ARTICVLVS II.Vtrùm sit licitum iudicare.

Source
AD Secundum sic proceditur.
Videtur, quòd non sit licitum iudicare. Non enim infligitur pœna nisi pro illicito. Sed iudicantibus imminet pœ na, quam non iudicantes effugiũt effugiunt : secundum illud Matth. 7. Nolite iudicare, vt non iudicemini. Ergo iudicare est illicitum.
¶ 2 Præterea, Roman. 14. dicitur: Tu quis es, qui iudicas alienũ alienum seruum? suo domino stat aut cadit. Dominus autem omniũ omnium Deus est. Ergo nulli homini licet iudicare.
¶ 3 Præterea, Nullus homo est sine peccato, secundũ secundum illud 1. Ioan. 1. Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus. Sed peccanti non licet iudicare, secundum illud Rom. 2. Inexcusabilis es ò homo omnis qui iudicas. In quo enim alterum iudicas, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ iudicas. Ergo nulli est licitũ licitum iudicare.
SED contra est, quod dicitur Deut. 16. Iudices & magistros constitues in omnibus portis tuis, vt iudicent populum iusto iudicio.
RESPONDEO dicendum, quòd iudicium in tantum est licitum, inquantum est iustitiæ actus. Sicut autem ex
Arti. proceden.
prædictis patet, ad hoc quòd iudicium sit actus iustitiæ, tria requiruntur. Primò quidem, vt procedat ex inclinatione iustitiæ. Secundò, quòd procedat ex auctoritate præsidentis. Tertiò, quod proferatur secũdum secundum rectam rationem prudentiæ. Quodcunq; Quodcunque autem horum defuerit, iudicium erit vitiosum & illicitum. Vno quidem modo quando est contra rectitudinem iustitiæ, & sic dicitur iudicium peruersum vel iniustum. Alio modo, quando homo iudicar de his, in quibus non habet auctoritatem: & sic dicitur iudicium | vsurpatum. Tertio modo, quando deest certitudo rationis, puta cùm aliquis de his iudicat, quæ sunt dubia vel occulta propter aliquas leues coniecturas: & sic dicitur iudicium suspiciosum vel temerariũ temerarium .
AD primum ergo dicendum, quòd Dominus ibi prohibet iudicium temerarium, quod est de intentione cordis, vel de alijs incertis, vt
Lib. 2. ca. 28. to. 4.
Augustinus dicit in libro de sermone Domini in mōte monte . Vel prohibet ibi iudicium de rebus diuinis: de quibus cum sint supra nos, non debemus iudicare, sed simpliciter ea credere: vt
Hilarius dicit super Matthæum. Vel prohibet iudicium quod non sit ex beneuolentia, sed ex animi amaritudine, vt
Chrysostomus dicit.
AD secundum dicendum, quod iudex constituitur, vt minister Dei. Vnde dicitur Deuter. 1. Quod iustum est iudicate. Et postea subdit: Quia Dei est iudicium.
AD tertium dicendum, quòd illi qui sunt in grauibus peccatis, non debent iudicare eos, qui sunt in eisdem peccatis vel minoribus, vt
Chrysostomus dicit super illud Matth. 7. Nolite iudicare. Et præcipuè hoc est intelligendum quando illa peccata sunt publica: quia ex hoc generaretur scandalum in cordibus aliorum. Si autem non sunt publica, sed occulta, & necessitas iudicandi immineat, propter officium potest cum humilitate & timore vel arguere, vel iudicare. Vnde
Augustinus dicit in lib. de sermone Domini in monte. Si inue niremus nos in eodem vitio esse, congemiscamus, & ad pariter conandum inuitemus. Nec tamen propter hoc homo sic seipsum condemnat, vt nouum condemnationis meritum sibi acquirat: sed quia condemnans alium, ostendit se similiter condemnabilem esse, propter idem peccatum vel simile.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Iudicare est licitum si ad sint tres requisitæ conditiones. Prima quòd procedat ex inclinatione iustitiæ. Secunda quòd procedat ex authoritate præ sidis. Tertia quòd procedat secundum rectam rationem prudentiæ.
