QVÆSTIO LXVI. De Furto & rapina.

DEINDE considerandum est de peccatis iustitiæ oppositis, per quæ infertur nocumentũ nocumentum proximo in rebus, scilicet de furto & rapina. Et circa hoc quæruntur nouem.

ARTICVLVS PRIMVS. Vtrũ Vtrum naturalis sit homini posseßio exteriorum rerum.

Source
AD Primum sic procedi
tur. Videtur, quòd non sit naturalis homini possessio exteriorum rerum. Nullus enim debet sibi attribuere quod Dei est. Sed dominium omnium creaturarum est proprium Dei: secundum illud Psalmi. 23. Domini est terra, &c. Ergo non est naturalis homini possessio rerum exteriorum.
¶ 2 Præterea.
Basilius exponens verbum diuitis dicentis Luc. 12. Congregabo omnia quæ nata sunt mihi, & bona mea: dicit, Dic mihi quæ tua: vnde ea sumens in vitam tulisti? Sed illa quæ homo possidet naturaliter, potest aliquis conuenienter dicere esse sua. Ergo homo non possidet naturaliter exteriora bona.
¶ 3 Præterea. Sicut
Ambros. dicit in libr. de Trinit. Dominus nomen est potestatis. Sed homo non habet potestatem super res exteriores: nihil enim potest circa earum naturam immutare. Ergo possessio exteriorum rerum non est homini naturalis.
SED contra est, quod dicitur in Psal. 8. Omnia subiecisti sub pedibus eius, scilicet hominis.
RESPONDEO dicendum, quòd res exterior potest dupliciter considerari. Vno modo quantum ad eius naturam, quæ non subiacet humanæ potestati, sed solùm diui| næ, cui omnia ad nutum obediũt obediunt . Alio modo quantũ quantum ad vsum ipsius rei, & sic habet homo naturale dominium exteriorum rerum: quia per rationem & voluntatem potest vti rebus exterioribus ad suam vtilitatem, quasi propter se factis. Semper enim imperfectiora sunt propter perfectiora, vt supra
Qu. 64. artic. 1.
habitum est. Et ex hac ratione Philosophus probat in 1.
Lib. 1. ca. 5. tom. 5.
Politicor. quòd possessio rerum exteriorum est homini naturalis. Hoc autem naturale dominium super cæteras creaturas, quod competit homini secundum rationem, in qua imago Dei consistit, manifestatur in ipsa hominis creatione, Genes. 1. vbi dicitur: Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram: & præsit piscibus maris, &c.
AD primum ergo dicendum, quod Deus habet principale dominium omnium rerum. Et ipse secundum suam prouidentiā prouidentiam ordinauit quasdam res ad corporalem hominis sustentationem. Et propter hoc, homo habet naturale rerum dominium, quantum ad potestatem vtendi ipsis.
AD secundum dicendum, quòd diues ille reprehenditur ex hoc quod putabat exteriora bona esse principaliter sua, quasi non accepisset ea ab alio, scilicet à Deo.
AD tertium dicendum, quòd illa ratio procedit de dominio exteriorum rerum quantum ad naturas ipsarum. Quod quidem dominium soli Deo conuenit, vt
In corpor. articuli.
dictum est.

ARTICVLVS II.Vtrùm liceat alicui, rem aliquā aliquam quasi propriam poßidere.

Source
AD Secundum sic procedi
tur. Videtur, quòd non liceat alicui rem aliquā aliquam quasi propriam possidere. Omne enim quod est contra ius naturale, est illicitum. Sed secundum ius naturale omnia sunt cōmunia communia : cui quidem communitati cōtrariatur contrariatur proprietas possessionum. Ergo illicitum est cuilibet homini appropriare sibi aliquam rem exteriorem.
¶ 2 Præterea.
Basilius dicit, exponens prædictum verbum diuitis, Sicut qui præueniens ad spectacula, prohiberet aduenientes, appropriādo appropriando sibi quod ad communem vsum ordinatur: similes sunt diuites qui communia, quę præoccupauerunt, æstimant sua esse. Sed illicitum esset pręcludere viam alijs ad potiẽdum potiendum communibus bonis. Ergo illicitum est appropriare sibi aliquam rem communem.
¶ 3 Præterea.
Ambrosius dicit, & habetur in Decret. distinct. 47. cap. sicut hi. Proprium nemo dicat quod est commune. Appellat autem commune, res exteriores, sicut patet ex his quæ præmittit. Ergo videtur illicitum esse, quòd aliquis appropriet sibi aliquam rem exteriorem.
SED contra est, quod
Cap. 40. tomo. 6.
Augustinus dicit in libr. de hæresib. Apostolici dicuntur, qui se hoc nomine arrogantissimè vocauerunt, eo quòd in suam communionem non | acciperent vtentes coniugibus, & res proprias possidentes: quales habet catholica Ecclesia, & monachos, & clericos plurimos. Sed ideo isti hæretici sunt, quia se ab Ecclesia separantes, nullam spem putant eos habere, qui vtuntur his rebus, quibus ipsi carent. Est ergo erroneum dicere quòd non liceat homini propria possidere.
RESPONDEO dicendum, quòd circa rem exteriorem duo competũt competunt homini, quorum vnum est potestas procurandi & dispensandi: & quantum ad hoc licitum est quòd homo propria possideat. Et est etiam necessarium ad humanam vitam, propter tria. Primò quidem, quia magis solicitus est vnusquisque ad procurandum aliquid quod sibi soli competit, quàm id quod est commune omnium vel multorum: quia vnusquisque laborem fugiens, relinquit alteri id quod pertinet ad commune, sicut accidit in multitudine ministrorum. Alio modo, quia ordinatiùs res humanæ tractantur, si singulis immineat propria cura alicuius rei procurandæ. Esset autem confusio, si quilibet indistinctè quælibet procuraret. Tertiò, quia per hoc magis pacificus status hominum con seruatur, dum vnusquisque re sua contentus est. Vnde videmus, quòd inter eos qui communiter & ex indiuiso aliquid possident, frequentius iurgia oriuntur.
Aliud verò quòd competit homini circa res exteriores, est vsus ipsarum. Et quantum ad hoc non debet homo habere res exteriores vt proprias, sed vt communes: vt scilicet de facili aliquis eas communicet in necessitates aliorum. Vnde Apostolus dicit primæ ad Timotheum vltimo. Diuitibus huius seculi præcipe facile tribuere, communicare.
AD primum ergo dicendum, quòd communitas rerum attribuitur iuri naturali: non quia ius naturale dictet omnia esse possidenda communiter, & nihil esse quasi proprium possidendum: sed quia secundum ius naturale non est distinctio possessionum, sed magis secundum humanum condictum, quod pertinet ad ius positiuum, vt supra
Qu. 57. arti. 2. & 3.
dictum est. Vnde proprietas possessionum non est contra ius naturale, sed iuri naturali superadditur per adinuentionem rationis humanæ.
AD secũdum secundum dicendum, quòd si ille qui præueniens ad spectacula præpararet alijs viam, non illicitè ageret. Sed ex hoc illicitè agit, quòd alios prohibet. Et similiter diues non illicitè agit si præoccupans possessionem rei, quæ à principio erat communis, alijs etiam communicat. Peccat autem si alios ab vsu illius rei indiscretè prohibeat. Vnde
Loco citato in argumen.
Basilius ibidem dicit: Cur tu abundas, ille verò mendicat, nisi vt tu bonæ dispensationis merita consequaris: ille verò patientiæ præ mijs cotonetur.
AD tertium dicendum, quòd cùm dicit Ambrosius: Nemo proprium dicat quod est commune: | loquitur de proprietate quantum ad vsum. Vnde
Loco citato in argument.
subdit: Plusquam sufficeret sumptui, violenter obtentum est.
Commentary
DE articulo primo & secundo, non est huius loci disputare, disputatum est in principio quæstionis 62.

ARTICVLVS III.Vtrùm sit de ratione furti, occultè accipere rem alienam.

Source
AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd non sit de ratione furti occultè accipere rem alienā alienam . Illud enim quod diminuit peccatum, non videtur ad rationem peccati pertinere. Sed in occulto peccare pertinet ad diminutionẽ diminutionem peccati: sicut è ex contrariò ad exaggerandum peccatum quorundam, dicitur Isaiæ. 3. Peccatum suum quasi Sodoma prædicauerunt, nec absconderunt. Ergo non est de ratione furti occulta acceptio rei alienæ.
¶ 2 Præterea.
Ambr. dicit, & habetur in Decret. dist. 47. Minus est criminis habẽti habenti tollere, quàm cùm possis & abundans sis, indigẽtibus indigentibus denegare. Ergo sicut furtum consistit in acceptione rei alienæ, ita etiā etiam in detentione ipsius.
¶ 3 Præterea. Homo potest furtim ab alio accipere etiā etiam quod suũ suum est, puta rem quam apud alium deposuit: vel quæ est ab eo iniustè ablata. Non est ergo de ratione furti, quod sit occulta acceptio rei alienæ.
SED contra est quod
Isidorus dicit in lib. Etymologiarum. Fur à furuo dictus est, id est, à fusco: nam noctis vtitur tempore.
RESPONDEO dicendum, quòd ad rationem furti tria concurrunt. Quorum primum conuenit sibi, secundũ secundum quod contrariatur iustitiæ, quæ vnicuique tribuit quod suum est: & ex hoc competit ei, quod vsurpat alienum. Secundum verò pertinet ad rationẽ rationem furti, prout distinguitur à peccatis, quæ sunt contra personam, sicut ab homicidio & adulterio & secundum hoc competit furto, quod sit circa rem possessam. Si quis enim accipiat id quod est alterius non quasi possessio, sed quasi pars: sicut si amputet mẽ brum membrum : vel sicut persona coniuncta, vt si auferat filiam vel vxorem, non habet propriè rationem furti. Tertia differentia est, quæ complet rationẽ rationem furti: vt scilicet occultè vsurpetur alienum. Et secundum hoc propria ratio furti est, vt sit occulta acceptio rei alienæ.
AD primum ergo dicendum, quod occultatio quandoque quidem est causa peccati, puta cùm quis vtitur occultatione ad peccandum, sicut accidit in fraude & dolo. Et hoc modo non diminuit, sed constituit speciem peccati, & ita est in furto. Alio modo occultatio est simplex circunstantia peccati. Et sic diminuit peccatum. Tum quia signũ signum verecundiæ est: tum quia tollit scādalũ scandalum .
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd detinere id quod alteri debetur, eā dem eandem rationem nocumẽti nocumenti habet cum acceptione iniusta. Et ideo sub iniusta acceptione intelligitur etiam in iusta detentio.
AD tertium dicendum, quòd nihil prohibet id quod est simpliciter vnius, secundum quid esse alterius: sicut res deposita est simpliciter quidem deponẽtis deponentis : sed est eius, apud quem deponitur, quantum ad custodiam. Et id quod est per rapinam ablatũ ablatum , est rapientis, non simpliciter, sed quantũ quantum ad detentionẽ detentionem .
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio est affirmatiua. ¶ Secunda conclusio. Habetur in solutione ad secundum sub nomine iniustæ acceptionis, intelligenda est etiam iniqua detentio, quæ pertinet ad speciem furti quando est occulta.

