ARTICVLVS IIII.Vtrùm occidere malefactores liceat clericis.

Source
AD Quartum sic procedi
tur. Videtur, quòd occidere malefactores, liceat clericis. Clerici enim præcipuè debent implere quod Apostolus dicit, primæ Corinthiorum. 4. | Imitatores mei estote, sicut & ego Christi. Per quod nobis indicitur, vt Deũ Deum & sanctos eius imitemur. Sed ipse Deus, quem colimus, occidit malefactores: secundùm illud Psalm. 135. Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum. Moyses etiam à Leuitis fecit interfici viginti tria millia hominum, propter adorationem vituli: vt habetur Exodi. 32. Et Phinees sacerdos interfecit Israelitem cum Madianitide coeuntem, vt habetur Numerorum 25. Samuel etiam interfecit Agag Regem Amalec, & Elias sacerdotes Baal, & Matathias eum qui ad sacrificandum accesserat: & in nouo Testamento Petrus Ananiam & Sapphiram. Ergo videtur, quòd etiam clericis liceat occidere malefactores.
¶ 2 Præterea. Potestas spiritualis est maior, quàm temporalis & Deo coniunctior. Sed potestas temporalis licitè malefactores occidit tanquam Dei minister, vt dicitur Romanorum. 13. ergo multò magis clerici, qui sunt Dei ministri, spiritualem potestatem habentes, licitè possunt malefactores occidere.
¶ 3 Præterea. Quicunque licitè suscipit aliquod officium, licitè potest ea quæ ad officium illud pertinent, exercere. Sed officium principis terræ est malefactores occidere, vt dictum
Art. præc.
est: ergo clerici qui sunt terrarum principes, licitè possunt occidere malefactores.
SED contra est, quod dicitur 1. ad Timoth. 3. Oportet episcopum sine crimine esse, non vinolentum, non percussorem.
RESPONDEO dicendum, quòd non licet clericis occidere, duplici ratione. Primò quidem, quia sunt electi ad altaris ministerium, in quo repræsentatur passio Christi occisi: qui cùm percuteretur, non repercutiebat, vt dicitur 1. Petri. 2. Et ideo non competit, vt clerici sint percussores, aut occisores. Debent enim ministri suum dominum imitari, secundùm illud Eccles. 10. Secundùm iudicem populi, sic & ministri eius. Alia ratio est, quia clericis committitur ministerium nouæ legis, in qua non determinatur pœna occisionis vel mutilationis corporalis. Et ideo vt sint idonei ministri noui testamenti, debent à talibus abstinere.
AD primum ergo dicendum, quòd Deus vniuersaliter in omnibus operatur quę recta sunt, in vnoquoque tamen secundùm eius congruentiam. Et ideo vnusquisque debet Deum imitari in hoc, quod sibi specialiter congruit. Vnde licet Deus corporaliter etiā etiam malefactores occidat, non tamen oportet quod omnes in hoc eum imitentur. Petrus autem non propria autoritate vel manu Ananiam & Sapphiram interfecit, sed magis diuinam sententiam de eorum morte promulgauit. Sacerdotes autem vel Leuitæ veteris Testamenti erant ministri veteris legis, secundùm quam pœnæ corporales infligebantur. Et ideo etiam eis occidere propria manu congruebat.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd ministerium clericorum est in melioribus ordinatum, quàm sint corporales occisiones, scilicet, in his quæ pertinent ad spiritualem salutem. Et ideo non congruit eis, quòd minoribus se ingerant.
