ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm conuenienter ponantur duæ species iustitiæ, scilicet commutatiua & distributiua.

Source
AD Primũ Primum sic proceditur.
Videtur quod inconuenienter ponantur duę duæ species iustitiæ, iustitia distributiua & commutatiua. Non enim potest esse iustitiæ species, quòd multitudini nocet, cùm iustitia ad bonum cōmune commune ordinetur. Sed distribuere bona communia in multos, nocet bono communi multitudinis: tum quia exhauriuntur opes cōmunes communes , tum etiam quia mores hominum corrumpuntur. Dicit enim Tullius in lib.
de Offic. Fit deterior qui acci pit, & ad idẽ idem semper expectandum paratior. Ergo distributio non pertinet ad aliquam iustitiæ speciem.
¶ 2 Præterea. Iustitiæ actus est reddere vnicuique quod suum est: vt suprà habitum
qō. quæstio 58. art. 11.
est. Sed in distributione non redditur alicui quod suum erat, sed de nouo appropriatur sibi id quod erat cōmune commune . Ergo hoc ad iustitiam non pertinet.
¶ 3 Præterea. Iustitia non solum est in principe, sed etiam in subditis: vt suprà habitum
est. Sed distribuere semper ad principem pertinet. Ergo distributiua non pertinet semper ad iustitiam.
¶ 4 Præterea. Distributiuum iustum est bonorum communium, vt dicitur in
5. Ethic. Sed communia pertinent ad iustitiam legalem. Ergo iustitia distributiua non est species iustitiæ particularis, sed iustitiæ legalis.
¶ 5 Præterea. Vnum & multa non diuersificant speciem virtutis. Sed iustitia commutatiua consistit in hoc, quòd aliquid redditur vni: iustitia verò distributiua in hoc quod aliquid datur multis. Ergo non sunt diuersæ species iustitiæ.
SED contra est, quod Philosophus
in 5. Ethic. ponit duas partes iustitiæ, & dicit quòd vna est directiua in distributionibus, & alia in commutationibus.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut dictum
q. 58. artic. 8.
est, iustitia particularis ordinatur ad aliquam priuatā priuatam personam, quæ cōparatur comparatur ad cōmunitatem communitatem , sicut pars ad totum. Potest autem ad aliquam partem | duplex ordo attẽdi attendi . Vnus quidem partis ad partem, cui similis est ordo vnius priuatæ personæ ad aliā aliam . Et hunc ordinem dirigit commutatiua iustitia, quæ consistit in his quæ mutuo fiunt inter duas personas adinuicem. Alius ordo attenditur totius ad partes. Et huic ordini assimilatur ordo eius, quod est cō mune commune ad singulas personas, quem quidem ordinem dirigit iustitia distributiua, quæ est distributiua communium secundùm proportionalitatem. Et ideo duæ sunt iustitiæ species, scilicet commutatiua & distributiua.
AD primum ergo dicendum, quod sicut in largitionibus priuatarum personarum commendatur moderatio, effusio verò culpatur: ita etiā etiam in distributione communium bonorum est moderatio seruanda, in quo dirigit iustitia distributiua.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd sicut pars & totum quodammodo sunt idem: ita id quod est totius, quodammodo est partis. Et ita cum ex bonis communibus aliquid in singulos distribuitur, quilibet aliquo modo recipit quod suum est.
AD tertium dicendum, quod actus distributionis, qui est communium bonorum, pertinet solum ad præ sidentem communibus bonis. Sed tamẽ tamen iustitia distributiua est etiam in subditis, quibus distribuitur: inquantum scilicet sunt contenti iusta distributione. Quanuis etiam distributio quandoque fiat bonorum communium, non quidem ciuitati, sed vni familiæ: quorum distri butio fieri potest autoritate alicuius priuatæ personæ.
AD quartum dicendum, quòd motus accipit speciem à termino ad quem. Et ideo ad iustitiam legalem pertinet ordinare ea, quæ sunt priuatarum personarum in bonum commune. Sed ordinare ècontrario bonum commune ad personas particulares per distributionem, est iustitiæ particularis.
AD quintum dicendum, quòd iustitia distributiua & commutatiua non solum distinguuntur secundùm vnum & multa, sed secũdùm secundum diuersam debiti rationẽ rationem . Alio enim modo debetur alicui id quod est commune, & alio modo id quod est proprium.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio. Conuenienter ponuntur duæ species iustitiæ particulares, &c.
Loading...