ARTICVLVS IIII.Vtrùm in iudicijs locum habeat peccatũ peccatum acceptionis personarũ personarum .

Source
AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd in iudicijs locum non habeat peccatum acceptionis personarũ personarum . Acceptio enim personarum opponitur distributiuæ iustitiæ, vt
Art. 1. huius quæst.
dictum est. Sed iudicia maximè vidẽ tur videntur ad iustitiam commutatiuā commutatiuam pertinere. Ergo personarum acceptio non habet locum in iudicijs.
¶ 2 Præterea. Pœnæ secundum aliquod iudicium infliguntur. Sed in pœnis accipiũtur accipiuntur personæ absq; absque peccato: quia grauius puniuntur qui inferunt iniuriam in personas principum, quàm qui in personas aliorum. Ergo personarum acceptio non habet locum in iudicijs.
¶ 3 Præterea. Ecclesiasti. 4. dicitur. In iudicando esto pupillis misericors. Sed hoc videtur esse accipere personam pauperis. Ergo ac ceptio personarum in iudicijs non est peccatum.
SED cōtra contra est, quod dicitur Prouerbiorum 18. Accipere personam in iudicio non est bonum.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut
Quæst. 60. artic. 1.
dictum est, iudicium est actus iustitiæ, prout iudex ad æ qualitatem iustitiæ reducit ea, quæ inæqualitatem oppositam facere possunt: personarum autem acceptio inæqualitatem quandam habet, inquantum attribuitur alicui aliquid præter proportionem suā suam , in qua consistit inæqualitas iustitiæ. Et ideo manifestum est, quòd per personarum acceptionem iudicium corrumpitur.
AD primum ergo dicendum, quod iudicium dupliciter potest considerari. Vno modo quantum ad ipsam rem iudicatam: & sic iudiciũ iudicium se habet communiter ad commutatiuam, & ad distributiuam iustitiam. Potest enim iudicio diffiniri qualiter aliquid commune sit distribuendum in multos, & qualiter alteri vnus restituat, quod ab eo accepit. Alio modo potest considerari quantum ad ipsam formam iudicij, prout scilicet iudex etiam in ipsa commutatiua iustitia ab vno accipit, & alteri dat: & hoc pertinet ad distributiuam iustitiam. Et secundum hoc in quolibet iudicio locum habere potest personarum acceptio.
AD secundum dicendum, quòd cum punitur aliquis grauius propter iniuriam in maiorem personam commissam, non est persona| rum acceptio, quia ipsa diuersitas personæ facit, quantum ad hoc, diuersitatem rei, vt supra
dictũ dictum est.
AD tertium dicendum, quòd homo in iudicio debet pauperi subuenire quantum fieri potest: tamen sine læsione iustitiæ. Alioquin habet locum illud quod dicitur Exodi. 23. Pauperis quoque non misereberis in iudicio.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

¶ Conclusio est affirmatiua.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbium primum. Vtrum in ijs quæ relinquuntur arbitrio iudicis contingat acceptio personarum? Verbi gratia, relinquitur arbitrio iudicis, quod possit prorogare terminos iuris, aut illos restringere: & similiter relinquitur eius iudicio, vt in die festo sententiam ferat vel non: quærimus ergo, Vtrum iudex qui in ijs casibus intuitu personæ aut qualitatis personalis prorogat terminos, sit acceptor personarum.
Pro parte negatiua arguitur. Nam ista relinquuntur arbitrio iudicis vt supponis: ergo libera sunt, ac subinde non debita nec materia iniustitiæ saltim contra distributiuam.
Secundò. Contingit aliquādo aliquando quod sunt opiniones æquè probabiles pro vtraque parte iuris: ergo tunc iudex poterit quam maluerit partem eligere in fauorem amici absque vitio acceptionis. De hoc dubio, disputant Iuristæ super regulam 12. de regulis iuris in. 6. & super legem secundam. ff. de re iudicata. Soto libr. 3. de Iustitia & iure. quæ stione. 6. artic. 5. ad tertium. & ad quartum argumentum.
Pro resolutione huius nota, quod ea quæ relinquuntur arbitrio iudicis quædam conceduntur in fauorem illius duntaxat, vt quod die festo non teneatur ferre sententiam: quædam autem in fauorem causæ & ipsorum litigantium, vt iuris & terminorum prorogatio aut restrictio.