ARTICVLVS IIII.Vtrùm furtum & rapina sint peccata differentia specie.

Source
AD Quartum sic procedi
tur. Videtur, quòd furtũ furtum & rapina non sint peccata differentia specie. Furtum enim & rapina differunt secundum occultum & manifestum. Furtum enim importat occultam acceptionem, rapina vero violentam & manifestam. Sed in alijs generibus peccatorum, occultum & manifestum non diuersificant speciem. Ergo furtum & rapina non sunt peccata specie diuersa.
¶ 2 Præterea. Moralia recipiunt speciem à fine, vt suprà
dictum est. Sed furtum & rapina ordinantur ad eundem finem, scilicet ad habendum aliena. Ergo non differunt specie.
¶ 3 Præterea, Sicut rapitur aliquid ad possidendũ possidendum , ita rapitur mu lier ad delectandũ delectandum . Vnde &
Isidorus dicit in lib. Etymolog. quod raptor dicitur corruptor, & rapta dicitur corrupta. Sed raptus dicitur, siue mulier auferatur publicè siue occultè. Ergo & res possessa rapi dicitur, siue occultè, siue publicè rapiatur. Ergo non differũt differunt furtũ furtum & rapina.
SED contra est, quod
Philosophus in 5. Ethic. distinguit furtum à rapina, ponens furtum occultũ occultum , rapinam verò violentam.
RESPONDEO dicendum, quòd furtum & rapina sunt vitia iustitiæ opposita, inquantum aliquis alteri facit iniustum. Nullus autem patitur iniustum volens, vt probatur in 5.
Ethic. Et ideo furtum & rapina ex hoc habẽt habent rationem peccati, quòd acceptio est inuoluntaria ex parte eius cui aliquid subtrahitur. Inuoluntarium autem dupliciter dicitur, scilicet per ignorantiam, & violentiam, vt habetur in 3.
Lib. 3. ca. 1. tom. 4.
Ethic. Et ideo aliam rationem peccati habet rapina, & aliā aliam furtũ furtum . Ergo propter hoc differũt differunt specie.
AD primum ergo dicendum, quod in alijs generibus peccatorum non attenditur ratio peccati ex aliquo inuoluntario, sicut attenditur in peccatis oppositis iustitiæ. Et ideo vbi occurrit diuersa ratio inuoluntarij, est diuersa species peccati.
AD secundum dicendum, quòd finis remotus rapinæ & furti idem est. Sed hoc non sufficit ad identitatem speciei, quia est diuersitas in finibus ꝓximis proximis . Raptor enim vult per propriam potestatem obtinere, fur verò per astutiam.
AD tertium dicendum, quòd raptus mulieris non potest esse occultus ex parte mulieris, quæ rapitur. Et ideo etiam si sit occultus ex parte aliorum, à quibus rapitur, adhuc remanet ratio rapinæ ex parte mulieris, cui violentia infertur.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est affirmatiua. De hac materia est nobis communis disputatio cum Iurisperitis vtriusque iuris in suis titulis de furtis. Vide Soto libr. 5. de Iustitia. q. 3.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

PRO explicatione definitionis furti arguitur primo. Ex. l. 1. ff. de furtis. vbi Paulus Iurisconsultus aliā aliam definitionem assignat, scilicet furtum est contrectatio fraudulosa lucri faciendi gratia, vel ipsius rei, vel possessoris eius, vel vsus illius. Eandem definitionem assignat Iustinianus, Instituta de obligationibus quæ ex delicto nascuntur. Item Theologi communiter addunt illi definitioni, inuito domino. Ergo definitio Diui Tho. diminuta est. ¶ Secundò qui iustè rem alienam accipit commodato, etiam si postea iniquè detineat, non dicitur fur neque punitur vt fur, ergo secunda conclusio tertij articuli falsa est. Tertio. Vsura vel iniqua emptio vel venditio non est furtum: & tamen est acceptio occulta rei alienæ: ergo mala est definitio.
Vltimo arguitur. Ex. l. si vendidero. ff. de furtis. & ex Augustino in sermone 19. de verbis Apostoli, & libr. 2. quæstionum Exodi quæstione 71. cuius verba habentur 14. quæstione 5. cap. si quid inuenisti. & capit. pœnale. Ex quibus locis habetur, quòd rapina est furtũ furtum & pars subiectiua illius, hoc est specifica, & tamen non est occulta: ergo mala est definitio rapinæ & furti. Respōdetur Respondetur , definitionem D. Tho. esse optimam, & magis secundum artem quam definitionem Iurisconsulti. Et probatur. Nam particula illa, fraudulosa, non pertinet formaliter ad rationem furti, sed ad quoddā quoddam vitium imprudentiæ, per quod aliquis vtitur simulatis vijs in factis ad intentionem suam exequendam. Cæterum in furto sufficit occultatio, neque opus est simulatione. Item illa particula lucri faciendi gratia, denique aliæ duæ particulæ, scilicet possessio & vsus rei, sufficienter intelliguntur nomine rei. Definitionem etiam D. Tho. ponit Isidorus, lib. 5. Etymologiarum, cap. 26. Sed loco illius particulæ occulta ponit clādestina clandestina . Quod autẽ autem Theologi solent addere, inuito domino, magis faciunt explicandi gratia, quam necessitatis: quia per se loquendo, non est occulta acceptio quando fit voluntario domino saltem interpretatiuè. Et per hoc patet ad primũ primum argumentũ argumentum . ¶ Ad secundũ secundum respondetur, quod iniqua detentio rei alienæ ignorante domino, peccatum est furti apud Deum in foro conscientiæ: quanuis in foro exteriori non puniatur vt fur, nisi quando accipit occultè. ¶ Ad tertium respondetur, quod vsura & emptio vel venditio iniqua, non necesse est quod fiat ignorante domino, sed sæpe fit domino sciente. Cæterum quādo quando fuerit occulta habebit malitiam etiam furti. ¶ Ad quartum respondetur, quod sæpe apud Latinos ista duo confunduntur, scilicet furtum & rapina, & alterum pro altero accipitur. Cæterum quod D. August. inquit in loco citato, quod per furtum intelligitur rapina in septimo præcepto Decalogi, quasi à parte totum, ita erit explicandũ explicandum , quia per furtũ furtum intelligitur etiā etiam omnis iniqua acceptio, & quicquid continetur sub iniqua acceptione sicut continetur rapina.

ARTICVLVS V.Vtrùm furtum semper sit peccatum.

Source
AD Quintum sic procedi
tur. Videtur, quòd furtũ furtum non semper sit peccatum. Nullum enim peccatum cadit sub præcepto diuino. Dicitur enim Eccles. 15. Nemini mādauit mandauit impiè agere. Sed Deus inuenitur præcepisse furtum. Dicitur enim Exod. 12. Fecerunt filij Israel sicut præceperat Dominus Moysi, & expoliauerunt | Ægyptios. Ergo furtum non semper est peccatum.
¶ 2 Præterea. Ille qui inuenit rẽ rem non suam, si eam accipiat, videtur furtum committere: quia accipit rem alienam. Sed hoc videtur esse licitum secundũ secundum naturalem æquitatem, vt Iuristæ dicunt. Ergo videtur, quòd furtum non semper sit peccatum.
¶ 3 Præterea. Ille qui accipit rem suam, non videtur peccare: cùm non agat contra iustitiam, cuius æ qualitatem non tollit. Sed furtum committitur etiam, si aliquis rem suam occultè accipiat ab altero detentam vel custoditam. Ergo videtur quòd furtum non semper sit peccatum.
SED cōtra contra , est quod dicitur Exodi 20. Non furtum facies.
RESPONDEO dicendum, quòd si aliquis consideret furti rationem, duas rationes peccati in eo inueniet. Primò quidẽ quidem propter contrarietatem ad iustitiam, quæ reddit vnicuique quod suum est. Et sic furtum iustitiæ opponitur, inquantum furtum est acceptio rei alienæ. Secundò ratione doli seu fraudis, quam fur cōmittit committit , occultè, & quasi ex insidijs rem alienam vsurpando. Vnde manifestum est, quod omne furtum est peccatum.
AD primum ergo dicendum, quòd accipere rem alienam vel occultè, vel manifestè autoritate iudicis hoc decernentis, non est furtum, quia iam fit sibi debitum per hoc, quòd sententialiter sibi est adiudicatum. Vnde multò minus fur tum fuit, quòd filij Israel tulerunt spolia AEgyptiorum ex præcepto Domini, hoc decernentis, pro afflictionibus, quibus Ægyptij eos sine causa afflixerant. Et ideo signanter dicitur Sapientiæ. 10. Iusti tulerunt spolia impiorum.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd circa res inuentas est distinguendum. Quædam enim sunt quę nunquam fuerunt in bonis alicuius, sicut lapilli & gemmæ, quæ inueniuntur in littore maris. Et talia occupanti conceduntur. Et eadem ratio est de thesauris antiquo tempore sub terra occultatis, quorum non extat aliquis possessor, nisi quòd secundùm leges ciuiles tenetur inuentor dare medietatem domino agri, si in alieno agro inuenerit. Propter quod in parabola Euangelij dicitur Matth. 13. de inuentore thesauri absconditi in agro, quòd emit agrum, quasi vt haberet ius possidendi totum thesaurũ thesaurum . Quæ dam verò res inuentæ fuerunt de propinquo in alicuius bonis. Et tũc tunc si quis eas accipiat non animo retinendi, sed animo restituendi domino, qui eas pro derelictis non habet, non committit furtum. Et similiter si pro derelictis habeantur, & hoc credat inuentor, licet sibi eas retineat, non committit furtum: aliàs autem committitur peccatum furti. Vnde
August. dicit in quadam homil. & habetur 14. quæstione. 5. Si quid inuenisti, & non reddidisti, rapuisti.
AD tertium dicendũ dicendum , quòd ille qui furtim accipit rem suam apud | alium depositam, grauat depositarium: quia tenetur ad restituendum, vel ad ostendendum se esse innoxium. Vnde manifestum est quòd peccat, & tenetur ad releuandum grauamen depositarij. Qui verò furtim accipit rem suam apud alium iniustè detentam, peccat quidem, non quia grauet eum qui detinet (& ideo non tenetur ad restituendum aliquid vel ad recompensandum) sed peccat contra communem iustitiam, dum ipse sibi vsurpat suæ rei iudicium, iuris ordine prætermisso. Et ideo tenetur Deo satisfacere, & dare operam, vt scandalum proximorum, si inde exortum fuerit, sedetur.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Furtum habet duas rationes peccati, scilicet, iniustitię, & doli.
Secunda conclusio in solutione ad secundum. Res inuentæ quæcunque non fuerunt alicuius, sicut sunt gemmæ inuentæ in littore maris efficiuntur ipsius inuenientis, & occupantis.
Tertia conclusio ibidem. Eadem est ratio de thesauris antiquis occultatis in terra, quorum nullus est possessor, sed tamen secundùm leges ciuiles dimidia pars reddenda est domino agri.
Quarta conclusio. Si quis res inuentas, quæ de propinquo fuerunt alicuius domini accipiat animo restituendi, non committit furtum.
Quinta conclusio ibidem. Non committit furtum qui res inuentas quæ pro derelictis habentur sibi accipit.
Sexta conclusio. Qui aliter quam dictũ dictum est accipit rem alienam, committit furtum.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

