate Diui Ambrosij, dicit glossa ibidem, sensum esse Ambrosij, quòd à nemine sunt exigendæ vsuræ: sicut nemini est nocendum. Quem sensum sequitur Magister Soto vbi suprà
. Sed
profecto ista explicatio non quadrat cum
verbis Ambrosij, scilicet, cui iurè inferuntur arma, huic legitimè auferuntur vsuræ. Constat autem quòd sæpenumero iustissimè inferuntur bella, ergo tunc iustè
poterunt auferri vsuræ. Melior ergo est explicatio nostra, quam supra dedimus definientes vsuram, scilicet, quòd Ambrosius loquitur de vsuris, quæ non sunt propriè vsuræ, sed secundùm apparentiam, scilicet, quæ alio titulo debentur: quanuis occasione mutui recuperantur.
Ad secundum quod erat quintum Diui Thomæ, respondetur, quòd optima est
eius responsio. Ad tertium argumentum
quod erat replica, respondetur negando
antecedens. Ad probationem respondetur,
quòd illa obligatio ad non petendum mutuatum, ante certum tempus, non est pretio æstimabilis per se loquendo, quantum
est ex vi mutui: quanuis aliquando possit accedere alius titulus, ratione cuius, talis obligatio sit pretio æstimabilis, sicut v. g.
obligatio ad mutuandum vel vendendum
solet dici pretio æstimabilis. Negamus autem, quòd obligatio mutuatoris ad non
petendum mutuatum vsque ad certum tempus sit semper pretio æstimabilis. Pro cuius maiori intelligentia & solutione trium
confirmationum, aduertendum est, & maximè obseruandum: quòd quia moralia
moraliter iudicanda sunt, non debemus
fingere res aliquas esse pretio æstimabiles
in aliquo euentu, in quo reuera non sunt
dignæ pretio. In huiusmodi autem obligationibus multæ fraudes possunt contingere propter hominum auaritiam. V. g. communiter dicimus, quòd obligatio ad mutuandum est pretio æstimabilis; & tamen
potest contingere, quòd aliquis à quo petitur mutuum respondeat se nolle mutuare hodie, sed quòd hodie se obligabit ad
mutuandum cras, vel post octo dies, vel
|
post mensem, & quòd ratione huius obligationis petat aliquod pretium: quod æquiualet vsuris quas peteret, si modò mutuaret. In tali casu profectò nemo est, qui neget tale pactum vsurarium esse & fucato
titulo vsuram palliare; intendebat enim ille
homo exigere lucrum ex mutuatione illa,
& finxit pretium petere pro obligatione
mutuandi. Quemadmodum igitur respondendum erit ad prædictam fraudem in cuius fauorem poterat fieri tale argumentum,
scilicet, quòd ille mutuator prius exegerat
pretium pro obligatione mutuandi quod
erat licitum, & postea gratis mutuabat;
respondebimus etiam ad probationem illius antecedentis & ad tres confirmationes.
Dicimus igitur, quòd quando obligatio ad
mutuandum vel vendendum nulli prorsus
periculo exponit mutuaturum, vel venditurum, & reuera nullam incommoditatem
illi affert, non est pretio æstimabilis. Quapropter si venditor aliquis, qui paratus vendere omnibus, velit vendere alicui obligationem
vendẽdi
vendendi
illi cras, aut post octo dies,
aut mensem, profectò propter hanc obligationem non potest exigere pretium distinctum à iusto pretio mercium. Secùs
autem si ex huiusmodi obligationibus ad
mutuandum vel vendendum incommodetur mutuaturus vel venditurus: tunc enim
licitum erit pro illa obligatione pretium
pro quantitate incommodationis exigere.
Et hoc modo iustè postulant pretium obligati reipublicæ ad prouidendum de carnibus aut piscatura. Ad hunc igitur modum obseruare oportet, quòd sicut obligatio mutuandi aliquando est pretio æstimabilis, aliquando nihil valet: ita etiam
obligatio non petendi mutuatum vel debitum potest aliquando pretio æstimari,
aliquando verò nullo pretio digna est.
