QVÆSTIO LXXII. De Contumelia.

DEINDE considerandum est de iniurijs verborum, quæ inferuntur extra iudicium. Et primò, de contumelia, secundò, de detractione: tertiò, de susurratione: quartò, de maledictione. ¶ Circa primũ primum quæruntur quatuor.

ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm contumelia consistat in verbis.

Source
AD Primum sic proceditur.
Videtur, quòd contumelia non consistat in verbis. Contumelia enim importat quoddam nocumentum proximo illatum, cùm pertineat ad iniustitiam. Sed verba nullum nocumẽtum nocumentum videntur inferre proximo nec in persona, nec in rebus. Ergo contumelia non consistit in verbis.
¶ 2 Præterea. Contumelia videtur ad quandam dehonorationem pertinere. Sed magis aliquis potest inhonorari, seu vituperari factis, quàm verbis. Ergo videtur, quòd cōtumelia contumelia non consistat in verbis, sed magis in factis.
¶ 3 Præterea. Dehonoratio, quæ fit verbis dicitur conuitium vel improperium. Sed contumelia videtur differre à conuitio & ab improperio. Ergo contumelia non cō sistit consistit in verbis.
SED contra. Nihil auditu percipitur nisi verbum. Sed contumelia auditu percipitur, secundùm illud Ieremiæ 20. Audiui contume| lias in circuitu. Ergo contumelia est in verbis.
RESPONDEO dicendum, quòd contumelia importat dehonorationem alicuius. Quod quidẽ quidem cōtingit contingit dupliciter. Cùm enim honor aliquam excellentiam cōsequatur consequatur , vno modo aliquis alium dehonorat, cùm priuat eum excellentia, propter quam habebat honorem, quod quidem fit per peccata factorum, de quibus suprà dictum est
Q. 64. 65 & 66.
. Alio modo cùm aliquis id quod est contra honorem alicuius, deducit in notitiam eius & aliorum. Et hoc propriè pertinet ad contumeliam, quod quidem fit per aliqua signa. Sed sicut
Augustinus dicit in secundo de doctrina Christ. omnia signa verbis comparata, paucissima sunt. Verba enim inter homines obtinuerunt principatum significā di significandi quæcunque animo concipiuntur. Et ideo contumelia, propriè loquendo, in verbis consistit. Vnde Isidor
. dicit in libro Etymo. quòd contumeliosus dicitur aliquis, quia velox est, & tumet verbis iniuriæ. Tamen quia etiam per facta aliqua significatur aliquid, quæ in hoc quod significant, habent vim verborum significantium, inde est quòd contumelia extenso nomine, etiam in factis dicitur: Vnde Roman. primo super illud, Contumeliosos, superbos, dicit glos.
Glos. interlinea. ibid.
quòd cōtumeliosi contumeliosi sunt, qui dictis vel factis contumelias & turpia inferunt.
AD primum ergo dicendum, quod verba secundum suam essentiam, id est, inquantum sunt quidam so ni audibiles, nullum nocumentum alteri inferunt, nisi forrè grauando auditum, puta cùm aliquis nimis altè loquitur. Inquantum verò sunt signa repræsentantia aliquid in notitia aliorum, sic possunt damna multa inferre, inter quę vnum est, quòd homo damnificatur quantum ad detrimentum honoris sui, vel reuerentiæ sibi ab alijs exhibendæ. Et ideo maior est cōtumelia contumelia , si aliquis alicui defectum suum dicat coram multis, & tamẽ tamen si sibi soli dicat, potest esse contumelia, inquantũ inquantum ipse qui loquitur iniustè, contra reuerẽ tiam reuerentiam audientis agit.
AD secundum dicendum, quòd in tantum aliquis aliquẽ aliquem factis dehonorat, inquantum illa facta vel faciunt, vel significant illud quod est contra honorem alicuius, quorum primum non pertinet ad contumeliam, sed ad alias iniustitię species, de quibus suprà dictũ dictum est
Q. 64. 65 & 66.
, secundum verò pertinet ad contumeliam, inquantum facta habent vim verborum in significando.
AD tertium dicendum, quod conuitium & improperium consistunt in verbis, sicut & contumelia, quia per hæc omnia repræsentatur aliquis defectus alicuius in detrimentum honoris ipsius. Huiusmodi autem defectus est triplex, scilicet defectus culpæ, qui repræsentatur per verba contumeliosa. Et defectus generaliter culpæ & pœnæ, qui repræsentatur per conuitium, quia vitium consueuit dici non solum animæ, sed etiam corporis. Vnde si quis alicui iniuriosè dicat eum esse | cæcum, conuitium quidem dicit, sed non contumeliam. Si quis autem dicat alteri: quod sit fur, non solùm conuitium, sed etiam contumeliam infert. Quandoque verò repræsentat aliquis alicui defectum minorationis, siue indigentiæ, qui etiam derogat honori consequenti quamcunq; quamcunque excellentiam & hoc fit per verbum improperij. Quod propriè est, quādo quando aliquis iniuriosè alteri ad memoriam reducit auxilium, quod contulit ei necessitatẽ necessitatem patienti. Vnde dicitur Ecclesiast. vicesimo, Exigua dabit, & multa improperabit. Quandoq; Quandoque tamen vnũ vnum istorum pro alio ponitur.
