COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur in hoc articulo primò, An reuelare crimen occultum vni viro graui & cordato qui retinebit secretum, sit peccatum mortale cōtra contra iustitiam? ¶ Prima sententia est Caiet. hic, quòd non est peccatum mortale, & adhibet exemplum de colloquijs quæ habentur inter virum & vxorem de peccatis filiorum: item de colloquijs quæ fiunt cum confessoribus reuelando crimen complicis. Hæc sententia Caietani probatur his argumentis. Primò. Iste talis non lædit famam proximi, ergo non peccat mortaliter. Antecedens probatur. Nam fama est publica notitia, vnde infamia quæ illi contrariatur est publica notitia, quare non dicitur aliquis infamis, ex eo quòd eius crimen sciatur ab vno vel à duobus: sed iste talis non læ dit famam publicè, ergo non infamat illum. Item etiam si læderetur in fama, læditur leuiter & non impeditur à bonis iustè consequendis, ergo non est peccatum mortale. Patet consequentia. Nam læsio famæ leuis, est tantum peccatum veniale. Vltimò. Si reuelare crimen occultum in tali casu esset peccatum, semper esset peccatum, quod manifestè falsum est, aliquando enim iusta de causa vxor reuelat crimen filiorum suo viro. Antecedens vero probatur. Nam quod est intrinsece malum, nulla de causa honestari potest. ¶ Secunda sententia est Magistri Soto libro. 5. de iustitia, quæst. 10. art. 2. vbi expresse oppositum sentit.
IN huius rei expositionem est prima conclusio. Peccatum mortale est ex genere suo, reuelare crimen secretum etiam viro quantumuis graui & taciturno, etiam si inde nulla sequatur infamia circa alios, neque aliquod detrimentum. Hæc est expressa sententia D. Tho. art. 1. ad secundum. vbi dicit, quòd qui reuelat crimen occultũ occultum vni tantũ tantum , lædit famā famam proximi, licet non in toto in parte. Item iudicium temerarium est peccatũ peccatum mortale, licet illud iudiciũ iudicium exterius non dicatur: quoniā quoniam læditur fama proximi in vno in particulari: sed in isto casu læditur fama proximi in vno: ergo est peccatum mortale. Item, aliquando mallem crimen meum esse notum tribus vel quatuor, quam vni viro graui. Et reuera magis lęditur fama per hoc, quod crimen occultum sciatur ab vno viro graui, quā quam à multis hominibus de media plebe: sed si reuelarem crimen occultum multis hominibus de media plebe, esset peccatum mortale, ergo etiam in isto casu cum sit maior læsio famæ.
Secunda conclusio. Præcedens intelligenda est nisi adsit necessitas eius qui narrat crimen occultum, vel eius cuius crimen narratur. Itaq; Itaque narratio criminis oculti non est intrinsecè mala, sed honestari potest iustis de causis. v. g. si virgo commisit stuprum in domo patris, mater vero non potest prospicere suis cōmodis commodis & filiæ, nisi reuelet crimen occultum marito, vel consanguineo, vel confessori: non est peccatũ peccatum mortale illud crimen reuelare. Et sic est intelligendus Caiet. in hoc artic. Probatur hæc cō clusio conclusio . Narrare crimen occultum quantũuis quantumuis graue, honestatur aliquando, vel propter vtilitatem reipublicæ, vt quando manifestatur crimen hæresis, vel propter vtilitatem eius cuius crimen narratur, vt quando adhibentur testes in correctione fraterna: vel propter vtilitatem tertiæ personæ, veluti quando reuelatur alicui, quòd parātur parantur ei insidiæ: ergo idem omnino erit in nostro casu propter vtilitatem & necessitatem eius qui narrat crimen, vel cuius crimen narratur. Et cō firmatur confirmatur . Aliquando licitum est reuelare crimen occultum viro graui, si enim ego intelligo quòd ex mea correctione non emendabitur frater, emendabitur autem si corripiatur ab aliquo viro graui amico suo: tunc licitum est reuelare crimen illud viro graui vel amico: ergo idẽ idem omnino erit in nostro casu. ¶ Vltimò. Bonum famæ est medium quodam maius quidem bono diuitiarum, inferius autem ad bona naturæ. Item, fama circa vnam virtutem est excellentius bonum, quam fama circa alteram, ergo quando expediens fuerit ad bona excellentioris ordinis amittere bona inferioris ordinis, tunc licitum erit, & consequenter aliquando licitum erit, propter bona excellentioris ordinis, reuelare crimen occultum. Itaque talis narratio criminis occulti non desinit esse peccatũ peccatum mortale, ex eo quod narratio fiat vni viro graui, qui retinebit secretũ secretum , vt vult Caietanus: sed ex fine intento.