AD tertium dicendum, quòd prælati ecclesiarum accipiunt officium principum terræ: non vt ipsi iudicium sanguinis exerceant per seipsos, sed quòd eorum autoritate per alios exerceatur.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est negatiua. Cuius ratio est duplex. Tum quia clerici deputati sunt ministri ad altare Christi: & idcirco debent repræsentare mansuetudinem Christi. Tum etiam quia sunt ministri nouæ legis, in qua nulla fit mentio pœnæ mortis.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur circa conclusionem. Quo iure habeatur quòd clericis non liceat occidere malefactores? Ad hoc respondetur & sit prima conclusio. Non habetur iure naturæ quòd ministri deputati ad sacrificia & cultum Dei non possint occidere malefactores. Probatur conclusio. Quia nullam habet dissonantiam cum iure naturali, quòd sacerdos exerceat officium iustitiæ vindicatiuæ tam necessarium ad populi tranquillitatem. Et confirmatur. Quia sacerdotes veteris legis & Leuitæ exercebant huiusmodi ministerium, & omnes illi quos refert D. Thom. in primo argumento, ergo non est contra ius naturæ.
Secunda conclusio. Non est introducta diuino iure positiuo huiusmodi prohibitio. Primò, quia non inuenitur in Scriptura locus vnde tale præceptum inueniatur, neque est Ecclesiastica traditio, imo vero multi Pontifices quando sibi videtur expedire ferunt sententiam sanguinis etiam in clericos Cardinales, neque aliquis scandalizatur de hac re qui sit vir pius & doctus, ergo in summo Pontifice est huiusmodi potestas, ac proinde poterit causam committere inferioribus clericis, ergo non est contra ius diuinum quòd clerici occidant malefactores. Et denique communis sententia Theologorum est, quòd in lege noua non continetur aliquod diuinum præceptum positiuum præter illa quæ obligant ad receptionem sacramentorum (semper autem præ supponimus quòd præceptum fidei, spei, & charitatis intrinsecum est respectu hominis ordinati ad finem supernaturalem) sed tale præceptum quòd clerici non occidant malefactores non continetur in aliquo prædictorum neque colligitur ex illo, ergo non est de iure diuino.
Sed contra hanc conclusionem est duplex obiectio. Prima ex illo 1. ad Timotheum. 3. Oportet episcopum irreprehensibilem esse, non vinolentum, non percussorem sed modestum. Neque valet respondere, quòd Paulus ibi prohibeat iniquam percussionem, non autem illam quæ autoritate publica exercetur. Nam si hæc est intelligentia illius loci, videtur quòd Diuus Thomas ineptè adduceret illud testimonium ad probandam conclusionem articuli, quæ loquitur de occisione quæ fit publica autoritate, nam ea quæ fit priuata autoritate neque clericis neque non clericis licita est.
Altera obiectio est ab exẽplo exemplo Christi & eius doctrina qui nunquam vsus fuit huiusmodi potestate, neque docuit vt ministri sui occiderent malefactores, sed potius vt omnem mansuetudinem præ se ferrent.
Ad primam obiectionem respondetur primò, quòd non omnia præcepta quæ ab Apostolis suis temporibus sunt tradita ad bonam gubernationem ecclesiasticam censenda sunt de iure diuino: etenim præcipiebant quædam tanquam ordinarij prælati ecclesiæ, ac proinde consequentia facta non valet. Secundò respondetur, quòd in illo loco non fit expressa mentio nisi de episcopo, ergo nihil concluditur de alijs clericis. Tertiò respondetur, quòd Diuus Thomas in argumento, Sed contra, non semper necessario concludit neque testimoniũ testimonium sacræ Scripturæ in literali sensu adducit, sed secundùm quandā quandam congruentiam interdũ interdum arguit | in oppositum tale testimonium est illud 1. ad Timotheum. 3. in quo Apostolus ex professo voluit aduertere signanter mansuetudinem & modestiam episcopi, vnde conuenienter ad hanc mansuetudinem perficiendam prohibuit ecclesia ipsis clericis malefactores occidere etiam publica autoritate vt plenius repræsentarent Christi mansuetudinem.
Ad secundam obiectionem negatur consequentia. Eadem enim ratione probares non esse licitum clericis habere dominium temporale, & iurisdictionem temporalem, siquidem Christus non habuit vel non est vsus huiusmodi potestate iurisdictionis.
