ARTICVLVS IIII.Vtrùm accusator qui in probatione defecerit, teneatur ad pœ nam talionis.

Source
AD Quartum sic procedi
tur. Videtur, quòd accusator, qui in probatione defecerit, non teneatur ad pœnam talionis. Contingit enim quandoque aliquem ex iusto errore ad accusationem procedere: in quo casu iudex accusatorem absoluit, vt dicitur
2. quæst. 3. Non ergo accusator, qui in probatione defecerit, tenetur ad pœnam talionis.
¶ 2 Præterea. Si pœna talionis ei, qui iniustè accusat: sit iniungenda, hoc erit propter iniuriam in aliquem cōmissam commissam . Sed non propter iniuriam commissam in personam accusati: quia sic princeps non posset hanc pœnam remittere. Nec etiam propter iniuriam illatam in rẽ rem publicam, quia sic accusatus non posset eum absoluere. Ergo pœna talionis non debetur ei, qui in accusatione defecerit.
¶ 3 Præterea. Eidem peccato non debetur duplex pœna, secundum illud Naum. 1. Non iudicabit Deus bis in idipsum. Sed ille qui in probatione deficit, incurrit pœnam infamiæ, quam etiam Papa non videtur posse remittere, secundum illud
Gelasij papæ: Quanquam animas per pœnitentiam saluare possimus, infamiam tamen abolere non | possumus: non ergo tenetur ad pœ nam talionis.
SED contra est, quod
Adrianus papa dicit: Qui non probauerit quod obiecit, pœnam quam intulit, ipse patiatur.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà
Artic. 1. & 2.
dictum est, accusator in causa accusationis constituitur pars, intendens ad pœnam accusati. Ad iudicem autem pertinet, vt inter eos iustitiæ æqualitatem constituat. Iustitiæ autem æ qualitas hoc requirit, vt nocumentum quod quis alteri intentat, ipse patiatur, secundum illud Exod. 21. Oculum pro oculo, dentem pro dente. Et ideo iustum est, vt ille qui per accusationem aliquem in periculum grauis pœnæ inducit, ipse etiam similem pœnam patiatur.
AD primum ergo dicendum, quod sicut
Lib. 5. ca. 9. to. 5.
Philosophus dicit in 5. Ethicorum. In iustitia non semper competit cōtrapassum contrapassum simpliciter: quia multum differt, an aliquis voluntariè vel inuoluntariè aliũ alium lædat. Voluntario autem debetur pœna, sed inuolũtario inuoluntario debetur venia. Et ideo quando iudex cognouerit aliquem de falso accusasse non voluntate nocendi, sed inuolũtariè inuoluntariè propter ignorantiam ex iusto errore, non imponit pœnam talionis.
AD secundum dicendum, quòd ille qui male accusat, peccat & contra personam accusati, & contra rempublicam. Vnde propter vtrunque punitur. Et hoc est quod dicitur Deuteronomio decimonono. Cumq́; Cumque diligentissimè perscru tantes, inuenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, reddent ei sicut fratri suo facere cogitauit, quod pertinet ad iniuriam personæ. Et postea quantum ad iniuriam reipublicæ, subditur: Et auferes malum de medio tui, vt audientes cæteri timorem habeant, & nequaquam talia audeant facere. Specialiter tamen personæ accusati facit iniuriam, si de falso accuset. Et ideo accusatus si innocens fuerit, potest ei iniuriam suam remittere, maximè si non calumniosè accusauerit, sed ex animi leuitate: si verò ab accusatione innocentis desistat propter aliquam collusionem cum aduersario, facit iniuriam reipublicæ: Et hoc non potest ei remitti ab eo, qui accusatur: sed potest ei remitti per principem, qui curam reipublicæ gerit.
AD tertium dicendum, quòd pœnam talionis meretur accusator in recompensationem nocumenti, quod proximo inferre intentat. Sed pœna infamiæ ei debetur propter malitiam ex qua calumniosè alium accusauit. Et quandoq; quandoque quidem princeps remittit pœnam, & non abolet infamiam. Quandoque autem etiam infamiam abolet. Vnde &. papa potest huiusmodi infamiam abolere. Et quod dicit
Loco citato in argu.
Papa Gelasius, Infamiam abolere non possumus, intelligendũ intelligendum est de infamia facti, vel quia eam abolere aliquā do aliquando non expedit: vel etiam loquitur de infamia irrogata per iudicẽ iudicem ciuilem, sicut dicit
Ibidem.
Gratianus.
Loading...