CIrca primam conclusionem nota, quod prima consideratio peccati in furto, est generica, secũda secunda vero specifica: vnde ex illis consurgit vnica species peccati. Circa solutionẽ solutionem ad primum. vide Cano lib. 2. de locis. cap. 4. & Soto lib. 3. de iustitia, quæst. 3. art. 3. ad primum. & lib. 2. quæst. 3. artic. 8.
Circa secundam conclusionem arguitur sic. Reges Catholici Hispaniæ tulerunt legem, ne quis in mari Indico Occidentali quæreret margaritas, nisi esset talis vel talis conditionis, ergo ibi margaritæ inuentæ non erunt inuentoris. Respondetur, quòd secunda conclusio est vera stando in solo iure naturæ, & etiam in iure communi, vt habetur in. l. item lapilli. ff. de rerum diuisione. & Instituta eod. titulo. §. item lapilli. & est Arist. 1. Politicorum, in initio. & omnium Philosophorum & Iurisperitorum & Theologorum. Vide Diuum Antoninum in. 2. par. titulo. 1. cap. 15. §. secundo.
¶ Ad argumentum vero respōdetur respondetur , quòd lex illa particularis est, & potest iustificari propter bonum commune huius Regni vel illius, ad quod pertinet vt non quilibet quærat huiusmodi margaritas. Simili modo poterit Rex condere legem, vt in suo regno nullus alienigena quærat margaritas. Notandum est tamen, quòd lex illa Hispaniæ prohibet quærere margaritas, non autem forte repertas sibi accipere. Item etiā etiam est notandum, quòd illa lex omnino pœnalis est, neque obligat ad restituendas margaritas ante cōdemnationem condemnationem iudicis, sicut lex quę prohibet piscationem aut venationem.
Circa tertiam conclusionem notandum est, quòd thesaurus dupliciter dicitur. Vno modo propriè: alio modo impropriè. Thesaurus propriè, dicitur vetus depositio pecuniæ cuius non extat memoria ita vt dominum non habeat. Sed nomine pecuniæ intelligamus id quod pecunia æstimatur. Ita definit Iurisconsultus in. l. nunquam. §. thesaurus. ff. de acquirendo rerum dominio. & in. l. vnica. C. de thesauris. lib. 10. & Instituta de rerum diuisione. §. thesaurus. Thesaurus vero impropriè, dicitur in eisdem legibus citatis depositio pecuniæ quam quisque lucri gratia, vel metus, vel custodiæ, sub terra cō didit condidit . Possumus etiam nos addere honoris ostentandi gratia.
Sit ergo prima conclusio. Qui inuenit | thesaurum impropriè dictum, tenetur ad restitutionem vero domino, vel hæredibus eius. Pro cuius explicatione nota, moris fuisse olim apud gentes, & forte nunc etiam est: vt in sepulchris simul cum cadaueribus multas diuitias conderent ad ostentationem honoris & gloriæ suæ, vel suorum in posterum, aut etiam ad reipublicæ defensionem: si quando in magno periculo constituta indigeret diuitijs. Ponebantur autem in sepulchris vt ibi tutius seruarentur ad ingentem necessitatem reipublicæ: vnde non erat fas sine vrgenti tali necessitate illas educere. Cuius exemplum est apud Iosephum libro. 7. antiquitatum, capit. vltimo. vbi refert Salomonem ædificasse patri Dauid magnificum sepulchrum, & ibi plurimas diuitias condidisse, quibus, postea mille & trecentos annos, vsus est Hyrcanus sacerdos, quando Antiochus obsidebat Hierusalem cui data fuit pecuniæ ingens summa, vt solueret obsidionem, & sic reparauit ciuitatem. Probatur ergo conclusio ex. l. nunquam. vbi supra, vbi expressè Iurisconsultus dicit, quòd qui accipit huiusmodi thesaurum, furtum committit. Et confirmatur. Quia huiusmodi thesaurus non habetur pro derelicto. Hinc inferunt aliqui corollarium quòd Hispani qui apud Indos Occidentales extraxerunt thesauros de sepulchris, tenentur ad restitutionem. Et ratio est, quia adhuc erant hæredes illius thesauri, scilicet filij dominorum, vel ipsamet respublica. Sed tamen nobis vi detur, quòd non est vniuersaliter verum hoc corollarium: sed dicimus, quòd vbi constiterit diuitias illas superstitionis causa esse depositas: non tenentur qui illas inuenerunt restituere. Probatur. Quia tales diuitiæ nullius rei vera causa depositæ sunt: ergo habentur pro derelictis, ex quibus nullus vsus expectatur fore hæredibus aut reipublicæ: nisi tantum quòd illæ diuitiæ sacrificabantur idolis & falsæ religioni: & tales fuisse aliquos thesauros depositos in sepulchris apud Indos valde probabile est, ex his quæ nobis narrant qui inde aduenerunt.
Secunda conclusio. Stando in solo iure naturæ, thesaurus propriè dictus efficitur ipsius inuentoris. Hæc est omnium expressa sententia, & habetur in. l. nunquam. vbi supra. Et ratio est. Quia quæ in nullius bonis sunt, statim efficiuntur occupantis, sicut facta est diuisio rerum.
Tertia conclusio. Secundum tamen ius commune positiuum & Hispanicum, thesaurus inuentus arte magica totus adiudicatur fisco. Hæc conclusio probatur ex. l. vnica. Codice de thesauris. & in. l. nemo. Codice de maleficis & mathematicis. Item in l. Regia 44. titulo. 28. Partita. 2. Sed nota, quòd cum istæ leges sint pœnales contra artem magicam non obligant ante condemnationem iudicis.
Quarta conclusio. Si eadem iura attendamus thesaurus inuentus in proprio fundo, totus est inuentoris, si autem inueniatur in alieno: tunc si ex proposito quæ rebatur, totus est reddendus domino agri: si autem à casu fuerit repertus diuidendus est æqualiter inter inuentorem & dominum agri. Hæc habetur in. l. vnica. Codice de thesauris. §. thesaurus. & in. l. Regia 44. supra.
Sed nota circa secundam partem conclusionis vbi dicitur, quòd thesaurus ex proposito inuentus, totus adiudicetur domino agri: quod non est intelligenda ipso facto ante sententiam iudicis, quoniam illæ leges sunt pœnales contra illum qui in agro alieno quærit thesaurum. Cæterùm quantũ quantum ad illud quod inquit thesaurum diuidendũ diuidendum , non opus est sententia iudicis: sed in foro conscientiæ tenetur ipse inuentor dimidiam partem reddere domino agri. Ratio huius est, quia finis legis non est punire, sed componere ciues inter se. Nam dominus agri poterat pro se adducere, quod cum ager esset proprius, etiam thesaurus, qui ibi latebat sibi debebatur. Contra ipse inuentor diceret pro se, quòd fortuna sibi fauit, vt totus thesaurus sibi deberetur: & ideo lex voluit componere istam discordiam, & ipso facto adiudicare dimidiam partem, vni & dimidiam alteri.
¶ Quinta cōclusio conclusio . Si eadẽ eadem iura attẽdamus attendamus , qui inuenit thesaurũ thesaurum in agro quẽ quem emit, siue sciens ibi latere, siue nesciens: efficitur domi| nus ipsius thesauri. Probatur primò. Qui inuenit in agro proprio thesaurum, fit dominus totius, sed iste inuenit in agro proprio, ergo &c.
Secundò. Finis legum est, componere discordiam ciuium inter se, sed quando homo iam emit agrum, nulla est discordia, ergo cessat finis legum.
Confirmatur ex D. Thoma supra quæ stione. 66. articulo. 5. in solutione ad secundum, vbi ait, quòd propterea in parabola Matth. 13. dicitur, quòd qui inuenit thesaurum emit agrum illum, scilicet, vt totum possideret. & ita sentit Iurisconsultus in. l. tutore. ff. de rei vendicatione.
Sed contra istam confirmationem arguitur primò. Venditor agri ex ignorantia patitur inuoluntarium: non enim venderet si sciret latere thesaurum: ergo ipse emptor tenetur restituere dimidiam partem. Probatur consequentia. Quia tacendo fuit causa inuoluntarij alterius.
Secundò. Esto non teneatur ipse emptor restituere quando ignorans latere thesaurum emit agrũ agrum illum: tamen quando sciens latere emit agrum, tollit ius quod venditor habet ad dimidiam partem thesauri: ergo tenebitur restituere.
Tertiò. Venditor non vendidit thesaurum cum agro, ergo emptor non acquisiuit maius ius, quam antea habebat ad thesaurum.
Ad primum respondetur, quòd emptor non est causa inuoluntarij quod patitur venditor: quia non tenetur reuelare illi quod ipse sua industria cognouit, maximè quia non pertinet ad substantiam rei venditæ thesaurus absconditus, quia ager appretiatur secundùm superficiem quam habet maius vel minus fructificā fructificam , non vero secundùm ea quæ accidentario ibi recondita sunt. Quemadmodum si quis emeret equum, quem scit bibisse margaritam in flumine, non tenetur reuelare domino equi: quia non pertinet ad substantiam equi, neque ad valorem illius. De qua revide Soto libro. 6. de iustitia, quæstione. 3. articulo. 2. circa finem, quanuis Soto ipse libro. 5. de iustitia, quæstione. 3. articulo. 3. ad secundum. tenet aliquid contrarium nostræ conclusioni, sci licet quòd qui emit agrum alienum in quo postea inuenit thesaurum: tenetur restituere dimidiam partem venditori. Sed tamen hoc non probat sufficienter: quia talis medietas thesauri nullo titulo debetur ipsi venditori agri.
Ad secundum respondetur, quòd si ille qui ignorans emit agrum, non tenetur aliquid reddere venditori, non etiam tenebitur reddere si sciens latere thesaurum emit agrum. Ratio est, quia ignorantia emptoris, non tollit aliquod ius quod antea habebat venditor, ergo si ignorans non tenetur, non tenebitur sciens.
Ad tertium respondetur nego cōsequentiam consequentiam , quia emptor non acquirit dominium thesauri ex venditione alterius, sed ex inuentione in agro proprio, neque ipse venditor antea erat dominus thesauri: alioquin non esset thesaurus propriè dictus, de cuius ratione est quòd non habeat dominum. Vide Syluestrum in verbo, inuẽtum inuentum , §. 8. & in Rosa aurea in tractatu de quæstionibus impertinentibus, casu. 39.
Sexta conclusio. Princeps potest iustam legem condere, vt cōmunis communis thesaurus propriè dictus inuentus in suo regno ad se pertineat. Hæc conclusio est contra Syluest. vbi supra, quem citat & sequitur Soto vbi supra. Imo ipse addit, quòd nullam partem thesauri inuenti potest princeps sibi applicare. Insuper dicit se neque scire neque approbare, quòd Princeps possit etiam vrgente necessitate reipublicæ, huiusmodi tributum imponere.
Sed nihilominus probatur conclusio. Nam sicut iure naturæ omnia dicuntur esse communia, nihilominus iure gentium facta est diuisio rerum in communi, ita etiam ius gentium quo res efficiuntur occupantis, potest determinari iure positiuo Regni & prouintiæ, ergo Rex poterit sine detrimento iuris naturalis, aut gentium, applicare sibi huiusmodi thesauros tanquam personæ quæ gerit vicem reipublicæ.
Secundò probatur. Nam de facto est lex Hispaniæ libro. 6. ordinationum Regaliũ Regalium , tit. 12. nu. 7. quæ decernit, quod thesaurus inuentus in quouis loco Regni Regi acquiratur, data quinta parte vel quarta inuẽtori inuentori . | Neque valet dicere quòd intelligitur illa lex de inuentis thesauris in loco communi reipublicæ, quoniam vsus est in contrarium, quod vbicunque inueniatur thesaurus Rex sibi illum applicat. Paludanus in. 4. distinctione. 15. quæstione. 3. articulo. 5. inquit, esse communem vsum in toto orbe. Idipsum dicit Diuus Antoninus in 2. parte, titulo. 3. §. 5. capite. 1. Neque valet etiam dicere, quod illa est lex pœ nalis: quia lex pœnalis semper prohibet aliquem actum malum, vel habentem speciẽ speciem mali: sed illa lex nullum actum prohibet, sed solum dicit, quòd thesaurus inuentus acquiratur Regi.
Sed probatur tertiò specialiter contra sententiam Soto. Nam Rex imponit tributa iusta & exigit illa de rebus magno labore partis, vt de tritico, ergo multo melius poterit imponere tributa super rebus forte inuentis.
Et si quis arguat contra nostram sententiam, quòd sua natura thesaurus inuentus est inuentoris, ergo iniqua est lex quæ prohibet huiusmodi dominium. Patet consequentia. Quia est contra legem naturæ. Respondetur primò, quòd idem argumentum probaret, quòd etiam est iniquum ius gentium per quod facta est diuisio rerum, quæ iure naturæ communes erant.
Secundò respondetur, quòd cum dicitur iure naturæ thesaurus inuentus fieri inuentoris: intelligen dum est negatiuè, non omnino positiuè: hoc est, quod ius naturæ non præcipit positiuè, quòd thesaurus sit inuentoris: sed quia iure naturæ non est alterius, statim efficitur occupantis.
