Source

ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm aduocatus teneatur præ stare patrocinium causæ pauperum.

Source
AD Primum sic proceditur. Vide
tur, quod aduocatus teneatur præ stare patrocinium causæ pauperum. Dicitur enim Exod. 23. Si videris asinum odientis te iacere sub onere, | non pertransibis, sed subleuabis cum eo. Sed non minus periculum imminet pauperi, si eius causa contra iustitiā iustitiam opprimatur, quàm si eius asinus iaceat sub onere. Ergo aduocatus tenetur pręstare patrocinium causæ pauperum.
¶ 2 Præterea
. Gregorius dicit in quadam homil. Habens intellectum, curet omnino, ne taceat, habens rerum affluentiam, à misericordia non torpescat, habens artem qua regitur, vsum illius cum proximo partiatur, habens loquendi locum apud diuitem, pro pauperibus intercedat. Talenti enim nomine cuilibet reputabitur quod vel minimum accepit. Sed talentum commissum non abscondere, sed fideliter dispensare quilibet tenetur, quod patet ex pœna serui abscondentis talentum, Matthæi. 25. Ergo aduocatus tenetur pro pauperibus loqui.
¶ 3 Præterea. Præceptum de misericordiæ operibus adimplendis, cùm sit affirmatiuum, obligat pro loco & tempore, quod est maximè in necessitate. Sed tempus necessitatis videtur esse, quando alicuius pauperis causa opprimitur. Ergo in tali casu videtur quòd aduocatus teneatur pauperibus patrocinium præstare.
SED contra, Non minor necessitas est indigentis cibo, quàm indigentis aduocato. Sed ille qui habet potestatem cibandi, non semper tenetur pauperem cibare. Ergo nec aduocatus semper tenetur causę pauperum patrocinium præstare.
RESPONDEO dicendum, quod cùm præstare patrocinium causæ pauperum, ad opus misericordiæ pertineat, idem est hic dicendum quod & supra de alijs operibus misericordiæ
Quæst. 32. artic. 5.
dictum est. Nullus autem sufficit omnibus indigentibus, misericordiæ opus impendere. Et ideo, sicut
Augustinus dicit in 1. de Doctrina Christia. Cùm omnibus prodesse non possis, his potissimè consulendum est, qui pro locorum & temporum, vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte iunguntur. Dicit pro locorum opportunitatibus, quia non tenetur homo per totũ totum mũdũ mundum quærere indigentes, quibus subueniat, sed sufficit, si eis qui sibi occur runt, misericordiæ opus impendat. Vnde dicitur Exodi 23. Si occurreris boui inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. Addit autem, & temporum, quia non tenetur homo futuræ necessitati alterius prouidere, sed sufficit si præsenti necessitati succurrat. Vnde dicitur 1. Ioannis 3. Qui viderit fratrem suum necessitatem habentem, & clauserit viscera sua ab eo, &c. Subdit autem. Vel quarumlibet rerum, quia homo sibi coniunctis quacunque necessitudine maximè debet curam impendere, secundum illud primæ ad Timotheum 5. Si quis suorum, & maximè domesticorum curam non habet, fidem negauit. Quibus amen concurrentibus considerandum restat, vtrum aliquis tantam necessitatem patiatur, quòd non in promptu appareat, quomodo ei possit aliter subueniri, & in tali casu tenetur ei opus misericordiæ impendere. Si autem in promptu appareat, quomodo aliter ei subueniri possit, vel per se ipsum, vel per aliam personam magis coniunctam, aut maiorem facultatem habentem, non tenetur ex necessitate indigenti subuenire, ita quòd non faciendo peccet, quamuis si subuenerit. absque tali necessitate, laudabiliter faciat. Vnde aduocatus non tenetur semper causæ pauperum patrocinium præstare, sed solum concurrentibus conditionibus prædictis, alioquin oporteret eum omnia alia negotia prætermittere, & solis causis pauperum iuuandis intendere. Et idem dicendum est de medico, quantum ad curationem pauperum.
AD primum ergo dicendum, quod quando asinus iacet sub onere, non potest ei aliter subueniri in casu isto, nisi per aduenientes subueniatur. Et ideo tenentur iuuare. Non autem tenerentur, si posset aliunde remedium afferri.
AD secundum dicendum, quòd homo talentum sibi creditum tenetur vtiliter dispensare, seruata opportunitate locorum, & temporum, & aliarum rerum, vt
In corp. articuli.
dictum est.
AD tertium dicendum, quòd non quæ libet necessitas causat debitum subueniendi, sed solùm illa quæ est dicta
In corp. articuli.
.