¶ Conclusio est affirmatiua.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

IN hoc articulo est primo aduertendum, quod Diuus Thomas à quęstione 72. vsq; vsque ad 77. agit de quinque speciebus iniuriarum quæ consistunt in verbis extra iudicium, quæ sunt contumelia, detractio, irrisio, susurratio, & maledictio, de quibus agũt agunt Summistæ in eisdem verbis. Soto libr. 5. de Iustitia. à quæstione. 9. vsque in finem. ¶ Secundo est notandum, quòd cōtumelia contumelia propriè loquendo consistit in verbis. Nam contumelia est deducere peccatum alterius in notitiam eius & aliorum. Hoc autem propriè loquendo fit signis & verbis, quæ habent rationem significandi & explicandi, consistit vero in factis, non quatenus facta sunt: sed quatenus induunt rationem verbi & signi: qua ratione, facta etiam in diuinis literis, aliquando verba appellantur. V. g. effregit quis domum non vt inferret contumeliam, sed vt furaretur, fur est non contumeliosus. Verum si id effecisset in vilipendium alterius, illud factum induit rationem verbi, & significat se alterum vilipendere, & sub hac consideratione induit rationem cō tumeliæ contumeliæ . Item si quis alterum percutiat fuste, non vt vilipendat, percussor est non con tumeliosus: si vero id faciat in contemptũ contemptum alterius, principalius & formalius habet rationem contumeliæ. Verum est, quod possunt reperiri in eodem facto duæ malitiæ & duæ rationes formales, quod eleganter aduertit Caiet. in hoc arti. Vna tamen se habet veluti materialiter respectu alterius. ¶ Tertio est aduertendum, cum D. Tho. in solut. ad tertium. quod conuitium differt à contumelia: nam contumelia est, quando obijcitur aliquod crimen seu peccatum, vt si quis dicat alteri quod est fur: conuitium vero est, quando obijcitur alteri quicunq; quicunque defectus, siue culpæ siue pœnæ. ¶ Vltimo est aduertendum, quod contumelia differt à detractione quantum ad obiectum. Contumelia enim versatur circa honorem, est enim per se loquendo ablatio honoris: detractio vero versatur circa famā famam , & per se loquendo est denigratio famæ: honor vero est reuerẽtia reuerentia quæ exhibetur alicui propter aliquam excellentiam, fama autem vt definiunt Theologi ex Ambrosio, est clara cum laude notitia vel illustris dignitatis status, moribus & vita comprobatus, vt definiuit glos. in cap. super vestra. de cohabi. cleric. & mulierum. Ex quo sequitur, quod aliquā do aliquando potest esse honor sine fama, vt patet in eo qui habet aliquam excellentiā excellentiam , & dignitatem ratione cuius ei exhibetur honor, sinistra tamen de illo habetur ęstimatio. Potest etiam esse aliquando fama sine honore, vt patet in aliquibus viris qui habent optimam æstimationem in populo, qui tamen nullā nullam habent dignitatem neque excellentiam. Ex quo concluditur definitio contumelię. Contumelia est iniuria qua obijcitur peccatum aliquod, coram & in præsentia eius cui irrogatur iniuria, vt cum dicitur alicui, fur.
DVbium est circa istam diffinitionẽ diffinitionem an contumelia sit grauius peccatum quam detractio. Soto lib. 5. de Iustitia. q. 10. art. 2. dicit contumeliā contumeliam per se loquendo esse grauius peccatum detractione, quæ sentẽtia sententia probatur his argumentis. Primo autoritate D. Tho. infra. q. 73. art. 3. ad 2. Vbi expressè dicit contumeliā contumeliam esse grauius peccatũ peccatum . Simpliciter & secundũ secundum se quā quam furtũ furtum : ergo contumelia secundũ secundum se, est grauius peccatũ peccatum detractione. ¶ Secundò arguitur. Sicut se habet rapina ad furtũ furtum , sic se habet contumelia ad de| p. 501 tractionẽ detrac tionem , sicuti enim raptor per vim aufert bona alterius, fur vero per fraudem: ita cōtumeliosus contumeliosus per vim aufert honorẽ: honorem detractor vero per fraudẽ fraudem aufert famā famam , sed rapina maius & grauius peccatũ peccatum est quā quam furtũ furtum : ergo similiter cōtumelia contumelia . Minor argumenti asseritur à Diuo Thoma supra quæstione. 66. articulo. 4.