Tertio respondetur clarius, quòd quanuis iure naturæ qui inuenit thesaurum statim acquirat dominium: tamen ius particulare inuentoris potest impediri alio iure naturali vniuersaliori, vt v. g. nisi propter bonum commune expediat, quòd thesaurus efficiatur reipublicæ, aut Principis: tunc enim lex positiua quæ hoc determinat fundatur in iure naturali. Est exemplum in naturalibus, Aqua habet naturalem inclinationem specificam ad motum deorsum: & nihilominus propter bonum vniuersi ascendit sursum: neque in isto mo tu sursum sit aliqua violentia aquæ: quia etiam habet naturalem inclinationem ad illum motum inquantum est pars vniuersi. Sic etiam homo habet naturalem inclinationem, & ius naturale ad conseruandam & defendendam propriam vitam: & nihilominus obligatur iure naturali pati mortem propter bonum commune, inquantum est pars reipublicæ. Et per hoc patet ad aliud argumentum quod posset fieri ex lege, intelligitur. ff. de iure fisci. vbi dicitur Regi tribuatur dimidia pars thesauri inuenti in loco Regis, vel fisci. Respōdemus Respondemus enim, quod istud ius commune limitatur iure Regni particularis. De qua re vide Nauarro in manuali, capite 17. à numero 172. vsque ad finem capitis, vbi tenet nostram quintam & sextam conclusionem. Ex dictis etiam sequitur, quomodo sit intelligendum quod dicitur in capit. cum tu. de vsuris. & in multis alijs. 14. quæstione. 5. vbi præcipitur quòd res quæ non habent certos dominos conuertantur in vsus pios pauperum: non enim intelligitur hoc de thesauris propriè dictis: sed de illis rebus quæ habent dominos sed ignotos, & in huiusmodi maximè verificantur illi canones quando illæ res sunt ablatæ per iniquitatem, vel per aliquam acceptionem ex qua virtute contractus oritur obligatio iustitiæ in accipiente, vt reddat quod recipit.
Septima conclusio. Non obstantibus quæ dicta sunt, ille qui inuenit thesaurum non tenetur statim dare Regi totum thesaurum accepta sibi quarta vel quinta parte: quousque exigatur ab illo. Ratio est, quia huiusmodi lex imponit tributum: non est autem in vsu vt tributa soluantur nisi exigantur à ministris Regis. Tenebitur autem dare dimidiam partem Regi si inuenit thesaurum in fundo Regis: quia illa dimidia pars non est tributum, sed debitum ex iustitia commutatiua, sicut est debitum quod detur dimidia pars domino agri.
Octaua conclusio. Mineralia auri vel argenti, vel metallorum venæ, si solum ius naturæ attendamus, sunt illorum quorum sunt loci vbi inueniuntur. Ratio est, quia huiusmodi sunt veluti fructus ipsius terræ, vt, verbi gratia, quercus & herba: si au| tem attendamus ius commune positiuum, similiter iudicandum est de mineralibus, atque de thesauris, vt patet ex eisdem legibus, quas supra citauimus: si denique attendamus ius Regni Hispaniæ multo aliter determinatur. Nam in. l. 6. titulo. 28. Partita. 3. dicitur, quòd ad Regem pertineant venæ metallorum & mineralium. & in. l. 8. titulo. 1. libro. 6. ordinationum Regalium dicitur, quòd nemini liceat absque priuilegio Regis ea quærere: & inde sibi aliquid accipere. Deinde titul. 12. ibidem conceditur cuiq́ue facultas quærendi vbicunque: dummodo fiat sine detrimento agri alieni, & de voluntate domini, & dummodo deductis expensis duas tertias reddat Regi, & sibi possit vnam accipere. Sed Nihilominus nostris temporibus vidimus, quod hæc lex non fuit seruata cum illo, qui inuenit minam argenti, quæ vulgo dicitur guadalcana, & fuit data illi minima quæ dam portio pecuniæ, & Rex accepit dominium illius. Ratio harum rerum esse potest, quia huiusmodi mineralia maxime auri & argenti, sunt fructus opimi valde ipsius terræ, qui non decent nisi Regiam maiestatem & magnificentiam, & hoc propter bonum commune reipublicæ.
SVperest iam disputare circa quartā quartam cō clusionem conclusionem D. Tho. de rebus inuentis quas adhuc habere dominum verosimile est, quæ bona vulgo dicũtur dicuntur , bienes mostrencos. De his igitur bonis hoc supponendum est, quòd qui illa inuenit, tenetur inquirere verum dominum: & si inuenerit reddere. Hæc est communis omnium sententia. Sed arguitur contra illam. Ille qui inuenit hæc bona potest ea relinquere vbi inuenit: nec tenebitur ad restitutionem, etiam si res illa pereat: quia non tenebatur ex iustitia sed tantum ex charitate seruare illa bona domino suo, ergo etiamsi semel acceperit ista bona, non tenebitur ex iustitia quærere dominum. Respondetur nego cō sequentiam consequentiam . Quoniam postquam semel accepit, vt illa acceptio sit iusta debet se obligare ratione rei, quærere dominum illius, quia si non accepit illam ista intentione: iam est acceptio iniusta, & tenebitur ratione iniustæ acceptionis restituere. Du bium autem est, vtrùm post factam diligentiam inquirendi dominum, si non inuenerit possit sibi retinere? Ad quod fere omnes respondent, quòd tenetur restituere pauperibus. Syluester in verbo inuentum, dicit hanc sententiam esse communem, & arguitur primo pro illa ex Augustino. 14. quæstione. 5. can. si quid inuenisti & non reddidisti, rapuisti: & canone multi. hoc ipsum habetur: & præterea in canone communia, de successionibus. &. l. 1. Regia titulo penultimo, Partita. 6. præcipitur, quòd bona peregrini morientis absque testamento, si non comparuerit hæ res: per episcopum pauperibus distribuantur. Secundò. Bona per iniquitatem accepta aut etiam mutuo, reddenda sunt pauperibus si non comparuerit dominus, ergo etiam aliæ res inuentæ. Antecedens patet ex capit. cum tu. de vsuris. & in multis alijs 14. quæstione. 5. Quod si aliquis respondeat negando consequentiam: quia antecedens definitum est iure Canonico, non autem consequens. Contra. Nam saltem sequitur, quòd teneatur illa bona conuertere in vsus reipublicæ. Patet sequela. Quia iure naturæ, bona quorum dominus non comparet redeunt ad ipsam rempublicam. ¶ Tertiò. Talia bona sunt expendenda secundùm voluntatem interpretatiuam domini, quando voluntas expressa haberi non potest: sed merito præsumitur voluntas domini esse, vt illa bona in pios vsus expendantur, ergo inuentor tenetur bona illa pauperibus restituere. Altera sententia est Soto vbi supra artic. 3. ad secundum, vbi ait, sub consilio tantum esse vt illa bona dentur pauperibus: neque esse sub præcepto, vt homo etiam diues teneatur illa bona reddere pauperibus.
PRO decisione quæstionis sit prima cō clusio conclusio . Stando in solo iure naturæ, & etiam communi Ciuili & Canonico, res inuentas in nostro casu, non est necesse dare pauperibus: sed licitum erit inuentoribus sibi retinere. Probatur. Quia nulla ratio, nullus textus est, qui conuincat oppositum. Et confirmatur. Nam iure naturæ res quæ in nullius bonis sunt, efficiuntur occupantis: sed huiusmodi res inuentæ | de quibus iam non est spes quòd appareat dominus illarum, reuera in nullius bonis computantur: sed habentur pro derelictis ergo efficiuntur ipsius inuentoris primo occupantis.
Secunda conclusio. Nihilominus seruandæ sunt leges iustæ cuiusque Regni & prouintiæ circa huiusmodi res inuentas. Ita tenet Caietanus hic & Nauarro in manuali, capit. 17. numero. 174. Imo dicit quòd non opus est expectare sententiam iudicis ad huiusmodi res restituendas secundùm normam legis. Vt v. g. est lex apud Hispanos libro. 4. fori Regalis titulo. 13. lege. 2. & libro. 6. ordinationum Regalium titulo. 12. l. 1. quòd huiusmodi res inuentæ tradantur iudici, qui post vocem præconis in diebus feriatis, hoc est, de mercado, o feria, si non comparuerit dominus tradat illas res illi, cui ex priuilegio Regis competunt, & ita faciendum est in foro conscientiæ: quia sunt leges istæ iustæ neque sunt tributariæ aut pœnales, vt expectetur quod petatur tributum: sed statim dandæ sunt iudici. Sed notandum est quòd istæ leges loquuntur de rebus, quæ vulgo dicuntur, bienes mostrencos, cuius appellatione non veniũt veniunt nisi animalia, vt iumenta & pecudes. Vnde si quis inuenerit annulum aut gemmam, poterit sibi retinere facta diligentia inueniendi dominum. Quod si postea comparuerit dominus, valde probabilis est sententia quæ tenet, quòd illi reddenda sunt bona sua: si comparuerit ante tempus præscriptionis.
AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum respōdetur respondetur , quòd illa iura intelliguntur nisi inuentor fecerit sufficientem diligentiam inquirendi dominum: leges vero ibidem citatæ loquuntur de bonis quæ licet in præsenti non habeant certum dominum: constat tamen de proximo habuisse certum dominum. Nos autem loquimur de bonis, de quorum domino certo non constat, neque de præsenti, neque de propinquo.
Ad secundum argumentum bene ibidem responsum est. Sed ad replicam respondetur: quòd non omnia bona quorum dominus non comparet, cedunt in vsum aut dispositionem reipublicæ: sed illa tantùm, quæ sunt superflua possidenti. Dicuntur autem superflua possidenti illa, quæ ipse tenetur restituere vel reddere, siue ratione iniquæ acceptionis siue mutuò acceperit, aut ex alio contractu iusto. Nos autem contendimus, quòd ille qui inuenit rem aliquam, non comparente domino illius, efficitur dominus illius titulo inuentionis.
Ad tertium respondetur, quòd voluntas interpretatiua antiqui domini, ea præ sumitur esse: vt disponatur de re amissa eo modo, quo melius & faciliùs possit redire ad dominum suum, quòd si distribuatur pauperibus, omnino nulla est spes reliqua: quòd res illa perueniat ad verum dominum. Nam obligare ipsum inuentorem, vt si postea comparuerit dominus, ipse restituat illi: esset intolerabile, ergo melius est & magis in fauorem domini antiqui, vt ipse inuentor acquirat dominium rei, reuocabile tamen, si comparuerit dominus intra tempus præscriptionis.
Notandum est circa solutionem ad tertium, vbi dicit Diuus Thomas duo. Alterum est, quòd qui accipit rem propriam furtim à depositario, grauat ipsum depositarium: & tenetur ad reuelandum hoc grauamen. Qui autem accipit rem propriam ab iniquo possessore non grauat ipsum, licet peccet contra iustitiam communem vsurpando sibi iudicium, iuris ordine prætermisso. Notandum inquam est circa hanc definitionem, quòd est differentia inter depositarium & iniquum possessorem quantùm ad hoc, quòd depositario fit iniuria contra iustitiam commutatiuam ratione sui officij. Iniquo autem possessori non fit talis iniuria. Ex quo sequitur, quòd si depositarius incurrat aliquod aliud detrimentum ex eo quòd ego accepi rem meam furtim ab illo, teneor ad restitutionem illius detrimenti, & non sufficit reuelare illi quòd ego accepi rem meam. Si autem fur incurrat aliquod detrimentũ detrimentum ex eo quod ego accepi furtim ab illo rem meam: non teneor ad aliquam restitutionem illi faciendam: sed sufficit reuelare illi per meipsum vel per alium, quod ego accepi rem meā meam , | ne teneatur ex ignorantia iterum restituere. Et hoc intelligitur quando ego non sum passurus aliquod detrimentum ex tali reuelatione: tunc enim malitiæ suæ deputet ipse fur, quòd iterum teneatur restituere ex ignorantia sua.
DVbium est circa eandem solutionẽ solutionem , An qui non potest iuris ordine seruato recuperare rem suam, possit illam secretò accipere? Et videtur quòd non. Primò, quia aliàs sequeretur quòd etiam posset homo priuata autoritate vindicare se de illo, qui fecit sibi iniuriam: quando non potest alia via obtinere sententiam iudicis. Secundò sequeretur, quòd possem ego per vim in eodem casu accipere rem meam ab iniquo possessore, quando non possum aliter rem meam recuperare.
Respondetur vnica conclusione affirmatiua. Et probatur primò, quia per talem acceptionem nulli fit iniuria. Nam non fit ipsi iniquo possessori, vt D. Thom. docet expressè in articulo. Neque fit iudici: quia ipse iudex vel non potest facere suum officium vel non vult, ergo nulla fit illi iniuria. Secundò probatur. Nam recompensatio rei pro re, licita est etiam priuata autoritate, ergo licita erit acceptio ipsius rei propriæ: quā do quando nulla est alia via recuperandi: hæc est sententia communis: & ita sentit Caietanus hic. Sed notandum est necessarium esse ad hoc quòd sit licitum rem propriam accipere prædicto modo, quòd homo sit certus rem esse propriam: & quòd aliter illam recuperare non potest. Vnde respondetur ad primum argumentum negando sequelam. Et ratio discriminis est, quòd in recuperatione honoris, vtitur homo vindicta: quæ nunquam est licita propria autoritate: at in recuperatione rei nulla est vindicta: sed tantum recompẽsatio recompensatio sine damno alterius aut læsione. Ex quo sequitur, quòd siego possum recuperare meum honorem cum tali damno proximi: quale ipse tenetur pati ante sententiam iudicis, vt restituat mihi honorem: licitum erit mihi recuperare meum honorem illo modo: v. g. probādo probando illi per testes quòd mentitus est: ipse enim tenebatur dicere quòd mentitus est.
Ad secundum negatur sequela. Et ratio est, quia quando per vim recupero rem meam: perturbo pacem reipublicæ: non autem quando furtim & occultè accipio. Verum est tamen quòd si vis non sit scandalosa vel multum nociua ipsius proximi, licitum erit per vim arripere rem meam: quando aliter recuperare non possum.