AD argumenta in contrarium. Ad primum respondetur cum D. Thom. artic. 1. ad secundum. quòd in tali casu, est læ sio famæ licet non in toto, in parte tamen.
Ad secundum respōdetur respondetur , quòd qui narrat crimen occultum viro graui, magis læ dit famam quam qui narrat tribus vel quatuor de media plebe, ac subinde lædit grauiter & non leuiter.
Ad vltimum respondetur, quòd narratio criminis occulti non est intrinsecè mala, sed honestari potest iustis de causis, vt dictum est in secunda conclusione.
DVbitatur secũdò secundò . An narrare aliquod crimen secretum, etiam multis ex auditu & hæsitando, sit peccatum mortale cō tra contra iustitiam. In huius rei expositionem est prima sententia Caietani, quòd solus assertor peccat mortaliter contra iustitiam, & tenetur restituere. Et probat hanc sententiam, quoniam tunc non læditur fama ex vi dicentis, sed ex leuitate audientis, verba enim illius non habent vim ad reddendum illum infamem: ergo non est peccatum mortale contra iustitiam. Soto loco supra allegato oppositum sentit.
Prima conclusio. Semper vt minimum, est peccatum veniale, ad hunc modum referre crimina occulta.
Secunda conclusio. Si crimina quæ ad hunc modum referuntur sint grauissima, peccatum est mortale contra iustitiam sic referre, imo si referens sit vir magni nominis & maximæ autoritatis: peccatũ peccatum est mortale contra iustitiam, referre crimina etiam si non sint grauissima, dum tamen adiunctā adiunctam habeant infamiam. Exemplum primæ partis est in crimine hæresis & in crimine nefando. Exemplum secundæ, in alijs criminibus grauibus. Prima pars probatur. Narratio criminis ad hunc modum facta, ad minus generat suspicionẽ suspicionem & dubitationem, sed suspicio & dubitatio in criminibus grauissimis magis reddit hominem infamem, quā quam certa scientia in alijs criminibus: ergo &c. & ad hunc modum sup. quæst. 60. art. 3. & 4. definitur contra Caiet. quòd dubitatio de criminibus grauissimis ex leuibus indicijs est peccatum mortale. Secũda Secunda pars probatur. Si aliquis de media plebe referat crimen asserti uè, peccat mortaliter contra iustitiam, sed tanti momenti est huiusmodi narratio quæ fit à viro graui: ergo dat idem detrimentum & damnum, ac subinde erit peccatum mortale contra iustitiam.
Ad argumentum Caietani respondetur, quòd detrimentum sequitur ex vi dicentis non ex leuitate audientis: quoniam vir grauis magnā magnam vim & autoritatem habet in suis verbis, etiam si cum dubitatione narret.