Secunda conclusio. Defectu cuiusq; cuiusque istarum conditionum reddit iudicium illicitũ illicitum . Ex defectu quidem primæ efficitur iniquũ iniquum & peruersum: ex defectu secundæ vsurpatum: ex defectu tertiæ præsumptuosum & temerarium.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

IN hoc articulo primò est notandum, quod Diuus Tho. Thomas non eò hanc difficultatẽ difficultatem mouet in præsenti, vt definiat licitum esse iudicare. Hoc enim definitum fuerat articulo præcedenti: hoc ipso quòd Diuus Tho. Thomas docuit iudicium esse actum iustitiæ. Sed instituit præsentem articulum, vt explicaret tres illas conditiones in prima conclusione positas, requisitas esse vt iudicium licitè fiat.
Notandum secundo, quòd prima conditio harũ harum trium sumitur ex parte finis. Nam vt dixi articulo præcedenti, finis immediatus iudicij est bonum iustitiæ. Secunda conditio sumitur ex parte agentis, scilicet iudicantis. Et hæc conditio, vt constat ex dictis in fine articuli præcedentis, non est necessaria ad essentialem rationem iudicij iusti absolutè loquendo, erit tamen simpliciter necessaria, vt iudicium vim habeat coerciuam. Quocirca, si priuata persona taliter intendat iudicare, vt eius iudicium vim habeat coerciuam mortaliter peccat, & eius | iudicium est vsurpatum: quia reuera vsurpat autoritatem superioris, & facit seipsum custodem iustitiæ communis, cùm tamen non sit. Tertia conditio sumitur ex parte mediorum & circunstantiarum. Ad prudentiam enim spectat, ita circunspicere, vt rectum iudicium proferat. Prima conditio cæteris præstat, sicuti finis est prima causa & potissima ex qua totus ordo moralis desũmitur desummitur . Tertia conditio præstat secundæ: tum quia necessaria est ad omne iudicium iustum, siue in superiori siue in persona priuata, tum etiam quia tota rectitudo moralis ex ratione & prudentia pendet tanquam ex propria regula. Hinc fit, quòd quanuis ex defectu cuiusque istarum conditionum iudicium reddatur illicitũ illicitum : specialiter hoc continget ex defectu primæ conditionis: eo quòd est præcipua conditio. Et ideo illud iudicium quod non habet istam primam conditionem quasi per Antonomasiam appellatur iniustum & peruersum. Has tres conditiones esse requisitas ad iudicium iustũ iustum , insinuauit socer Moysis Exodi 18. Vbi dixitei, Prouide tibi de omni plebe viros sapientes timentes Deum, in quibus sit veritas, & oderint auaritiam: & constitue eos tribunos. In illis verbis: timentes Deum & qui oderint auaritiam expressit primam conditionem. In illis autẽ autem verbis, sapientes in quibus sit veritas, expressit tertiam conditionẽ conditionem . In vltimis vero verbis, constitue eos tribunos, significauit secundam cōditionem conditionem . De conditionibus secunda & tertia disputabimus in sequentibus articulis. In articulo prę senti præsenti specialiter disputatur de prima conditione. Notandum est tertiò, quòd hæc prima cōditio conditio in triplici sensu explicatur à Magistro Soto lib. 3. de Iustitia. quæst. 4. arti. 2. Primò , quod non iudicet contra iustitiam. Secundò, quod iudicet ex amore iustitiæ. Tertiò, quòd non iudicet ex aliqua affectione priuata, ex ira, odio, auaritia, aut alia passione. Primumq́ue sensum præfert alijs. At communiter interpretes Diui Thomæ existimant secundum sensum esse magis germanum & intentum à Diuo Thoma. Et quidem merito. Quoniam ad secundum sensum cæteri reducuntur. Nam qui iudicat ex amore iustitiæ, idest, ex intentione qua vult seruare bonum iustitiæ, & reddere vnicuiq́ue quod suum est, quæ intentio est primus actus elicitus à virtute iustitiæ; non iudicabit contra iustitiam. Vnde primus sensus est quasi effectus secundi. Item vt quis iudicet ex amore iustitiæ, necessum est, vt non sit affectus ira vel odio. Vnde tertius sensus prærequiritur ad secundum, tanquam necessaria dispositio ad illum. Hanc secundam conditionem insinuauit Aristo. esse necessariam. 