ARTICVLVS VI.Vtrùm furtum sit peccatũ peccatum mortale.

Source
AD Sextum sic proceditur.
Locis suprà art. 5. inductis.
Videtur quòd furtum non sit peccatum mortale. Dicitur enim Prouerb. 6. Non grandis est culpæ, cum quis furatus fuerit. Sed omne peccatum mortale est grandis culpæ. Ergo furtum non est peccatum mortale.
¶ 2 Præterea. Peccato mortali mortis pœna debetur. Sed pro furto non infligitur in lege pœna mortis, sed solum pœna damni, secundùm illud Exod. 22. Si quis furatus fuerit bouem aut ouem, quinque boues pro vno boue restituet, & quatuor oues pro vna oue. Ergo furtum non est peccatum mortale.
¶ 3 Præterea. Furtum potest cō mitti committi in paruis rebus, sicut & in magnis. Sed inconueniens videtur quod pro furto alicuius paruæ rei, puta vnius acus, vel vnius pennę, aliquis puniatur morte æterna. Ergo furtum non est peccatum mortale.
SED cōtra contra est, quòd nullus damnatur secundùm diuinum iudiciũ iudicium nisi pro peccato mortali. Condemnatur autem aliquis pro furto: secũdùm secundùm illud Zachar. 5. Hæc est maledictio, quæ egreditur super faciẽ faciem omnis terræ: quia omnis fur, sicut | ibi scriptum est, iudicabitur. Ergo furtum est peccatum mortale.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà
habitum est, peccatum mortale est quod contrariatur charitati, secũdum secundum quod est spiritualis animę vita. Charitas autem consistit principaliter quidem in dilectione Dei, secundariò verò in dilectione proximi, ad quam pertinet, vt proximo bonum velimus, & operemur: per furtum autem homo infert nocumentum proximo in suis rebus, & si passim homines sibi inuicem furarentur, periret humana societas. Vnde furtum tanquam contrarium charitati est peccatum mortale.
AD primum ergo dicendum, quod furtum dicitur non esse grādis grandis culpa duplici ratione. Primò quidem, propter necessitatem inducentem ad furandum, quæ diminuit, vel totaliter tollit culpam, vt infrà
Artic. sequenti.
patebit. Vnde subditur: Furatur enim, vt esurientem impleat animā animam . Alio modo dicitur furtum non esse grā dis grandis culpa per cōparationem comparationem ad reatum adulterij, quod punitur morte. Vnde subditur de fure, quòd deprehensus reddet septuplum: qui autem adulter est, perdet animam suam.
AD secundum dicendum, quòd pœnę præsentis vitę magis sunt medicinales, quàm retributiuæ. Retributio enim reseruatur diuino iudicio, quod est secundum veritatem in peccantes. Et ideo secundum iudicium præsentis vitæ, non pro quolibet peccato mortali infligitur pœ na mortis, sed solùm pro illis, quæ inferunt irreparabile nocumẽtum nocumentum , vel etiam pro illis quæ habent aliquam horribilem deformitatẽ deformitatem . Et ideo pro furto quod irreparabile damnum non infert, non infligitur secundum præsens iudicium pœna mortis, nisi vt furtum aggrauatur per aliquam grauem circunstantiā circunstantiam : sicut patet de sacrilegio, quod est furtum rei sacræ, & de peculatu, quod est furtum rei communis: vt patet per
Tract. 50. à medio tomo. 9.
Augustinũ Augustinum super Ioannem, & de plagio, quod est furtum hominis, pro quo quis morte punitur: vt patet Exodi 21.
AD tertium dicendum, quòd illud quod modicum est, ratio apprehendit quasi nihil. Et ideo in his quæ minima sunt, homo non reputat sibi nocumentum inferri. Et ille qui accipit, potest pręsumere hoc non esse cōtra contra voluntatem eius, cuius est res. Et pro tanto si quis furtiuè huiusmodi res minimas accipiat, potest excusari à peccato mortali. Si tamen habeat animum furā di furandi & inferendi nocumentum proximo, etiam in talibus minimis potest esse peccatum mortale, sicut & in solo cogitatur per consensum.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Furtum secundũ secundum speciem suam & obiectum est peccatum mortale.
Secunda conclusio in solutione ad tertium. Si quis res minimas furtim accipiat, potest excusari à peccato mortali. ¶ Tertia ibidem. Si autem aliquis habeat animum furandi & inferendi nocumentum proximo etiam in rebus minimis, potest esse peccatũ peccatum mortale: sicut etiam in sola cogitatione.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

