ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm accipere vsuram pro pecunia mutuata sit peccatum.

Source
AD Primũ Primum sic proceditur.
Videtur, quod accipere vsuram pro pecunia mutuata non sit peccatum. Nullus enim peccat ex hoc, quòd sequitur exemplũ exemplum Christi. Sed Dominus de seipso dicit, Luc. 19. Ego veniens cum vsuris exegissem illam, scilicet pecuniam mutuatam. Ergo non est peccatum accipere vsuram pro mutuo pecuniæ.
¶ 2 Præterea. Sicut dicitur in Psalm. 18. Lex Domini immaculata: quia scilicet peccatum prohibet. Sed in lege diuina conceditur aliqua vsura: secundùm illud Deuter. 23. Non fœnerabis fratri tuo ad vsuram, pecuniā pecuniam , nec fruges, nec quamlibet aliam rem, sed alieno. Et quod plus est, etiam in præmium repromittitur pro lege seruata, secũdùm secundùm illud Deuter. 28. Fœnerabis gentibus multis, & ipse à nullo fœnus accipies. Ergo accipere vsuram non est peccatum.
¶ 3 Præterea. In rebus humanis determinatur iustitia per leges ciuiles. Sed secundùm eas conceditur vsuras accipere. Ergo videtur non esse illicitum.
¶ 4 Præterea. Prætermittere cō silia consilia non obligat ad peccatum. Sed Lucæ. 6. inter alia consilia ponitur, Date mutuum, nihil inde sperantes. Ergo accipere vsuram non est peccatum.
¶ 5 Præterea. Pretium accipere pro eo, quod quis facere non tenetur, non videtur esse secundùm se peccatum. Sed non in quolibet casu tenetur pecuniam habens eam proximo mutuare. Ergo licet ei aliquā do aliquando pro mutuo accipere pretium.
¶ 6 Præterea. Argentum monetatũ monetatum & in vasa formatum, non differt specie. Sed licet accipere pretiũ pretium pro vasis argenteis accommodatis. Ergo etiam licet accipere pretium pro mutuo argẽti argenti monetati. Vsura ergo non est secundùm se peccatũ peccatum .
¶ 7 Præterea. Quilibet potest licitè accipere rem quam ei dominus rei voluntariè tradidit: sed ille, qui accipit mutuum, voluntariè tradit vsuram. Ergo ille qui mutuat, licitè potest accipere.
SED contra est, quod dicitur Exod. 22. Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi, qui habitat tecum, non vrgebis eum quasi exactor: nec vsuris opprimes.
RESPONDEO dicendum, quòd accipere vsuram pro pecunia mutuata, est secũdùm secundùm se iniustum: quia venditur id quod non est, per quod manifestè inæqualitas constituitur, quæ iustitiæ cōtrariatur contrariatur . Ad cuius euidentiam sciendum est, quod quædam res sunt, quarum vsus est ipsarum rerum consumptio, sicut vinum consumimus, eo vtendo | ad potum, & triticum cōsumimus consumimus , eo vtendo ad cibum. Vnde in talibus non debet seorsum computari vsus rei à re ipsa, sed cuicunque conceditur vsus, ex hoc ipso conceditur res, & propter hoc in talibus, per mutuum, transfertur dominiũ dominium . Si quis ergo seorsum vellet vẽdere vendere vinum, & vellet seorsum vendere vsum vini, venderet eandem rem bis, vel venderet id quod non est. Vnde manifestè per iniustitiā iniustitiam peccaret. Et simili ratione iniustitiam committit qui mutuat vinum, aut triticum, petens sibi duas recompensationes: vnam quidem restitutionem æqualis rei, aliam verò pretium vsus, quod vsura dicitur. Quæ dam verò sunt, quorum vsus non est ipsa rei consumptio, sicut vsus domus est inhabitatio, non autem dissipatio. Et ideo in talibus seorsum potest vtrunque concedi, puta cum aliquis tradit alteri dominiũ dominium domus, reseruato sibi vsu ad aliquod tempus: vel econuerso, cùm quis cō cedit concedit alicui vsum domus, reseruato sibi eius dominio. Et propter hoc licitè potest homo accipere pretium pro vsu domus, & præter hoc petere domum accommodatam, sicut patet in conductione & locatione domus. Pecunia autem secundùm Philosophum in
5. Ethicor. & in 1. Politic. principaliter est inuenta ad commutationes faciendas. Et ita proprius & principalis pecuniæ vsus, est ipsius consumptio, siue distractio, secundùm quod in cōmutationes commutationes expẽditur expenditur . Et propter hoc secundùm se est illicitum pro vsu pecuniæ mutuatæ accipere pretiũ pretium , quod dicitur vsura. Et sicut alia iniustè acquisita tenetur homo restituere, ita restituere tenetur pecuniam, quam per vsuram accepit.
AD primum ergo dicendum, quod vsura ibi metaphoricè accipitur pro superexcrescentia bonorum spiritualium, quam exigit Deus, volens vt in bonis acceptis ab eo, semper proficiamus: quod est ad vtilitatem nostram, non eius.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd Iudæis prohibitũ prohibitum fuit accipere vsuram à fratribus suis, scilicet Iudæis: per quod datur intelligi, quòd accipere vsuram à quocunque homine est simpliciter malum. Debemus enim omnem hominẽ hominem habere quasi proximum, & vt fratrem, præcipuè in statu Euangelij, ad quod omnes vocantur. Vnde in Psalm. 14. absolutè dicitur, Qui pecuniam suam non dedit ad vsuram. Et Ezech. 18. Qui vsuram non accepit. Quòd autem ab extraneis vsuram acciperẽt acciperent , non fuit eis concessum quasi licitũ licitum , sed permissum ad maius malum vitandum, ne scilicet à Iudæis Deum colentibus vsuras acciperent propter auaritiam, cui dediti erant, vt habetur Isai. 56. Quod autẽ autem in præ mium promittitur, fœnerabis gentibus multis, &c. fœnus ibi largè accipitur pro mutuo, sicut & Ecclesiast. 29. dicitur, multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, id est, non mutuauerunt. Promittitur ergo in præmium Iudæis abundantia diuitiarum: ex qua contingit quòd alijs mutuare possint.
AD tertium dicendum, quòd leges humanæ dimittunt aliqua peccata impunita, propter conditiones hominum imperfectorum, in quibus multæ vtilitates impedirentur, si omnia peccata districtè prohiberẽtur prohiberentur pœnis adhibitis. Et ideo vsuras lex humana concessit, non quasi æstimans eas esse secundum iustitiam, sed ne impedirentur vtilitates multorum. Vnde in ipso iure ciuili dicitur, quòd res quæ vsu consumuntur, neque ratione naturali, neque ciuili recipiunt vsumfructum, & quod Senatus non fecit earũ earum rerum vsumfructum, nec enim poterat, sed quasi vsumfructum constituit, concedens scilicet vsuras. Et Philosophus naturali ratione ductus dicit
in primo Politic. quòd vsuraria acquisitio pecuniarum est maximè præter naturā naturam .