Tertiò arguitur. Honor & fama sunt obiecta materialia cōtumeliæ contumeliæ & detractionis, obiecta vero formalia sunt rationes inuolũ tarij inuoluntarij vnde sumitur iniustitia: sed maior ratio inuoluntarij, est in contumelia, quam in detractione: ergo grauior iniuria. Minor probatur. Nam in contumelia est violentia, in detractione vero fraus & dolus. Et cōfirmatur confirmatur . In eadem re materiali, scilicet in acceptione eiusdem rei, potest esse diuersa ratio formalis, vt patet in furto & rapina, quæ quidem non oritur nisi ex diuersa ratione inuoluntarij: ergo ratio inuoluntarij est ratio formalis iniustitiæ. ¶ In huius rei expositione, sit conclusio. Contumelia & detractio secũ dũ secundum se habent se sicut excedens & excessum. Quantum ad modum excedit contumelia, & exceditur detractio: quantum ad obiectũ obiectum excedit secundum se detractio simpliciter tamen & absolutè loquendo, grauius peccatum est detractio quam contumelia.
Explicatur conclusio. In quolibet habitu possumus duo considerare, & rem ipsam in quam tendit habitus, & modum. Dicimus ergo, quod si cōsideretur consideretur res inquam tendit detractio & contumelia, detractio grauius peccatum est quam contumelia, destruit enim famam, quæ excellentius bonum est, quàm honor & reuerentia quæ destruitur per contumeliam. Et hoc patet etiam exemplis in scientijs naturalibus, v. g. Logica perfectior scientia est quantum ad modũ modum quā quam Theologia pro isto statu: Theologia vero perfectior scientia est ex parte obiecti & simpliciter & absolutè. Hæc conclusio habet tres partes. Prima pars probatur. Contumelia est læsio honoris, detractio vero est læsio famæ: sed læsio honoris per se fit per apertam violentiam, læsio vero famæ fit per se occultè & secretè: ergo peiorem modum habet cōtumelia contumelia quam detractio. Patet cōsequentia consequentia . Nam in iniurijs inferendis grauior modus est vio lentia quam fraus & dolus. Et confirmatur. Nam D. Tho. 1. 2. q. 6. dicit, quòd magis repugnat voluntario violentia quam fraus & dolus: quoniā quoniam magis repugnat principio voluntarij, scilicet voluntati: sed in contumelia est manifesta violentia, in detractione vero est fraus & dolus: ergo quantum ad modũ modum excedit cōtumelia contumelia . Secundo. Maior cōtemptus contemptus est in cōtumelia contumelia quam in detractione: ergo contumelia excedit detractionẽ detractionem quantum ad modum. Secunda pars cōclusionis conclusionis probatur. Nam detractio ver satur circa nobilius & principalius obiectum, versatur enim circa famam, cōtumelia contumelia vero circa honorem: ergo detractio excedit contumeliā contumeliam ex parte obiecti: quod vero fama melius bonum sit quam honor non indiget probatione. Tertia pars probatur. Illud peccatũ peccatum contra proximum est grauius, quod aufert maius bonum & infert maius damnum: sed detractio aufert maius bonum, & infert maius damnum quam cōtumelia contumelia : est ergo grauius peccatum. Minor patet, ex eo quod fama quæ per detractionem aufertur, maius bonũ bonum est quam honor, qui per cōtumeliam contumeliam aufertur.
Secundò D. Tho. infra quæst. 74. artic. 2. probat susurrationem esse grauius peccatũ peccatum quam detractionem & contumeliam: quoniam aufert amicitiam quæ maius bonum est, quam fama & honor quæ auferũtur auferuntur per detractionem & contumeliam: licet contumelia per se habeat adiunctam violentiam.
Vltimo. Homicidium est grauius peccatum quantũuis quantumuis fiat occultè & per fraudem quam contumelia: quoniam aufert vitā vitam quę maius bonum est quam honor, licet contumelia habeat adiunctum peiorem modum, & maiorem cōtemptum contemptum & violentiā violentiam : ergo &c. ¶ Ad argumenta in contrarium. Ad primum respondetur, quod D. Tho. est intelligendus, quod contumelia est grauius peccatũ peccatum quantum ad modũ modum . Hæc vero intelligentia colligitur manifestè ex eius verbis, subdit enim statim, inquantũ inquantum fit cum maiori cōtemptu contemptu . Hinc fit quod si idem peccatum obijciatur in præsentia & proferatur in absentia, cæteris paribus, grauius peccatum est obijcere illi peccatum in præsentia, quoniam idem est detrimentum, & in præsentia fit cum maiori contemptu & violentia.