Tertia conclusio. De iure positiuo & in ecclesia antiquissimo habetur huiusmodi statutum tanquam maxime cōforme conforme cum iure diuino Euangelico. Ex canonibus Apostol. patet hæc conclusio canone. 8. Qui approbati sunt in sexta synodo generali Constantinop. & sunt approbati in cap. episcopum. dist. 45. & in cap. sententiam. ne clerici vel monachi. & in tit. de clerico percussore. Rationes vero Diui Thomæ probant secundam partem conclusionis, & idcirco sine vrgenti necessitate non debet dispensari in huiusmodi statuto.
Notandum est quod ista prohibitio ex communi sententia doctorum extenditur ad clericos etiam in minoribus constitutos, & quidẽ quidem de acolytho habetur expressè in cap. fina. de clerico percusso. Cæterum de clericis prima tonsura initiatis aliqui oppositum opinatur: mihi tamen verosimilius videtur quod illa prohibitio extendatur etiā etiam ad illos, nam quanuis prima tonsura secundum opinionem probabiliorem non sit ordo: tamen constituit hominem in statu clericali & facit capacem ad beneficia ecclesiastica, & ille gaudet priuilegio clericali quod habetur in capit. si quis suadente diabolo. de sententia excommunicationis, ergo ille debet vitare ea quæ non decent statum clericalem, verum est tamen quod non est censendus mortaliter peccare clericus primæ tonsuræ qui vltro vellet suscipere officium iudicis in causa sanguinis aut testis vel tabellionis, &c. quanuis postea priuaretur priuilegijs ecclesiasticis, & ma neret irregularis ad vlterius procedendum in clericatu, at vero sacris ordinibus initiatus peccaret mortaliter, si absque dispensatione Pontificis se intromitteret in causa sanguinis.
DVbitatur secundo circa solutionem ad tertium argumẽtum argumentum . Vtrùm præ lati ecclesiæ qui habent temporalem iurisdictionem possint concedere facultatem iudicibus à se assignatis ad iudicandum in causa sanguinis? Et ratio dubitandi est, quia Diuus Thomas dicit expressè, quòd prælati ecclesiarum accipiunt officia principum terræ: non vt ipsi per seipsos iudicium sanguinis exerceant, sed quod eorum autoritate per alios exerceatur, videtur autem quòd sit magis indecens occidere autoritatiuè quam ministerialiter, quia qui occidit autoritatiuè principalior causa est. Ex alia autem parte videtur incōueniens inconueniens quòd prælati ecclesiæ non possint occidere autoritatiuè, etenim essent perniciosi domini tẽ porales temporales si non possent in populũ populum pace seruare occidendo malefactores. Caietanus in hoc articulo breuiter aduertit quòd coniunctio dominij temporalis cum spirituali non æquam reddit vtriusque conditionem vt possit præ latus tanquam prælatus omnia illius officij, & tanquam dominus omnia illius dominij facere. Patet enim quòd non potest episcopus qui est dominus temporalis, exercere officium sanguinis, bellare, &c. quæ tamen posset si esset tantum dominus temporalis, quin potius dominium temporale modificatur à dominio spirituali, ita vt quæcunque dedecent prælatum, dedeceant illum dominum qui est prælatus, & hoc quidem merito, quia nobilius debet ad se trahere ignobilius, & ex hac radice habetur quod non licet huiusmodi prælatis & dominis temporalibus simul vacare venationibus & alijs prohibitis clericis & prælatis, sicut eis non sunt licita quæ diximus bellare, &c. Eadem enim est ratio quo ad esse licitum vel illicitum, quanuis non sit eadem pœna. Hæc Caietanus. Sed ex ista doctrina non habemus solutionem propositi dubij.