ARTICVLVS II.Vtrùm conuenienter aliqui secundum iura arceantur ab officio aduocandi.

Source
AD Secundum sic proceditur.
Videtur quod inconuenienter aliqui secũdum secundum iura arceantur ab officio aduocādi aduocandi . Ab operibus enim misericordiæ nullus debet arceri. Sed patrocinium pręstare in causis, ad opera misericordiæ pertinet, vt
Art. præ cedenti.
dictũ dictum est. Ergo nullus debet ab hoc officio arceri.
¶ 2 Præterea. Contrariarum causarum non videtur esse idem effectus. Sed esse deditum rebus diuinis, & esse deditum peccatis, est contrarium. Incōuenienter Inconuenienter ergo excluduntur ab officio aduocati quidam propter religionem, vt monachi & clerici. Quidam autem propter culpam, vt infames & hæretici.
¶ 3 Præterea. Homo debet diligere proximum sicut seipsum. Sed ad officium dilectionis pertinet, quod aliquis aduocatus, causæ alicuius patrocinetur. Inconuenienter ergo aliqui, quibus conceditur pro seipsis autoritas aduocationis, prohibentur patrocinari causis aliorum.
SED contra est, quod
3. q. 7. ca. infames.
tertia quæstione septima, multæ personæ arcentur ab officio postulandi.
RESPONDEO dicendũ dicendum , quòd aliquis impeditur ab aliquo actu duplici ratione. Vno modo propter impotentiam, alio modo propter indecentiam. Sed impotentia simpliciter excludit aliquem ab actu. Indecentia autem non excludit omnino, quia necessitas indecentiam tollere potest. Sic ergo ab officio aduocatorum prohibẽtur prohibentur quidam propter impotentiam, eò quòd deficiunt sensu, vel interiori, sicut furiosi & impuberes, vel exteriori, sicut surdi & muti. Est enim necessaria aduocato & interior petitia, qua possit cōuenienter conuenienter iustitiam assumptæ causæ ostendere: & iterum loquela cum auditu, vt possit pronuntiare & audire quod ei dicitur. Vnde qui in his defectum patiuntur, omnino prohibentur ne sint aduocati nec pro se, nec pro alijs. Decentia autem hu iusmodi officij exercendi tollitur dupliciter. Vno modo ex hoc, quòd aliquis est rebus maioribus obligatus. Vnde monachos & presbyteros non decet in quacunque causa aduocatos esse neque clericos in iudicio seculari, quia huiusmodi personæ sunt rebus diuinis astrictæ. Alio modo propter personæ defectum, vel corporalem (vt patet de cæcis, qui conuenienter iudicio astare non possent) vel spiritualem: non enim decet, vt alterius iustitiæ patronus existat, qui in seipso iustitiam contempsit. Et ideo infames, infideles, & damnati de grauibus criminibus non decenter sunt aduocati, tamen huiusmodi indecentiæ necessitas præfertur. Et propter hoc huiusmodi personæ possunt pro seipsis vel pro personis sibi coniunctis vti officio aduocati. Vnde & clerici pro ecclesijs suis, possunt esse aduocati, & monachi pro causa monasterij sui, si abbas præceperit.
AD primum ergo dicendum, quòd ab operibus misericordiæ interdum propter indecentiam impediuntur aliqui, & aliqui propter impotentiam. Non enim omnia opera misericordiæ omnes decent, sicut stultos non decet consilium dare, neque ignorantes docere.
AD secundum dicendum, quòd sicut virtus corrumpitur per superabundantiam & defectum, ita aliquis fit indecens & per maius & per minus. Et propter hoc quidam arcentur à patrocinio præstando in causis, quia sunt maiores tali officio, sicut religiosi & clerici. Quidam vero quia sunt minores, quàm vt eis hoc officium competat, sicut infames & infideles.
AD tertium dicendum, quòd non ita imminet homini necessitas patrocinari causis aliorum sicut proprijs, quia alij possunt sibi aliter subuenire. Vnde non est similis ratio.