Ad secundũ secundum respōdetur respondetur , argumentũ argumetum conuincere, quod contumelia excedit detractionẽ detractionem , quantũ quantum ad modũ modum , non tamen simpliciter & absolutè. ¶ Secundò respōdetur respondetur nego consequentiā consequentiam & differentia est: quoniā quoniam in rapina & furto idem damnũ damnum est, neq; neque est aliquis excessus specificus ex parte damni, qui possit maiorem grauitatẽ grauitatem specificā specificam tribuere, sed solum est excessus ex parte modi: at in contumelia & detractione, excessus specificus est ex parte damni, damnificat enim in maiori & nobiliori bono detractor quam contumeliosus, quia iste in honore ille vero in fama quæ maius bonum est damnificat.
Ad tertiũ tertium respōdetur respondetur , quod iniustitia specificatur tanquam à ratione formali ab iniusto, quod est obiectũ obiectum formale iniustitiæ, sicuti iustitia specificatur à iusto, non tamen à volũtario voluntario . Vnde vbi fuerit maior ratio iniusti, maior iniustitia erit, non vero vbi fuerit maior ratio inuoluntarij. Secundo respōdetur respondetur , quod in virtutibus & habitibus non solũ solum debemus attendere ad rationem formalem, verũ verum etiam ad rationem materialem, quoniā quoniam ex his duabus rationibus conflatur veluti vnica integra ratio obiecti, à qua sumitur perfectio habitus. V. g. Logica, vel Physica, vel metaphysica habent eandem rationem formalem sub qua, scilicet eandem abstractionem: differũt differunt tamen in rationibus quæ, quæ sunt veluti materiales respectu alterius rationis. Nihilominus perfectior est simpliciter & absolutè metaphysica & physica quā quam logica: quoniā quoniam ratio integra obiecti, perfectior est. Ita dicendum est in præsenti, quod licet cō tumelia contumelia excederet quantũ quantum ad rationem formalem detractionẽ detractionem . Detractio tamen excedit contumeliā contumeliam quantum ad rationem integram & perfectam, quæ conflatur ex ratione inuolũtarij inuoluntarij , cum detrimento in fama: in cōtumelia contumelia vero conflatur ex ratione inuolũ tarij inuoluntarij cum damno in honore. Ad confirmationem respondetur, quòd ratio iniustitiæ in contumelia & detractione desumitur ex ratione formali iniusti sicuti iam diximus.
ALiud dubium est, an de ratione contumeliæ sit, quòd fiat coram & in præ sentia? Et videtur, quòd sic. Primo. Nam de ratione contumeliæ est, quòd sit aperta & manifesta iniuria: non potest autem esse aperta & manifesta iniuria, nisi fiat coram & in præsentia, ergo. ¶ Secundo, hoc differt inter contumeliam & detractionem, quòd contumelia fit per manifestam violentiam, detractio vero per fraudem. Item detractio fit secretè & in occulto, contumelia vero manifestè & in præsentia: ergo contumelia in sua ratione formali importat, quòd fiat coram & in præsentia. In contrarium est, quòd multi contumelias faciunt in absentia.
In huius rei expositione notandum est primo, quòd bonitas vel malitia in actibus moralibus consideranda est ex intentione, quæ est radix bonitatis vel malitiæ quæ est in ipsis actibus, vt docet Diuus Thomas in 1. 2. quæst. 16. artic. 4. ¶ Secundo est notandum, quòd contumelia directè machinatur cōtra contra honorem alterius, vnde illa sola iniuria meretur nomen contumeliæ, quæ per se & directè tendit contra honorem alterius.
HIS positis ad quæstionem respōdetur respondetur hac conclusione. Contumelia per se & ex intentione fit in præsentia. Probatur, nam qui ex intentione & per se profert peccatum in absentia, non audens proferre in præsentia reueretur personam illius, & non tendit directè cōtra contra eius honorem: qui vero profert peccatum per se ex intentione in præsentia, non reueretur personam illius, & directè tendit contra honorẽ honorem : ergo iste talis solum est contumeliosus. Vnde D. Tho. in artic. dicit, contumeliam esse, deducere peccatum alicuius in notitiam sui & aliorum. Notandũ Notandum tamen est, quòd deducere peccatũ peccatum alicuius in præsentia, contingit tripliciter. Primo personaliter videntes vel audientes cōtumeliā contumeliam . Secundo modo literis vel libello, deducendo in eius notitiam. Tertio modo signis vel verbis, in absentia quidem per accidens: ex intentione tamen & per se in præsentia.
