ARTICVLVS III.Vtrùm accusatio reddatur iniusta propter calumniā calumniam , præuaricationẽ præuaricationem , & tergiuersationẽ tergiuersationem .

Source
AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd accusatio non reddatur iniusta propter calumniam, præuaricationem, & tergiuersationem: quia sicut dicitur
2. quæst. 3. calumniari est falsa crimina intendere. Sed quandoq; quandoque aliquis alteri falsum crimen obijcit ex ignorātia ignorantia facti, quæ excusat. Ergo videtur, quod non semper reddatur iniusta accusatio, si sit calumniosa.
¶ 2 Præterea.
Ibidem dicitur, quod præuaricari est vera crimina abscō dere abscondere . Sed hoc non videtur esse illicitum: quia homo non tenetur ad omnia crimina detegenda, vt
suprà dictum est. Ergo videtur quòd accusatio non reddatur iniusta ex præuaricatione.
¶ 3 Præterea. Sicut
ibidem dicitur: tergiuersari est in vniuerso ab accusatione desistere. Sed hoc abs que iniustitia fieri potest. Dicitur enim
Loco nunc dicto.
ibidem: Si quem pœnituerit, criminaliter accusationem, & inscriptionem fecisse de eo quod probare non potuerit, si cum ei accusato innocente conuenerit, inuicem se absoluant. Ergo accusatio non redditur iniusta per tergiuersationem.
SED contra est, quod
ibidem dicitur: Accusatorum temeritas tribus modis detegitur. Aut enim calumniantur, aut præuaricantur, aut tergiuersantur.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut
Art. 1. huius quæst.
dictum est, accusatio ordinatur ad bonum commune, quod intenditur per cognitionem criminis. Nullus autem debet nocere alicui iniustè, vt bonum commune promoueat. Et ideo in accusatione, duplici ratione contingit esse peccatum, vno modo ex eo, quod aliquis iniustè agit contra eum , qui accusatur, crimina falsa ei imponendo, quod est calumniari: alio modo ex parte reipublicæ, cuius bonum principaliter intenditur in accusatione, dum aliquis impedit malitiosè punitionẽ punitionem peccati. Quod iterum dupliciter contingit, vno modo fraudem in accusatione adhibendo. Et hoc pertinet ad præ uaricationem: nam præuaricator dicitur quasi varicator, quia aduersam partem adiuuat, prodita causa sua. Alio modo totaliter ab accusatione desistendo: quod est tergiuersari. In hoc enim quòd desistit ab hoc, quod cœperat, quasi tergũ vertere tergumvertere videtur.
AD primum ergo dicendum, quod homo non debet ad accusationem procedere, nisi de re omnino sibi certa, in qua ignorātia ignorantia facti locum non habeat. Nec tamen qui falsum crimen alicui imponit, calumniatur: sed solum qui ex malitia in falsam accusationem prorumpit. Cō tingit Contingit enim quandoque ex animi leuitate ad accusationem procedere: quia scilicet aliquis nimis faciliter credit quod audiuit: & hoc temeritatis est. Aliquando autem ex iusto errore mouetur aliquis ad accusandum, quæ omnia secundum prudentiam iudicis debent discerni, vt non prorumpat, eum calumniatum fuisse, qui vel ex leuitate animi, vel ex iusto errore in falsam accusationem prorupit.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd non quicunque abscondit vera crimina, præuaricatur: sed solum qui fraudulenter abscondit ea, de quibus accusationem proponit colludens cum reo, proprias probationes dissimulando, & falsas excusationes admittendo.
AD tertium dicendũ dicendum , quòd tergiuersari est ab accusatione desistere omnino, animum accusandi deponendo, non qualitercunque, sed inordinatè. Contingit autem aliquem ab accusatione desistere ordinatè absq; absque vitio, dupliciter. Vno modo in ipso accusationis processu, si cognouerit esse falsum id, de quo accusauit: & si pari consensu se absoluunt accusator & reus. Alio modo, si princeps, ad quem pertinet cura boni communis (quod per accusationem intenditur) accusationem aboleuerit.
Loading...