ARTICVLVS IIII.
¶ Vtrùm in iudicijs locum habeat
peccatũ
peccatum
acceptionis
personarũ
personarum
.
AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd in iudicijs locum non habeat
peccatum acceptionis
personarũ
personarum
.
Acceptio enim personarum opponitur distributiuæ iustitiæ, vt
dictum est. Sed iudicia maximè
vidẽ
tur
videntur
ad iustitiam
commutatiuā
commutatiuam
pertinere. Ergo personarum acceptio
non habet locum in iudicijs.
¶ 2 Præterea. Pœnæ secundum
aliquod iudicium infliguntur. Sed
in pœnis
accipiũtur
accipiuntur
personæ
absq;
absque
peccato: quia grauius puniuntur
qui inferunt iniuriam in personas
principum, quàm qui in personas
aliorum. Ergo personarum acceptio non habet locum in iudicijs.
¶ 3 Præterea. Ecclesiasti. 4. dicitur. In iudicando esto pupillis misericors. Sed hoc videtur esse accipere personam pauperis. Ergo ac
ceptio personarum in iudicijs non
est peccatum.
SED
cōtra
contra
est, quod dicitur Prouerbiorum 18. Accipere personam
in iudicio non est bonum.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut
dictum est, iudicium
est actus iustitiæ, prout iudex ad æ
qualitatem iustitiæ reducit ea, quæ
inæqualitatem oppositam facere
possunt: personarum autem acceptio inæqualitatem quandam habet, inquantum attribuitur alicui
aliquid præter proportionem
suā
suam
,
in qua consistit inæqualitas iustitiæ. Et ideo manifestum est, quòd
per personarum acceptionem iudicium corrumpitur.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
iudicium dupliciter potest considerari. Vno modo quantum ad ipsam rem iudicatam: & sic
iudiciũ
iudicium
se habet communiter ad commutatiuam, & ad distributiuam iustitiam. Potest enim iudicio diffiniri
qualiter aliquid commune sit distribuendum in multos, & qualiter alteri vnus restituat, quod ab eo
accepit. Alio modo potest considerari quantum ad ipsam formam iudicij, prout scilicet iudex etiam in
ipsa commutatiua iustitia ab vno
accipit, & alteri dat: & hoc pertinet ad distributiuam iustitiam. Et
secundum hoc in quolibet iudicio locum habere potest personarum acceptio.
AD secundum dicendum, quòd
cum punitur aliquis grauius propter iniuriam in maiorem personam commissam, non est persona|
rum acceptio, quia ipsa diuersitas
personæ facit, quantum ad hoc, diuersitatem rei, vt supra
dictũ
dictum
est.
AD tertium dicendum, quòd
homo in iudicio debet pauperi subuenire quantum fieri potest: tamen
sine læsione iustitiæ. Alioquin habet locum illud quod dicitur Exodi. 23. Pauperis quoque non misereberis in iudicio.
SVMMA ARTICVLI.
¶ Conclusio est affirmatiua.
COMMENTARIVS.
DVbium primum. Vtrum in ijs quæ relinquuntur arbitrio iudicis contingat
acceptio personarum? Verbi gratia, relinquitur arbitrio iudicis, quod possit prorogare terminos iuris, aut illos restringere: & similiter relinquitur eius iudicio, vt in die festo sententiam ferat vel non: quærimus ergo, Vtrum iudex qui in ijs casibus intuitu
personæ aut qualitatis personalis prorogat
terminos, sit acceptor personarum.
Pro parte negatiua arguitur. Nam ista relinquuntur arbitrio iudicis vt supponis: ergo libera sunt, ac subinde
nō
non
debita nec materia iniustitiæ saltim contra distributiuam.
Secundò. Contingit
aliquādo
aliquando
quod sunt
opiniones æquè probabiles pro vtraque parte iuris: ergo tunc iudex poterit quam maluerit partem eligere in fauorem amici absque vitio acceptionis. De hoc dubio, disputant Iuristæ super regulam 12. de regulis iuris in. 6. & super legem secundam. ff. de re
iudicata. Soto libr. 3. de Iustitia & iure. quæ
stione. 6. artic. 5. ad tertium. & ad quartum
argumentum.
Pro resolutione huius nota, quod ea quæ
relinquuntur arbitrio iudicis quædam conceduntur in fauorem illius duntaxat, vt
quod die festo non teneatur ferre sententiam: quædam autem in fauorem causæ &
ipsorum litigantium, vt iuris & terminorum prorogatio aut restrictio.
