ARTICVLVS III.Vtrùm iudicium ex suspicione procedens, sit licitum?

Source
AD Tertium sic proceditur.
Videtur, quòd iudicium ex suspicione procedens, non sit licitum. Suspicio enim videtur esse opinio incerta de aliquo malo. Vnde &
Lib. 6. ca. 3. tom. 5.
Philosophus in 6. Ethicorum, ponit quòd suspicio se habet & ad verum & ad falsum. Sed de singularibus contingentibus non potest haberi opinio nisi incerta. Cùm ergo iudicium humanum sit circa humanos actus, qui sunt in singularibus & contingentibus, videtur quòd nullum iudicium esset licitum, si ex suspicione iudicare non liceret.
¶ 2 Præterea. Per iudicium illicitũ illicitum sit aliqua iniuria proximo. Sed suspicio mala in sola opinione hominis consistit: & sic non videtur ad iniuriam alterius pertinere. Er go suspicionis iudicium non est illicitum.
¶ 3 Præterea, Si sit illicitum, oportet quòd ad iniustitiam reducatur: quia iudicium est actus iustitiæ, vt
Artic. 1.
dictum est. Sed iniustitia ex suo genere semper est peccatũ peccatum mortale, vt suprà
Quæst. 59. artic. 4.
habitum est. Ergo suspicionis iudicium esset semper peccatum mortale, si esset illicitum. Sed hoc est falsum: quia suspiciones vitare non possumus, vt dicit
Gloss. August. super illud 1. ad Corinth. 4. Nolite ante tempus iudicare. Ergo iudicium suspiciosum non videtur esse illicitum.
SED contra est, quod
Chrysostomus super illud Matthæi 7. Nolite iudicare, &c. dicit: Dominus hoc mandato non prohibet Christianos ex beneuolentia alios corripere, sed ne per iactantiam iustitiæ suæ Christiani Christianos despiciant, & solis plerunque suspicionibus odientes cæteros, & cōdemnantes condemnantes .
RESPONDEO dicendum, quòd sicut Tullius dicit, suspicio importat opinionem mali, quando ex leuibus indicijs procedit. Et contingit ex tribus. Vno quidem modo ex hoc, quòd aliquis ex seipso malus est: & ex hoc ipso, quasi conscius suæ malitiæ, faciliter de alijs malum opinatur, secundùm illud Eccles. 10. In via stultus ambulans, cùm ipse sit insipiens, omnes stultos æstimat. Alio modo prouenit ex hoc, quòd aliquis malè afficitur ad alterũ alterum : cùm enim aliquis contemnit vel odit aliquem, aut | irascitur, vel inuidet ei, ex leuibus signis opinatur mala de ipso: quia vnusquisque faciliter credit quod appetit. Tertio modo prouenit ex longa experientia. Vnde
Philosophus dicit in 2. Rhetoric. quòd senes sunt maximè suspiciosi: quia multotiens experti sunt aliorum defectus. Primæ autem duæ suspicionis causæ, manifestè pertinent ad peruersitatem affectus. Tertia verò causa diminuit rationem suspicionis, inquantum experientia ad certitudinem proficit, quæ est contra rationem suspicionis. Et ideo suspicio vitium quoddam importat: & quanto magis procedit suspicio, tanto magis est vitiosum.
Est autem triplex gradus suspicionis. Primus quidem gradus est, vt homo ex leuibus indicijs de bonitate alicuius dubitare incipiat. Et hoc est veniale & leue peccatum. Pertinet enim ad tentationẽ tentationem humanam, sine qua vita ista non ducitur: vt habetur in
Gloss. super illud 1. ad Corinthios. 4. Nolite ante tempus iudicare. Secundus gradus est, cùm aliquis pro certo malitiam alterius æstimat ex leuibus indicijs. Et hoc si sit de aliquo graui, est peccatum mortale, inquantum non est sine contemptu proximi: Vnde glossa ibidem subdit. Etsi ergo suspiciones vitare non possumus, quia homines sumus, iudicia tamen, id est, diffinitiuas firmasq́ firmasque ; sententias continere debemus. Tertius gradus est, cùm aliquis iudex ex suspicione procedit ad aliquem condem nandum, & hoc directè ad iniustitiam pertinet: vnde est peccatum mortale.