4. Ethicorum capit. 5. dicens, Iudicem debere esse medium & mediatorem inter eos quorum causam iudicat. Itaque sicut medium æqualiter se habet ad vtrumque extremum, ita affectus iudicis in neutram partem debet propendere: sed sequi inclinationem iustitiæ, cuius est medium ponere inter partes. Et quidem in naturalibus, vt oculi pupilla possit percipere omnem colorem expers debet esse totius coloris. Nam aliàs intus existens prohibebit extraneum, vt ait Aristote. 2. de anima. Ita similiter, vt iudex possit proferre iudicium rectum inter duas partes, necesse est careat omni affectione priuata ad alteram partem: imò cum amicus censeatur alter ego, si iudex in alteram partem propendeat, censebitur iudicare in causa propria, in qua vix vnus est rectus iudex. Quare merito vocat Aristot. vbi supra. Iudicem iustitiam animatam. Cuius duplex est sensus. Primus quòd anima iudicis, vt iudex est, debet esse ipsa virtus iustitiæ: quæ totum animum iudicis ita occupet sicut anima totum corpus. Et sicut omnis operatio totius suppositi ab anima procedit, ita omnis operatio iudicis necesse est proficiscatur ex inclinatione iustitiæ. Secundus sensus est, quòd iustitia secundum se censetur quasi mortua, debet autem viuificari ex affectu iudicis sicut corpus viuificatur per animam. Ob istam causam Arist. lib. 1. Rhetoricorum capit. 1. & 2. libr. cap. 1. Eum iudicem qui conatur in alteram partem inclinare, dicit esse similem illi, qui regula qua vti debemus in mensuratione alicuius rei, in alteram partem inclinare & flectere contendit. Idcirco Areopagitæ fuerunt iudices seuerissimi, qui voce publica præconis inter dicebant illi, qui erat ius dicturus, | ne proœmio, neue Epilogo vteretur coram eis. Eo quòd istæ partes orationis potissimum deseruiant ad flectendum animum iudicis. Aristotel. 3. Rhetoricorum capit. 11. animum iudicis comparat aræ deorum: quia sicut Deus in omni sua operatione est summè rectus, & omnis passionis expers: ita animus iudicis omni passione debet esse vacuus, & ideo sacræ literæ Deum appellant iudicem. Genesis. 1. Vbi nos legimus, In principio creauit Deus, Hebraicè habetur Heloim, id est iudices creauit, & è ex contra iudices appellantur dij. Vt dicitur in Psalm. Deus stetit in synagoga Deorum, id est iudicum. Insinuatur enim quòd affectus iudicis valde similis esse debet affectui Dei. Istum affectum & inclinationem ad iustitiam quam iudex tenetur habere explicatur Sapientiæ capit. 1. Diligitè iustitiam qui iudicatis terram. Idipsum insinuatur Exodi 23. Leuitici 19. Deuteronomij capit. 1. & 16. sed præcipuè Matth. 5. Beati qui esuriunt & sitiunt iustitiam. Ita q́ue affectus iustitiæ non debet esse qualiscunque sed auidissimus, qualis est appetitus cibi & potus in eo qui fame & siti laborat. Vltimò est notandum, quòd ista secunda conditio ex suo genere obligat sub culpa mortali: quoniam, vt diximus sumitur ex fine. Cęterum Cæterum in particulari non semper erit peccatum mortale iudicium non procedens ex inclinatione iustitiæ. Satis fuerit ad euitandum peccatum mortale, quòd iudicium secundum substantiam procedat quasi ex affectu iustitiæ . v. , Verbi g. gratia, quòd iudex reddat vnicuique quod suum est: & hoc intendat, quanuis admisceatur ibi aliquis amoris affectus vel odij. In quo casu tantum erit culpa venialis obleuitatem passionis, quæ non tanta fuit, vt perturbaret rationem iudicis & iustitiæ.