Dico ergo primo, quod in rebus prioris
generis, non contingit acceptio persona
rum: quia istæ voluntariæ sunt omnino &
iudex potest cedere suo fauori in gratiam
amici. ¶ Secundò dico, quod in rebus secundi generis contingit sæpe iudices acceptare personas. Probatur. Quia lex non ita
relinquit arbitrio iudicis quod pro libito id
faciat, sed ex rationabili causa,
quę
quæ
cum multiplex possit contingere non potuit taxari à
lege: sed merito relinquitur
prudẽtiæ
prudentiæ
ipsius
iudicis: ergo cum hoc facit intuitu personæ
peccat acceptione personarum.
Confirmatur, quia si nulla esset lex, ipse
iudex teneretur adhuc prorogare terminos
vel illos restringere propter debitam causam: ergo modo supposita lege ad hoc ipsum tenetur, vt videlicet ex causa debita
exerceat huiusmodi actus. Et per hoc patet
ad primum argumentum.
Et aduerte, quod non tantum erit peccatum propter scandalum aut damnum illatum: sed secundum formam contra iustitiam distributiuam.
Secundum argumentum petit difficultatem. Vtrum iudex teneatur sequi probabiliorem sententiam semper, aut vero possit
iudicare secundum opinionem æquè vel
minus probabilem: quia tamen non est huius loci breuiter respondemus, quod iudex
tenetur sequi opinionem probabiliorem:
nam in rebus practicis & maximè in ijs in
quibus agitur de iure alieno multum interest ad veritatem iudicij illud sequi, quod
pluribus placet & meliori ratione fulcitur.
Magister
Soto vbi supra, ad quartum. asserit, quod non est ita certum quod iudex sequens opinionem æquè probabilem intuitu personæ vel amici, peccet mortaliter contra iustitiam distributiuam: & quod potest
sine graui peccato
nũc
nunc
alteram opinionem
sequi, dummodo non sit scandalum. Probabilius tamen est oppositum: quia cum opiniones sunt æquè probabiles æquale est ius,
ac subinde declinare in alteram partium
propter indebitam causam peccatum est.
Debet ergo iudex in hoc casu litigantes
cō
ponere
componere
meliori modo quo possit, vel diuidendo rem inter ipsos, vel si res fuerit indiuisibilis vt primogenitum, diuidere partem
fructuum. De vectigalibus autem & tributis qualiter sint iusta & qualiter in illis exi|
gendis contingat violatio iustitiæ: dictum
est quæstione præcedenti.
DVbitatur secundo. Vtrum violatio iustitiæ distributiuæ obliget ad restitutionem? Verbi gratia, si distributor prætermisit digniorem: an teneatur restituere beneficium aut tale bonum reipublicæ aut
digniori. ¶ Pro parte negatiua arguitur primo. Nam restituere est actus iustitiæ commutatiuæ: vt patet quæst. 62. artic. 1. ergo læ
sio iustitiæ distributiuæ non est reparanda
per restitutionem. Probatur consequentia,
quia actus destruens virtutem per oppositum actum resarciri debet, vt actus intemperantiæ per temperantiam. ¶ Confirmatur.
Quia restituere est iterato aliquem statuere in re sua, sed iste dignior prætermissus
nunquam possedit beneficium nec fuit illius, ergo restitutio non est respectu dignioris. ¶
Secũdò
Secundo
arguitur. Qui violat iustitiam
legalem non tenetur restituere aliquid
cō
munitati
communitati
: quia tale bonum non erat appropriatum reipublicæ, ergo nec qui violat iustitiam
distributiuā
distributiuam
tenetur restituere: quia
bonum illud nunquam fuit appropriatum
digniori. ¶ Confirmatur, quia non est minor obligatio partis ad totum quam totius
ad
partẽ
partem
: sed ex obligatione partis ad totum
non nascitur obligatio quanuis prætermittatur & destruatur ordo iste: ergo
neq;
neque
etiam
quādo
quando
prætermittitur ordo totius ad partes.
Tertiò arguitur. Dignior iste
prętermissus
prætermissus
non potest agere in iudicio contra possessorem dignum cui collatum est beneficium: ergo non est facta illi iniuria. Probatur consequentia, quia si iniustum pateretur, posset agere in iudicio. Et confirmatur,
quia si dignior habet ius ad beneficium,
quod collatum est minus digno: posset redimere vexationem quam patitur per pecunias: consequens est contra communem
opinionem, quæ damnat illum tanquam
simoniacum, ergo. Sequela patet, quoniam
licet pecunijs redimere vexationem etiam
in spiritualibus.