Secundo est notandum cum Caietano hic, quòd cum contumeliosus importet manifestum cōuitiatorem conuitiatorem , hinc est, quòd cum contumelia fit coram & in præsentia personaliter, tunc habet veram & perfectam rationem contumeliæ: cum vero fit in absentia per accidens, habet veram rationem contumeliæ non tamen ita perfectam. Ex hoc infertur, quòd autor libelli infamatorij non solum peccat peccatum iniustitiæ contra fa| mam: verùm sæpenumero peccatum contumeliæ cōtra contra honorem. Nam deducit peccatum in notitiam sui & aliorum. Quomodo vero sit facienda restitutio. Vide supra quæst. 62. artic. 2. circa solutionem ad secundum & tertium. Ex his patet ad argumenta in contrarium.
ARTICVLVS II.

ARTICVLVS II.

Source
Vtrùm contumelia, seu conuitium, sit peccatum mortale.
AD Secundum sic proce
ditur. Videtur, quòd contumelia vel conuitium, non sit peccatum mortale. Nullum enim peccatum mortale est actus alicuius virtutis. Sed conuitiari est actus alicuius virtutis, scilicet eutrapeliæ, ad quam pertinet bene cō uitiari conuitiari , secundum Philosophum in 4. Ethic.
Li. 4. c. 8. tom. 5.
Ergo conuitium, siue cō tumelia contumelia , non est peccatum mortale.
¶ 2 Præterea. Peccatum mortale non inuenitur in viris perfectis, qui tamen conuitia vel cōtumelias contumelias aliquando dicunt, sicut patet de Apostolo qui ad Galatas tertio dixit, O insensati Galatæ. Et Dominus dicit Luc. vltimo, ò stulti & tardi corde ad credendum. Ergo cōuitium conuitium siue contumelia non est peccatum mortale.
¶ 3 Præterea. Quāuis Quamuis illud quod est peccatũ peccatum veniale ex genere, possit fieri mortale: non tamen peccatum quod est ex genere mortale, potest esse veniale, vt supra habitũ habitum est
. Si ergo dicere conuitium vel contumeliam esset peccatum mortale ex genere suo, sequeretur quòd semꝑ semper esset peccatũ peccatum mortale. Quod videtur esse falsum, vt patet in eo qui leuiter ex surreptione, vel ex leui ira dicit aliquod verbum contumeliosum. Non ergo contumelia vel conuitiũ conuitium ex genere suo est peccatum mortale.
SED contra. Nihil meretur pœ nam æternam inferni nisi peccatũ peccatum mortale. Sed conuitium vel contumelia meretur pœnā pœnam inferni, secundum illud Matth. 5. Qui dixerit fratri suo, fatue, reꝰ reus erit gehẽnæ gehennæ ignis. Ergo conuitium vel cōtumelia contumelia est peccatum mortale.
RESPONDEO dicendũ dicendum , quod sicut suprà dictũ dictum est
Arti. pracedenti præcedenti .
, verba inquantum sunt soni quidam, non sunt in nocumentum aliorum, sed inquantum significant aliquid, quæ quidẽ quidem significatio ex interiori affectu procedit. Et ideo in peccatis verborũ verborum maximè considerandum videtur, ex quo affectu aliquis verba proferat. Cùm ergo conuitium vel contumelia de sui ratiōe ratione importet quā dam quandam dehonorationem, si intentio proferentis ad hoc feratur, vt aliquis per verba quæ profert, honorẽ honorem alterius auferat, hoc propriè & per se est dicere conuitium vel contumeliam, & hoc est peccatum mortale non minus, quàm furtum vel rapina. Non enim homo minus amat suum honorẽ honorem , quàm rem possessam. Si verò aliquis verbum conuitij vel contumeliæ alteri dixerit, non tamen animo dehonorādi dehonorandi , sed fortè propter correctionẽ correctionem , vel propter aliquid huiusmodi, non dicit conuitium vel cōtumeliam contumeliam formaliter & per se, sed per accidẽs accidens & materialiter, inquantũ inquantum scilicet dicitur | id, quod potest esse conuitium, vel contumelia. Vnde hoc potest esse quandoq; quandoque peccatum veniale, quandoq; quandoque autem absq; absque omni peccato. In quo tamen necessaria est discretio, vt moderatè homo talibus verbis vtatur, quia posset esse ita graue cō uitium conuitium , quod per incautelam prolatum auferret honorem eius, contra quem proferretur, & tunc posset homo peccare mortaliter, etiā etiam si non intenderet dehonorationem alterius. Sicut etiam si aliquis incautè alium ex ludo percutiens grauiter lædat, culpa non caret.
