DE hac materia disputant Scholastici in. 4. distin. 15. Alexan. Alen. in. 3. par. quæst. 34. Durandus in. 1. Sent. distinct. 47. quæst. 4. & in 3. Senten. dist. 37. quæst. 1. Magister Soto lib. 5. de iustitia & iure. Summistæ in verb. homicidiũ homicidium . & Iuristæ in titulis de homicidio.
POSTEA considerandum est de vitijs oppositis commutatiuæ iustitiæ. Et primò considerandum est de peccatis, quæ committuntur circa inuoluntarias commutationes: secundo de peccatis quæ committuntur circa commutationes voluntarias. Committuntur autem peccata circa inuoluntarias commutationes per hoc, quòd aliquod nocumentum proximo infertur contra eius voluntatẽ voluntatem . Quod quidem potest fieri dupliciter, scilicet facto & verbo. Facto quidem cùm proximus læditur vel in persona propria, vel in persona coniuncta, vel in proprijs rebus. De his ergo per ordinem considerandũ considerandum est. Et primò de homicidio per quod maximè nocetur proximo. ¶ Et circa hoc quæruntur octo.
Loading...