RESPONDEO dicendum,
quòd sicut suprà
dictum est, quando in criminibus per modum accusationis agitur, accusator constituitur pars, ita quòd iudex inter accusatorem, & eum qui accusatur, medius constituitur ad examen iustitiæ, in quo oportet, quantum possibile est, secundum certitudinem
procedere. Quia verò ea, quæ verbo tenus dicuntur, facilè labuntur
à memoria, non posset iudici esse
certum quid & qualiter dictum sit,
cùm debet proferre sententiam, nisi esset in scriptis redactum. Et ideo
rationabiliter institutum est, vt accusatio, sicut & alia quæ in iudicio
aguntur, redigatur in scriptis.