Dico ergo primo, quod in rebus prioris generis, non contingit acceptio persona rum: quia istæ voluntariæ sunt omnino & iudex potest cedere suo fauori in gratiam amici. ¶ Secundò dico, quod in rebus secundi generis contingit sæpe iudices acceptare personas. Probatur. Quia lex non ita relinquit arbitrio iudicis quod pro libito id faciat, sed ex rationabili causa, quę quæ cum multiplex possit contingere non potuit taxari à lege: sed merito relinquitur prudẽtiæ prudentiæ ipsius iudicis: ergo cum hoc facit intuitu personæ peccat acceptione personarum.
Confirmatur, quia si nulla esset lex, ipse iudex teneretur adhuc prorogare terminos vel illos restringere propter debitam causam: ergo modo supposita lege ad hoc ipsum tenetur, vt videlicet ex causa debita exerceat huiusmodi actus. Et per hoc patet ad primum argumentum.
Et aduerte, quod non tantum erit peccatum propter scandalum aut damnum illatum: sed secundum formam contra iustitiam distributiuam.
Secundum argumentum petit difficultatem. Vtrum iudex teneatur sequi probabiliorem sententiam semper, aut vero possit iudicare secundum opinionem æquè vel minus probabilem: quia tamen non est huius loci breuiter respondemus, quod iudex tenetur sequi opinionem probabiliorem: nam in rebus practicis & maximè in ijs in quibus agitur de iure alieno multum interest ad veritatem iudicij illud sequi, quod pluribus placet & meliori ratione fulcitur. Magister Soto vbi supra, ad quartum. asserit, quod non est ita certum quod iudex sequens opinionem æquè probabilem intuitu personæ vel amici, peccet mortaliter contra iustitiam distributiuam: & quod potest sine graui peccato nũc nunc alteram opinionem sequi, dummodo non sit scandalum. Probabilius tamen est oppositum: quia cum opiniones sunt æquè probabiles æquale est ius, ac subinde declinare in alteram partium propter indebitam causam peccatum est. Debet ergo iudex in hoc casu litigantes cō ponere componere meliori modo quo possit, vel diuidendo rem inter ipsos, vel si res fuerit indiuisibilis vt primogenitum, diuidere partem fructuum. De vectigalibus autem & tributis qualiter sint iusta & qualiter in illis exi| gendis contingat violatio iustitiæ: dictum est quæstione præcedenti.
DVbitatur secundo. Vtrum violatio iustitiæ distributiuæ obliget ad restitutionem? Verbi gratia, si distributor prætermisit digniorem: an teneatur restituere beneficium aut tale bonum reipublicæ aut digniori. ¶ Pro parte negatiua arguitur primo. Nam restituere est actus iustitiæ commutatiuæ: vt patet quæst. 62. artic. 1. ergo læ sio iustitiæ distributiuæ non est reparanda per restitutionem. Probatur consequentia, quia actus destruens virtutem per oppositum actum resarciri debet, vt actus intemperantiæ per temperantiam. ¶ Confirmatur. Quia restituere est iterato aliquem statuere in re sua, sed iste dignior prætermissus nunquam possedit beneficium nec fuit illius, ergo restitutio non est respectu dignioris. ¶ Secũdò Secundo arguitur. Qui violat iustitiam legalem non tenetur restituere aliquid cō munitati communitati : quia tale bonum non erat appropriatum reipublicæ, ergo nec qui violat iustitiam distributiuā distributiuam tenetur restituere: quia bonum illud nunquam fuit appropriatum digniori. ¶ Confirmatur, quia non est minor obligatio partis ad totum quam totius ad partẽ partem : sed ex obligatione partis ad totum non nascitur obligatio quanuis prætermittatur & destruatur ordo iste: ergo neq; neque etiam quādo quando prætermittitur ordo totius ad partes.
Tertiò arguitur. Dignior iste prętermissus prætermissus non potest agere in iudicio contra possessorem dignum cui collatum est beneficium: ergo non est facta illi iniuria. Probatur consequentia, quia si iniustum pateretur, posset agere in iudicio. Et confirmatur, quia si dignior habet ius ad beneficium, quod collatum est minus digno: posset redimere vexationem quam patitur per pecunias: consequens est contra communem opinionem, quæ damnat illum tanquam simoniacum, ergo. Sequela patet, quoniam licet pecunijs redimere vexationem etiam in spiritualibus.
