ARTICVLVS VIII.Vtrùm iustitia particularis habeat specialem materiam.

Source
AD Octauum sic proceditur.
Videt̃ Videtur quod iustitia particularis non habeat materiam specialem. Quia super illud Gen. 2. Fluuius quartus ipse est Eu phrates, dicit Glos. Euphrates frugifer interpretatur, nec dicitur cō tra contra quos vadat: quia iustitia ad omnes animæ partes pertinet. Hoc autẽ autem non esset, si haberet materiā materiam specialẽ specialem : quia quælibet materia specialis ad aliquam specialem potentiā potentiam pertinet. Ergo iustitia particularis non habet materiam specialem.
¶ 2 Præterea, August. dicit in libro 83.
Lib. 83. q. 61. to. 4.
quæstio. quod quatuor sunt animæ virtutes, quibus in hac vita spiritualiter viuitur, scilicet temperantia, prudentia, fortitudo, & iustitia: & dicit quod quarta est iustitia, quæ per omnes diffunditur. Ergo iustitia particularis quæ est vna de quatuor virtutibꝰ virtutibus cardinalibus, non habet specialem materiam.
¶ 3 Præterea. Iustitia dirigit hominem sufficiẽter sufficienter in his, quæ sunt ad alterũ alterum . Sed per omnia quæ sunt huius vitæ, homo potest ordinari ad alterũ alterum : ergo materia iustitiæ est generalis & non specialis.
SED contra est, quod
Libr. 5. ca. 2. tom. 5.
Philosophus in 5. Ethicor. ponit iustitiam particularẽ particularem circa ea specialiter, quæ pertinent ad communicationẽ communicationem vitæ.
RESPONDEO dicendum, quòd omnia quęcunque quæcunque rectificari possunt per rationem, sunt materia virtutis moralis, quæ diffinitur per rationem rectam: vt patet per Philosophum in 2.
Lib. 2. ca. 2. & 6. tomo. 5.
Ethic. Possunt autem per rationem rectificari & interiores animæ passiones, & exteriores actiones, & res exteriores, quæ in vsum hominis veniunt: sed tamen per exteriores actiones & per exteriores res, quibus sibi inui| p. 56 cẽ inu icem homines cōmunicare communicare possunt, attenditur ordinatio vnius hominis ad alterum: secundum autẽ autem interiores passiones cōsideratur consideratur rectificatio hominis in seipso. Et ideo cùm iustitia ordinetur ad alterum, non est circa totam materiam virtutis moralis, sed solum circa exteriores actiones & res secundũ secundum quā dam quandam rationem obiecti specialem: prout scilicet secundum eas vnus homo alteri coordinatur.
AD primum ergo dicẽdum dicendum , quod iustitia pertinet quidem essentialiter ad vnam partem animæ, in qua est sicut in subiecto, scilicet ad voluntatem, quæ quidem mouet per suum imperium omnes alias animæ partes. Et sic iustitia non directè, sed quasi per quandam redundantiam ad omnes alias animæ partes pertinet.
AD secũdum secundum dicendum, quòd sicut suprà
1. 2. q. 61. ar. 3. & 4.
dictum est, virtutes cardinales dupliciter accipintur. Vno modo, secundum quod sunt speciales virtutes habentes determinatas materias: alio modo, secundum quod significant quosdam generales modos virtutis: & hoc modo loquitur ibi
Augustinus: dicit enim quòd prudentia est cognitio rerum appetendarum & fugiẽ darum fugiendarum . Temperantia est refrenatio cupiditatis ab his quæ temporaliter delectant. Fortitudo est firmitas animi aduersus ea, quæ temporaliter molesta sunt. Iustitia est quæ per cæteras diffunditur, dilectio Dei & ꝓximi proximi , quæ scilicet est cōmunis communis radix totius ordinis ad alterũ alterum .
AD tertium dicendum, quòd passiones interiores, quæ sunt pars materię materiæ moralis, secundum se non ordinantur ad alterum, quod pertinet ad specialem rationem iustitię iustitiæ , sed earum effectus sunt ad alterũ alterum ordinabiles, scilicet operationes exteriores. Vnde non sequitur quòd materia iustitiæ sit generalis.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio vnica affirmatiua. Iustitia solum est circa actiones exteriores, & res secundum quandam obiecti rationem specialem, scilicet, prout secundũ secundum illas vnus homo ordinatur ad alium.
Loading...