Exẽ
plũ
Exemplum
sit, si quis se se obliget ad mutuandum
in omni euentu, vel in aliquo euentu speciali, potest esse aliquid periculi damni
emergentis vel lucri cessantis, vel alicuius
incommoditatis ipsi mutuatori: tunc profectò licitum est aliquod pretium exigere
pro illa obligatione. Quando verò ipse mutuaturus nulli periculo se exponit, neque in
aliquo incommodatur: non potest pre
tium exigere pro illa obligatione: sed iusta
recompensatio erit, si reddatur ei tantum
quantum pecuniæ mutuauerat. Et per hoc
patet via ad soluen das tres confirmationes.
Ad primam enim respondetur, quòd si Petrus & Ioannes æqualiter se habent, in hoc,
quòd neuter incommodatur ex illa commodatione pro tempore breuiori vel longiori, neuter potest pretium exigere pro
obligatione
nō
non
petendi per totum annum.
V. g. quòd si Ioannes erat vir pecuniosus,
qui non habebat opus illa pecunia per totum annum, non poterit aliquid pretij exigere, propterea quòd se obligat ad non petendum per totum annum: hoc enim est
mutuare per totum annum. Imò verò in
eodem casu, si Petrus breuiori tempore
indigeret expendere suas pecunias, posset
petere ab eo pretium si prorogaretur sibi
solutio facienda: vel etiam si à principio peteretur ab eo vt mutuaret cum ea incommodatione, posset exigere aliquid pretij.
Nota tamen, quòd cum diximus & repetiuimus, si mutuator incommodatur, non
intelligimus solum quando patitur
damnũ
damnum
emergens vel
lucrũ
lucrum
cessans in pecunia: sed
etiā
etiam
quando decebat
illũ
illum
exercere aliquem
actum liberalitatis aut magnificentiæ de aliqua operatione sibi necessaria vel
cōuenienti
conuenienti
: tunc dicimus
ꝙ
quod
ligare se ad
mutuũ
mutuum
quando pecuniæ erant sibi necessariæ ad talia
opera exercenda, & quia caret eis toto illo
tempore, impeditur ne exerceat tales operationes; potest
aliquā
aliquam
recōpensationẽ
recompensationem
exigere,
dũmodo
dummodo
illa
incōmodatio
incommodatio
nō
non
sit fictitia.
Ad secundam confirmationem respondetur, quòd illa obligatio Ioannis ad mutuandum per annum integrum
quotiescũ
que
quotiescunque
Paulus petierit mutuum, iudicio meo
æquiualet obligationi non petendi centum
aureos quos statim mutuaret. Vnde dico,
ꝙ
quod
si non magis
incōmodatur
incommodatur
ipse mutuator
in vno casu quàm in altero,
nō
non
est
licitũ
licitum
ꝙ
quod
in vno casu exigatur aliquid pretij, si in altero non exigitur. Et ipsa ratio facta in
cōfirmatione
confirmatione
nostra
cōuincit
conuincit
; & oppositum est
patefacere
fenestrā
fenestram
ad
palliādas
palliandas
multas vsuras,
dũ
dum
asserũt
asserunt
Theologi
ꝙ
quod
pro obligatione
mutuandi potest exigi
pretiũ
pretium
,
nō
non
autẽ
autem
pro
obligatione
nō
non
petendi
mutuatũ
mutuatum
. Nos enim
|
vtrobiq;
vtrobique
eandem rationem exigendi pretij
esse existimamus moraliter loquendo.
DVbitatur secundò circa solutionem
D. Thom. ad secundum argumentum, An vsura fuerit Iudæis concessa tanquàm licita, saltim erga alienigenas? Pro
cuius difficultatis intelligentia notandum
est, quòd vsura potest dupliciter accipi: vno
modo propriè & formaliter pro ipso lucro
ratione mutui ex pacto: alio modo impropriè & materialiter pro lucro quod accedit vltra sortem, non quidem ratione mutui, sed alio titulo. In priori acceptione diximus iam vsuram esse intrinsecè malam,
& iure naturæ prohibitam: neque in hac
acceptione vertimus in dubium, an fuerit
concessa tanquam licita Iudæis. Quoniam
manifestum est quòd sicut furtum propriè
& formaliter loquendo non potest esse licitum, etiam per diuinam potentiam: ita neque vsura potest à Deo concedi tanquam
licita. At verò Abul. consequenter ad suam
opinionem asserit, quòd vsura propriè concessa fuerit Iudæis erga alienos, tanquàm licita. Etenim secundùm eius sententiam, vsura est illicita, quia est prohibita iure positiuo: vnde autor legis poterit dispensare.