AD primum ergo dicendum, quod ad eutrapeliam pertinet dicere aliquod leue conuitium, non ad dehonorationem, vel ad contristationẽ contristationem eius, in quẽ quem dicitur, sed magis causa delectationis & ioci. Et hoc potest esse sine peccato, si debitæ circunstantiæ obseruentur. Si verò aliquis non reformidet contristare eum , in quem profertur huiusmodi iocosum conuitium, dummodo alijs risum excitet, hoc est vitiosum, vt ibidem dicitur.
Lib. 4. Ethic. ca. 8. tom. 5.
AD secundum dicendum, quòd sicut licitum est aliquem verberare vel in rebus damnificare causa disciplinæ, ita etiam causa disciplinæ potest aliquis alteri quẽ quem debet corrigere, verbum aliquod conuitiosum dicere. Et hoc modo Dominus discipulos vocauit stultos, & Apostolus Galatas insensatos. Tamen sicut dicit Augustinus
in libro de sermone Domini in monte, rarò & ex magna necessitate obiurgationes sunt adhibẽdæ adhibendæ , in quibus non nobis, sed vt Domino seruiatur instemus.
AD tertium dicendum, quòd cùm peccatum conuitij vel contumeliæ ex animo dicentis dependeat, potest contingere, quòd sit peccatum veniale, si sit leue conuitium, non multum hominem dehonestans, & proferatur ex aliqua animi leuitate, vel ex leui ira absq; absque firmo proposito aliquem dehonestandi, puta cùm aliquis intendit aliquem per huiusmodi verbum leuiter contristare.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est. Contumelia est peccatum mortale ex genere suo: quoniam lædit in bono honoris.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

NOtandum est primo: quòd licet contumelia ex genere suo sit peccatum mortale: potest tamen esse veniale, vel ex imperfectione actus & libertatis, vel ex leuitate materiæ, eo quod est in minimo, vel quia est contumelia materialiter. Cōtumelia Contumelia materialis vocatur, quando dicitur non de honestandi gratia, nisi sit crassa ignorantia, vel negligentia, vel notabiliter lædat proximũ proximum . Tunc enim erit peccatum mortale.
Secundò notandum est, quòd contumeliæ iudicandæ sunt ex intentione sicut omnia alia peccata quæ cōsistunt consistunt in verbis, verba enim non habent rationem contumeliæ quatenus soni quidam: sed quatenus exprimunt conceptum. Habent autem virtutem significandi ex intentione: ergo ex intentione iudicandæ sunt.
Tertiò notandum est, quòd omnes contumeliæ sunt eiusdem speciei: quoniam honores sunt eiusdem speciei: explicare tamen oportet in confessione contumeliam in particulari. Nam vt constat ex materia de pœ nitentia, non solum sunt confitendæ circunstantiæ variantes speciem: sed etiam aggrauantes notabiliter intra eandem speciem.

ARTICVLVS III.Vtrùm aliquis debeat contumelias sibi illatas sustinere.

Source
AD tertium sic proceditur.
Videtur, quòd aliquis non debeat contumelias sibi illatas sustinere. Qui enim sustinet contumeliam sibi illatam, audaciā audaciam nutrit conuitiantis. Sed hoc non est faciendum. Ergo homo non debet sustinere contumeliam sibi illatam, sed magis conuitianti respondere.
¶ 2 Præterea. Homo debet plus se diligere, quàm alium. Sed aliquis non debet sustinere, quòd alteri cō uitium conuitium inferatur. Vnde dicitur Prouerbiorum vigesimosexto. Qui imponit stulto silentium, iras mitigat, ergo etiam aliquis non debet sustinere contumelias sibi illatas.
¶ 3 Præterea. Non licet alicui vindicare seipsum, secũdum secundum illud, Mihi vindictam, & ego retribuam, sed aliquis non resisterido contumeliæ, se vindicat, secundum illud Chrysostomi
, Si vindicari vis, sile, & funestam ei dedisti plagam. Ergo aliquis non debet silendo sustinere verba contumeliosa, sed magis respondere.
SED contra est, quod dicitur in Psalm. 37. Qui inquirebant mala mihi; locuti sunt vanitates. Et postea subdit. Ego autem tanquam surdus non audiebam, & sicut mutus non aperiens os suum.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut patientia necessaria est in his, quæ contra nos fiunt, ita etiam in his quæ contra nos dicun tur. Præcepta autẽ autem patientiæ in his quæ contra nos fiunt, sunt in præparatione animi habẽda habenda , sicut ait Augustinus
in libro de sermone Domini in monte, exponens illud præ ceptum Domini. Si quis percusserit te in vna maxilla præbe ei & aliam, vt scilicet homo sit paratus hoc facere, si opus fuerit. Non tamen hoc semper tenetur facere actu, quia nec ipse Dominus hoc fecit: sed cum suscepit alapam, dixit, Quid me cædis? vt habetur Ioannis 18. Et ideo etiam circa verba cō tumeliosa contumeliosa , quæ contra nos dicuntur, est idem intelligendum. Tenemur enim habere animum paratũ paratum ad contumelias tolerandas, si expediens fuerit. Quandoque tamen oportet, vt contumeliam illatam repellamus, maximè propter duo. Primò quidem propter bonum eius, qui contumeliam infert, vt videlicet eius audacia reprimatur, & de cætero talia non attentet, secundum illud Prouerbiorũ Prouerbiorum vicesimosexto. Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur. Alio modo propter bonũ bonum multorũ multorum , quorum profectus impeditur propter contumelias nobis illatas. Vnde Gregorius
dicit super Ezechiel. homil. nona. Hi, quorum vita in exemplo imitationis est posita, debent, si possunt, detrahentiũ detrahentium sibi verba compescere, ne eorum prædicationem non audiant qui audire poterant, & ita in prauis moribus remanentes, bene viuere contemnant.