Quartò arguitur. Sequeretur quod dignus qui habet tale
beneficiũ
beneficium
, iniustè possideat & teneatur illud reddere digniori. Probatur, quia ideo tenetur restituere distributor si aliqua est ratio, quia iniquè dispensa
uit tale beneficium: sed etiam dignus iniquè
comparauit illud: ergo tenetur restituere.
Minor probatur: quia non maior æquitas
est ex parte dantis quam ex parte recipientis, maximè quando vterq́ue cognoscit in
æqualitatem quæ fit digniori.
Quintò arguitur. Si distributor postea
conferat simile beneficium digniori, satisfacit obligationi: ergo antea non tenebatur restituere beneficium collatum digno. Probatur
cōsequentia
consequentia
, quia restitutio est eiusdem
rei ablatæ collatio.
Sextò arguitur. Officia publica instituta
sunt in bonum reipublicæ per se: ergo si aliqua fit iniuria restituendum est reipublicæ
& non digniori prætermisso.
Confirmatur, quia quando ecclesiæ datur minister dignus, omnium sententia non
est aliqua restitutio facienda ecclesiæ. Ergo
multo minus digniori prætermisso. Probatur consequentia, quia maius & præstantius
ius est quod habet ecclesia quam persona priuata.
Septimò arguitur. OEconomus qui non
adducit meliores operarios in vineam domini, non tenetur restituere ipsis operarijs
nec domino: ergo à simili dispensator bonorum communium non tenetur restituere
nec communitati nec digniori.
Tandem arguitur, quia sequeretur quod
si plures digniores præter mitterentur, teneretur distributor singulis conferre singula
beneficia: nam omnes æqualiter damnificati sunt, nec aliter videtur quomodo sit facienda restitutio.
In hoc dubio est prima sententia
cōmuniter
communiter
iuniorum, quam innuit Soto in lib. 4.
de Iustitia. q. 6. artic. 3. ad 6. vbi dicit, quod si
bona quæ distribuuntur minus digno sint
per se ordinata in bonum ciuium, vt ærarium publicum: tenetur restituere dignioribus. Si autem sint bona ordinata in
commodũ
commodum
reipublicę
reipublicæ
, nihil tenetur restituere. Idem
sequitur Couar. super regula peccatum parte. 2. §. septimo. num. 6. Nauarro in suo Manuali cap. 17. à nu. 69. vsque ad 74. Cano super articulum secundum. quæstionis præcedentis. & Magister Peña in præsenti.
Secunda sententia est
Adria. in. 4. in materia de restitutione, quæstione de collatio|
ne
beneficiorũ
beneficiorum
, quod nulla est obligatio restituendi ipsis distributoribus iniquis.
Tertia sententia
antiquorũ
antiquorum
est, quod violatio iustitiæ distributiuæ obligat ad restitutionem. Ita Ricard. & Palud. in. 4. distin. 15.
Syluest. verb. restitutio. 3. §. 12. Caieta. supra
quæst. 62. art. 1. & 2. & in summa verb. acceptio personarum. & est expressa Diui Thomæ quæstione præcedenti. artic. 1. ad
tertiũ
tertium
.
& artic. 2. ad quartum.
PRO cuius decisione sit prima conclusio. Distributor qui confert bona
cuiuscunq;
cuiscunque
generis sint indignis, tenetur restituere reipublicæ omnia damna quæ patitur ex
tali distributione. Conclusio est communis
sententia Theologorum & Iuristarum. Probatur, quia iste est causa
dnāi
damni
, ergo tenetur
illud restituere. Secundò, ex iustitia
cōmutatiua
commutatiua
tenetur dare ministros dignos reipublicæ, postquam designatus est tanquam dispensator bonorum reipublicæ: ergo tenetur restituere damnum quod intulit.
Confirmatur, quia œconomus qui
cōducit
conducit
operarios insufficientes in vineam domini, & similiter iudex conferens pupillo ineptum tutorem, tenetur restituere damna
vero domino illata: ergo à simili in distributore. Et hoc ipsum dicimus de indigno possessore, qui tenetur
renũtiare
renuntiare
beneficium &
resarcire damna, de quo quæst. præcedenti.
Secunda conclusio. Violare iustitiam in
distribuendis bonis institutis propter
bonũ
bonum
ciuium, obligat etiam ad
restitutionẽ
restitutionem
. Verbi gratia, si quis
ærariũ
ærarium
quod
distribuendũ
distribuendum
erat pauperibus aut solum ciuibus huius oppidi distribuat diuitibus & alienis. Probatur, quia iste talis qui nullum habet dominium horum officiorum distribuit contra
voluntatem veri domini: ergo tenetur ista
bona restituere.