ARTICVLVS III.Vtrùm aduocatus peccet, si iniustam causam defendat.

Source
AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd aduocatus non peccet, si iniustam causam defendat. Sicut enim osten| ditur peritia medici, si infirmitatem desperatam sanet, ita etiam ostenditur peritia aduocati, si etiam iniustam causam defendere possit. Sed medicus laudatur, si infirmitatem desperatam sanet. Ergo etiam aduocatus non peccat, sed magis laudandus est, si iniustam causam defendat.
¶ 2 Præterea. A quolibet peccato licet desistere. Sed aduocatus punitur, si causam suam perdiderit, vt habetur secunda quæ stione tertia.
Ergo aduocatus non peccat, iniustam causam defendendo, si eam defendendam susceperit.
¶ 3 Præterea. Maius videtur esse peccatum, si iniustitia vtatur ad iustam causam defendendam (puta producendo falsos testes, vel allegando falsas leges) quàm iniustam causam defendendo, quia hoc est peccatum in forma, illud in materia. Sed videtur aduocato licere talibus astutijs vti, sicut militi licet ex insidijs pugnare. Ergo videtur quòd aduocatus non peccat, si iniustam causam defendat.
SED contra est, quod dicitur secundi Paralipomenon decimonono, Impio præbes auxilium, & idcirco iram Domini merebaris. Sed aduocatus defendens causam iniustam, impio præbet auxilium. Ergo peccando, iram Domini meretur.
RESPONDEO dicendum, quòd illicitum est alicui cooperari ad malum faciendum, siue consulendo, sine adiuuando, siue qualitercunque consentiendo, quia consilians & coadiuuans quodammodo est faciens. Et Apostolus dicit ad Romanos. 1. quòd digni sunt morte non solùm qui faciunt peccatum, sed etiam qui consentiunt facientibus, vnde & suprà dictum est
Q. 62. artic. 7.
, quòd omnes tales ad restitutionem tenentur. Manifestum est autem, quod aduocatus & auxilium & consilium præstat ei cuius causæ patrocinatur. Vnde si scienter iniustam causam defendit, absque dubio grauiter peccat, & ad restitutionem tenetur eius damni, quod contra iustitiam per eius auxilium altera pars incurrit. Si autem ignoranter iniustam causam defendit, putans esse iustam, excusatur secundum modum, quo ignorantia excusare potest.
AD primum ergo dicendum, quòd Me dicus accipiens in cura infirmitatem desperatam, nulli facit iniuriam. Aduocatus autem suscipiens causam iniustam, iniustè læ dit eum, contra quem iniustè patrocinium præstat. Et ideo non est similis ratio. Quanuis enim laudabilis videatur quantum ad peritiam artis, tamen peccat, quantum ad iniustitiam voluntatis, qua abutitur arte ad malum.
AD secundum dicendum, quòd aduocatus si in principio credidit causam iustam esse, & postea in processu appareat eam esse iniustam, non debet eam prodere, vt scilicet aliam partem iuuet, vel secreta suæ causæ alteri parti reuelet, potest tamen & debet causam deserere, vel eum cuius causam agit ad cedendum inducere, siue ad componendum sine aduersarij damno.
AD tertium dicendum, quòd sicut suprà dictum est
Qu. 40. artic. 3.
, militi vel duci exercitus licet in bello iusto ex insidijs agere ea, quæ facere debet, prudenter occultando, non autem falsitatem fraudulenter faciendo, quia etiam hosti fidem seruare oportet, sicut
Tullius dicit in primo de Officijs. Vnde & aduocato defendenti causam iustam, licet prudenter occultare ea, quibus impediri posset processus eius, non autem licet ei aliqua falsitate vti.