DVbitatur secundò. An infamare seipsum sit peccatum mortale ex genere suo contra iustitiam. Vide supra tract. de dominio quæstione. 2. Et quæ dixi quæst. 62. art. 2. dub. 8. & 11. ¶ In hac quæstione est prima sententia Caiet. in hoc artic. & in summa verbo, detractio. vbi expressè tenet, quod qui infamat seipsum peccat mortaliter cōtra contra iustitiā iustitiam , & tenetur ad restitutionẽ restitutionem : neque excusatur vi tormentorum. Huius sententiæ fundamentũ fundamentum est, quod homo non est dominus proprię famæ magis quā quam vitæ, vnde sicut occidere se ipsum est peccatũ peccatum mortale contra iustitiam: ita seipsum infamare. Ecōtra Econtra vero Soto vbi supra, & in relectione de ratione tegendi secretum, membro. 1. quæstione. 3. & membro. 3. quæstione. 4. conclusione. 10. statuit oppositum fundamentum, quòd homo est dominus propriæ famæ, & ex hoc fundamento colligit, quod qui infamat seipsum non peccat contra iustitiā iustitiam imo neq; neque contra charitatẽ charitatem , neq; neque est contra charitatẽ charitatem ex genere suo, imo aliquando potest esse officiũ officium virtutis in priuata persona infamare seipsum, in persona vero quæ obligatā obligatam habet suam famā famam alijs, vt prælatus semper est peccatũ peccatum mortale contra iustitiam.
In hac quæstione media via incedẽdum incedendum est. Primo certum esse debet fundamẽtum fundamentum , quòd homo est dominus propriæ famæ, quoniam eam acquirit suis actibus, quod fundamentum explicatum est supra quæ stione. 62. in materia de dominio. Ex quo colligitur, quòd qui infamat seipsum non peccat contra iustitiam.
Prima conclusio. Infamare se & cooperando ad infamiam, potest esse aliquando officiũ officium virtutis: ita quod non est intrinsecè malũ malum . Ponit enim differentiam Caiet. in hoc quod est pati infamiā infamiam , & imponere sibi infamiā infamiam .
Hæc conclusio probatur. Licet aliquando subire minus detrimentum ad euitandum maius, quando detrimentum inferius per se ordinatur ad euitandum maius, sed detrimentum in fama per se potest ordinari ad euitandum detrimentum in vita: ergo tunc erit officium virtutis. Minor probatur & explicatur conclusio. Nam fama bonum quodam est medium inter censum & vitam, & detrimentum in fama malum quodam est medium inter detrimentum in censu, & detrimẽtum detrimentum in vita, ergo licitum est detrimentum in fama per se ordinare ad euitandum detrimentum in vita. Confirmatur hæc sententia exemplis Sanctorum qui se aliquādo aliquando infamauerunt. Hæc conclusio habet verum, etiam si homo non sit dominus propriæ famæ. Probatur. Nam D. Thom. supra quæst. 64. & 65. definit, quòd homo potest abscindere membrum etiam sanum, quando fuerit per se necessarium ad consistentiam totius, licet homo non sit dominus membrorum: quoniam detrimentum in parte per se potest ordinari ad euitandum detrimẽtum detrimentum totius quod est maius. Confirmatur hæc sententia ex doctrina D. Thom. sup. quæst. 64. art. 5. ad tertium, vbi D. Tho. ait, quòd occidere seipsum est intrinsecè malum: quoniā quoniam vita est supremum bonum quod per se non potest ordinari ad aliquid maius, & mors est supremum malum quod per se non potest ordinari ad euitandum aliquod maius malum cum non sit aliud supremum malũ malum neque fama supremum bonum: ergo.
Secunda conclusio. Tantùm est peccatum veniale ex genere infamare seipsum citra causam, vt sup. quęst. 62. art. 2. ostẽdimus ostendimus .
Sed est argumentum contra conclusionem. Omnis actus qui in indiuiduo est peccatum mortale ex sola grauitate materiæ, est peccatum mortale ex genere, sed infamare seipsum citra causam, in graui materia est peccatum mortale, ergo &c. Minor probatur. Quoniam & ipse Soto expressè asserit, quòd infamare seipsum in grauissima materia, vt in crimine hæresis & in crimine nefando, est peccatum mortale. Maior probatur. Quoniam grauitas vel leuitas materiæ solum deseruit ad hoc, quòd forma & malitia peccati recipiatur perfectè vel imperfe ctè in ipsa materia secundùm dispositionem materiæ. Vnde quando forma & malitia peccati non est mortalis ex specie sua in qualibet recipiatur materia & quantumuis disposita. nunquam fit mortalis. Et hoc patet inductiuè in omnibus peccatis venialibus ex genere suo. Mendacium enim intra speciem mendacij in qualibet grauissima materia non est nisi veniale peccatum.