Et confirmatur exemplo œconomi: qui
omnino contra voluntatem veri domini distribuit bona non sua. Præterea nam iste sua
culpa damnum intulit, ergo iure tenetur satisfacere super his. Hoc quod dixi de totali
distributione iniusta, dicendum est de illo
qui non seruat proportionem secundum legem: vt si
v.
verbi
g.
gratia,
lex præcipiat quod diuitibus
distribuantur decem, pauperibus vero viginti: distributor qui secus fecerit, tenetur
restituere omnem partem quam minus
cō
tulit
contulit
: secus est quando prudentiæ & dispensationi distributoris committitur.
Tertia conclusio. Qui impositione onerum & tributorum violat iustitiam distributiuam, tenetur restituere non solum ciuibus qui magis
grauātur
grauantur
: sed reipublicæ
aut principi, qui minus accepit. Probatur,
quia huiusmodi obligatio est ex iustitia
nō
non
distribuere propter indebitam causam. Ita
vt iniustè accipiat bona quæ appropriata
sunt ciuibus illis, exigens plusquam æquum
est. Insuper etiam iniquè retinet quæ iustè debebantur Regi & reipublicæ: ergo tenetur restituere.
Quarta conclusio. Quando distributor
est stipendiatus, vt distribuat dignioribus
bona publica: tenetur restituere reipublicæ damna quæ sequuntur ex hoc quod non
habet digniorem ministrum. Probatur,
quia iste obligatus est ex iustitia commutatiua & ex pacto ad rectè expendenda officia publica: ergo si non conferat dignioribus vt exigit respublica & lex præcipit: tenetur restituere omnia damna illata.
Ex quo sequitur, quod si respublica per
te
se
ipsam immediatè distribueret ista officia dignis, prætermisso digniore non teneretur ad aliquam restitutionem respectu
communitatis: quia ipsa dominium habet
absolutum istorum officiorum. Et idem
probabiliter dicitur de Rege, quod videlicet distribuens dignis non teneatur restituere damna reipublicæ: quia respublica transtulit omnem suam autoritatem & imperium in Regem, quanuis dependenter, vt
supra diximus: & ideo satis probabiliter existimandum est, quod contulit hanc eandem autoritatem quam ipsa habebat, vt distribuens dignis
nō
non
teneatur restituere damna communitati. Secus est in alijs distributoribus, qui non habent dominium officiorum.
Quinta conclusio. Distributor qui non
est dominus beneficiorum aut officiorum
& bonorum communium, tenetur restituere bona dignioribus. Conclusio præter
quā
quam
quòd est D.
Tho. vbi supra. Probatur, quia
bona ista quanuis consequenter, ordinantur
tamen in
bonũ
bonum
&
honorẽ
honorem
partiũ
partium
: quod spe|
cialiter de beneficijs ecclesiasticis colligitur
ex illo
1. ad Timo. 5. qui bene præsunt presbyteri duplici honore digni sunt: vbi per duplicem honorem iuxta communem sententiam, intelligitur honor dignitatis & commodum temporale, quod maxime patet
ex sequentibus ibidem, ergo distributor qui
abstulit à dignioribus quæ illis debentur tenetur eadem illis restituere. Confirmatur.
Quia qui impedit ius alterius quodcunque
fuerit, tenetur restituere vt patet quæstione
præcedenti, ergo multo magis qui distribuit tollendo ius à digniori. Confirmatur
etiam exemplo œconomi quod in hoc dubio mirè confert ad probandam nostram
sententiam. ¶ Item. Nam etiam si daremus
Magistro Soto quod beneficia sunt stipendia pro labore ministrorum, nihilominus
adhuc qui impedit ne dignior consequatur
tale
stipendiũ
stipendium
, tenetur restituere illi: quemadmodum si quis impediret operarium ne
conduceretur à patrefamilias & ne sibi reportaret mercedem, teneretur restituere, ita
in proposito.
Ad argumenta & ad primum respondetur, quòd restitutio solum respondet læsioni iustitiæ
cōmutatiuæ
commutatiuæ
quæ annexa est iniquæ distributioni. Ita colligitur ex
D.
Diuo
Tho.