CIrca solutionem ad primum. Nota, quod furtum est minimum peccatum inter peccata quæ committuntur contra proximum: quia fur lædit in minimis bonis. Cæ terum hoc intelligitur cæteris paribus & ex natura rei. Quia tantum potest esse furtum quod superet aliquam infamiam.
Circa solutionem ad secundum. Nota, quod latrones & raptores & grassatores apud omnes nationes ferè plectũtur plectuntur pœna mortis. Vt patet in. l. capitali. §. famosos. ff. de pœnis.
DVbitatur autem de furibus, an merito interficiantur. Et arguitur primo pro parte negatiua. Nam in lege veteri quæ fuit rigida valde, non interficiebantur: vt patet Exodi 22. Vbi qui furabatur pecuniam, puniebatur pœna dupli. Qui bouem pœna quintupli: qui ouem pœna quadrupli. Postea vero tempore Salomonis, vt significatur Prouerb. 6. Puniebatur pœna septupli. Præterea etiam in. l. sed nouo iure. C. de seruis fugitiuis. & in authentico. sed nulli iudici liceat. collatione. 9. Decernitur, vt fures non interficiantur. Ergo iniquum est illos occidere. Secundo vita hominis multo pretiosior est rebus temporalibus, ergo non est æquum auferre vitam ab illo, qui tantum nocuit in rebus temporalibus. Tertio. Nam fur non perturbat pacem temporalem neque est sacrilegus furando res sacras, neque expoliat publicum ærarium. Ergo nimis durum videtur, vt occidatur. Alexand. Alensis in 3. par. quæst. 47. artic. 4. membro 4. negat esse licitum occidere fures. Scotus in. 4. dist. 15. quæst. 3. Vniuersaliter negat esse licitum occidere malefactores, nisi tantum illos quos lex Vetus declarauit esse occidendos. ¶ De hac opinione iam supra diximus in quæst. 64. quam falsa sit & omnino intolerabilis. Syluester etiam in verbo, furtum. quæstione 3. quòd attinet ad fures, tenet eandem sententiam. Soto in libr. 5. de Iustitia & iure. quæstione. 3. artic. 3. ad quartum. nimis ægrè fert, quòd fures occidantur & inuehitur in Baldum: quia eius sententia fuerit in causa, quòd ista lex sit in vsu quòd fur pro tertio furto occidatur, aut pro vno ingenti. Erasmus etiam in annotationibus ad Titum 3. inquit, Iurisperitos ob igno rantiam vocabulorum, occidunt fures: eo quòd sermone vulgari apud Hispanos & Gallos appellantur, ladrones : cum tamen fures non sint latrones.
PRO decisione sit conclusio. Iustissimus est mos Hispaniæ, vt fur pro tertio furto suspendatur, aut etiam pro vno ingenti. Hanc sententiam tenent omnes Iurisperiti specialiter Ioannes de Castro in autentico citato. Inter Theologos etiam tenet hanc sententiam Driedo. in libr. de libertate ecclesiastica, pag. 115. & Ioannes de Medina in lib. de restitutione. quæstione 4. & Maioris in 4. distinctione 15. quæstione 27. art. 4. Et probatur ratione. Primò, quia vt omnes aiunt & Diuus Thom. etiam in articulo, iustissimè occidũtur occiduntur qui furantur de templo vel de publico ærario, quod vitium dicitur peculatus, sed interdum maius nocumentum facit communitati, qui furatur, ergo iustè occiditur. Secundò. Nam experientia docuit in Hispania necessarium esse, vt fures occiderentur. Nam cum paucis annis mitterentur ad Triremes: tota Hispania scaturiebat furibus: donec iterum introductus est mos, vt suspenderentur.
Ad primum argumentum respondetur, quòd pro varietate temporum & locorum variæ leges datæ sunt contra fures. ¶ Ad secundum argumentum respondetur, quòd tranquillitas reipublicæ præstat vitæ hominis malefactoris. ¶ Ad tertium respondetur negando antecedens. Imo frequentia furum perturbat valde rempublicam. Et notandum est, quòd quāuis quamuis ex textu expresso non habeatur, quòd furi non valeat confugium ad ecclesiam: sed tantum latroni. Tamen vsu communi seculari & ecclesiastico receptum est quod furibus non valeat ecclesia.
DVbitatur circa secundam conclusionem quæ habetur in solutione ad tertium. An sit aliqua regula certa ad iudicandum, quæ nam materia sit grauis ad hoc vt furtum sit peccatum mortale? Respōdetur Respondetur quòd Doctores communiter distinguũt distinguunt duplicem materiam grauem. Alteram absolutam sine respectu ad dominum ipsius rei. Alteram respectiuam, hoc est, quæ respicit conditionem ipsius domini, scilicet, an sit diues vel pauper. Exemplum primi. Furari | duos vel tres ducatos est peccatum mortale: quia materia est grauis absolutè loquendo. Ita censet Sotus lib. 5. de Iustitia. quæst. 3. arti. 3. ad tertium. Alij vero dicunt quod materia grauis est absolutè vnus ducatus vel dimidius: materia verò grauis respectiua est. Verbi gratia. Duo argentei vel tres: quia respectu ducis erit leuis materia: respectu vero militis, erit grauis materia. Similiter etiam philosophantur de materia leui. Est enim materia leuis absolutè loquendo, quæ quantum in se est respectu cuiuslibet facit peccatum veniale. Vt v. g. furari dipondium vel trientem. Sed tamen nobis non videtur ista certa regula & absque confusione. ¶ Sit igitur nobis primum documentum. Nulla materia est grauis in furto, nisi quia graue damnum infert domino. Probatur, quia furtum ea tenus est peccatum quatenus infert nocumentum proximo in bonis temporalibus. Ergo si nocumentum in bonis temporalibus non est graue, non erit peccatum mortale. Et confirmatur. Ideo furtum est peccatum, quia est contra iustitiam, sed iniustitia leuis non est peccatum mortale: ergo neq; neque furtum rei, quod parum nocet proximo. Patet consequentia: quia est iniustitia leuis. Ex hoc sequitur, quod nunquā nunquam potest quantitas materiæ in furto tam absolutè considerari, quin habeatur respectus ad dominium ipsius rei vel ad dominos. Probatur, quia in definitione furti includitur hoc nocumentum inuito domino. Sed nihilominus Doctores qui faciunt illam distinctionem intelligunt per materiam grauem absolutè, illam quæ consideratur sine speciali respectu ad cōditionem conditionem domini: non tamen sine generali respectu ad nocumentum domini.
¶ Secundum documentũ documentum est. Etiam si materia videatur grauis prima facie secundum se, tamen non statim erit peccatum mortale, nisi dominus fuerit valde rationabiliter inuitus. V. g. si filius furetur à patre prædiuite quinquaginta aureos, non erit peccatum mortale: & tamen si seruus furetur ab eodẽ eodem vnum ducatum erit peccatum mortale. Ratio huius est: quia respectu filij non est valde rationabiliter inuitus ipse pater, benè tamen respectu famuli. Similiter est aliud exemplum. Si aliquis priuatus Regis cui committitur dispensatio multorum milliarium ducatorum, accipiat sibi centum vel ducentos: non est peccatum mortale. Ratio est, quia Rex ipse non est rationabiliter inuitus in ordine ad talem ministrum.
Arguitur tamen contra documentũ documentum primum. Sequitur ex illo quòd si aliquis furetur à Rege centum ducatos, non peccat mortaliter quicunque ille sit. Probatur sequela, quia minus nocet Regi qui furatur centum ducatos, quàm qui à paupere furatur trientem, sed furari à paupere trientem, non est peccatum mortale, ergo &c. Respondetur quòd grauitas nocumenti non est attendenda in furto ex eo quòd dominus patitur damnum in sua persona, scilicet, in victu aut vestitu: sed quia ipse dominus priuatur facultate quam habebat disponendi de re sua. ¶ Vnde ad argumentum respondetur negando sequelam, quia plus patitur ipse Rex in temporalibus, dum priuatur potestate disponendi de centum ducatis quam paupercula, quæ priuatur potestate disponendi de triente. ¶ Secundo arguitur. Sequitur quòd sit peccatum mortale furti, furari ab aliquo artifice instrumentum artis suæ, licet sit parui pretij. Vt verbi gratia, à sartore acum. Patet sequela, quia plus nocumenti accipit, quam si aliquis ab illo furaretur tres vel quatuor argenteos. Ad hoc argumentum & similia respondetur, quòd etiam si materia sit leuissima secundum se: furtum poterit esse peccatum mortale ex circunstantia: propterea, quòd proximus amittit lucrum occasione furti. Non autem erit peccatũ peccatum mortale intra speciem furti, quia proximus non læditur directè in temporalibus per illud furtum, nisi leuiter. Vnde neque ipse fur condemnabitur pœna furti notabilis. Tenebitur tamen ad restitutionem de damno dato & lucro cessante: quia peccauit contra iustitiam impediendo lucrum proximi. Vnde parum refert ad forum conscientiæ, quòd dicamus illud furtum esse peccatum mortale in ratione furti aut in ratione iniustitiæ. Eadem enim est grauitas peccati & eadem restitutio.
Tertiò arguitur contra idem documentum. Sequitur ex illo, quòd non peccat mortaliter ille qui à multis accipit quinquaginta | aureos, si à singulis accipiat vnum dipondium tantum: quales sunt caupones, qui per fallaciam occultam plurimos defraudant in paucis. Probatur sequela: quia isti nulli nocent notabiliter in temporalibus. Respondetur negando sequelā sequelam . Quia isti tales nocent grauiter ipsi communitati, etiam si singulis parum noceant. Cuius signum certum est, quoniā quoniam ipsa communitas ægrè ferret quod Rex tale tributum imponeret etiam si singulis parum detrimenti accederet.
Quartò arguitur contra secundum documentum. Pater aliquis rationabiliter est inuitus, quando filius accipit occultè quinquaginta aureos ad ludendum vel luxuriandum, ergo falsum est quod diximus, quòd filius non peccat mortaliter accipiendo illam quantitatem à patre valde diuite. Respondetur, quòd pater in illo casu valde rationabiliter est inuitus respectu ludi vel luxuriæ: sed tamen non respectu rei familiaris. Eo quod cùm filius sit aliquid patris respectu illius non est grauis materia: quę respectu alterius esset grauissima. Et ideo pater in ordine ad filium non est rationabiliter inuitus valde: neque filius tenebitur ad aliquā aliquam restitutionem sub peccato mortali, nisi forte fratribus suis cohæredibus notabiliter noceat. Sequitur ex dictis, quòd si scio proximum valde contristandum, ex eo quòd accipio ab illo rem leuem, erit peccatum mortale: sed non erit mortale furti: quia non noceo notabiliter in temporalibus. Sed erit cō tra contra charitatem & beneficentiam. Ex eisdem documentis sequitur, quòd accipere res alienas quæ magno periculo sunt expositæ, vel quæ paruo labore & industria nascuntur, non erit peccatum mortale accipere in tanta quantitate quanta erat suffictens constituere peccatum mortale in alia materia, vel in rebus, quæ non essent tanto periculo expositæ. Vt verbi gratia, non erit peccatum mortale, accipere castaneas & nuces Syluestres in tanta quantitate quæ æstimaretur vno ducato in foro. At vero etiam si res sit exposita periculo, sed tamen magno labore & industria nascitur: vt sunt vuæ uvæ & fruges: non erit absque peccato mortali in tanta quantitate accipere. Sed non erit mortale accipere in maiori quantitate, dum sunt in campo, quam si res illæ iam essent domi collocatæ. Ex dictis sequitur etiam quòd pueri aulici qui deseruiunt mensis diuitum, non peccant mortaliter, si deuorent quæ de mensa tollunt aut fortè non peccant nisi peccatum gulæ. Et ratio est, quoniam domini, aut non sunt valde rationabiliter inuoluntarij, aut nullo modo. Et etiam quia tales res sunt valde expositæ periculo. Hoc tamen intelligendum est, nisi fortè cibi integri qui de mensa tolluntur, sint decreti pro stipendio Architriclini vel alterius officialis. Tunc enim est furtum huiusmodi acceptio, quia fit inuito officiali.
DVbium est circa eadem documenta. An materia furti quæ sufficit ad peccatum mortale, sufficiat vt iudex ecclesiasticus possit ferre sententiam excommunicationis, vt restituatur huiusmodi ablatum. De hoc dubio habemus determinationem Concilij Tridentini, Sessione 25. capit. 3. de reformatione. Vbi dicitur quod excommunicationes pro rebus deperditis aut sublatis non dentur, nisi pro re non vulgari, & quòd non ab alio dentur nisi à solo Episcopo. Vbi aduertendum est, quòd si ex commissione Episcopi dentur tales excommunicationes à suo vicario, factum tenet: quia consilium non dixit quòd si secus factum fuerit, totum sit irritum & inane: peccabit tamen Episcopus contra mandatum Concilij, si sine causa vrgenti committat huiusmodi excommunicationes suo vicario. Est autem dubiũ dubium , an episcopus peccet mortaliter dando tales excommunicationes pro rebus non magni momenti, & an factum teneat si illas dederit. Respondetur quòd episcopus mortaliter peccat concedendo tales excommunicationes. Probatur, quoniam pro furto vnius ducati, quod est peccatum mortale, in foro seculari vix flagellaretur fur, ergo peccatum est vt in foro ecclesiastico excō municetur excommunicetur . Probatur consequentia, quoniam excommunicatio est gladius spiritualis ad puniendum rebelles in re grauissima. Item etiam, quia facit contra mandatũ mandatum Concilij in re graui.
Secundo dico, quod si ferat excommunicationem in tali casu, valida est: tum quia in Concilio dicitur, quod totum negotium | & examinatio causæ pro loco & tempore & persona committitur arbitrio episcopus: & ponitur in eius conscientia: & etiam quia sententia pastoris licet iniusta timenda est, vt habet commune proloquium. Tum denique, quia excommunicatio fertur contra inobedientem & rebelles, quod est grauissimum peccatum, & non contra furtum quodlibet: etiam si sit peccatum mortale. Nam quanuis episcopus debeat examinare & iudicare causam grauissimam, vt non de facili inijciat laqueum animabus: tamen postquam iam iudicauit, efficitur causa grauissima ratione inobedientiæ & rebellionis.
Circa solutionem ad tertium notandum est, quòd cum D. Tho. ait quòd furādo furando res minimas potest quis peccare mortaliter: quia habet animum furandi & nocendi, non intelligatur quia habet animum furandi res minimas vel nocẽdi nocendi in rebus minimis. Sed absolutè habet animum furandi, aut nocendi absolutè. Furari autem res minimas non est furtum simpliciter & absolutè, neq; neque nocere in rebus minimis est nocumẽtum nocumentum simpliciter: quòd autem hæc sit mens D. Tho. patet, ex eo quòd solo cogitatu poterat peccare mortaliter non inferendo aliquod nocumentum.