Cæterùm nos qui reprobauimus illam
sententiam Abulensis, disputamus in præ
senti; An vsura in posteriori acceptione fuerit concessa Iudæis
tāquam
tanquam
licita: sicut Deus
concessit Iudæis quando egrediebantur ab
AEgypto vt expoliarent AEgyptum petentes ab AEgyptijs vassa accommodata: quod
quidem Dominus concessit tanquam
rerũ
rerum
omnium Dominus. Atque ita illa acceptio
non erat furtum: quia mutabatur materia &
fiebat propria retinentium ex donatione
Dei. Nunc igitur pariter quærimus, an illud
lucrum ex vi mutui concederetur mutuatori, per legem Domini transferentis dominium lucri in mutuatorem. Et videtur pars
affirmatiua vera: quoniam aliàs lex illa esset
scandalũ
scandalum
Iudæis & occasio peccandi. In
oppositũ
oppositum
autem est
ꝙ
quod
vsura reprobatur à summis pontificibus suprà citatis
tanquā
tanquam
prohibita
vtriusq;
vtriusque
testamenti lege. Item, quia in alijs
testimonijs veteris Testamenti citatis dubio
præcedenti reprobatur vsura.
In hac difficultate Conrad. de
cōtract
contract
. q.
24. & Ioan. de Medina. in lib. de restit. tract.
de vsura. q. 2. ad 3. asserit,
vsurā
vsuram
fuisse concessam Iudæis
tanquā
tanquam
licitam. Sed
cōtraria
contraria
sententia nobis multò probabilior est, videlicet
ꝙ
quod
vsura
tātùm
tantùm
fuerit permissa Iudæis, etiam
loquendo formaliter & propriè de vsura: &
quòd
nunquā
nunquam
fuerit concessa tanquam licita
etiā
etiam
materialiter & impropriè loquendo
de vsura in secunda acceptione. Hæc sententia probatur. Quia est magis consentanea sacris literis veteris Testamenti & dictis
Cōciliorũ
Conciliorum
& Pontificum & Sanctorum. Ad argumentum verò factum
respōdetur
respondetur
,
eā
eam
legem
esse
intelligẽdā
intelligendam
sicut explicabatur à prophetis & maioribus
Iudæorũ
Iudæorum
. Prophetæ autem
explicabant
omnẽ
omnem
vsuram esse
illicitā
illicitam
vt patet ex testimonijs dubio præcedenti citatis.
ex Dauide & Ezechiele & Esdra. Ad
exemplũ
exemplum
vero quod affertur quando Dominus
cōcessit
concessit
Iudæis accipere vasa
AEgyptiorũ
AEgyptiorum
;
Respondetur, quòd quando nobis non constat,
ꝙ
quod
Dominus concedat & faciat donationem transferendo
dominiũ
dominium
rei quæ erat aliena: debemus sequi
regulā
regulam
iuris naturæ. Constat autem de reuelatione Iudæis facta, vt retinerent vasa AEgyptiorum, non autem
cō
stat
constat
de concessione lucri ex mutuo: & idcirco non est eadem ratio. Notandum
tamẽ
tamen
,
ꝙ
quod
hęc nostra sententia
nō
non
est de fide, quia testimonia quæ pro illa adduximus, possunt legitimè explicari, aut de vsura formali, aut
certè de vsura erga fratres suos: non autem
erga alienigenas. Videatur Soto libro. 6. de
iust. quæst. 1. art. 1. ad 2. & Couar. lib. 5. Variarum cap. 1. num. 7. sed nos in præsenti exactiùs definiuimus hanc difficultatem.