AD primum ergo dicendum, quod | audaciam conuitiantis contumeliosè, debet aliquis moderatè reprimere, scilicet propter officium charitatis, non propter cupiditatem priuati honoris. Vnde dicitur Prouer. 26. Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne ei similis efficiaris.
AD secundum dicendum, quòd in hoc quòd aliquis alienas contumelias reprimit, non ita timetur cupiditas priuati honoris, sicut cùm aliquis repellit contumelias proprias. Magis autẽ autem videtur hoc prouenire ex charitatis affectu.
AD tertium dicendum, quòd si aliquis hoc animo taceret, vt tacendo contumeliantem ad iracũdiam iracundiam prouocaret, pertineret hoc ad vindictam. Sed si aliquis taceat, volens dare locum iræ, hoc est laudabile. Vnde dicitur Eccles. 8. Non litiges cum homine linguato, & non struas in ignem illius ligna.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est. Vnusquisque debet habere animum paratum ad contumelias sustinendas, quando fuerit expediens.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbium est in hoc articulo, An liceat offenso aliā aliam contumeliā contumeliam obijcere cōtumelianti contumelianti ad repellendam priorem contumeliam? Supponẽdum Supponendum est in primis, quòd obijcere contumeliam ei, qui prius intulit, animo impatienti & vindictæ gratia, non est licitum, sicuti non est licitũ licitum percutere eum qui prius percussit. Ratio est. Nam illud est vindicta, nulli autem est licitum vindicari propria autoritate.
In hac parte est certa cōclusio conclusio . Licitũ Llicitum est verbis defendere propriũ proprium honorem, siue crimen quod obijcitur sit verum siue falsum, etiam si crimen quod ego obijcio occultum sit. Probatur conclusio. Licet factis defendere propriam vitam, famam, honorem, imo censum, etiam si inde sequatur mors aggressoris, vt dictum est sup. quæst. 64. art. 7. ergo licet verbis defendere proprium honorem, etiam si inde sequatur dehonoratio alterius. Item probatur omnibus argumentis quibus supra quæst. 70. art. 3. probatum est, esse licitum obijcere verum crimen licet occultum testi testificanti falsum vel verum contra ordinem iuris.
Difficilius tamen dubitatur, An obijcere falsum crimen ad infirmandam fidem illius qui me dehonestauit, sit peccatum mortale ex genere suo contra iustitiam, an vero tantum veniale mendacij? Soto lib. 5. de iustitia, quæst. 9. art. 3. expressè tenet esse peccatum mortale ex genere suo contra iustitiam, & esse mẽdacium mendacium perniciosum. Probatur hæc sententia his argumentis. Primò. Mendaciũ Mendacium perniciosum est peccatum mortale ex genere suo contra iustitiā iustitiam , & in materia graui est peccatum mortale actu: sed obijcere falsum crimen est mendacium perniciosum, lædit enim famam proximi, ergo. ¶ Secũdò Secundò . Qui obijcit falsum crimen non se defendit cum moderamine inculpatæ tutela, ergo peccat mortaliter cōtra contra iustitiam. Antecedes probatur. Nam mendaciũ mendacium cum intrinsecè sit malũ malum , non potest esse mediũ medium proportionatum ad defensionem proprij honoris. Item hæc sententia probatur omnibus argumẽtis argumentis , quibus supra probatum est esse peccatũ peccatum contra iustitiam, obijcere falsum crimen testi testificanti falsum, vel contra ordinem iuris.