AD primum ergo dicendum, quòd in humanis actibus inuenitur aliqua certitudo, non quidem sicut in demonstratiuis, sed secundum quod conuenit tali materiæ, puta cum aliquid per idoneos testes probatur.
AD secũdum secundum dicendum, quòd ex hoc ipso quòd aliquis malā malam opinionẽ opinionem habet de alio sine causa sufficienti, indebitè contemnit ipsum: & ideo iniuriatur ei.
AD tertium dicendum, quod quia iustitia & iniustitia est circa exteriores operationes (vt
dictum est) tunc iudicium suspiciosum directè ad iniustitiam pertinet, quando ad actum exteriorem procedit: & tunc est peccatum mortale, vt
In corpore artic.
dictum est. Iudicium autem interius pertinet ad iniustitiam, secundùm quòd comparatur ad exterius iudicium, vt actus interior ad exteriorem, sicut concupiscentia ad fornicationem, & ira ad homicidium.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Suspicio est opinio mali ex leuibus indicijs procedens.
Secunda conclusio. Iudicium ex suspicione procedens illicitum est & vitiosum.
Tertia conclusio. Tres sunt suspicionis gradus, primus cum quis ex leuibus indicijs incipit dubitare de malitia alterius, & tunc est peccatum veniale. Secundus quando quis ex leuibus indicijs pro certo æstimat & iudicat malitiam alterius. Et tunc si fuerit in re graui erit peccatum mortale. Tertius cum iudex ex leuibus indicijs aliquem | in foro exteriori cōdemnat condemnat . Et tunc est peccatum mortale contra iustitiam.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

CIrca primam conclusionem notandum est, quod quanuis D. Thom. à principio articuli sequutus Ciceronem definierit strictè suspicionem prout distinguitur à dubio & à iudicio temerario, quæ definitio continetur in prima cōclusione conclusione ; Cæ terùm in prosecutione articuli confundit ista tria: quoniam in primo gradu suspicionis comprehendit dubium de malitia proximi. In secundo gradu iudicium certum & determinatum de malitia proximi vocat suspicionem. Et hoc quidem non fuit peculiare Diui Thomæ: sed communiter viri doctissimi ista tria confundunt: & vt in plurimum solent ea appellare quasi communi nomine iudicium temerarium. Et fortassis ratio huius cōfusionis confusionis ea fuit, quòd hæc tria in duobus cōueniunt conueniunt . Primò quòd sunt de malo proximi, voco malum proximi non ipsum malum materialiter in semetipso, sed formaliter sumptum quatenus suam malitiam in operantem refundit. Vt explicat Diuus Thomas in articulo sequenti ad secundum. & propterea dixi de malo proximi, idest, quod reddit ipsum proximum malum moraliter. Secundo conueniunt in hoc quod procedunt ex indicijs leuibus, quibus vir prudens moueri non debet. Sed nihilominus ista tria distinguuntur quàmplurimum. Etenim dubium secundùm propriam sui rationem tunc duntaxat contingit, quando animus leuioribus indicijs in vtramque partem mouetur, sed in neutram declinat, manetq́ue in ambiguo pendens. Et ideo Aristoteles in 3. Metaphysic. capit. 1. dubitantes comparat hominibus ligatis, qui neque huc neque illuc se vertere possunt. Iudicium vero temerarium si propriè sumatur, est certa & determinata sententia cui nulla dubitatio admiscetur de malitia proximi. Suspicio autem importat assensum de malo proximi, sed cum magna formidine alterius partis. In primo differt à dubio, in secundo vero à iudicio temerario. Et ob id me ritò definitur quod sit quædam opinio mali. Opinio etiam est assensus incertus & formidolosus. Distinguitur autem suspicio ab opinione in eo quod opinio autore Aristo. 6. Ethicorum, cap. 9. indifferenter se habet ad bonum & malum, & potius sumitur speculatiuè quam practicè: suspicio vero denotat assensum practicum, & propriè loquendo tantum est de malo, & ita definitur opinio mali. Sed mihi videtur quòd suspicio sit debilis opinio.