Quartò arguitur. Sequeretur quod dignus qui habet tale beneficiũ beneficium , iniustè possideat & teneatur illud reddere digniori. Probatur, quia ideo tenetur restituere distributor si aliqua est ratio, quia iniquè dispensa uit tale beneficium: sed etiam dignus iniquè comparauit illud: ergo tenetur restituere. Minor probatur: quia non maior æquitas est ex parte dantis quam ex parte recipientis, maximè quando vterq́ue cognoscit in æqualitatem quæ fit digniori.
Quintò arguitur. Si distributor postea conferat simile beneficium digniori, satisfacit obligationi: ergo antea non tenebatur restituere beneficium collatum digno. Probatur cōsequentia consequentia , quia restitutio est eiusdem rei ablatæ collatio.
Sextò arguitur. Officia publica instituta sunt in bonum reipublicæ per se: ergo si aliqua fit iniuria restituendum est reipublicæ & non digniori prætermisso.
Confirmatur, quia quando ecclesiæ datur minister dignus, omnium sententia non est aliqua restitutio facienda ecclesiæ. Ergo multo minus digniori prætermisso. Probatur consequentia, quia maius & præstantius ius est quod habet ecclesia quam persona priuata.
Septimò arguitur. OEconomus qui non adducit meliores operarios in vineam domini, non tenetur restituere ipsis operarijs nec domino: ergo à simili dispensator bonorum communium non tenetur restituere nec communitati nec digniori.
Tandem arguitur, quia sequeretur quod si plures digniores præter mitterentur, teneretur distributor singulis conferre singula beneficia: nam omnes æqualiter damnificati sunt, nec aliter videtur quomodo sit facienda restitutio.
In hoc dubio est prima sententia cōmuniter communiter iuniorum, quam innuit Soto in lib. 4. de Iustitia. q. 6. artic. 3. ad 6. vbi dicit, quod si bona quæ distribuuntur minus digno sint per se ordinata in bonum ciuium, vt ærarium publicum: tenetur restituere dignioribus. Si autem sint bona ordinata in commodũ commodum reipublicę reipublicæ , nihil tenetur restituere. Idem sequitur Couar. super regula peccatum parte. 2. §. septimo. num. 6. Nauarro in suo Manuali cap. 17. à nu. 69. vsque ad 74. Cano super articulum secundum. quæstionis præcedentis. & Magister Peña in præsenti.
Secunda sententia est Adria. in. 4. in materia de restitutione, quæstione de collatio| ne beneficiorũ beneficiorum , quod nulla est obligatio restituendi ipsis distributoribus iniquis.
Tertia sententia antiquorũ antiquorum est, quod violatio iustitiæ distributiuæ obligat ad restitutionem. Ita Ricard. & Palud. in. 4. distin. 15. Syluest. verb. restitutio. 3. §. 12. Caieta. supra quæst. 62. art. 1. & 2. & in summa verb. acceptio personarum. & est expressa Diui Thomæ quæstione præcedenti. artic. 1. ad tertiũ tertium . & artic. 2. ad quartum.
PRO cuius decisione sit prima conclusio. Distributor qui confert bona cuiuscunq; cuiscunque generis sint indignis, tenetur restituere reipublicæ omnia damna quæ patitur ex tali distributione. Conclusio est communis sententia Theologorum & Iuristarum. Probatur, quia iste est causa dnāi damni , ergo tenetur illud restituere. Secundò, ex iustitia cōmutatiua commutatiua tenetur dare ministros dignos reipublicæ, postquam designatus est tanquam dispensator bonorum reipublicæ: ergo tenetur restituere damnum quod intulit.
Confirmatur, quia œconomus qui cōducit conducit operarios insufficientes in vineam domini, & similiter iudex conferens pupillo ineptum tutorem, tenetur restituere damna vero domino illata: ergo à simili in distributore. Et hoc ipsum dicimus de indigno possessore, qui tenetur renũtiare renuntiare beneficium & resarcire damna, de quo quæst. præcedenti.
