RESPONDEO dicendum,
quòd cùm membrum aliquod sit
pars totius humani corporis, est
propter totum sicut imperfectum
propter perfectum. Vnde
disponẽ
dum
disponendum
est de membro humani corporis,
secũdùm
scundùm
quod expedit toti.
Membrum
autẽ
autem
humani corporis
per se quidem vtile est ad bonum
totius corporis: per accidens
tamẽ
tamen
potest contingere quòd sit
nociuũ
nociuum
,
puta
cũ
cum
membrum
putridũ
putridum
est totius corporis corruptiuum. Si ergo
membrum sanum fuerit, & in sua
naturali dispositione consistens,
nō
non
potest præscindi absque totius corporis detrimento. Sed quia ipse totus homo ordinatur vt ad finem, ad totam communitatem
|
cuius est pars, vt suprà
dictũ
dictum
est,
potest contingere, quòd abscisio
membri etsi vergat in
detrimentũ
detrimentum
totius corporis, ordinatur tamen
ad bonum communitatis, inquantum alicui infertur in pœnam ad
cohibitionem
peccatorũ
peccatorum
. Et ideo
sicut per publicam potestatem, aliquis licitè priuatur totaliter vita,
propter aliquas maiores culpas, ita
etiam priuatur membro propter
aliquas culpas minores. Hoc autem
non est licitum alicui priuatæ personæ, etiam volente illo cuius est
membrum: quia per hoc fit iniuria
communitati, cuius est ipse homo
& omnes partes eius. Si verò membrum propter putredinem sit totius corporis corruptiuum, tunc licitum est de voluntate eius, cuius
est membrum, putridum
membrũ
membrum
pręscindere propter salutem totius
corporis, quia vnicuique commissa est cura proprię salutis. Et eadem
ratio est si fiat voluntate eius, ad
quẽ
quem
pertinet curare de salute eius,
qui habet
membrũ
membrum
corruptiuum:
aliter autem aliquem membro mutilare est omnino illicitum.