DVbium est, Vtrùm suspicio stricte sumpta ex suo genere sit peccatum mortale, & in materia graui sit in indiuiduo & de facto peccatum mortale. Probatur pars negatiua primò ex Diuo Thoma qui expressè docet in hoc articulo quod in primò gradu suspicionis solum interuenit peccatum veniale. In primo autem gradu comprehendit D. Diuus Thom. Thomas dubitationem & suspicionẽ suspicionem : quæ importat assensum vnius partis, cùm formidine alterius. Et hoc aperte constat quia primum gradum suspicionis distinguit Diuus Thomas à secũdo secundo gradu. In secundo vero gradu loquitur expresse Diuus Thomas de iudicio temerario, in quo nulla admiscetur formido, & dubietas alterius partis. Igitur in primo gradu comprehendit suspicionem. In eadem sententia videtur esse Diuus Augustinus cuius est glossa super 1. ad Corinth. capit. 14. relata hic à Diuo Thoma, & desumpta ex Augustino tractatu. 90. in Ioannem. Confirmatur. Nam vt inquit Diuus Augustinus loco citato, suspicio pertinet ad humanam tentationem sine qua vita hominis duci nequit, ergo tantùm est peccatum veniale. Secundo iudicium temerarium ex eo tantum est peccatum veniale aut mortale, quatenus per illud proximus despicitur & contemnitur: sed per suspicionem proximus non perfectè despicitur, ergo non excedit limites peccati venialis. Cōsequentia Consequentia patet, quia vbi est leuis iniuria & leuis proximi contemptus, non committitur graue peccatum, cuiusmodi est mortale. Minor probatur. Quia proximus tunc duntaxat perfectè contemnitur, quando absque dubitatione de eius malitia iudicatur. Confirmatur. Nam suspicio de malitia proximi | non contrariatur fraternæ charitati: contingit enim inter amicos, quod vnus suspicatur male de altero: ergo non est peccatum mortale ex suo genere. In hoc dubio Caietanus in præsenti, & in Summa, verbo suspicio, & in verbo iudicium temerarium, docet suspicionem etiam in re graui non esse peccatum mortale quādiu quamdiu suspicio manet intra limites suspicionis: ita quod non excludat omnem formidinem. Aliqui ex Summistis verbis citatis. Et in verbo præ sumptio, inclinant in hanc sententiam: præ sertim summa Rossela. Magister Soto vbi supra, articulo. 3. asserit cum Caietano suspicionem non esse peccatum mortale ex suo genere, addit tamen quod in indiuiduo erit aliquando peccatum mortale propter nimiam grauitatem materiæ. Peccaret enim mortaliter, qui leuibus indicijs inductus suspicaretur aliquem esse hæreticum aut crimen nefandum commisisse. Quidam nouiores Theologi dicunt, quòd suspicio in materia graui erit culpa venialis si per modicum tempus duraret: erit autem mortalis culpa si longo tempore perseuerauerit in animo.