Secunda conclusio. Violare iustitiam in distribuendis bonis institutis propter bonũ bonum ciuium, obligat etiam ad restitutionẽ restitutionem . Verbi gratia, si quis ærariũ ærarium quod distribuendũ distribuendum erat pauperibus aut solum ciuibus huius oppidi distribuat diuitibus & alienis. Probatur, quia iste talis qui nullum habet dominium horum officiorum distribuit contra voluntatem veri domini: ergo tenetur ista bona restituere.
Et confirmatur exemplo œconomi: qui omnino contra voluntatem veri domini distribuit bona non sua. Præterea nam iste sua culpa damnum intulit, ergo iure tenetur satisfacere super his. Hoc quod dixi de totali distributione iniusta, dicendum est de illo qui non seruat proportionem secundum legem: vt si v. verbi g. gratia, lex præcipiat quod diuitibus distribuantur decem, pauperibus vero viginti: distributor qui secus fecerit, tenetur restituere omnem partem quam minus cō tulit contulit : secus est quando prudentiæ & dispensationi distributoris committitur.
Tertia conclusio. Qui impositione onerum & tributorum violat iustitiam distributiuam, tenetur restituere non solum ciuibus qui magis grauātur grauantur : sed reipublicæ aut principi, qui minus accepit. Probatur, quia huiusmodi obligatio est ex iustitia non distribuere propter indebitam causam. Ita vt iniustè accipiat bona quæ appropriata sunt ciuibus illis, exigens plusquam æquum est. Insuper etiam iniquè retinet quæ iustè debebantur Regi & reipublicæ: ergo tenetur restituere.
Quarta conclusio. Quando distributor est stipendiatus, vt distribuat dignioribus bona publica: tenetur restituere reipublicæ damna quæ sequuntur ex hoc quod non habet digniorem ministrum. Probatur, quia iste obligatus est ex iustitia commutatiua & ex pacto ad rectè expendenda officia publica: ergo si non conferat dignioribus vt exigit respublica & lex præcipit: tenetur restituere omnia damna illata.
Ex quo sequitur, quod si respublica per te se ipsam immediatè distribueret ista officia dignis, prætermisso digniore non teneretur ad aliquam restitutionem respectu communitatis: quia ipsa dominium habet absolutum istorum officiorum. Et idem probabiliter dicitur de Rege, quod videlicet distribuens dignis non teneatur restituere damna reipublicæ: quia respublica transtulit omnem suam autoritatem & imperium in Regem, quanuis dependenter, vt supra diximus: & ideo satis probabiliter existimandum est, quod contulit hanc eandem autoritatem quam ipsa habebat, vt distribuens dignis non teneatur restituere damna communitati. Secus est in alijs distributoribus, qui non habent dominium officiorum.
Quinta conclusio. Distributor qui non est dominus beneficiorum aut officiorum & bonorum communium, tenetur restituere bona dignioribus. Conclusio præter quā quam quòd est D. Tho. vbi supra. Probatur, quia bona ista quanuis consequenter, ordinantur tamen in bonũ bonum & honorẽ honorem partiũ partium : quod spe| cialiter de beneficijs ecclesiasticis colligitur ex illo 1. ad Timo. 5. qui bene præsunt presbyteri duplici honore digni sunt: vbi per duplicem honorem iuxta communem sententiam, intelligitur honor dignitatis & commodum temporale, quod maxime patet ex sequentibus ibidem, ergo distributor qui abstulit à dignioribus quæ illis debentur tenetur eadem illis restituere. Confirmatur. Quia qui impedit ius alterius quodcunque fuerit, tenetur restituere vt patet quæstione præcedenti, ergo multo magis qui distribuit tollendo ius à digniori. Confirmatur etiam exemplo œconomi quod in hoc dubio mirè confert ad probandam nostram sententiam. ¶ Item. Nam etiam si daremus Magistro Soto quod beneficia sunt stipendia pro labore ministrorum, nihilominus adhuc qui impedit ne dignior consequatur tale stipendiũ stipendium , tenetur restituere illi: quemadmodum si quis impediret operarium ne conduceretur à patrefamilias & ne sibi reportaret mercedem, teneretur restituere, ita in proposito.