AD quartum dicendum, quòd dare mutuum, non semper tenetur homo. Et ideo quantum ad hoc ponitur inter consilia: sed quòd homo lucrum de mutuo non quærat, hoc cadit sub ratione præcepti: potest tamen dici consilium per comparationem ad dicta Pharisæorum, qui putabant vsuram aliquam esse licitam, sicut & dilectio inimicorum est consilium. Vel loquitur ibi non de spe vsurarij lucri, sed de spe, quę ponitur in homine. Non enim debemus mutuum dare, vel quod cũ que cumque bonũ bonum facere propter spem hominis, sed propter spem Dei.
AD quintum dicendum, quòd ille qui mutuare non tenetur, recō pensationem recompensationem potest accipere eius quod fecit, sed non amplius debet exigere. Recompẽsatur Recompensatur autem sibi secundum æqualitatem iustitiæ, si tantum ei reddatur, quantum mutuauit. Vnde si amplius exigat pro vsu fructu rei, quæ alium vsum non habet, nisi consumptionem substā tiæ substantiæ , exigit pretium eius quod non est, & ita est iniusta exactio.
AD sextum dicendum, quòd vsus principalis vasorum argenteorum, non est ipsa eorum consumptio. Et ideo vsus eorum potest vendi licitè, seruato dominio rei: vsus autem principalis pecuniæ argenteæ est distractio pecuniæ in commutationes. Vnde non licet eius vsum vendere, cum hoc, quòd aliquis velit eius restitutionem, quod mutuo dedit. Sciendũ Sciendum tamen quòd secundarius vsus argenteorum vasorum posset esse commutatio: & talem vsum eorum non licet vendere. Et similiter potest esse aliquis secundarius vsus pecuniæ argẽteæ argentæ , vtputa si quis cōcederet concederet pecuniam signatam ad ostentationem, vel ad ponendum loco pignoris. & talem vsum pecuniæ licitè homo vendere potest.
AD septimum dicendum, quòd ille qui dat vsuram, non simpliciter voluntariè dat, sed cum quadam necessitate, inquantum indiget accipere pecuniam mutuo, quam ille qui habet, non vult sine vsura mutuare.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Accipere vsuram pro pecunia mutuata est secundum se iniustum. Ratio est. Quia venditur id quod non est.
Secunda conclusio. Pecunia quæ per vsuram acquiritur, est necessario restituenda ex iustitia.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

MAteria hæc celebris est inter Theologos & Iuristas. Theologi quidem agunt de illa in 4. dist. 15. Adrianus in 4. in materia de restitutione. Conradus in tractatu de contractibus à quæst. 21. Ioannes de Medina in lib. de restitutione in tractatu speciali de rebus per vsuram acquisitis. Abulen. tomo. 7. super Matth. cap. 25. quæst. 164. & deinceps. Soto lib. 6. de iustitia. Vtriusq; Vtriusque Iurisperiti in titulis de vsuris. Et Gratianus in Decreto dist. 47. & 14. causa. quæst. 4. Vbi vidẽ dus videndus erit Cardinalis Turre Cremata. Summistæ in verbo vsura.

De nomine & definitione vsuræ.

ANTE omnia in hoc tractatu explicandum est, quid significet, & quid sit vsura. De notione quidem huius vocabuli sciendum est, esse Ciceronianum, & habere amplam significationem. Significat enim vsum rei cuiuscumque siue bonum siue malum. Idem dicimus de hoc nomine Fœnus. Est enim idem quòd vsura: & fœneror, idem est quod exercere vsuras. Iam verò ex vsus accommodatione inter doctores, huiusmodi vocabula in malam partem tantùm accipiuntur, vt significent pretium rei iniquum quod capitur ex re quæ vsu consumitur. Quæ quidem acceptio quasi per antiphrasim ortum habuisse videtur: sicut bellum dicitur, quia est res minime bella, & lucus, quia non habet lucem, & piscina, quæ piscibus caret. Sic etiam quando quis vult pretium vltra sortem pro re quæ nullum habet fructum aut vsum præter distractionem & consumptionem ipsius; dicitur tale pretium vsura. Accipitur deinde pro ipso vitio, hoc est, pro habitu qui est principium talium actionum iniquarum. Accipitur etiam pro ipsa actione vsuras accipiendi. Quandoque verò accipitur pro obiecto illius habitus iniqui.
Exemplum est in alijs omnibus vitijs & virtutibus. Furtum enim dicitur ipsa rei alienæ occulta acceptio. Aliquando verò dicitur ipsamet res occultè accepta. Similiter fides quandoq; quandoque dicitur res ipsa per fidem credita, aliquando ipse actus credendi, aliquando ipse habitus. Sic vsura accipitur in consilio Agathensi, & refertur. 14. quæst. 3. capite vlt. Vbi dicitur vsura est vbi amplius requiritur, quā quam datur. Ecce vbi requisitionem vocauit vsuram. Pro obiecto verò accipitur à D. Ambrosio, & refertur vbi sup. 14. q. 3. Vbi ait quodcunque accedit sorti vsura est. Eodem pacto accipitur à D. Hiero. lib. 6. super Ezechielem cap. 18. & refertur vbi suprà.
Deinceps definitionem quid rei inquiramus incipientes à diffinitione vsuræ prout accipitur pro obiecto. Vsura itaque in hac acceptione est, vt D. Tho. definit in hoc articulo, pretium vsus rei mutuatæ. In eodem incidit alia definitio, scilicet, lucrum ratione mutui ex pacto. Hinc colligitur definitio vsuræ in altera acceptione pro vitio. Est enim vsura iniustitia per quam accipitur pretium vsus rei mutuatæ. Vel aliter, vsura est iniustitia qua accipitur lucrum ratione mutui ex pacto.
Pro harum definitionũ definitionum intelligentia notandum est primò, quod tria requiruntur ad vitium vsuræ. Primò quidem quod in tali contractu sit mutuũ mutuum , hæc enim est propria & sola materia vsuræ. In quo datur intelligi, quòd vsura solùm habet locum in rebus vsu consumptibilibus, quarum proinde dominium transfertur per talem contractum. Sicut reuera transfertur per omnem mutuationem. Prædicta differẽtia differentia distinguitur vsura à fraudulentia emptionis & venditionis; qui contractus versatur etiam circa res quæ non consumuntur vsu, sed sunt materia commodationis. Obseruandum est tamen, non esse necessarium ad rationem vsuræ, quòd mutuum sit expressum & manifestum: sed satis est quòd sit implicitum & virtuale. v. g. Vendit quis cariori pretio quàm præsenti iusto merces suas ex eo tantùm quòd expectat solutionem futuram; Ibi certè est vsura virtualis, & implicitum mutuum. Etenim perinde pollet illa venditio, ac si modo venditor acciperet ab emptore iustum pretium præsens, & illud ipsum daret | mutuum emptori vsque ad tempus præstitutum & præscriptum solutioni, & exigeret lucrum ratione illius mutui.
