ARTICVLVS II.Vtrùm sit necessarium accusationem in scriptis fieri.

Source
AD Secundum sic procedi
tur. Videtur, quòd non sit necessariũ necessarium accusationẽ accusationem in scriptis fieri. Scriptura enim adinuenta est ad subueniendum humanę memoriæ circa præterita. Sed accusatio in præsenti agitur: ergo accusatio scriptura non indiget.
¶ 2 Pręterea.
2. q. 8. ca. per scripta
2. quæst. 8. dicitur: Nullus absens accusare potest, nec ab aliquo accusari. Sed scriptura ad hoc videtur esse vtilis, vt absentibus aliquid significetur, vt patet per
August. 10. de Trinit. Ergo in accusatione non est necessaria scriptura, præsertim cùm canon dicat, quòd per scripta nullius accusatio suscipiatur.
¶ 3 Præterea. Sicut crimen alicuius manifestatur per accusationem, ita per denuntiationem. Sed in denuntiatione non est scriptura necessaria. Ergo videtur quòd neque etiam in accusatione.
SED cōtra contra est, quod dicitur
2. q. 8. ca. accusatorũ accusatorum
2. quæst. 8. Accusatorum personæ sine scripto nunquam recipiantur.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà
dictum est, quando in criminibus per modum accusationis agitur, accusator constituitur pars, ita quòd iudex inter accusatorem, & eum qui accusatur, medius constituitur ad examen iustitiæ, in quo oportet, quantum possibile est, secundum certitudinem procedere. Quia verò ea, quæ verbo tenus dicuntur, facilè labuntur à memoria, non posset iudici esse certum quid & qualiter dictum sit, cùm debet proferre sententiam, nisi esset in scriptis redactum. Et ideo rationabiliter institutum est, vt accusatio, sicut & alia quæ in iudicio aguntur, redigatur in scriptis.
AD primum ergo dicendum, quod difficile est singula verba (propter eorum multitudinem & varietatẽ varietatem ) retinere: cuius signum est, quòd multi eadem verba audientes si interrogarentur, non referrent ea similiter, post modicum tempus: Et cùm modica verborum differentia sensum variet, ideo etiam si post modicum tempus debeat iudicis sentia promulgari, expedit ad certitudinem iudicij, vt accusatio redigatur in scriptis.
AD secundum dicendum, quòd scriptura non solùm necessaria est propter absentiam personæ quæ significat, vel cui est aliquid significandum, sed etiam propter dilationem temporis, vt
Ad primũ primum argumen.
dictum est: & ideo cùm dicit canon: Per scripta nullius accusatio suscipiatur: intel| p. 435 ligendũ intell igendum est ab absente qui per scripta accusationem mittat: non tamen excluditur, quin cum præsens fuerit, necessaria sit scriptura.
AD tertium dicendum, quòd denuntiator non obligat se ad probā dum probandum . Vnde nec punitur, si probare nequiuerit. Et propter hoc in denuntiatione non est necessaria scriptura, sed sufficit si aliquis verbo denuntiet Ecclesiæ, quæ ex officio suo procedet ad fratris emendationem.
Loading...