Thoma
vbi supra, quo fit vt si detur casus in quo purè
lędatur
lædatur
iustitia distributiua: nulla est obligatio ad restitutionem. In distributionibus
vero, vbi distributores nullum
habẽt
habent
dominium officiorum aut beneficiorum, semper
læditur iustitia
cōmutatiua
commutatiua
consequenter:
quia vel
stipẽdiati
stipendiati
sunt vel ministri designati ad designanda officia vel beneficia secundùm legem vel voluntatem superioris,
quę
quæ
præcipit vt dignior eligatur, aut vero quia
impedit ius dignioris. Ex quo sequitur,
ꝙ
quod
materia iustitiæ distributiuæ, potest esse materia commutatiuæ: sicut
etiā
etiam
materia eleemosynæ, vt patet in œconomo
faciẽte
faciente
eleemosynam ex voluntate domini.
Ad confirmationem respondetur, quòd
illa diffinitio est quid nominis, & explicanda est iuxta ea quæ dicta sunt quæstione
præcedenti, art. 1. & 2. quod videlicet restituere non solum sit statuere
aliquẽ
aliquem
in possessione rei quam antea detinebat: sed etiam
in possessione rei quam iustè debebat habe
re, & à qua iniustè impeditur.
Ad secundum argumentum respondetur, quòd violator iustitiæ legalis, non læ
dit iustitiam commutatiuam sicut distributor iniquus: insuper etiam habet verum dominium earum rerum quæ non sunt appropriata reipublicæ: non vero distributor
qui solum est dispensator alienæ voluntatis.
Et per hoc patet ad confirmationem.
Ad tertium argumentum respondetur,
quòd digniore prætermisso
nō
non
datur actio
in foro contentioso ad repetendum beneficium sibi
ablatũ
ablatum
iniustè, ne sint innumeræ
lites & iniquæ in republica. Verum tamen
in foro conscientiæ non solum datur actio
verũ
verum
præcipitur, & est obligatio in iniquo
distributore ad restitutionem.
Ad confirmationem respondetur, quòd
cum dignior non habet nec habuit ius in re,
sed tantum ius ad rem: consequenter censeretur simoniacus si offerret pecunias possidenti beneficium: quia per pretium temporale parat sibi viam ad obtinendum spirituale.
Ad quartum patet iam ex dictis quæstio
ne præcedenti, qualiter dignus non teneatur renuntiare beneficium sibi de facto collatum: quia ipse non est agens morale sed
patiens, & potuit iustè præsentare suam dignitatem absque præiudicio tertij. Distributor autem est agens morale qui tenetur
iudicare inter dignum & digniorem, & proferre sententiam in fauorem dignioris: quare peccat iste contra vtranque iustitiam:
secus esset si dignus per vim & fraudem impediret digniorem, aut vero cognoscens
excessum & sciens quod certis medijs deberet impedire digniorem à consequutione illius beneficij: quia tunc tenetur restituere.
Ad quintum respondetur, quòd sufficiet
vt distributor conferat beneficium simile
digniori, quanuis illud sit ex bonis publicis:
quia compensatio ista fit sine iniuria reipublicæ, imo in bonum ipsius, quia illi confertur dignior minister.
Ad sextum respondetur negando antecedens, imo omnia officia & beneficia
tendũt
tendunt
consequenter in bonum ciuium, quanuis de
quibusdam non ita constet:
quemadmodũ
quemadmodum
|
bonum totius compositi naturalis non potest non cedere in bonum partium.
Ad confirmationem respondetur, quod
si sequantur damna
ecclesię
ecclesiæ
vt moraliter
cō
tingunt
contingunt
ex hoc quod non eligatur dignior,
est facienda restitutio
damnorũ
damnorum
ecclesiæ:
secus vero si nulla sequantur
dāna
damna
de facto.
Ad septimum respondetur, quòd in tali
casu nihil tenetur restituere operarijs: quia
illi nullum habebant ius ad istam
mercedẽ
mercedem
indiuiduam, nisi forte dominus præciperet
vt specialiter isti operarij & non alij inducerentur in vineam suam: quia tunc illis
faciẽ
da
facienda
est restitutio saltim damni sequuti.
Ad octauum respondetur, quòd sicut in
distributione vbi concurrebant illi plures
digniores, satis esset eligere aliquem
illorũ
illorum
quem maluisset distributor: ita etiam in restitutione facienda satis fuerit quod
idẽ
idem
vel
simile beneficium conferatur alicui digniorum qui prætermissi sunt: & hoc iuxta
volũtatem
voluntatem
ipsius distributoris. Et hæc breuiter
ex parte dicta sufficiant pro hac materia.