Secundò. Requiritur intentio accipiendi lucrum ratione mutui. Et hoc ipsum expressum est in altera definitione. Colligitur autem manifestè ex D. Thom. definitione. Etenim cùm res mutua necessariò debeat restitui eadem in specie mutuatori, si pro vsu illius pretium accipere velit, iam manifeste intendit lucrum. Quapropter, siquis accipiat quod aliàs sibi debebatur, vt redimat suam vexationem, quoniam aliter nequibat recuperare debitum; etiam si ratione mutui dicat se id petere, non est vsura: siquidem non est lucrum verum quod capit ex mutuo. Hoc modo potest intelligi Ambros. sup. lib. de Tobia. cap. 15. quod refertur. 14. quæst. 4. cap. finali. vbi ait. Ab illo exige vsuras, cui meritò nocere desideras, cui iure inferuntur arma, huic legitimè auferuntur vsuræ, quem bello vincere non potes, ab hoc vsuras exige. Et concludit. Ergo vbi ius est belli, ibi ius vsuræ. Loquitur itaq; itaque Ambr. de vsura secundum apparentiā apparentiam , non secundum rei veritatem. Tertiò requiritur pactum & obligatio explicitè vel implicitè, ratione cuius mutuatarius teneatur, saltem secundum iustitiæ figuram quantum est ex parte contrahentium volũtate voluntate sua, quoniam re vera & absolutè nulla est obligatio ex parte mutuatarij ad reddendas vsuras. Obserua tamen quòd quando obligatio, qualiscunq; qualiscunque illa est, fuerit implicita, contingere potest, quòd altera tantum pars intendat inducere talem obligationem. Et tunc si mutuator intendat inducere obligationem, contractus erit vsurarius, etiam si mutuatarius non intelligat. Si verò mutuatarius existimet se obligari, & mutuator non id intendat, non erit vsurarius contractus, etiam si mutuatarius soluat vsuras. Ratio huius differentiæ est: quia vsura est formaliter in mutuatore. Verum est tamen quòd mutuator quando postea nouerit animum mutuatarij, tenebitur restituere vsuras.

Diuisio vsuræ.

IAM vero diuidere oportet vsuræ rationem. Altera enim dicitur realis & exte rior: altera mentalis & interior. Exterior quidem committitur quando interuenit pactum saltem implicitum. Mentalis verò est mentis propositum recipiendi lucrum ex mutuo. Obseruandum est tamen, quòd mentalis vsura dupliciter dicitur: vno modo communi quadam acceptione cum alijs vitijs mentalibus, quæ mentalia dicuntur quatenus mente sola perpetrata sunt, nullo exteriore subsecuto effectu. Sicut mentale homicidium dicitur, quod solo proposito vel desiderio terminatum est. Sic etiam mentalis vsura est propositum absque effectu accipiendi lucrum ex mutuo. Altero modo specialiter dicitur mentalis vsura etiam si secuta fuerit acceptio lucri ex mutuo, quando nullum pactum, ne implicitum quidem, præcesserat. Et hæc vsura dicitur solum propositum, ita vt excludat pactum, non autem effectum. Et in hac acceptione multa disputant doctores de vsura mentali.
DVbitatur primò. An vsura sit prohibita iure naturali, an verò solum iure positiuo diuino vel humano?
Arguitur primo pro parte negatiua. Quod iure naturæ prohibetur, nunquàm est licitum: sed D. Ambrosius vbi supra dicit aliquando esse licitum, ergo non est intrinsecè malum exigere vsuras.
Arguitur secundo argumento quinto D. Thomæ. Licitum est iure naturæ pretium exigere pro actione quam alias homo facere non tenetur, sed homo non tenetur mutuare, ergo pro actione mutuandi potest aliquid iustè petere & accipere. Maior probatur exemplo, quia licite potest saltator pro saltatione pretium accipere, eo quòd saltatio est opus ad quod alias homo non tenebatur.
Arguitur tertio, & replicatur contra solutionem D. Tho. ad quintum. Vbi ait quòd potest quidem mutuator recompensationem petere à mutuatario, sed illa recompensatio iusta nihil aliud est, quàm quòd mutuatarius reddat quantum accepit. Hæc D. Thomas. Contra hoc sic argumentor. Mutuator qui mutuat centum aureos, amplius dat, quàm sibi reddat mutuatarius quo tempore soluit centum aureos, ergo ratione illius excessus potest aliquid ampliùs acci| pere. Probatur antecedens. Quia vltra centum aureos quos mutuator dederat, dedit simul obligationem ad non petendum illos ante præfinitum tempus; sed hæc obligatio non exigendi suas pecunias pretio æstimabilis est, sicut & obligatio ad mutuandum vel vendendum æstimatur pretio, ergo &c. Confirmatur & explicaturam plius illud antecedens. Mutuat Petrus Paulo centum aureos reddendos quandocumque Petrus petierit. Mutuat etiam Ioannes Paulo totidem aureos reddendos post annum, tunc videtur quòd Ioannes amplius det Paulo quàm Petrus: quia dat notabilem obligationem ad non repetendum, ergo iusta recompensatio quam debet Paulus facere, non debet esse æqualis erga Petrum & erga Ioannem. Confirmatur secundò. Si Ioannes se obligaret per integrum annum ad mutuandum Paulo pecunias quoties Paulus peteret vsque ad centum aureos, proculdubio Ioannes iustè postularet pretium pro illa obligatione, sed æqualis imò eadem videtur obligatio dare centum aureos nunc cum obligatione non repetendi per totum annum, hoc enim videtur esse continuata obligatio mutuandi vel ratam habendi mutuationem, ergo talis obligatio pretio æstimabilis est. Confirmatur tertiò. Si obligatio non repetendi mutuatum intra annum, non est pretio æstimabilis, ergo nec obligatio non repetendi intra duos vel quatuor vel viginti annos non erit pretio æstimabilis. Probatur consequentia, quia non differunt nisi secundum magis & minus.
Arguitur quartò. Sententia quæ sentit licitum esse emere pagas acerbas minori pretio de præsenti dato quàm ipsæ constant, videtur quibusdam probabilis, ergo probabilis sententia erit, esse licitũ licitum dato minori pretio in præsenti emere obligationem mutuatarij ad reddendum plus pecuniæ in futuro. ¶ De hac quæstione sciendum est, fuisse hæreticos asserentes licitum esse dare mutuo pecunias ad vsuram. Græci fuerunt in hac sententia, vt refert Guido Carmelita in summa de hæresibus. Castro in lib. de hæ resibus. verbo vsura. Albanenses etiam fuerunt in eadem sententia, vt refert Gabriel Prateolus. lib. 1. de vitis & vitijs hæretico rum cap. 22. Eandem secutus fuit Carolus Molinæus Iurista sed Lutheranus, vt refert episcopus Segobien. lib. 3. Variarum. & Nauarro in Commentario. super cap. 1. 14. quę stione. 3. Qui hæreticus aiebat, licitas esse vsuras, si exerceantur cùm moderamine quod habetur in. l. eos. C. de vsuris. Abulensis concedit quidem vsuras esse prohibitas, & esse peccatum. Cæterum in loco citato. quæst. 171. & 172. negat esse prohibitas iure naturæ: sed ait, tantùm iure positiuo prohiberi. In eàdem sententia aiunt esse aliquos Iurisperitos, vt refert Soto vbi suprà quæst. 1. articulo. 1.
PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Secundum fidem Catholicā Catholicam asserendum est vsuras esse illicitas & oppositũ oppositum est hæresis. Hæc cōclusio conclusio expresse definitur in Cōcilio Concilio Viennensi sub Clemente VIII. & refertur in Clementina vnica de vsuris. §. vltimo. Neque ista conclusio est recens sententia Ecclesiæ, sed est communis consensio totius Ecclesiæ à temporibus Niceni Concilij, vbi Canone. 18. & refertur. 14. q. 4. cap. quoniam. sic habetur, quoniam multi clerici auaritiæ causa turpia lucra sectantes obliti sunt Diuini præcepti, quo dictum est Psal. 14. Qui pecuniam suam non dedit ad vsuram. Ecce vbi concilium ait, esse Diuinũ Diuinum præceptum. Sunt etiam innumera testimonia aliorum Conciliorum & Pontificum & sanctorum Patrum, quibus semper vsura improbata est communi assertione totius Ecclesiæ. Quæ testimonia referuntur. 14. q. 3. & 4. & 5. & 6. & 47. d. & in Decretalibus, & in sexto, in titulis de vsuris. Quæ omnia longum esset recensere. Et deniq; denique omnes scholastici Doctores ita censuerunt & sentiunt.
Secunda conclusio. Vsura prohibita est iure naturali. Probatur primò, testimonijs Philosophorum qui naturali ratione ducti vsuram reprobauerunt. Imprimis, Aristot. 1. Polit. capite. 6. & cap. 7. improbat vehementer vsuram, aitque eam esse præter naturam. Idem ait. 4. Ethicorum cap. 1. Item Cicero lib. 2. de finibus ait, interrogatum Catonem quid esset fœnerari, respōdisse respondisse , quòd esset hominem occidere. Quasi æquipararet Cato fœnerationem cum homicidio quantùm ad hoc quòd est esse contra iusti| tiam & ius naturæ. Plutarchus opusculum fecit, cui titulum inscripsit, quòd non oporteat fœnerari. Item Appianus Alexandrinus lib. 1. de bello ciuili. & Marcus Cato de re rustica, vsuras vehementer improbant. Certum ergo est, quòd lumine naturali cognoscitur iniustitia vsurarij. Ratione deinde probatur conclusio. Prima quidem & optima ratio est D. Thom. in hoc articulo. Iniquum est & contra ius naturæ vendere idem bis, aut vendere id quod non est: sed qui accipit vsuram pro pecunia mutuata, vel quasi vendit idem bis, vel certe vendit id quod non est, ergo. Maior probatur. Quia ratione naturali notum est, esse iniquum rem vendere pluris quàm valeat. Minor probatur. Nam qui dat mutuum ad vsuram, recipit postea quidem tantum quantum dedit: & insuper pro vsu illius, qui nullius est pretij seorsum à pecunia, accipit aliquid aliud: ergo aut rem ipsam vendit bis, aut certè pro vsu, qui seorsum non est æstimandus, aliquid accipit. Cæterùm de distinctione inter dominium & vsum rerum quæ vsu consumuntur, diximus multa supra in materia de dominio. Quanuis enim inter se habeāt habeant distinctionem metaphysicam: tamen quod attinet ad pretium & valorem, non potest distingui vsus rei vsu consumptibilis à re ipsa cuius vsus est vt consummatur.
Secũda Secunda ratio sit ex cōparatione comparatione . Quia etiā etiam si vsus equi est seorsum aliquādo aliquando cōputandus computandus , & æstimandus quātũ quantum ad pretiũ pretium , vt. v. g. quando aliquis conducit equum reddit equum, & etiam pretium vsus equi; tamen qui equum vendit iusto pretio, non potest accipere aliud pretium pro vsu ipsius equi: eo quòd per venditionem equi transtulit dominium in emptorem. At verò mutuator qui dat pecuniam transfert dominium eius in mutuatarium redditurum æqualem pecuniam, ergo iniquum erit contra ius naturæ, quòd mutuator accipiat aliquid pro vsu pecuniæ. Probatur consequentia. Quia multo minùs distinguitur vsus pecuniæ à pecunia, quàm vsus equi ab equo, ergo si in venditione equi, propterea quòd transfertur dominium, non est licitum recipere pretium pro vsu; multò minùs licitum erit accipere pretium pro vsu pecuniæ. Confirmatur. Quoniam contra totum naturæ ius est, vt quis accipiat pretium pro vsu rei cuius nullum habet dominium, vel vsumfructum, sed mutuator neque dominium neque vsumfructum habet pecuniæ mutuatæ, ergo est contra ius naturæ, quòd exigat pretium pro vsu pecuniæ: sed solùm poterit obligare mutuatarium vt reddat tantum quantum accepit, & tempore prædefinito.
Tertia ratio pro cōclusione conclusione sit. Quando nulla esset alia ratio ad probādũ probandum quod vsura est cōtra contra ius naturæ, nisi quod ex illa sequuntur maxima damna, & incommoda reipublicæ, sufficeret ad reprobandam vsuram tāquàm tanquàm rationi naturali contrariā contrariam : quemadmodum colligimus, simplicem fornicationem esse contra ius naturæ: quia si varius concubitus vt licitus exerceretur; esset magna perturbatio in republica, neque possent homines educari conuenienter neque in vita animali neque in vita rationali. Legatur historia celebris apud Titum Liuium lib. 2. ad vrbe condita vbi narratur discordia inter plebem Romanam & patres conscriptos: quæ ortum habuit, ex oppressione plebis per vsuras. Neque valet respondere, quòd potiùs ex vsuris sequuntur aliquæ vtilitates in republica, & quòd propterea iure communi permittebantur, & Romæ permittuntur. Quoniam profectò si reputarentur licitæ, tunc esset frequentissimum exercitium vsurarum inter Christianos: ex qua frequẽ tia frequentia maxima damna consequerentur in republica; omnes enim indigentes pecunijs de præsenti, etiam ad res non multum necessarias, statim acciperent pecunias ad vsuram & essent prodigæ, & in paupertatem redigerentur. Probatur quartò. Quoniam si non esset vsura iure naturæ prohibita; sequeretur, quòd neque lege Euangelica prohiberetur, siquidem in Euangelio præter præcepta fidei & sacramentorum nihil prohibetur vel præcipitur, quod non sit naturæ lege prohibitum vel præceptum. Et Confirmatur. Quoniam aliàs omnibus nationibus quæ non receperunt baptismum, licitum esset vsuras exercere, si iure naturæ non est prohibitum. Imò etiam sequeretur, quòd fideles qui erant ante legem | scriptam potuissent exercere licitè vsuras: & etiam illi, qui erant simul cum lege scripta, non tamen subditi legi: qualis erat familia Iob, non peccarent vsuras accipientes pro mutuo. Cōfirmatur Confirmatur secundò. Quoniam Concilia & Pontifices vbi suprà non prohibent vsuras, quasi statuendo nouum ius: sed potius declarando, quòd ex natura sua iniquum est, ergo negare esse prohibitas vsuras iure naturæ, est aduersari dictis Conciliorum & sanctorum Patrum.