DVbitatur circa solutionem ad tertiũ tertium . Vtrùm mortaliter peccet iudex, qui existens in peccato mortali profert iudicium vtens officio & authoritate iudicis. In hac re primo cauendus est error Vvitcleph, qui asseruit per quodcunque peccatum mortale iudicem siue secularem siue ecclesiasticum ipso iure amittere iurisdictionem & officium iudicis. Damnatus est iste error Concilio Constantiensi sessione 8. errore quintodecimo. Ex hoc sequitur iudicem existentem in peccato mortali non ex eo peccare neque peccato mortali, neque veniali, quia iurisdictionem vsurpet: quia secundum fidem tenemur fateri illum esse verum iudicem. Tota autem dubitatio est, vtrùm mortaliter peccet, eo quòd malè vtatur iurisdictione & authoritate publica quam habet. In qua re Alexander Alensis, quem refert Syluester in summa, verbo. Iudex. §. duodecimo. indiscriminatim docet, tam iudicem ecclesiasticum, quam secularem peccare, si proferat iudicium existens in peccato mortali, quanuis sit peccator occultus. Alij Theologi distinguunt de seculari & ecclesiastico iudice. Et dicunt secularem non peccare mortaliter pronunciando iudicium si eius peccatum fuerit occultum. Putant autem iudicem ecclesiasticum peccare mortaliter proferendo iudicium, quanuis sit peccator occultus. Ita Syluester verbo, Correctio. §. 16. & sequitur in hac sententia Paludanum docentem illam in. 4. distinctione 19. quæstione. 3. Imo & Diuus Thomas eadem distinctione, quæ stione. 2. articul. 2. eiusdem fuit opinionis. Argumentum potissimum quo mouentur est, quoniam materia spiritualis qualis est sententia prolata à iudice ecclesiastico, non est prophanè & irreligiosè tractanda, ergo iudex ecclesiasticus manẽs manens in peccato mortali, non debet proferre sententiā sententiam , quia prophanè & irreligiosè profert illam spiritualem, qualis est ecclesiastica.
PRO decisione sit prima conclusio. Si iudex existens in peccato mortali proferat sententiam, non peccabit mortaliter, si peccatum eius non fuerit publicum & scandalosum. Hæc conclusio intelligitur de vtroque iudice. Est etiam intelligenda siue eius peccatum fuerit occultum siue publicum, dummodo non sit scandalosum. Voco scandalosum ex quo sententia iudicis contemnitur, & fit quasi irrisoria in populo . v. , Verbi g. gratia, Si iudex fuerit publicus concubinarius & proferat iudicium contra alium concubinarium suæ iurisdictionis, tale iudicium meritò contemnetur à subditis & fiet irrisorium. Cæterum si iudex existens | publicus concubinarius condemnauerit latronem ad patibulum: eius concubinatus licet sit scandalosus simpliciter in republica: non tamen in ordine ad istam sententiam censebitur scandalosus. Quia non reddit contemptibile iudicium. Istam conclusionem docent multi viri docti: quanuis non ita explicatam. Caietan. 3. tomo, opusculorum, opusculo de vsu rerum spiritualium. Magister Soto vbi supra. Diuus Thomas absque dubio fauet huic sententiæ: & mutauit illam quam tenuit in quarto Sententiarum in hoc articulo solutione ad tertium. Et supra quæstione. 33. articulo. 5. Et tertia parte quæstione 64. articul. 6. Et probatur conclusio. Primò, Iudex in tali peccato existens, si sententiam proferat iuxta leges iustitiæ, non peccat contra iustitiam neque contra charitatem, nullum ergo peccatum mortale committit in tali casu. Consequentia patet, quia non est alia virtus, quā quam ille iudex possit violare: cuius transgressus sit culpa mortalis. Probatur antecedens. Primo, quòd non violet iustitiam, supponimus: ex eo quòd seruat omnes leges iustitiæ. Quòd autem non violet charitatem. Probatur quoniam non est scandalosum eius iudicium, & non potest aliter violare charitatem, nisi scandalosum sit, ergo &c. Et confirmatur, quia