ARTICVLVS VII.Vtrùm liceat alicui furari propter neceßitatem.

Source
AD Septimum sic proceditur. Videtur, quòd non liceat alicui furari propter necessitatem. Non enim imponitur pœnitentia nisi peccanti. Sed extrà, de furtis
dicitur: Si quis per necessitatem famis aut nuditatis furatus fuerit cibaria, vestem, vel pecus, pœniteat per hebdomadas tres. Ergo non licet furari propter necessitatem.
¶ 2 Præterea,
Philosophus dicit in 2. Ethic. quòd quædam confestim nominata, conuoluta sunt cum malitia, inter quæ ponit furtum. Sed illud quod est secundum se malum, non potest propter aliquem bonum finem, bonum fieri. Ergo non potest aliquis licitè furari, vt necessitati suæ subueniat.
¶ 3 Præterea. Homo debet diligere proximum, sicut seipsum. Sed non licet furari ad hoc, quòd aliquis per eleemosynam proximo subueniat: vt
Capit. 7. in medio, tom. 4.
August. dicit in lib. cōtra contra mendacium. Ergo etiam non licet furari ad subueniendũ subueniendum propriæ necessitati.
SED contra est, quòd in necessitate sunt omnia communia: & ita non videtur esse peccatum, si aliquis rem alterius accipiat propter necessitatem sibi factam cōmunẽ communem .
RESPONDEO dicendum, quòd ea quæ sunt iuris humani, non possunt derogare iuri naturali, vel iuri diuino. Secundum autem naturalem ordinem ex diuina prouidentia institutũ institutum , res inferiores sunt ordinatæ ad hoc, quòd ex his subueniatur hominum necessitati: & ideo per rerum diuisionem & appropriationẽ appropriationem ex iure humano procedentem non impeditur, quin hominis necessitati sit subueniẽdum subueniendum ex huiusmodi rebus. Et ideo res quas aliqui superabundanter habent, ex naturali iure debentur pauperum sustentationi. Vnde
Ambros. dicit, & habetur in Decretis distinctiōe distinctione quadragesimaseptima. Esurientium panis est, quem tu detines: nudorum indumentum est, quod tu recludis: miserorum redemptio & absolutio est pecunia, | quam tu in terrā terram defodis. Sed quia multi sunt necessitatem patientes, & non potest ex eadem re omnibus subueniri: committitur arbitrio vniuscuiusque dispensatio propriarum rerum, vt ex eis subueniat necessitatem patientibus. Si tamẽ tamen adeo sit euidens & vrgens necessitas, vt manifestum sit instanti necessitati de rebus occurrẽtibus occurentibus esse subueniendum (puta cùm imminet personæ periculũ periculum , & aliter subueniri non potest) tunc licitè potest aliquis ex rebus alienis suæ necessitati subuenire, siue manifestè, siue occultè sublatis, nec hoc propriè habet rationẽ rationem furti vel rapinæ.
AD primum ergo dicendum, quod Decretalis illa loquitur in casu, in quo non est vrgens necessitas.
AD secundum dicendum, quòd vti re aliena occultè accepta in casu necessitatis extremæ, non habet rationem furti, propriè loquendo: quia per talem necessitatem efficitur suum id, quod quis accipit ad sustentandam propriam vitam.
AD tertium dicendum, quòd in casu similis necessitatis etiam potest aliquis occultè rem alienam accipere, vt subueniat proximo sic indigenti.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Bona quæ superfluũt superfluunt diuitibus, naturali iure debentur pauperum sustentationi. ¶ Secunda conclusio. Nemo citra extremam necessitatem potest huiusmodi bona sibi accipere palàm vel occultè. ¶ Tertia conclusio. In extrema necessitate licitum est cuilibet occultè vel palàm huiusmodi bona accipere ad vsum sibi necessarium.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