DVbitatur vltimò, quæ
nā
nam
intentio, vel
quæ
nā
nam
spes lucri vltra
sortẽ
sortem
recipiendi, sufficiat ad
cōstituẽdam
constitiuendam
realem vsuram,
& specialiter quærimus, an qui dat mutuum
cum spe recipiendi lucrum, aliàs non daturus mutuum, sit dicendus vsurarius? Arguitur primò & probatur,
ꝙ
quod
non liceat aliquid
lucri sperare ex mutuo absque peccato vsuræ.
Nā
Nam
Dominus
Luc. 6. ait,
mutuũ
mutuum
date nihil inde sperantes.
Secũdò
Secundò
. Ex eo loco colligit Vrbanus III.
capit. consuluit. de vsuris,
eum esse vsurarium qui non aliàs mutuo
daturus
pecuniā
pecuniam
credit eo proposito, vt licet
omnino
cōuẽtione
conuentione
cessante, plus
tamẽ
tamen
sor|
te percipiat. Denique si quis pro beneficio
temporali speret aliquid spirituale est simoniacus, ergo si pro mutuo speret
lucrũ
lucrum
erit
vsurarius.
Sed in oppositum est primò, quòd si
quis donet rem aliquam spe obtinendi aliquod commodum à donatario, non peccat, ergo neque ille qui facit alteri beneficium mutuandi cum spe, quòd mutuatarius erit gratus, & respondebit ei cum alio
beneficio, non peccat.
Confirmatur. Quoniam in amicitia vtili, licitum est amico expectare recompensationem ab amico, ergo ex actione mutuandi, quæ vtilis est mutuatario, licitum
est mutuatori expectare aliquod
beneficiũ
benficium
à mutuatario. Antecedens docet D. Thomas quæstione præcedenti, articulo. 1. ad
tertium, ex Aristotele libro. 9. Ethicorum,
& idipsum docet Diuus Thomas infra
quæstione. 106. articulo. 5. & Caietanus
ibidem.
Arguitur secundò, & probo quòd mutuator possit saltem secundariò intendere
lucrum & sperare aliquam commoditatem
ex mutuo. Quoniam licitum est clerico interesse Canonicis horis & sacrificium missæ
offerre, principaliter quidem propter
Deũ
Deum
,
minùs verò principaliter & secundariò propter distributiones & stipendium designatum celebranti, ergo &c.
Hæc quæstio proposita fuit Vrbano III.
vbi suprà
, non tamen fuit explicitè definita, & propterea indiget explicatione.
Communis igitur omnium Iurisperitorum
sententia cum Innocentio IIII. & glossa
ibidem ea est. Distinguunt enim duplicem
intentionem, scilicet, principalem & primariam: & alteram secundariam & minus principalem. Tunc dicunt, quòd primaria & principalis intentio recipiendi aliquid vltra sortem, constituit vsurarium;
sed secundaria & minùs principalis intentio non constituit. In eadem sententia videtur esse Caietanus in hoc loco ad quartum, & in opusculo de vsura quæstione. 3.
& 4. Magister Soto omnem intentionem
siue principalem siue minus principalem
damnat tanquam vsurariam, vbi suprà articulo. 2. quanuis in articulo. 1. aliter vi
deatur sentire. Carolus Molinæus excusat
ab vsura omnem intentionem siue principalem siue minùs principalem: dummodo
absit pactum. Ita refert Nauarro super cap.
10. 14. quæst. 3.
PRO decisione huius difficultatis sit
prima conclusio. Intendere seu sperare lucrum ex mutuo, siue principali siue
minus principali, siue primaria siue secundaria intentione (ex iustitia tamen & obligatione) est vsura. Conclusio est Caietani tomo. 3. opuscul. opusculo de vsura quæ
stione. 2. & Soto vbi suprà
, quanuis varius videatur in primo & secundo articulo.
& est
etiā
etiam
communis recentiorum in Theologia. Probatur conclusio. Vsura est lucrum
ratione mutui ex obligatione (aut quod
idẽ
idem
est) pretium vsus rei mutuatæ, ergo intendere tale lucrum ex obligatione & tale pretium, intentio vsuraria erit, quæcunque
illa intentio sit. Antecedens patet ex supradictis, vbi ad illum modum definiuimus vsuram pro obiecto, ac subinde actus
qui versatur circa tale
obiectũ
obiectum
vsurarius erit.