Arguitur secundò. Qui infamat seipsum citra causam peccat contra charitatem proximi & contra charitatem propriam, ergo peccat mortaliter. Antecedẽs Antecedens probatur quoad primam partem. Primò autoritate D. August. in cap. non sunt audiendi. 11. quæst. 3. Secundò probatur ratione eiusdem Augustini in eodem loco. Non minus scandalizatur proximus ex eo quòd audit crimen perpetratum esse à fratre, quam ex eo quòd videt: sed si aliquis coram oculis fratris fecisset crimen cui adiuncta est infamia, peccaret peccatum scandali contra charitatem proximi: ergo si narret proprium crimen, idem scandalum sequitur, ac subinde erit peccatum mortale. Respondetur, quòd nunquam est mortale infamare seipsum nisi ex circunstantia scandali, vel quia diuinus honor periclitatur, vel quia homo infamis exponit se alijs periculis peccandi, vel ex alia circunstantia. Vnde ad primum respondetur, quod hæresis est contra honorẽ honorem Dei: quia destruit fundamentum religionis, & crimen nefandum est scandalosum: & idcirco mutatur iam materia ad aliam speciem peccati. ¶ Ad secundum patet, quia ob scandalum fit mortale peccatum.
Tertia cōclusio conclusio . Aliquando est actus studiosus reuelare crimẽ crimen proprium occultum in iudicio, in quo interrogatur aliquis contra ordinem iuris, aliquando vero erit peccatum, & aliquando mortale. Imò imponere sibi falsum crimen semper est peccatum, & aliquando mortale. Hæc conclusio colligitur euidenter ex præcedentibus, nam fama est quoddam bonum medium inter bona temporalia: & infamia medium quodā quodam malum, ergo pati detrimentum in fama propter superiora bona nullum erit peccatum, cum inferius ordinetur ad id quod superius est. Pati verò detrimentum in fama propter | inferiora bona, erit peccatum, cùm superius bonum ordinetur ad id quod inferius est. Quòd verò imponere sibi falsum crimen sit peccatum, patet nam est mendacium.
DVbitatur deinde, an infamare in vno loco eum qui non est infamis in illo loco sed in alio: sit peccatum mortale contra iustitiam obligans ad restitutionem? Caietanus opusculo 27. Responsionum, respō sione responsione 9. tenet, quòd non est peccatum mortale contra iustitiam neque obligat ad restitutionem. ¶ Probatur primo. Iste talis qui condemnatus est propter aliquod delictũ delictum , est priuatus iure famæ: ergo non fit ei iniuria tollendo ab illo famam. Confirmatur. Præcipua pars pœnæ illius hominis est, quod sit priuatus fama, ergo non fit illi iniuria. Cō firmatur Confirmatur secundò. Licet iudici expectare diem solennem quando est concursus populorum ad puniendum hominem: ergo præcipua pars pœnæ illius hominis est infamia. ¶ Secundò probatur. Hæc sententia ex vsu omnium proborum hominum, qui quando aliquod delictum committitur in præsentia populi, sine aliquo scrupulo narrant illud omnibus absentibus. ¶ Vltimò. Dupliciter aliquis potest hominem infamare, vel narrando crimen falsum, vel reuelando crimen verum sed occultum: sed in tali casu non narratur crimen falsum, ita enim supponimus, nec occultum reuelatur cum sit infamis in vno loco: ergo. Adrianus quodlibeto. 11. oppositum sentit, & probat suam sententiam his argumẽtis argumentis . Primo, iste talis qui infamis est Vallisoleti habet famā famam Salmanticæ, & illa fama est sua & est dominus illius famæ: ergo illam auferre ab illo Salmanticæ, est peccatum contra iustitiam. Patet consequentia. Aufertur ab illo quod suum est, ergo est peccatum contra iustitiam. Secundò, etiam si homo sit infamis in omni loco non licet coram & in præsentia obijcere crimen: ergo si est infamis in vno loco non licet illum infamare in alio. Soto vbi supra, refert has duas sententias & eas conciliat ad hunc modum. Dicit enim, quod si talis homo in vno loco sit priuatus fama secundum ordinem iuris & iustitiæ, tunc non erit peccatum mortale contra iustitiam ad restitutionem obligās obligans , infamare illum in al tero erit, tamen aliquando peccatum mortale contra charitatem. Si vero talis homo non sit priuatus secundum ordinem iuris fama sed priuatim, erit peccatum mortale non solum contra charitatem, verum contra iustitiam in alio loco infamare.