CIrca primam conclusionem. Nota quod non est debitum iustitiæ sed misericordiæ, vt ea quæ superfluũt superfluunt diuitibus, dentur pauperibus: vt definitur supra. 22. quæ stione 32. alioquin citra extremam necessitatem licitum esset pauperibus occultè accipere à diuitibus ea quæ superfluunt.
Circa tertiam conclusionem notandum est, quòd quanuis proximo existenti in extrema necessitate non teneatur quis ex iustitia dare propria, vt habet communis opinio, tamen tenetur ex iustitia non impedire, si ille velit accipere sibi necessaria. Ratio est: quia alias daretur iustum bellum ex vtraque parte sine aliqua ignorantia. Nam extremè indigens ius habet ad acquirendum panem. Ergo ex illa parte bellũ bellum est iustum: si autem qui possidet non iniustè defendit: erit bellum iustum ex vtraq; vtraque parte.
Nota etiam circa eandem cōclusionem conclusionem , quòd extrema necessitas, de qua loquitur Diuus Thomas, est quando homo constituitur in periculo vitæ ex defectu cibi aut potus aut vestitus aut alterius rei: non autem in præsenti appellat extremam necessitatem, periculum amittendi honores. Vtrum autem sit licitum in tali periculo accipere aliena: diximus supra quæstione 62. artic. 6. dubio vltimo, & artic. 8. dubio. 2. sed nunc breuiter dico: quòd absolutè loquendo non est sufficiens necessitas tale periculum, vt aliquis iustè accipiat sibi aliena. Ratio est, quia hæc bona temporalia non ordinantur per se ad honorem hominis, sed ad vitæ sustentationem. Honor enim præ mium est virtutis. Item etiam quia aliàs quilibet vir honoratus posset occultè & palàm accipere aliena, ne amitteret honorem suũ suum . ¶ Nihilominus dicimus secundo. Quòd in tali casu licitum erit homini cui est valde inhonestum mendicare, occultè accipere aliena animo restituendi, si tamen aliter non potest sibi succurrere: qui casus rarissimus est, quia huiusmodi homines possunt Principibus deseruire, aut in militiam proficisci. Ratio autem huius asserti est communis pietas hominum erga huiusmodi egentes. Non autem damus illis dominium: quia res temporales non ordinantur ad honorem.

ARTICVLVS VIII.Vtrùm rapina poßit fieri sine peccato.

Source
AD Octauum sic procedi
Art. 4. huius quæst.
tur. Videtur, quòd rapina possit fieri sine peccato. Præda enim per violentiam accipitur: quod videtur ad rationem rapinæ pertinere, secundum
prædicta. Sed prædam accipere ab hostibus licitum est. Dicit enim † Ambros. in lib. de Patriarchis: Cum præ da fuerit in potestate victoris, decet militarem disciplinam, vt regi seruentur omnia, scilicet ad distribuendum. Ergo rapina in aliquo casu est licita.
¶ 2 Præterea. Licitum est auferre ab aliquo id quod non est eius. Sed res quas infideles habent, non sunt eorum. Dicit enim August. in epistola ad
Vincentium Donatistam: Res falsò appellatis vestras, quas nec iustè possidetis, & secundum leges terrenorũ terrenorum regum amittere iussi estis. Ergo videtur, quòd ab infidelibus aliquis licitè rapere possit.
¶ 3 Præterea. Terrarum principes multa à suis subditis violenter extorquent: quod videtur ad rationem rapinæ pertinere. Graue autẽ autem videtur dicere, quod in hoc peccent: quia sic ferè omnes principes damnarentur. Ergo rapina in aliquo casu est licita.
SED contra est quod de quolibet licitè accepto potest fieri Deo sacrificium, vel oblatio. Non autem potest fieri de rapina, secundum illud Isa. 61. Ego Dominus diligens iudicium, & odio habens rapinam in holocaustum. Ergo per rapinam aliquid accipere non est licitum.
RESPONDEO dicendum, quòd rapina quandam violentiam & coactionem importat, per quam contra iustitiam alicui aufertur, quod suum est. In societate autem hominum nullus habet coactionem, nisi per publicam potestatem. Et ideo quicunque per violentiam aliquid alteri aufert, si sit priuata persona, non vtens publica potestate, illicitè, & rapinam committit: sicut patet in latronibus. Principibus verò potestas publica cōmittitur committitur ad hoc, quòd sint iustitiæ custodes. Et ideo non licet eis violentia & coactione vti, nisi se cundum iustitiæ tenorẽ tenorem : & hoc vel contra hostes, pugnando, vel contrà ciues malefactores, puniendo. Et quod per talem violentiam aufertur, non habet rationem rapinæ, cùm non sit contra iustitiam. Si verò contra iustitiam aliqui per publicam potestatem violenter abstulerint res aliorum, illicitè agunt, & rapinam committunt, & ad restitutionem tenentur.
AD primum ergo dicendum, quod circa prædam distinguendum est. Quia si illi qui deprædantur hostes, habeant bellum iustum, ea quæ per violentiam in bello acquirunt, eorum efficiuntur. Et hoc non habet rationem rapinæ. Vnde nec ad restitutionem tenentur. Quāuis Quamuis possint in acceptione prædæ iustum bellum habentes, peccare per cupiditatem ex praua intentione: si | scilicet non propter iustitiam, sed propter prædam principaliter pugnent. Dicit enim
Augustinus in libr. de verbis Domini, quòd propter prædam militare peccatũ peccatum est. Si verò illi, qui prædam accipiunt, habeant bellum iniustum, rapinam committunt, & ad restitutionem tenentur.
AD secundum dicendum, quòd in tantum aliqui infideles res suas iniustè possident, inquantum eas secundum leges terrenorum principum amittere iussi sunt: & ideo ab eis possunt per violentiam subtrahi, non priuata auctoritate, sed publica.
AD tertium dicendum, quòd si principes à subditis exigant quod eis secundũ secundum iustitiam debetur, propter bonum commune conferuandum, etiam si violentia adhibeatur, non est rapina. Si verò aliquid principes indebitè extorqueāt extorqueant per violentiam, rapina est, sicut & latrocinium. Vnde dicit
Augustinus in 4. de ciuitate Dei, Remota iustitia, quid sunt regna, nisi magna latrocinia? quia & latrocinia quid sunt, nisi parua regna? Et Ezechielis 22. dicitur: Principes eius in medio eius quasi lupi rapientes prę dam. Vnde & ad restitutionem tenentur, sicut & latrones. Et tanto grauiùs peccāt peccant , quàm latrones, quā to quanto periculosius & communius contra publicam iustitiam agunt, cuius custodes sunt positi.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est negatiua, & patet dictis. Circa solutionem ad secundum, de iusto bello cōtra contra infideles à nobis disputatum est. 22. quæstione. 10. artic. 10. Et vide Caietanum hic. Et Soto libr. 5. quæst. 3. artic. 5.

ARTICVLVS IX.Vtrùm furtum sit grauius peccatum, quàm rapina.

Source
AD Nonum sic proceditur.
Videtur, quòd furtum sit grauius peccatum, quàm rapina. Furtum enim super acceptionem rei alienæ habet adiunctā adiunctam fraudem & dolum, quod non est in rapina. Sed fraus & dolus de se habent rationem peccati, vt
Q. 55. ar. 4. & 5.
supra habitum est. Ergo furtum videtur esse grauius peccatũ peccatum , quàm rapina.
¶ 2 Præterea. Verecundia est timor de turpi actu, vt dicitur
Lib. 4. ca. 9. tom. 5.
in 4. Ethico. Sed magis verecundantur homines de furto, quàm de rapina. Ergo furtũ furtum est turpius, quā quam rapina.
¶ 3 Præterea. Quanto aliquod peccatũ peccatum pluribus nocet, tanto grauius esse videtur. Sed per furtum potest nocumentum inferri & magnis & paruis. Per rapinam autem solùm impotentibus, quibus potest violentia inferri. Ergo grauius videtur esse peccatum furti quàm rapinæ.
SED contra est, quòd secũdum secundum leges grauiùs punitur rapina, quàm furtum.
RESPONDEO dicendum, quòd rapina & furtum habent rationem peccati, sicut suprà
Artic. 4. & 6.
dictum est, propter inuoluntarium, quod est ex parte eius cui aliquid aufertur: ita tamen quòd in furto est inuoluntarium per ignorātiam ignorantiam , in rapina autem est inuoluntarium | per violentiam. Magis est autem aliquid inuoluntarium per violentiā violentiam , quàm per ignorantiam: quia violentia directiùs opponitur voluntati, quàm ignorantia. Et ideo rapina est grauius peccatum, quàm furtum. Est & alia ratio, quia per rapinam non solùm infertur alicui damnum in rebus, sed etiam vergit in quandam personæ ignominiam siue iniuriam. Et hoc præponderat fraudi vel dolo, quæ pertinent ad furtum. Vnde patet responsio ad Primum.
AD secundum dicendum, quòd homines sensibilibus inhærentes, magis gloriantur de virtute exteriori, quæ manifestatur in rapina, quā quam de virtute interiori, quę tollitur per peccatum. Et ideo minus verecundantur de rapina quàm de furto.
AD tertium dicendum, quòd licet pluribus possit noceri per furtum, quàm per rapinam. tamen grauiora nocumẽta nocumenta possunt inferri per rapinam, quàm per furtum: vnde etiā etiam ex hoc rapina est detestabilior.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est affirmatiua: quia rapina includit violentiam.
Loading...