Secundò probatur. Intentio secundaria circa obiectum cuiuscunque habitus siue studiosi siue vitiosi, non tollit rationem formalem talis habitus, sed vt plurimum tollit rationem per se primariam, & finit omnem rationem secundariam, ergo intentio etiam secundaria circa obiectum vsuræ constituit actum vsurarium per se secundò. Antecedens explicatur exemplo.
Adulterium propter furtum re vera mœ
chia est, & in specie mœchiæ & denominat mœchum: quanuis reuera ille magis
sit fur quam mœchus: primò & per se fur;
at secundò & per se mœchus est. Hæc conclusio est concedenda argumentis pro parte negatiua, & iuxta eam intelligenda est sententia Magistri Soto.
Secunda conclusio. Intendere lucrum
siue principali intentione siue minùs principali, siue primaria siue secundaria, non
ex obligatione ciuili, sed ex gratitudine,
nullum est omnino peccatum. Probatur
ex opposita ratione. Vsura est lucrum ratione mutui ex obligatione, vel est
pretiũ
pretium
vsus
rei mutuatæ: sed qui intendit
lucrũ
lucrum
ex gratitudine
quacunq;
quacunque
intẽtione
intentione
nō
non
intẽdit
intendit
pretiũ
pretium
|
nec intendit ex obligatione, ergo implicat contradictionem quòd sit ibi vsura.
Secundò probatur. Vsuræ vitium peccatum est contra iustitiam, sed vbi nulla est
obligatio iniuriosa cessat iniustitia omnis:
ergo cessat vsura. Confirmatur. Sine aliquo prorsus vitio potest quis sperare lucrum ex operibus suis, si adhibeat finem
honestum vel necessarium, vt docuit Diuus
Thomas articulo vltimo quæstionis præcedentis; ergo poterit quis mutuum dare sperando lucrum sine aliquo
prorsus vitio: modò tamen ordinet lucrum ad finem honestum aut necessarium. Sequitur hinc, non esse argumentum
aut iudicium sufficiens vsuræ commissæ,
quòd mutuator aliàs non daret
mutuũ
mutuum
, nisi speraret lucrum aliquod. Corollarium
est manifestum, quia licitum est vt diximus sperare etiam principaliter lucrum ex
gratitudine, ergo &c. Confirmatur. Fas est
cuique nolle conferre beneficium in eum,
quem existimat ingratum futurum, si aliàs
licitum erat, non conferre ei. Deinde probatur. D.
Thom. in quodlibeto. 8. articul. 11.
asserit, quòd clericus qui principaliter quidem vadit ad Ecclesiam propter Deum, &
interest diuinis officijs, secundariò tamen
& minùs principaliter propter distributiones, ita vt aliàs non esset iturus; iste talis clericus non est simoniacus; ergo neque is qui
mutuum dat spe lucri, aliàs non daturus.
Denique, harum conclusionum doctrina
simul & huius corollarij, videtur esse aperta D.
Thom. in articulo sequenti, vt colligere facilè quisque potest ex conclusionibus articuli præcedentis: iuxta quam
doctrinam conciliari potest communis opinio distinguens primariam & secundariam intentionem in hac parte: cum opinione secunda quæ non distinguit. Etenim
opinio communis vocat primariam intentionem & principalem, eam quæ ex obligatione ciuili, & iustitia aliquid sperat: secundariam verò eam, quæ ex gratitudine
tantum, & certè hæc est expressa mens Caietani in locis allegatis. Sed quoniam hæc
materia moralis est, descendamus oportet ad tractationem magis particularem.
Sit ergo tertia conclusio. Qui
mutuũ
mutuum
dat
intendens lucrum maximè si explicet mentem suam mutuatario, si aliàs non esset
mutuum daturus, est suspectus vsurarius.