ARTICVLVS IIII.Vtrùm aduocato liceat pro suo patrocinio pecuniam accipere.

Source
AD Quartum sic proce
Opusc. 19. ca. 7. cor.
ditur. Videtur, quòd aduocato non liceat pro suo patrocinio pecuniā pecuniam accipere. Opera enim misericordiæ non sunt intuitu humanæ remunerationis facienda, secundum illud Lucæ 14. Cum facis prandium aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque vicinos diuites, ne fortè & ipsi te reinuitent, & fiat tibi retributio. Sed præstare | patrocinium causæ alicuius, pertinet ad opera misericordiæ, vt dictum est
Art. 1. huius quæst.
. Ergo non licet aduocato accipere retributionem pecunię pro patrocinio præstito.
¶ 2 Præterea, Spirituale non est pro temporali commutādum commutandum . Sed patrocinium præstitũ præstitum , videtur esse quoddam spirituale, cùm sit vsus scientiæ iuris. Ergo non licet aduocato pro patrocinio præstito pecuniam accipere.
¶ 3 Præterea, Sicut ad iudicium concurrit persona aduocati, ita etiam persona iudicis, & persona testis. Sed secũdum secundum Augustinum ad Macedonium
, non debet iudex vendere iustum iudicium, nec testis verum testimonium. Ergo nec aduocatus poterit vendere iustum patrocinium.
SED contra est, quod Augustinus
dicit ibidem, quòd aduocatus licitè vendit iustum patrociniũ patrocinium , & Iurisperitus verum consilium.
RESPONDEO dicendum, quòd ea quæ quis non tenetur alteri exhibere, iustè potest pro eorum exhibitione recompensationẽ recompensationem accipere. Manifestum est autem quòd aduocatus non semper tenetur patrocinium præstare, aut consilium dare causis aliorum. Et ideo si vendat tuum patrocinium, siue consilium, non agit contra iustitiam. Et eadem ratio est de medico opem ferente ad sanandum, & de omnibus alijs huiusmodi personis, dum tamen moderatè accipiant, considerata conditione personarum, & negotiorum, & laboris, & consue tudine patriæ. Si autem per improbitatem aliquid immoderatè extorqueant, peccant contra iustitiam. Vnde Augustinus
dicit ad Macedonium, quòd ab his extorta per immoderatam improbitarem repeti solent, data per tolerabilem consuetudinem non solent.
AD primum ergo dicendum, quod non semper quæ homo potest misericorditer facere, tenetur facere gratis, alioquin nulli liceret aliquā aliquam rem vendere, quia quamlibet rem potest homo misericorditer impendere. Sed quando eam misericorditer impendit, non humanam, sed diuinam remunerationem quærere debet. Et similiter aduocatus, quādo quando causæ pauperum misericorditer patrocinatur, non debet intendere remunerationem humanam, sed diuinam, non tamen semper tenetur gratis patrocinium impendere.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd etsi scientia iuris sit quoddam spirituale, tamen vsus eius fit opere corporali. Et ideo pro eius recompensatione licet pecuniam accipere, alioquin nulli artifici liceret de arte sua lucrari.
AD tertium dicendum, quòd iudex & testis communes sunt vtri q́ue parti, quia iudex tenetur iustam sententiam dare, & testis tenetur verum testimonium dicere. Iustitia autem & veritas non declinant in vnam partem magis, quàm in aliā aliam . Et ideo iudicibus de publico sunt stipendia laboris statuta, & testes accipiunt, non quasi pretium | testimonij, sed quasi stipendium laboris expensas, vel ab vtraque parte, vel ab ea, à qua inducuntur, quia nemo militat stipendijs suis vnquā vnquam , vt dicitur primæ ad Corinthios nono. Sed aduocatus alteram partem tantum defendit. Et ideo licitè potest pretium accipere à parte, quam adiuuat.
Loading...