PRO decisione primò explicādum explicandum est, quid sit materia grauis: Deinde quæ appellentur leuia indicia. Materia grauis in hoc loco illa censetur, ex qua valdè contemnitur & despicitur proximus. Hæc autem materia licet vt communiter dicunt, sit regulariter mortale peccatum: sed tamẽ tamen neque est necesse quòd sit semper mortale, neque omne peccatum mortale reputatur semper materia grauis in ordine ad suspicionem & iudicium temerarium. Etenim si quis suspicaretur de aliquo qui inter ingenuos haberi solet, ex leuibus indicijs; ex vili sanguine natum esse: ista suspicio in materia graui versaretur, quanuis nullum malum mortale suspicetur de proximo. Item qui ex leuibus indicijs suspicaretur aliquem virum probum in cōsuetudinem consuetudinem duxisse mentiri in familiaribus collocutionibus, quanuis hæc mendacia non sint peccata mortalia: erunt tamen materia grauis respectu suspicionis huiusmodi. Denique si quis suspicaretur de viro aulico & profano quòd inhonesto amore prosequitur fœminam: quanuis inhonestus amor sit peccatum mortale, non tamen respectu huius hominis censetur materia grauis in ordine ad suspicionem & iudicium: quia istius modi homo non reputat iniuriam sibi fieri per tale iudicium: quin potius gloriatur. Itaque grauitas materiæ in hac parte non est secundùm seipsam expendenda ponderandaq́ue, sed per respectum ad personam cui applicatur per suspicionem aut iudicium. Nam quod graue reputatur respectu vnius hominis, leuissimum esse poterit comparatione alterius. Circa iudicia leuia generalis regula sit. Illa reputari leuia moraliter quæ non sufficiunt ex seipsis mouere animum viri probi & prudentis ad suspicandum malum de proximo. Sed in particulari leuitas aut grauitas indiciorum ex multis pensanda est. Primò ex proportione ipsorum ad illud malum quod indicant. Reputantur enim indicia quasi signa, & malũ malum ipsum, de quo est suspicio, tanquā tanquam signatum. Secundò debet haberi respectus ad grauitatem materiæ circa quam versanrur versantur illa indicia. Etenim indicia quæ in materia non multum graui censentur sufficientia, in materia grauissima, vt in crimine hæ resis, non sunt habenda vt sufficientia ad iudicandum: sed vt leuissima. Tertiò debet haberi respectus ad qualitatem personæ de qua fit suspicio. Nam aliqua indicia sufficient ad iudicandum aliquod malum de homine priuato & profano: quæ leuissima erunt ad id suspicandum de viro grauissimæ authoritatis & virtutis, maxime si est persona publica. Denique indicia comparari debent ad animum iudicantis. Nam aliqua sufficient ad dubitandum, quæ non sufficient ad suspicandum. Et aliqua sufficient ad suspicandum quæ non ad iudicandum. Quæ omnia committenda sunt prudentis & timorati viri arbitrio.
HIS suppositis sit prima conclusio. Suspicio ex leuibus indicijs procedens de malo proximi ex genere suo est peccatum mortale. Hanc conclusionem docent viri grauissimi & moderni & multi ex antiquis. Et probatur primò. In sacris literis prohibetur iudiciũ iudicium temerarium, Matth. 7. Nolite iudicare, & non iudicabimini. Et | Roman. 14. & 1. Corinthiorum. 4. & Iacobi. 4. dicitur: quod qui detrahit fratri suo aut iudicat, legi detrahit & de lege iudicat, sed iudicium temerarium secundùm vsum sapientium appellatur etiam illa sententia, quæ cum assensu alterius partis admittit formidinem alterius: quæ est suspicio, ergo suspicio prohibetur in sacris literis, atque adeo ex suo genere est peccatum mortale. Confirmatur. Sacræ literæ prohibent iudicium temerarium, quod est in vsu apud homines: nam iudicium omnem formidinem excludens, raro contingit: at suspicio est frequens apud homines, ergo & illa prohibetur nomine iudicij locis citatis, ergo suspicio potissime prohibetur. ¶ Secundò probatur. Malitia suspicionis consistit in iniuria, quæ fit proximo quatenus despicitur & contemnitur: sed iniuria ex suo genere est culpa mortalis, ergo &c. ¶ Vltimò probatur, & specialiter arguitur contra sententiam Magistri Soto. Illud vitium, quod intra limites suæ materiæ absque hoc quòd trahatur ad speciem alterius vitij, est aliquando mortale peccatum, ergo ex suo genere est mortale. Sed secundùm Magistrũ Magistrum Soto iudicium in re grauissima manens intra limites suspicionis est peccatum mortale, ergo ex suo genere est peccatum mortale. Dicunt aliqui, istum modum dicendi Magistri qui est communis apud Theologos, ita esse accipiendum & intelligendum: quod suspicio indeliberata quandiu indeliberata, non est ex suo genere peccatum mortale: quia quandiu subest indeliberationi non potest esse peccatum mortale. Hæc solutio nullam habet apparentiam: quia si Theologi loquuntur cum Magistro de suspicione indeliberata, falsò dictum est, quòd cum fuerit in re grauissima est peccatum mortale. Nam indeliberatio tollit grauitatẽ grauitatem culpæ mortalis in quacunque materia.
