RESPONDEO dicendum,
quòd sicut
dictum est, accusatio
ordinatur ad bonum commune,
quod intenditur per cognitionem
criminis. Nullus autem debet nocere alicui iniustè, vt bonum commune promoueat. Et ideo in accusatione, duplici ratione contingit
esse peccatum, vno modo ex eo,
quod aliquis iniustè agit contra
eũ
eum
,
qui accusatur, crimina falsa ei imponendo, quod est calumniari: alio modo ex parte reipublicæ, cuius
bonum principaliter intenditur in
accusatione, dum aliquis impedit
malitiosè
punitionẽ
punitionem
peccati. Quod
iterum dupliciter contingit, vno
modo fraudem in accusatione adhibendo. Et hoc pertinet ad præ
uaricationem: nam præuaricator dicitur quasi varicator, quia aduersam partem adiuuat, prodita causa
sua. Alio modo totaliter ab accusatione desistendo: quod est tergiuersari. In hoc enim quòd desistit
ab hoc, quod cœperat, quasi
tergũ
vertere
tergumvertere
videtur.