RESPONDEO dicendum,
quòd si loquamur de iustitia legali,
manifestum est quòd ipsa est
pręclarior
præclarior
inter omnes virtutes morales,
inquātum
inquantum
bonum commune præ
eminet bono singulari vnius personæ. Et secundùm hoc
Philosoph.
in 5. Ethic. dicit: quòd præclarissima virtutum videtur esse iustitia,
& neque est Hesperus, neque Lucifer ita admirabilis. Sed
etiā
etiam
si loquamur de iustitia particulari,
pręcellit
præcellit
inter alias virtutes morales duplici
ratione. Quarum prima potest sumi ex parte subiecti: quia scilicet
est in nobiliori parte animæ, id est,
in appetitu rationali, scilicet, in voluntate, alijs virtutibus moralibus
existentibus in appetitu sensitiuo,
ad quem pertinent passiones, quæ
sunt materia aliarum virtutum moralium. Secunda ratio sumitur ex
parte obiecti. Nam aliæ virtutes
|
laudantur solùm secundùm
bonũ
bonum
ipsius virtuosi. Iustitia autem laudatur, secundùm quod virtuosus ad
alium bene se habet. Et sic iustitia
quodammodo est bonum alterius,
vt dicitur
in 5. Ethicor. Et propter
hoc
Philosophus dicit
in 1. Rhetoric. Necesse est maximas virtutes
esse eas,
quę
quæ
sunt alijs
honestissimę
honestissimæ
:
siquidem est virtus potentia benefactiua. Propter hoc & fortes & iustos maximè honorant,
quoniā
quoniam
fortitudo est vtilis alijs in bello, iustitia autem & in bello & in pace.