Secunda conclusio. Suspicio in materia graui est in indiuiduo culpa mortalis, etiam si per breue tempus duret: si sit deliberarata. Prima pars cōclusionis conclusionis sequitur ex præ cedenti. Nam illud vitium quòd ex suo genere est mortale, redditur mortale in indiuiduo ex grauitate materiæ. Sed suspicio ex genere suo est mortale peccatum, ergo &c. Et confirmatur. Nam alias ferè nullum esset peccatum mortale in materia iudicij temerarij: quoniam vt dicebamus, rarissime contingit, quòd ex leuibus indicijs procedat iudicium temerarium omnino certum & determinatum, ergo si suspicio cui admiscetur aliqua dubietas non est peccatum mortale etiam in materia graui, rarissimè continget mortale peccatũ peccatum in iudicio temerario: quod falsum est. Secunda pars conclusionis probatur. Quod iniuria illata proximo sit grauis aut leuis non prouenit ex temporis breuitate aut longitudine, ergo vt suspicio in materia graui sit culpa mortalis non requiritur temporis longitudo. Hoc tamen debet intelligi dummodo sit deliberata suspicio: quę quæ est tertia pars conclusionis. Quæ dicimus de suspicione à fortiori sunt dicenda de iudicio temerario. De dubio autem prima cōclusio conclusio etiam est certissima. An vero secunda conclusio procedat eodem modo de dubio atque de suspicione explicandum est articulo sequenti.
Ad primum argumentum respondetur, D. Diuum Thomā Thomam in primo gradu suspicionis non loqui strictè de suspicione vt differt à dubio & à iudicio, sed potius comprehendere & dubium & iudicium: & omnia hæc appellat suspicionẽ suspicionem in primo gradu: quanuis non procedant ex deliberatione: quod insinuauit D. Diuus Tho. Thomas in illis verbis cum incipit dubitare, idest cum non ex deliberatione, sed indeliberatè suspicatur aut iudicat. Iudicium enim tunc censetur incipere, quando ex deliberatione procedit. In secundo vero gradu suspicionis non solũ solum D. Diuus Tho. Thomas cōprehendit comprehendit iudicium cui nulla admiscetur formido, sed etiā etiam suspicionem stricte sumptā sumptam quando & iudiciũ iudicium & suspicio ex deliberatione procedũt procedunt , & plenā plenam animi deliberationẽ deliberationem in iudicio aut suspicione interuenientem vocat D. Diuus Tho. Thomas certitudinẽ certitudinem & firmitatẽ firmitatem sententiæ. Ad confirmationem negatur suspicionẽ suspicionem deliberatā deliberatam pertinere ad tẽtationem tentationem humanā humanam : quin potius pertinet ad tentationem diabolicam.
Ad secundum argumentum respondetur, quòd licet in iudicio temerario reperiatur perfectior & magis consummata iniuria proximi: in suspicione tamen tanta | fit iniuria proximo in materia graui, quæ sufficiat constituere peccatum mortale, & lædere mortaliter amicitiam & charitatem fraternam, Pugnat enim cum vera proximi amicitia quod quis ex leuibus indicijs grāde grande malum de proximo suspicetur: quia ille excessus asserendi prouenit ex malitia voluntatis. Et per hoc soluitur argumentum & confirmatio. Circa solutionem ad tertium Diui Thomæ nota, quòd non solum in iudice, verùm in persona priuata iudicium temerarium animo conceptum per se loquendo disponit ad exteriorem iniuriam proximi: disponit enim ad verba externa prolatiua talis iudicij, per quæ iniuriam exteriorem irrogabit proximo. Disponit etiam ad hoc quòd taliter iudicans opere externo siue facto siue verbo contemnat & despiciat proximum: de quo graue malum suspicatur, & quem in sua mente contemnit: in qua etiam ei iniuriam facit.
Loading...