Ad argumenta & ad primum respondetur, quòd restitutio solum respondet læsioni iustitiæ cōmutatiuæ commutatiuæ quæ annexa est iniquæ distributioni. Ita colligitur ex D. Diuo Tho. Thoma vbi supra, quo fit vt si detur casus in quo purè lędatur lædatur iustitia distributiua: nulla est obligatio ad restitutionem. In distributionibus vero, vbi distributores nullum habẽt habent dominium officiorum aut beneficiorum, semper læditur iustitia cōmutatiua commutatiua consequenter: quia vel stipẽdiati stipendiati sunt vel ministri designati ad designanda officia vel beneficia secundùm legem vel voluntatem superioris, quę quæ præcipit vt dignior eligatur, aut vero quia impedit ius dignioris. Ex quo sequitur, quod materia iustitiæ distributiuæ, potest esse materia commutatiuæ: sicut etiā etiam materia eleemosynæ, vt patet in œconomo faciẽte faciente eleemosynam ex voluntate domini.
Ad confirmationem respondetur, quòd illa diffinitio est quid nominis, & explicanda est iuxta ea quæ dicta sunt quæstione præcedenti, art. 1. & 2. quod videlicet restituere non solum sit statuere aliquẽ aliquem in possessione rei quam antea detinebat: sed etiam in possessione rei quam iustè debebat habe re, & à qua iniustè impeditur.
Ad secundum argumentum respondetur, quòd violator iustitiæ legalis, non læ dit iustitiam commutatiuam sicut distributor iniquus: insuper etiam habet verum dominium earum rerum quæ non sunt appropriata reipublicæ: non vero distributor qui solum est dispensator alienæ voluntatis. Et per hoc patet ad confirmationem.
Ad tertium argumentum respondetur, quòd digniore prætermisso non datur actio in foro contentioso ad repetendum beneficium sibi ablatũ ablatum iniustè, ne sint innumeræ lites & iniquæ in republica. Verum tamen in foro conscientiæ non solum datur actio verũ verum præcipitur, & est obligatio in iniquo distributore ad restitutionem.
Ad confirmationem respondetur, quòd cum dignior non habet nec habuit ius in re, sed tantum ius ad rem: consequenter censeretur simoniacus si offerret pecunias possidenti beneficium: quia per pretium temporale parat sibi viam ad obtinendum spirituale.
Ad quartum patet iam ex dictis quæstio ne præcedenti, qualiter dignus non teneatur renuntiare beneficium sibi de facto collatum: quia ipse non est agens morale sed patiens, & potuit iustè præsentare suam dignitatem absque præiudicio tertij. Distributor autem est agens morale qui tenetur iudicare inter dignum & digniorem, & proferre sententiam in fauorem dignioris: quare peccat iste contra vtranque iustitiam: secus esset si dignus per vim & fraudem impediret digniorem, aut vero cognoscens excessum & sciens quod certis medijs deberet impedire digniorem à consequutione illius beneficij: quia tunc tenetur restituere.
Ad quintum respondetur, quòd sufficiet vt distributor conferat beneficium simile digniori, quanuis illud sit ex bonis publicis: quia compensatio ista fit sine iniuria reipublicæ, imo in bonum ipsius, quia illi confertur dignior minister.
Ad sextum respondetur negando antecedens, imo omnia officia & beneficia tendũt tendunt consequenter in bonum ciuium, quanuis de quibusdam non ita constet: quemadmodũ quemadmodum | bonum totius compositi naturalis non potest non cedere in bonum partium.
Ad confirmationem respondetur, quod si sequantur damna ecclesię ecclesiæ vt moraliter cō tingunt contingunt ex hoc quod non eligatur dignior, est facienda restitutio damnorũ damnorum ecclesiæ: secus vero si nulla sequantur dāna damna de facto.
Ad septimum respondetur, quòd in tali casu nihil tenetur restituere operarijs: quia illi nullum habebant ius ad istam mercedẽ mercedem indiuiduam, nisi forte dominus præciperet vt specialiter isti operarij & non alij inducerentur in vineam suam: quia tunc illis faciẽ da facienda est restitutio saltim damni sequuti.
Ad octauum respondetur, quòd sicut in distributione vbi concurrebant illi plures digniores, satis esset eligere aliquem illorũ illorum quem maluisset distributor: ita etiam in restitutione facienda satis fuerit quod idẽ idem vel simile beneficium conferatur alicui digniorum qui prætermissi sunt: & hoc iuxta volũtatem voluntatem ipsius distributoris. Et hæc breuiter ex parte dicta sufficiant pro hac materia.
Loading...