PRO decisione igitur sit prima conclusio. Quanuis prohibitũ prohibitum sit clericis pro| ferre sententiam in causa sanguinis, & multo magis alia exercitia ministerialia, non tamen prohibetur eis concedere autoritatem iudici delegato, vt iudicet huiusmodi causas. Hanc tenet gloss. expressè in. c. clericis. & in cap. sententiam. ne clerici vel monachi. Verum est tamen quod aliqui Theologi vt excusent episcopos ne sint causa præcipua sententiæ iudicis delegati, aiunt quod quando episcopus designat iudicem ad causas sanguinis dũtaxat dumtaxat exercet nudum ministerium creandi illum iudicem, non autem confert illi autoritatem occidendi, quin potius illa autoritas confertur iudici vel à republica vel à principe seculari qui primitus creauit illud officium prætoris ex quo accepit episcopus iurisdictionem illam temporalem ad nominandam personam iudicis, & afferunt exemplum quemadmodum solemus dicere supra quæst. 1. art. 10. quod cum Cardinales eligunt Summum Pontificem: non conferunt illi autoritatem Pontificiam sed solummodo eligunt & nominant personam cui Christus tribuit Pontificiam autoritatem. Ita dicunt, quod episcopus nominat personam iudicis ad causas sanguinis, respublica vero tribuit illi autoritatem occidendi malefactores. Sed profecto hæc sententia scrupulosior est quam oporteat, & quidem D. Tho. in solutione ad tertium oppositum dicit; ait enim expressè, quod prælatorum autoritate, per alios exercetur iudicium sanguinis, & sic etiā etiam aduertit glossa supra cap. clericis. vbi ait, episcopus & quicunque clericus habens autoritatem & potestatem secularem, potest ex iuris concessione absque aliqua dispensatione committere vices suas alicui iudici, vt in causa sanguinis sententiā sententiam ferat, ratio autem quare hæc autoritas non dedeceat episcopum ea est: quia per huiusmodi cōmissionem commissionem in vniuersali non amittitur mansuetudo ecclesiastica, sed solum per exercitium in particulari circa occisionem malefactoris, vnde etiam & prædicatores possunt exhortari prætores vt exerceant officium suum secundùm leges iustas & puniant malefactores, nec propterea amittunt mansuetudinem ecclesiasticam: multo autem minus confessarij amittunt mansuetudinem ecclesiasticam si prętorem pœ nitentem admoneant in foro conscientiæ vt in particulari exerceat iustum officium etiam in causa sanguinis. Et ratio est manifesta. Quia ille homo loco Dei præcipit in foro conscientiæ ita fieri in particulari.
Vnde ad argumentum primo loco factum respondetur, quod non est indecens occidere malefactores autoritatiue, sicut est indecens occidere ministerialiter, maxime quando autoritas residet in principe vel præ lato qui nihil particulare exercet circa occisionem singularem huius hominis, sed est vt causa vniuersalis & remota. Indecentia autem illa consistit in prolatione sententiæ, in accusatione, in testificatione contra reum particularem, & in ipso exercitio occidendi physicè, at vero quod hæc fiant autoritate prælati ecclesiastici non est indecens: quia quāuis quamuis sit causa principalior est tamen vniuersalior, sicut & ipse legislator qui tulit leges iustas de occidendis malefactoribus non amisit mansuetudinem ecclesiasticam, neque est irregularis, etiam si autoritate legis plurimi malefactores occidantur.
Denique cum ista prohibitio sit ecclesiastica ne clerici occidant malefactores, non amplius extendenda est quam ex ipso iure & approbata consuetudine colligitur. Ex quo sequitur nullam irregularitatis notam incurrere Inquisitores quando hæreticos relaxant brachio seculari: quanuis sint certi quod ex huiusmodi relaxatione sequetur mors illorum, debent tamen seruare formam ab ipso iure præscriptam in capi. nouimus. de verborum significatione, videlicet, vt rogent sæculares iudices, vt benigne se gerant cum hæreticis sibi relaxatis. Cæterum de irregularitatis censura quæ ex homicidio voluntario vel casuali incurritur dicemus late artic. 8.
Loading...