In hac re est prima conclusio. Si vero simile est, quòd infamia illius hominis moraliter loquendo promanabit ab eo loco in quo est infamis ad alium locum in quo non est infamis: non est peccatum mortale contra iustitiam neque contra charitatem eum in alio loco infamare, siue sit priuatus fama secundũ secundum ordinem iuris & iustitiæ, siue priuatim. Hæc conclusio probatur primo. Ex vsu omnium proborum hominum qui ita faciunt. ¶ Secundò. Iste talis moraliter loquendo non infamat alterum neque aufert illius famā famam : ergo non peccat mortaliter. Probatur antecedens. Moraliter loquendo certissimè infamia illa & notitia deberet peruenire ad istum locum: ergo moraliter loquẽ do loquendo ego non infamo illum neq; neque illi aliquod detrimentum do. Confirmatur: si quis vapulet per vnum vicum ciuitatis non est peccatum mortale contra charitatem neq; neque contra iustitiam id in alio vico narrare. Quoniam moraliter loquendo illa notitia certissimè ad alium vicum deberet peruenire: sed eadem ratio omnino est in nostro casu: ergo &c.
Secunda conclusio. Insignia quædā quædam crimina & illustria. Item pœnas illis impositas licet narrare vbique locorum, etiam si verosimiliter credatur quòd eorum notitia ad illa loca non perueniet, siue qui delinquunt, iure priuati sint fama siue non . Exempla sint acta quæ fiunt ab inquisitoribus. Hæc enim licet diuulgare vsque ad Indos. Item omnia illa quæ merito in historicis scripturis referuntur. Probatur hæc conclusio primò. Narrare in alio loco huiusmodi peccata ideo est malum, quia ex hac narratione nullum sequitur emolumentum, vel reipublicæ, vel particulari personæ: sed ex narratione horum criminum de quibus loquitur conclusio, sequitur magnum emolumentum reipublicæ & particularibus personis: ergo. Probatur minor. Nam respublica quando audit talia crimina & pœnas illis | impositas sibi consulit, & similibus pœnis similia peccata punit. Item ciues particulares timore pœnæ deterrentur ab huiusmodi vitijs: ergo.
Secundò. Huiusmodi crimina licet referre in historicis scripturis propter vtilitates quæ inde proueniunt reipublicæ & particularibus personis: at ex narratione horum criminum eædem vtilitates proueniunt: ergo, &c. ¶ Ex dictis patet solutio ad argumenta in contrarium. Argumenta enim Caietani videntur conuincere, quòd quando aliquis iure priuatus est fama in yno loco, non est peccatũ peccatum cōtra contra iustitiā iustitiam eum in alio loco infamare: erit tamen aliquando contra charitatem. ¶ Ad argumenta Adriani ad primum respondetur, quod fama quam habet Salmanticæ non est sua, iure enim priuatus est illa: præcipuè si verosimiliter creditur, quòd eius infamia ad istum locum perueniet. ¶ Ad secundum negatur consequentia. Nam contumelia habet peculiarem rationem iniuriæ distinctam à detractione.
Loading...