Ob hæc argumenta possemus oppositam sententiam inurere nota erroris in fide, aut certè hæresis. Sed temperamus censuram, & dicimus, quòd saltim contraria sententia est periculosa, & valde temeraria & errori proxima. Ratio huius temperamenti est, quoniam non est ita certum secundùm fidem, id quod communiter à Theologis asseritur: quòd in Euangelio non contineatur aliquod præceptum, præter præcepta virtutum Theologicarum, & sacramentorum. Quod quidem proloquium sic intelligitur. Non quidem quòd in lege Euangelica non sit præceptum fidei spei & charitatis, & humilitatis: secundùm quòd est virtus supernaturalis, per quam subijcitur homo Deo ad finem vitæ æternæ consequendum, confitens, quòd sine eius auxilio & misericordia neque gratiam assequi neque gloriam potest. Sed quoniam huiusmodi præcepta virtutum fuerunt etiam in lege naturæ fidelibus imposita per traditionem protoparentum, & quia quod specialiter consideratur in lege Euangelica, est quòd habemus specialia præcepta explicitæ fidei, & sacramentorũ sacramentorum : propterea Theologi meritò aiunt præter præcepta fidei & sacramentorum non est aliud præceptum in lege Euangelica speciale præter præcepta naturalia, ad quorum custodiam nos perficit lex gratiæ, Iuxta illud Apostoli Roman. 3. legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus. Illud igitur documentum posset aliquis absque expressa nota hæresis negare, & dicere quòd etiam in lege Euangelica est præceptum diuinum speciale quo prohibentur vsuræ. Sed huiusmodi responsio tergiuer satio est: & vix & ægrè satis facit argumentis quę fecimus, quo minùs ista sententia damnetur vt erronea. Hac fortassis ratione Durandus in. 4. distinctione. 33. quæstione. 2. & Martinus de Magistris, de Temperantia. quæst. 2. dixerunt, fornicationem simplicem esse quidem prohibitam iure Euangelico: sed absque hæresis nota manifesta dixerunt fornicationem non esse prohibitam iure naturæ. Propter hanc igitur rationem temperauimus nos rigorem censendi, & diximus oppositam sententiam esse valde temerariam & periculosam in fide & errori proximam. Sed profectò nobis magis placeret dicere quòd opposita sententia nostræ conclusionis est erronea in fide; propterea quòd ex principijs fidei & alijs propositionibus, quæ nobis videntur notæ lumine naturali, per euidentem consequentiam colligitur nostra secunda conclusio. Et consequenter etiam dicimus, imò multò magis, simplicem fornicationem esse ita iure naturæ prohibitam, vt oppositum sit error in fide Catholica.
Tertia conclusio. Certum est vsuram prohibitā prohibitam fuisse in veteri Testamento sicut & adulterium & rapina. Non tamen est ita certum prohibitam fuisse in nouo Testamento expressis verbis. Prima pars probatur, Exod. 22. Deuterono. 28. Psal. 14. Qui iurat proximo suo & non decipit qui pecuniam suā suam non dedit ad vsuram, & ex ipso Psalmo colligitur quòd dare pecuniam ad vsuram est etiam contra legem naturæ sicut alia quæ commemorat Psalmus ipse, videlicet, non periurare, non decipere proximum, non accipere munera super innocentem. Secundam partem conclusionis probamus, quia in toto Euangelio non est talis locus quo videatur vsura reprobari, nisi ille Luc. 6. qui refertur à D. Thom. Mutuum date, nihil inde sperantes. Sed ille locus alias habet explicationes sanctorum Patrum, vt insinuat D. Thom. in solutione ad quartum. Nihilominus quoniam summi Pontifices & Concilia citant locum illum Lucæ. 6. vt reprobent lucrum ex mutuo, non placet nobis, neque tutum est, discedere à Conciliorum & Pontificum super illum locum intelligentia, quicquid alij contra clament. Neque mirum vel nouum est, quòd vnus locus sacræ Scripturæ plu| res habeat sensus literales.
Quarta conclusio. Manifestum est, vsuras esse prohibitas iure Canonico & iure Regio Hispaniensi. De iure Canonico patet ex locis citatis in prima conclusione. Quantum vero ad ius Hispaniense patet ex lege Regia titulo. 2. & libro. 5. ordinamenti. Cæterum iure Ciuili communi, tantum sunt prohibitæ vsurarum vsuræ, vt patet ex. l. Placuit. ff. de vsuris. & ex. l. vt nullo. C. de vsuris. permissio tamen est vsurarum absolutè, vt patet in. l. Placuit. dummodo non sit maior vsurarum portio, quàm centesima pars mutuati. Hoc moderamen patet in. l. eos. C. de vsuris. Neque verò hæc permissio iuris ciuilis existimanda est illicita, sed aliquando est conueniens & necessaria ne impediantur maiora bona, v. g. Commoditates eorum qui indigent pecunia mutuata. Nota tamen, quòd quanuis in nostro regno Hispaniæ si necessitas id exposceret, possent permitti vsuræ: tamen non propterea posset compelli mutuatarius ad soluẽdas soluendas vsuras. Imò etiam si eas semel soluisset, non poterat denegari ei actio ad repetendum eas in iudicio. Hoc patet expresse ex Clementina vnica de vsuris, quæ habetur ex Concilio Viennensi: vbi excommunicantur iudices & officiales eorum, qui compellunt ad vsuras soluendas vel denegant actionem in iudicio ad repetendum. Neque valet contra hoc obiectio, quòd non datur actio in iudicio deceptis in contractu emptionis & venditionis citrà dimidium iusti pretij, ergo simili modo licitum erit negare actionem in iudicio mutuatarijs, qui soluerunt vsuras. Negamus enim consequentiam. Primò quidem, quia hoc est prohibitum iure Ecclesiastico: quod est superius iure ciuili in his quæ pertinent ad salutem animarum. Deinde, quoniam est magna differentia inter vtrumque casum: quoniam in priori casu, difficile erat & nimis importunum tribunalibus dignoscere multitudinem læsionum in contractibus emptionis & venditionis: at verò vsurarum iniquitatem facile est iudicare: & idcirco lex Ecclesiastica voluit subuenire læ sis per vsuram, non autem læsis in em ptionibus & venditionibus.
AD argumenta in oppositum. Ad primum ex authoritate Diui Ambrosij, dicit glossa ibidem, sensum esse Ambrosij, quòd à nemine sunt exigendæ vsuræ: sicut nemini est nocendum. Quem sensum sequitur Magister Soto vbi suprà . Sed profecto ista explicatio non quadrat cum verbis Ambrosij, scilicet, cui iurè inferuntur arma, huic legitimè auferuntur vsuræ. Constat autem quòd sæpenumero iustissimè inferuntur bella, ergo tunc iustè poterunt auferri vsuræ. Melior ergo est explicatio nostra, quam supra dedimus definientes vsuram, scilicet, quòd Ambrosius loquitur de vsuris, quæ non sunt propriè vsuræ, sed secundùm apparentiam, scilicet, quæ alio titulo debentur: quanuis occasione mutui recuperantur.