Probatur primò. Difficile est admodùm
dignoscere, an talis mutuator ex obligatione speret & intendat lucrum, an potius
ex gratitudine: maximè cùm lucri amor
soleat
excœcare
excæcare
mentis oculos: ita vt ipse
mutuator facilè falli possit existimans se ex
gratitudine sperare, cùm reuera ex ciuili
potius obligatione speret. Secundò. Mutuatarius æstimari debet qui ad redimendam vexationem suam rependit lucrum,
magis quàm ex gratitudine, potissimum
cum explicuit illi mentem suam mutuator. Denique, non caret vsuræ suspicione
vehementi, compellere mutuatarij voluntatem ad rependendum aliquid pro mutuo, quanuis dicat mutuator se non obligare illum ex iustitia, sed ex morali debito
& gratitudine tantùm. Certè hoc videtur
pactum implicitum, & vsurarium. Hinc sequitur corollarium. Qui ad hunc modum
dat mutuum non est absoluendus, quovsque mutuatarius explicuerit suam mentem gratam & beneuolam, & condonet id
quod accepit mutuator vltra sortem.
Cæterũ
Cæterum
superest
demũ
demum
speculatiuè inquirere, An hæc propositio sit concedenda,
licitum est mutuanti ratione mutui intendere principaliter lucrum?
PRO cuius rei intelligentia animaduertendum est, mutuum in sui ratione
duo includere; alterum quidem antecedenter, videlicet beneuolentiam & amicitiam & gratiam, siquidem mutuum non
fit ex iustitia antecedente sed ex amore &
beneuolentia misericordia & beneficentia, &c. Alterum verò quod includit, est
iustitia: siquidem mutuatio contractus
quidam est & actus iustitiæ essentialiter. Et
quia, quod quælibet res includit intrinsecè & essentialiter magis principaliter includit, quàm id quod antecedenter includit; neutiquam licitum erit, ratione mutui sperare lucrum, quia ratione mutui,
idem est quod ratione contractus.
Ad
primũ
primum
argumentũ
argumentum
pro parte negatiua respondetur illud testimonium esse
intelligẽdum
intelligendum
ex iustitia & obligatione ciuili,
|
ac denique iuxta ea quæ modò dicebamus
magis principaliter ratione mutui: alioquin
si vt iacet ita generaliter intelligeretur, non
liceret (quod falsissimum est) etiam amorem & beneuolentiam exigere & sperare
ratione mutui, dicitur siquidem, nihil inde sperantes. Ex his patet responsio ad Vrbanum III.
Sed contra hanc solutionem arguitur.
Si quis conferat alicui beneficium spirituale cum hac intentione quòd ex gratitudine sit aliquid accepturus, est simoniacus,
ergo idem est
dicendũ
dicendum
in mutuo in quo intueretur beneficium temporale ex gratitudine. Antecedens patet ex definitione Pij V.
in proprio motu, vbi declarat & condemnat talem donationem tanquàm simoniacam. Consequentia patet. Quoniam quod
in spiritualibus est simonia, in temporalibus est vsura. Respondetur, quòd stando
in iure naturæ donatio relata in antecedenti non est simoniaca: sed tantum est mala,
quia prohibita: vnde non sequitur idem de
vsura, nisi similiter tale mutuum prohibeatur, quod à republica non factum est, cum tamen fieri posset.
Ad secundum respondetur similiter, distinguo antecedens. Etenim si quis ex obligatione ciuili & iustitia, pro beneficio temporali speret aliquid spirituale, simoniacus
erit: non autem si ex gratitudine, & beneuolentia: maximè quoniam dato antecedenti, poterat in præsentia negari consequentia: siquidem cùm res spirituales non
possunt æstimari temporalibus beneficijs,
maxima est irreuerentia si pro re temporali speretur aliquid spirituale vtcunque speretur: quæ irreuerentia non fit dum pro beneficio temporali speratur lucrum temporale. Ad argumenta in oppositum respondetur, ea probare secundam conclusionem
& corollarium quod ex illa illatum est.
Doctrina demum Diui Thomæ in responsione ad sextum, notanda est de duplici vsu, altero principali, altero minus principali pecuniæ: super quam doctrinam innititur tota quæ traditur disputatio & tractatio de cambijs, de qua nos disseremus inferius. Interim legatur dominus Caietanus
super hunc locum.