vt supponimus eius iudicium non redditur contemptibile. Probatur secundo conclusio de iudice ecclesiastico. Iudex ecclesiasticus nulla sanctitate sacratur ad exercendum iudicis officium ergo sententia quam profert in causa spirituali non expostulat per se loquendo sanctitatem in iudice, atque adeo eius peccatum non reddit ipsam sententiam illicitam saltim mortaliter, si alias fuerit iusta & non scandalosa populo. Prima cōsequentia consequentia probatur. Quoniam si ministerium iudicis ecclesiastici per se expostulat sanctitatem in iudice, insufficienter prouisum esset ab ecclesia, imo & à Christo, quòd iudex ecclesiasticus non consecraretur speciali sanctitate, sicut consecratur sacerdos ad ministerium altaris, & ad iudicium quod exercet in sacramento confessionis. Hæc autem insufficientia non est admittenda in ecclesia. Ex hoc soluitur argumentum pro opposi ta sententia. Respondetur enim, quòd materia iudicij ecclesiastici non ita est sancta, quòd sanctificet animas: sicut sacramenta. Neque est adeo proxima sanctitati gratiæ, vt expostulet per se specialem sanctitatem in iudice: sicut expostulant ministeria diaconatus & subdiaconatus: quocirca non debet regulari eius tractatio per regulas religionis per se loquendo: sed per regulas iustitiæ, & ex consequenti quanuis non religiose tractetur, non erit peccatum mortale.
Secunda conclusio. Iudex qui existens in peccato mortali scandalosè profert sententiam, peccat mortaliter & contra charitatem: quia scandalizat populum, & quodammodo contra iustitiam: quia publicam sententiam alias iustam & necessariam, reddit contemptibilem. Scandalosum peccatum intelligo ad sensum expositum supra. Ex quo sequitur quòd iudex existens in tali peccato si immineat necessitas reipublicæ, vt proferatur sententia super aliquod crimen: tenetur vel resipiscere publicam agendo pœnitentiam, aut officium iudicis deponere: vt iudex de nouo creatus sententiam pronuntiet, quia est periculũ periculum in mora.
Tertia & vltima conclusio. Iudex existens in peccato mortali occulto si proferat sententiam, nullum peccatum committit, etiam veniale: quanuis sit iudex ecclesiasticus. Committet autem peccatum veniale si eius peccatum fuerit publicum, non tamen scandalosum. Primam partem conclusionis existimo probabiliorẽ probabiliorem quàm contrariam sententiam, quam docet Soto vbi supra. Existimat enim esse peccatum veniale in tali iudicio, eò quòd iudex talem sententiam proferens ipso opere profitetur se immunem à culpa mortali, atque adeo censetur hypocrita: & ex consequenti venialiter saltim delinquit. Sed nostram conclusionem docet vt credo Diuus Thom. Thomas in solutione ad tertium huius articuli. Asserit enim iudicem existentem in peccato occulto, si cum humilitate proferat sententiam, non peccare. Atsi peccaret venialiter, minimè diceret Diuus Thomas absolutè non peccare.
Præterea probatur ratione, qua probaui primam conclusionem. Aequa enim vide| tur illa ratio de vtraq; vtraque culpa. Id verò quod dicit Magister Soto de hypocrita parum mouet: quia supponimus iudicem constringi legibus iustitiæ ad iudicandum, ergo non est dicendus hypocrita si iudicet. Et hoc est, quod docet Diuus Thomas, cùm dicit in solutione ad tertium. quòd si cum humilitate iudicet, non peccat. Cum humilitate, idest, non animo ostendendi se zelosum communis boni: sed satisfaciendi officio suo, qui si hac ratione non obligaretur, cessaret à iudicio cognoscẽs cognoscens se minus dignum tanto ministerio.
Secunda pars conclusionis est manifesta: quoniam iudicium prolatum à tali iudice non potest non generare aliquale scandalum, & aliqualem sui contemptum atq; atque adeo non potest non esse aliquale peccatũ peccatum .
Loading...