Ad secundum quod erat quintum Diui Thomæ, respondetur, quòd optima est eius responsio. Ad tertium argumentum quod erat replica, respondetur negando antecedens. Ad probationem respondetur, quòd illa obligatio ad non petendum mutuatum, ante certum tempus, non est pretio æstimabilis per se loquendo, quantum est ex vi mutui: quanuis aliquando possit accedere alius titulus, ratione cuius, talis obligatio sit pretio æstimabilis, sicut v. g. obligatio ad mutuandum vel vendendum solet dici pretio æstimabilis. Negamus autem, quòd obligatio mutuatoris ad non petendum mutuatum vsque ad certum tempus sit semper pretio æstimabilis. Pro cuius maiori intelligentia & solutione trium confirmationum, aduertendum est, & maximè obseruandum: quòd quia moralia moraliter iudicanda sunt, non debemus fingere res aliquas esse pretio æstimabiles in aliquo euentu, in quo reuera non sunt dignæ pretio. In huiusmodi autem obligationibus multæ fraudes possunt contingere propter hominum auaritiam. V. g. communiter dicimus, quòd obligatio ad mutuandum est pretio æstimabilis; & tamen potest contingere, quòd aliquis à quo petitur mutuum respondeat se nolle mutuare hodie, sed quòd hodie se obligabit ad mutuandum cras, vel post octo dies, vel | post mensem, & quòd ratione huius obligationis petat aliquod pretium: quod æquiualet vsuris quas peteret, si modò mutuaret. In tali casu profectò nemo est, qui neget tale pactum vsurarium esse & fucato titulo vsuram palliare; intendebat enim ille homo exigere lucrum ex mutuatione illa, & finxit pretium petere pro obligatione mutuandi. Quemadmodum igitur respondendum erit ad prædictam fraudem in cuius fauorem poterat fieri tale argumentum, scilicet, quòd ille mutuator prius exegerat pretium pro obligatione mutuandi quod erat licitum, & postea gratis mutuabat; respondebimus etiam ad probationem illius antecedentis & ad tres confirmationes. Dicimus igitur, quòd quando obligatio ad mutuandum vel vendendum nulli prorsus periculo exponit mutuaturum, vel venditurum, & reuera nullam incommoditatem illi affert, non est pretio æstimabilis. Quapropter si venditor aliquis, qui paratus vendere omnibus, velit vendere alicui obligationem vendẽdi vendendi illi cras, aut post octo dies, aut mensem, profectò propter hanc obligationem non potest exigere pretium distinctum à iusto pretio mercium. Secùs autem si ex huiusmodi obligationibus ad mutuandum vel vendendum incommodetur mutuaturus vel venditurus: tunc enim licitum erit pro illa obligatione pretium pro quantitate incommodationis exigere. Et hoc modo iustè postulant pretium obligati reipublicæ ad prouidendum de carnibus aut piscatura. Ad hunc igitur modum obseruare oportet, quòd sicut obligatio mutuandi aliquando est pretio æstimabilis, aliquando nihil valet: ita etiam obligatio non petendi mutuatum vel debitum potest aliquando pretio æstimari, aliquando verò nullo pretio digna est. Exẽ plũ Exemplum sit, si quis se se obliget ad mutuandum in omni euentu, vel in aliquo euentu speciali, potest esse aliquid periculi damni emergentis vel lucri cessantis, vel alicuius incommoditatis ipsi mutuatori: tunc profectò licitum est aliquod pretium exigere pro illa obligatione. Quando verò ipse mutuaturus nulli periculo se exponit, neque in aliquo incommodatur: non potest pre tium exigere pro illa obligatione: sed iusta recompensatio erit, si reddatur ei tantum quantum pecuniæ mutuauerat. Et per hoc patet via ad soluen das tres confirmationes. Ad primam enim respondetur, quòd si Petrus & Ioannes æqualiter se habent, in hoc, quòd neuter incommodatur ex illa commodatione pro tempore breuiori vel longiori, neuter potest pretium exigere pro obligatione non petendi per totum annum. V. g. quòd si Ioannes erat vir pecuniosus, qui non habebat opus illa pecunia per totum annum, non poterit aliquid pretij exigere, propterea quòd se obligat ad non petendum per totum annum: hoc enim est mutuare per totum annum. Imò verò in eodem casu, si Petrus breuiori tempore indigeret expendere suas pecunias, posset petere ab eo pretium si prorogaretur sibi solutio facienda: vel etiam si à principio peteretur ab eo vt mutuaret cum ea incommodatione, posset exigere aliquid pretij. Nota tamen, quòd cum diximus & repetiuimus, si mutuator incommodatur, non intelligimus solum quando patitur damnũ damnum emergens vel lucrũ lucrum cessans in pecunia: sed etiā etiam quando decebat illũ illum exercere aliquem actum liberalitatis aut magnificentiæ de aliqua operatione sibi necessaria vel cōuenienti conuenienti : tunc dicimus quod ligare se ad mutuũ mutuum quando pecuniæ erant sibi necessariæ ad talia opera exercenda, & quia caret eis toto illo tempore, impeditur ne exerceat tales operationes; potest aliquā aliquam recōpensationẽ recompensationem exigere, dũmodo dummodo illa incōmodatio incommodatio non sit fictitia.
Ad secundam confirmationem respondetur, quòd illa obligatio Ioannis ad mutuandum per annum integrum quotiescũ que quotiescunque Paulus petierit mutuum, iudicio meo æquiualet obligationi non petendi centum aureos quos statim mutuaret. Vnde dico, quod si non magis incōmodatur incommodatur ipse mutuator in vno casu quàm in altero, non est licitũ licitum quod in vno casu exigatur aliquid pretij, si in altero non exigitur. Et ipsa ratio facta in cōfirmatione confirmatione nostra cōuincit conuincit ; & oppositum est patefacere fenestrā fenestram ad palliādas palliandas multas vsuras, dum asserũt asserunt Theologi quod pro obligatione mutuandi potest exigi pretiũ pretium , non autẽ autem pro obligatione non petendi mutuatũ mutuatum . Nos enim | vtrobiq; vtrobique eandem rationem exigendi pretij esse existimamus moraliter loquendo.
DVbitatur secundò circa solutionem D. Thom. ad secundum argumentum, An vsura fuerit Iudæis concessa tanquàm licita, saltim erga alienigenas? Pro cuius difficultatis intelligentia notandum est, quòd vsura potest dupliciter accipi: vno modo propriè & formaliter pro ipso lucro ratione mutui ex pacto: alio modo impropriè & materialiter pro lucro quod accedit vltra sortem, non quidem ratione mutui, sed alio titulo. In priori acceptione diximus iam vsuram esse intrinsecè malam, & iure naturæ prohibitam: neque in hac acceptione vertimus in dubium, an fuerit concessa tanquam licita Iudæis. Quoniam manifestum est quòd sicut furtum propriè & formaliter loquendo non potest esse licitum, etiam per diuinam potentiam: ita neque vsura potest à Deo concedi tanquam licita. At verò Abul. consequenter ad suam opinionem asserit, quòd vsura propriè concessa fuerit Iudæis erga alienos, tanquàm licita. Etenim secundùm eius sententiam, vsura est illicita, quia est prohibita iure positiuo: vnde autor legis poterit dispensare.