PRO explicatione est prima conclusio. Probabile est & verosimile, quòd obijcere falsum crimen in tali casu sit mendaciũ mendacium perniciosum & peccatũ peccatum mortale cōtra contra iustitiā iustitiam ex genere suo. Hæc cōclusio conclusio probatur, tum argumentis factis, tum etiam autoritate Magistri Soto. ¶ Secunda cōclusio conclusio . Probabilius & verosimilius est, quod obijcere falsum crimẽ crimen in tali casu est peccatũ peccatum veniale mendacij, non tamen est peccatum mortale cōtra contra iustitiā iustitiam , neque est mendacium perniciosum. Prima pars est clara & manifesta, mendaciũ mendacium enim habet intrinsecā intrinsecam malitiā malitiam à qua neque per diuinā diuinam potentiā potentiam separari potest, neq; neque aliqua causa honestari. Secunda pars probatur omnibus argumentis quibus supra in quæst. 70. artic. 3. probatum est tanquam probabilius | & verosimilius, quòd obijcere falsum crimẽ crimen ad repellendam iniuriam testis testificantis falsum, vel contra ordinem iuris, tantum est peccatum mendacij, neque aliquā aliquam continet iniuriam, & est tantum mendacium officiosum. Ex illis enim argumentis manifestè sequitur nostra conclusio. Nam ille testis qui obijcit contumeliam, vel obijcit falsum crimen, vel verum contra ordinem iuris, facit iniuriam reo, nemo enim habet ius ad inferendam contumeliam alteri: ergo tunc reus defendendo se illo modo non peccat mortaliter. Item omnes doctores conueniunt in hoc quod interrogatus contra ordinem iuris, non peccat contra iustitiam, si neget veritatem, sed solũ solum contra veracitatem, & est mendacium officiosum non perniciosum, etiā etiam si inde sequatur aliquando infamia accusatoris: ergo idem omnino erit in nostro casu.
Ad argumenta in contrarium. Ad primũ primum respondetur, tale mendacium non esse perniciosum, sed tantum officiosum, quod declaratum est supra loco allegato, & patet manifestè: quoniam. per tale mendacium ego non lædo famam alterius, sed tantum defendo proprium honorem.
Ad secundum respondetur, quòd hic tantum asserimus, quòd iste talis non peccat cō tra contra iustitiam, & in ordine ad iustitiam nullam malitiam continet: continet tamen malitiam mendacij, quæ veluti per accidens se habet respectu iustitiæ.

ARTICVLVS IIII. Vtrũ Vtrum contumelia oriatur ex ira.

Source
AD Quartum sic procedi
tur. Videtur, quòd contumelia non oriatur ex ira, quia dicitur Prouerb. 11. Vbi superbia, ibi contumelia. Sed ira est vitiũ vitium distinctum à superbia. Ergo contumelia non oritur ex ira.
¶ 2 Præterea. Prouerbiorum 20. dicitur, Omnes stulti miscentur cō tumelijs contumelijs . Sed stultitia est vitium oppositum sapientiæ, vt suprà habitũ habitum est
Quæst. 46 art. 1.
. Ira autem opponitur mansuetudini. Ergo contumelia non oritur ex ira.
¶ 3 Præterea. Nullum peccatum diminuitur ex sua causa. Sed peccatum contumeliæ diminuitur, si ex ira proferatur. Grauius enim peccat qui ex odio cōtumeliam contumeliam infert, quàm qui ex ira. Ergo contumelia non oritur ex ira.
SED contra est, quod Grego. 31. Moralium
Li. 31. ea. 31. à med.
dicit, quod ex ira oriuntur contumeliæ.
RESPONDEO dicendum, quòd cùm vnum peccatum possit ex diuersis oriri, ex illo tamen dicitur principalius habere originem, ex quo frequentius procedere consueuit propter propinquitatem ad finem ipsius. Contumelia autem magnam habet propinquitatem ad finem iræ, qui est vindicta. Nulla enim vindicta est irato magis in promptu, quàm inferre contumeliam alteri. Et ideo contumelia maximè oritur ex ira.
AD primum ergo dicendum, quod contumelia non ordinatur ad finẽ finem superbiæ qui est celsitudo, & ideo non directè contumelia oritur ex superbia. Disponit tamen superbia ad contumeliam, inquātum inquantum illi qui se superiores æstimāt æstimant , facilius alios cōtemnunt contemnunt , & iniurias eis irrogāt irrogant . Facilius enim irascuntur, vtpotè reputantes indignum quicquid contra eorum voluntatem agitur.
AD secundum dicendum, quòd secundùm Philosophum in septimo Ethicorum
, ira non perfectè audit rationem. Et sic iratus | patitur rationis defectum, in quo conuenit cum stultitia. Et propter hoc ex stultitia oritur contumelia secundùm affinitatem, quam habet cum ira.
AD tertium dicendum, quòd secũdùm secundùm Philosophum in 2. Rhet.
iratus intendit manifestam offensam, quod non curat odiens. Et ideo contumelia, quæ importat manifestam iniuriam, magis pertinet ad iram, quàm ad odium.
¶ Conclusio est affirmatiua.
Loading...