ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm susurratio sit peccatum distinctum à detractione.

Source
AD Primum sic proce
ditur. Videtur, quòd susurratio non sit peccatum distinctum à detractione. Dicit enim Isidorus, in libro
Etymologiarũ Etymologiarum , Susurro de sono locutionis appellatur: quia non in facie alicuius, sed in aure loquitur detrahendo. Sed loqui de altero detrahendo, ad detractionem pertinet. Ergo susurratio non est peccatum distinctum à detractione.
¶ 2 Præterea. Leuitic. 19. dicitur, Non eris criminator, nec susurro in populis. Sed criminator idẽ idem videtur esse quod detractor. Ergo etiam susurratio à detractione non differt.
¶ 3 Præterea. Eccles. 28. dicitur, Susurro & bilinguis maledictus erit. Sed bilinguis videtur idem esse quod detractor, quia detractorũ detractorum est duplici lingua loqui: aliter scilicet in absentia, & aliter in præsentia: ergo susurro idẽ idem est quod detractor.
SED contra est, quod Rom. 1. super illud. Susurrones, detractores, dicit
Glo. interlin. ibidẽ ibidem .
glo. Susurrones inter amicos discordiā discordiam seminantes, detractores, qui aliorũ aliorum bona negāt negant vel minuũt minuunt .
RESPONDEO dicendum, quòd susurro & detractor in materia conueniunt, & etiam in forma, siue in modo loquendi: quia vterq́; vterque malum occultè de proximo dicit, propter quam similitudinem interdum vnum pro alio ponitur. Vnde Eccles. quinto, super illud, Non appellaberis susurro: dicit
Glo. interlin. ibid.
glo. idest, detractor. Differunt autem in fine, quia detractor intendit denigrare famam proximi. Vnde illa mala de proximo præcipuè profert, ex quibus proximus infamari possit, vel saltem diminui eius fama: susurro autem intendit amicitiam separare, vt patet per
Inductam in argum. Sed cont.
glos. inductam, & per illud quod dicitur Prouerb. 26. Susurrone subtracto, iurgia conquiescunt. Et ideo susurro talia mala profert de proximo, quæ possunt contra ipsum commouere animũ animum audientis, secundum illud Eccles. 28. Vir peccator conturbabit amicos, & in medio pacem habentium immittit inimicitiam.
AD primum ergo dicendum, quod susurro, inquantum dicit malum de alio, dicitur detrahere. In hoc tamen differt à detractore, quia non intendit simpliciter malum dicere: sed quicquid sit illud quod possit animum vnius turbare contra aliũ alium , etiam si sit simpliciter bonum, & tamen apparens malum, inquantum displicet ei, cui dicitur.
AD secundum dicendum, quòd criminator differt & à susurrone & à detractore: quia criminator est qui publicè crimina alijs imponit, vel accusando, vel conuitiando: quod non pertinet ad detractorem & susurronem.
AD tertium dicendum, quòd bilinguis propriè dicitur susurro. Cum enim amicitia sit inter duos, nititur susurro ex vtraque parte amicitiam rumpere, & ideo duabus linguis vtitur ad duos, vni dicens malum de alio. Propter quod dicitur Eccles. 28. Susurro & bilinguis maledictus. Et subditur, Multos enim turbauit pacem habentes.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est affirmatiua. In hoc articulo. Notandum est primo, cum Diuo Thom. quòd detractor & susurro conueniunt quidem in materia, & in forma & modo loquutionis: qua ratione in diuinis literis propter istam similitudinem susurro appellatur detractor & è ex contra. Ecclesiastes capit. 1. Non appellaberis susurro in populis. Hoc est detractor secũdum secundum glossam. Differunt autem hæc vitia ex diuerso fine intento. Nam detractor intendit denigrare famam proximi, & ex hoc nocumento sumit speciem: susurro vero intendit dirimere amicitiam inter amicos & ex hoc fine sumit speciem. Vnde Prouerbiorum 26. Detracto susurrone iurgia quiescunt. Vnde vterq́ue ea verba accommodat quæ proprio fini suo sunt necessaria.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

IN hoc articulo est dubium Caietani. An omnes susurrationes sint eiusdem speciei athomæ? Et videtur, quòd non susurratio est iniuria contra amicitiam, sicut detractio contra famam, & contumelia contra honorem: sed amicitiæ sunt diuersæ speciei inter se: alia enim est amicitia honesti, alia vtilis, alia delectabilis: ergo susurrationes non sunt eiusdem speciei. Et confirmatur. Furtum & detractio sunt vitia differentia specie, quoniam bona quæ destruunt differunt specie: sed bona quæ destruuntur per susurrationem differunt specie, amicitiæ enim diffe| runt specie vt diximus: ergo &c. ¶ In oppositum est, quòd D. Thom. in hoc articulo constituit susurrationem tanquam vitium vnius speciei athomæ.
In huius dubij expositionem sit conclusio. Susurratio est vnicum vitium vnius speciei specialissimæ. Probatur. Vnitas specifica habitus siue vitij, siue virtutis, desumitur ex vnitate formali specifica obiecti: sed susurratio habet vnicam specificam rationem formalem obiecti: ergo est vnicum vitium specie. Minor probatur. Quoniam eius obiectum formale est destruere & dirimere amicitiam.
Ad argumentum in contrarium respondetur, quòd non est incōueniens inconueniens , quòd obiectum vnius speciei in ratione obiecti contineat sub se multa differentia specie in ratione rei. v. g. visibile quod est obiectum potentiæ visiuæ, continet sub se album & nigrũ nigrum & medium colorem, quæ differunt inter se specie in ratione rei. Item obiectum metaphysicæ quod est ens inquantum ens, habet vnicam rationem specificam formalem obiecti, tamen sub se continet multa differentia specie & genere in ratione rei. Præterea odium tendit tanquam in rationem formalem specificam in rationem mali, in nullam enim rem tendit nisi sub hac ratione. Nihilominus tamen, sub hac ratione formali continentur multa mala differentia genere & specie in ratione rei. Item susurratio tendit in hanc communem rationem inimicitiæ, & vult destruere amicitiam: sub hac vero ratione continentur diuersæ amicitiæ specie in genere rei.
Ad confirmationem respondetur, quòd furtum & detractio habent diuersas rationes formales obiectorum, susurrationes vero semper habẽt habent eandem. Notandum tamẽ tamen est, quòd licet omnes susurrationes sint eiusdem speciei, in confessione tamen explicanda est susurratio in particulari: quoniam vt diximus quæstione. 72. in confessione non solum sunt explicandæ circunstantiæ quæ variant speciem, verum etiam quæ notabiliter aggrauant intra eandem speciem.
Secundò notandum est cum Caietano in hoc articulo, quòd licet susurratio sit vitium vnius speciei possunt tamen ei adue nire diuersæ circunstantiæ accidentales, & potest hoc vitium ordinari ad diuersos fines extrinsecos. Nam aliquando vnum vitium vtitur alio ad suum finem, sicut qui furatur propter mœchiam, vbi mœchia trahit furtum ad suum finem. Ita susurratio aliquando trahitur ad finem extrinsecum: si enim quis intendat susurratione dirimere amicitiam propter bonum delectabile, v. g. si intendat dirimere amicitiam inter coniuges, vt abutatur vxore: vitium susurrationis trahitur ad finem extrinsecum adulterij. Hoc autem non impedit quòd vitium sit vnius speciei: nam quælibet res potest habere vnam formam substantialem, & alteram accidentalem.
Loading...