Cæterùm nos qui reprobauimus illam sententiam Abulensis, disputamus in præ senti; An vsura in posteriori acceptione fuerit concessa Iudæis tāquam tanquam licita: sicut Deus concessit Iudæis quando egrediebantur ab AEgypto vt expoliarent AEgyptum petentes ab AEgyptijs vassa accommodata: quod quidem Dominus concessit tanquam rerũ rerum omnium Dominus. Atque ita illa acceptio non erat furtum: quia mutabatur materia & fiebat propria retinentium ex donatione Dei. Nunc igitur pariter quærimus, an illud lucrum ex vi mutui concederetur mutuatori, per legem Domini transferentis dominium lucri in mutuatorem. Et videtur pars affirmatiua vera: quoniam aliàs lex illa esset scandalũ scandalum Iudæis & occasio peccandi. In oppositũ oppositum autem est quod vsura reprobatur à summis pontificibus suprà citatis tanquā tanquam prohibita vtriusq; vtriusque testamenti lege. Item, quia in alijs testimonijs veteris Testamenti citatis dubio præcedenti reprobatur vsura.
In hac difficultate Conrad. de cōtract contract . q. 24. & Ioan. de Medina. in lib. de restit. tract. de vsura. q. 2. ad 3. asserit, vsurā vsuram fuisse concessam Iudæis tanquā tanquam licitam. Sed cōtraria contraria sententia nobis multò probabilior est, videlicet quod vsura tātùm tantùm fuerit permissa Iudæis, etiam loquendo formaliter & propriè de vsura: & quòd nunquā nunquam fuerit concessa tanquam licita etiā etiam materialiter & impropriè loquendo de vsura in secunda acceptione. Hæc sententia probatur. Quia est magis consentanea sacris literis veteris Testamenti & dictis Cōciliorũ Conciliorum & Pontificum & Sanctorum. Ad argumentum verò factum respōdetur respondetur , eam legem esse intelligẽdā intelligendam sicut explicabatur à prophetis & maioribus Iudæorũ Iudæorum . Prophetæ autem explicabant omnẽ omnem vsuram esse illicitā illicitam vt patet ex testimonijs dubio præcedenti citatis. ex Dauide & Ezechiele & Esdra. Ad exemplũ exemplum vero quod affertur quando Dominus cōcessit concessit Iudæis accipere vasa AEgyptiorũ AEgyptiorum ; Respondetur, quòd quando nobis non constat, quod Dominus concedat & faciat donationem transferendo dominiũ dominium rei quæ erat aliena: debemus sequi regulā regulam iuris naturæ. Constat autem de reuelatione Iudæis facta, vt retinerent vasa AEgyptiorum, non autem cō stat constat de concessione lucri ex mutuo: & idcirco non est eadem ratio. Notandum tamẽ tamen , quod hęc nostra sententia non est de fide, quia testimonia quæ pro illa adduximus, possunt legitimè explicari, aut de vsura formali, aut certè de vsura erga fratres suos: non autem erga alienigenas. Videatur Soto libro. 6. de iust. quæst. 1. art. 1. ad 2. & Couar. lib. 5. Variarum cap. 1. num. 7. sed nos in præsenti exactiùs definiuimus hanc difficultatem.
DVbitatur vltimò, quæ nam intentio, vel quæ nam spes lucri vltra sortẽ sortem recipiendi, sufficiat ad cōstituẽdam constitiuendam realem vsuram, & specialiter quærimus, an qui dat mutuum cum spe recipiendi lucrum, aliàs non daturus mutuum, sit dicendus vsurarius? Arguitur primò & probatur, quod non liceat aliquid lucri sperare ex mutuo absque peccato vsuræ. Nam Dominus Luc. 6. ait, mutuũ mutuum date nihil inde sperantes. Secũdò Secundò . Ex eo loco colligit Vrbanus III. capit. consuluit. de vsuris, eum esse vsurarium qui non aliàs mutuo daturus pecuniā pecuniam credit eo proposito, vt licet omnino cōuẽtione conuentione cessante, plus tamẽ tamen sor| te percipiat. Denique si quis pro beneficio temporali speret aliquid spirituale est simoniacus, ergo si pro mutuo speret lucrũ lucrum erit vsurarius.
Sed in oppositum est primò, quòd si quis donet rem aliquam spe obtinendi aliquod commodum à donatario, non peccat, ergo neque ille qui facit alteri beneficium mutuandi cum spe, quòd mutuatarius erit gratus, & respondebit ei cum alio beneficio, non peccat.
Confirmatur. Quoniam in amicitia vtili, licitum est amico expectare recompensationem ab amico, ergo ex actione mutuandi, quæ vtilis est mutuatario, licitum est mutuatori expectare aliquod beneficiũ benficium à mutuatario. Antecedens docet D. Thomas quæstione præcedenti, articulo. 1. ad tertium, ex Aristotele libro. 9. Ethicorum, & idipsum docet Diuus Thomas infra quæstione. 106. articulo. 5. & Caietanus ibidem.
Arguitur secundò, & probo quòd mutuator possit saltem secundariò intendere lucrum & sperare aliquam commoditatem ex mutuo. Quoniam licitum est clerico interesse Canonicis horis & sacrificium missæ offerre, principaliter quidem propter Deũ Deum , minùs verò principaliter & secundariò propter distributiones & stipendium designatum celebranti, ergo &c.
Hæc quæstio proposita fuit Vrbano III. vbi suprà , non tamen fuit explicitè definita, & propterea indiget explicatione. Communis igitur omnium Iurisperitorum sententia cum Innocentio IIII. & glossa ibidem ea est. Distinguunt enim duplicem intentionem, scilicet, principalem & primariam: & alteram secundariam & minus principalem. Tunc dicunt, quòd primaria & principalis intentio recipiendi aliquid vltra sortem, constituit vsurarium; sed secundaria & minùs principalis intentio non constituit. In eadem sententia videtur esse Caietanus in hoc loco ad quartum, & in opusculo de vsura quæstione. 3. & 4. Magister Soto omnem intentionem siue principalem siue minus principalem damnat tanquam vsurariam, vbi suprà articulo. 2. quanuis in articulo. 1. aliter vi deatur sentire. Carolus Molinæus excusat ab vsura omnem intentionem siue principalem siue minùs principalem: dummodo absit pactum. Ita refert Nauarro super cap. 10. 14. quæst. 3.
PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Intendere seu sperare lucrum ex mutuo, siue principali siue minus principali, siue primaria siue secundaria intentione (ex iustitia tamen & obligatione) est vsura. Conclusio est Caietani tomo. 3. opuscul. opusculo de vsura quæ stione. 2. & Soto vbi suprà , quanuis varius videatur in primo & secundo articulo. & est etiā etiam communis recentiorum in Theologia. Probatur conclusio. Vsura est lucrum ratione mutui ex obligatione (aut quod idẽ idem est) pretium vsus rei mutuatæ, ergo intendere tale lucrum ex obligatione & tale pretium, intentio vsuraria erit, quæcunque illa intentio sit. Antecedens patet ex supradictis, vbi ad illum modum definiuimus vsuram pro obiecto, ac subinde actus qui versatur circa tale obiectũ obiectum vsurarius erit. Secundò probatur. Intentio secundaria circa obiectum cuiuscunque habitus siue studiosi siue vitiosi, non tollit rationem formalem talis habitus, sed vt plurimum tollit rationem per se primariam, & finit omnem rationem secundariam, ergo intentio etiam secundaria circa obiectum vsuræ constituit actum vsurarium per se secundò. Antecedens explicatur exemplo. Adulterium propter furtum re vera mœ chia est, & in specie mœchiæ & denominat mœchum: quanuis reuera ille magis sit fur quam mœchus: primò & per se fur; at secundò & per se mœchus est. Hæc conclusio est concedenda argumentis pro parte negatiua, & iuxta eam intelligenda est sententia Magistri Soto.
Secunda conclusio. Intendere lucrum siue principali intentione siue minùs principali, siue primaria siue secundaria, non ex obligatione ciuili, sed ex gratitudine, nullum est omnino peccatum. Probatur ex opposita ratione. Vsura est lucrum ratione mutui ex obligatione, vel est pretiũ pretium vsus rei mutuatæ: sed qui intendit lucrũ lucrum ex gratitudine quacunq; quacunque intẽtione intentione non intẽdit intendit pretiũ pretium | nec intendit ex obligatione, ergo implicat contradictionem quòd sit ibi vsura. Secundò probatur. Vsuræ vitium peccatum est contra iustitiam, sed vbi nulla est obligatio iniuriosa cessat iniustitia omnis: ergo cessat vsura. Confirmatur. Sine aliquo prorsus vitio potest quis sperare lucrum ex operibus suis, si adhibeat finem honestum vel necessarium, vt docuit Diuus Thomas articulo vltimo quæstionis præcedentis; ergo poterit quis mutuum dare sperando lucrum sine aliquo prorsus vitio: modò tamen ordinet lucrum ad finem honestum aut necessarium. Sequitur hinc, non esse argumentum aut iudicium sufficiens vsuræ commissæ, quòd mutuator aliàs non daret mutuũ mutuum , nisi speraret lucrum aliquod. Corollarium est manifestum, quia licitum est vt diximus sperare etiam principaliter lucrum ex gratitudine, ergo &c. Confirmatur. Fas est cuique nolle conferre beneficium in eum, quem existimat ingratum futurum, si aliàs licitum erat, non conferre ei. Deinde probatur. D. Thom. in quodlibeto. 8. articul. 11. asserit, quòd clericus qui principaliter quidem vadit ad Ecclesiam propter Deum, & interest diuinis officijs, secundariò tamen & minùs principaliter propter distributiones, ita vt aliàs non esset iturus; iste talis clericus non est simoniacus; ergo neque is qui mutuum dat spe lucri, aliàs non daturus. Denique, harum conclusionum doctrina simul & huius corollarij, videtur esse aperta D. Thom. in articulo sequenti, vt colligere facilè quisque potest ex conclusionibus articuli præcedentis: iuxta quam doctrinam conciliari potest communis opinio distinguens primariam & secundariam intentionem in hac parte: cum opinione secunda quæ non distinguit. Etenim opinio communis vocat primariam intentionem & principalem, eam quæ ex obligatione ciuili, & iustitia aliquid sperat: secundariam verò eam, quæ ex gratitudine tantum, & certè hæc est expressa mens Caietani in locis allegatis. Sed quoniam hæc materia moralis est, descendamus oportet ad tractationem magis particularem.
Sit ergo tertia conclusio. Qui mutuũ mutuum dat intendens lucrum maximè si explicet mentem suam mutuatario, si aliàs non esset mutuum daturus, est suspectus vsurarius. Probatur primò. Difficile est admodùm dignoscere, an talis mutuator ex obligatione speret & intendat lucrum, an potius ex gratitudine: maximè cùm lucri amor soleat excœcare excæcare mentis oculos: ita vt ipse mutuator facilè falli possit existimans se ex gratitudine sperare, cùm reuera ex ciuili potius obligatione speret. Secundò. Mutuatarius æstimari debet qui ad redimendam vexationem suam rependit lucrum, magis quàm ex gratitudine, potissimum cum explicuit illi mentem suam mutuator. Denique, non caret vsuræ suspicione vehementi, compellere mutuatarij voluntatem ad rependendum aliquid pro mutuo, quanuis dicat mutuator se non obligare illum ex iustitia, sed ex morali debito & gratitudine tantùm. Certè hoc videtur pactum implicitum, & vsurarium. Hinc sequitur corollarium. Qui ad hunc modum dat mutuum non est absoluendus, quovsque mutuatarius explicuerit suam mentem gratam & beneuolam, & condonet id quod accepit mutuator vltra sortem.
Cæterũ Cæterum superest demũ demum speculatiuè inquirere, An hæc propositio sit concedenda, licitum est mutuanti ratione mutui intendere principaliter lucrum?
PRO cuius rei intelligentia animaduertendum est, mutuum in sui ratione duo includere; alterum quidem antecedenter, videlicet beneuolentiam & amicitiam & gratiam, siquidem mutuum non fit ex iustitia antecedente sed ex amore & beneuolentia misericordia & beneficentia, &c. Alterum verò quod includit, est iustitia: siquidem mutuatio contractus quidam est & actus iustitiæ essentialiter. Et quia, quod quælibet res includit intrinsecè & essentialiter magis principaliter includit, quàm id quod antecedenter includit; neutiquam licitum erit, ratione mutui sperare lucrum, quia ratione mutui, idem est quod ratione contractus.
Ad primũ primum argumentũ argumentum pro parte negatiua respondetur illud testimonium esse intelligẽdum intelligendum ex iustitia & obligatione ciuili, | ac denique iuxta ea quæ modò dicebamus magis principaliter ratione mutui: alioquin si vt iacet ita generaliter intelligeretur, non liceret (quod falsissimum est) etiam amorem & beneuolentiam exigere & sperare ratione mutui, dicitur siquidem, nihil inde sperantes. Ex his patet responsio ad Vrbanum III.
Sed contra hanc solutionem arguitur. Si quis conferat alicui beneficium spirituale cum hac intentione quòd ex gratitudine sit aliquid accepturus, est simoniacus, ergo idem est dicendũ dicendum in mutuo in quo intueretur beneficium temporale ex gratitudine. Antecedens patet ex definitione Pij V. in proprio motu, vbi declarat & condemnat talem donationem tanquàm simoniacam. Consequentia patet. Quoniam quod in spiritualibus est simonia, in temporalibus est vsura. Respondetur, quòd stando in iure naturæ donatio relata in antecedenti non est simoniaca: sed tantum est mala, quia prohibita: vnde non sequitur idem de vsura, nisi similiter tale mutuum prohibeatur, quod à republica non factum est, cum tamen fieri posset.
Ad secundum respondetur similiter, distinguo antecedens. Etenim si quis ex obligatione ciuili & iustitia, pro beneficio temporali speret aliquid spirituale, simoniacus erit: non autem si ex gratitudine, & beneuolentia: maximè quoniam dato antecedenti, poterat in præsentia negari consequentia: siquidem cùm res spirituales non possunt æstimari temporalibus beneficijs, maxima est irreuerentia si pro re temporali speretur aliquid spirituale vtcunque speretur: quæ irreuerentia non fit dum pro beneficio temporali speratur lucrum temporale. Ad argumenta in oppositum respondetur, ea probare secundam conclusionem & corollarium quod ex illa illatum est.
Doctrina demum Diui Thomæ in responsione ad sextum, notanda est de duplici vsu, altero principali, altero minus principali pecuniæ: super quam doctrinam innititur tota quæ traditur disputatio & tractatio de cambijs, de qua nos disseremus inferius. Interim legatur dominus Caietanus super hunc locum.
Loading...