ARTICVLVS III.Vtrùm iustitia sit virtus.

Source
AD tertium sic proceditur.
Videtur, quod iustitia non sit virtus. Dicitur enim Lucę Lucae 17. Cùm feceritis omnia quæ præ cepta sunt vobis, dicite, Serui inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. Sed non est inutile facere opus virtutis. Dicit enim
Ambrosius in. 2. de Officijs. Vtilitatem non pecuniarij lucri æstimationem dicimus, sed acquisitionem pietatis. Ergo facere quod quis debet facere, non est opus virtutis. Est autem opus iustitiæ: ergo iustitia non est virtus.
¶ 2 Præterea. Quod fit ex necessitate, non est meritorium. Sed reddere alicui quod suum est, quod pertinet ad iustitiam, est necessitatis. Ergo non est meritorium. Actibus autem virtutum meremur: ergo iustitia non est virtus.
¶ 3 Præterea. Omnis virtus moralis est circa agibilia. Ea autẽ autem quæ exterius constituuntur, non sunt agibilia, sed factibilia: vt pater per
Li. 9. tex. 16. to. 3.
Philosophum in nono Metaphy. | Cùm ergo ad iustitiam pertineat exterius facere aliquod opus secundum se iustum, videtur quòd iustitia non sit virtus moralis.
SED contra est quod
Gregorius dicit in. 2. Morali. quòd in quatuor virtutibus, scilicet temperantia, prudentia, fortitudine, & iustitia, tota boni operis structura consurgit.
RESPONDEO dicendum, quòd virtus humana est quæ bonũ bonum reddit actum humanum, & ipsum hominem bonum facit: quod quidem conuenit iustitiæ. Actus enim hominis bonus redditur ex hoc, quod attingit regulam rationis, secundũ secundum quam humani actus rectificantur. Vnde cùm iustitia operationes humanas rectificet, manifestum est quod opus hominis bonum reddit. Et vt
Tullius dicit in. 1. de Officijs, ex iustitia præcipuè viri boni nominā tur nominantur . Vnde sicut ibidem dicit: In ea virtutis splendor est maximus.
AD primum ergo dicendum, quod cùm aliquis facit quod debet, non affert vtilitatem lucri ei, cui facit quod debet, sed solùm abstinet à damno eius, sibi tamen facit vtilitatem, inquantum spontanea & prompta volũtate voluntate facit illud quod debet: quod est virtuosè agere. Vnde dicitur Sapien. 8. quòd sapientia Dei sobrietatem & iustitiā iustitiam docet, prudentiam & virtutem, quibus in vita nihil est vtilius hominibus, scilicet virtuosis.
AD secũdum secundum dicendum, quòd duplex est necessitas, vna coactionis: & hæc quia repugnat volunta ti, tollit rationem meriti. Alia autem est necessitas ex obligatione præcepti, siue ex necessitate finis: quando scilicet aliquis non potest consequi finem virtutis nisi hoc faciat: & talis necessitas non excludit rationem meriti, inquantũ inquantum aliquis hoc quod sic est necessarium, voluntariè agit, excludit tamen gloriam supererogationis: secundum illud 1. ad Corinth. 9. Si euangelizauero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit.
AD tertium dicendum, quòd iustitia non consistit circa exteriores res quantum ad hoc, quòd est facere quod pertinet ad artem, sed quā tum quantum ad hoc, quod vtitur eis ad alterũ alterum .
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est affirmatiua, quia competit ei definitio virtutis, quòd bonũ bonum facit habentem & opus eius bonum reddit.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

IN hoc articulo intendit Diuus Thomas explicare genus immediatum iustitiæ, quod est virtus humana siue moralis: quā quam definiuit Aristot. libr. 2. Ethicorum cap. 6. quæ est, Bonum facit habentem & opus eius bonum reddit. Aduerte secundo, egregiam doctrinam in solutionibus ad primũ primum , & secundum argumentum aduersus nostri temporis hæreticos: qui volunt auferre meritum à votis monasticis, quasi necessitas præcepti diminuat rationem meriti. Cùm tamen reuera non diminuat rationem virtutis, quæ ex natura sua habet actum meritorium. Ex eadem doctrina possumus colligere quàm falsa & periculosa sit opinio eorum, qui negant in Christo Domino obedientiam præcepti moriendi fuisse meritoriam quantum ad substātiam substantiam obediendi & quantum ad speciem. Sed aiunt fuisse meritoria propter intensionem actus, quæ non erat in præcepto. Quæ doctrina mihi semper visa est plus quam periculosa, & nunc | videtur quoniam Apostolus ad Philippenses. 2. Exaltationem Christi attribuit tanquam præmium humilitati & obedientiæ Christi vsque ad mortem crucis: non quia libentius & intensius se humiliauit & obediuit quā quam tenebatur. Ait enim, humiliauit se metipsum Dominus noster Iesus Christus factus obediens vsque ad mortem, &c. propter quod exaltauit illum, &c. Ratio item Philosophica destruit eam opinionẽ opinionem . Quoniam actus obedientiæ secundum propriā propriam rationem specificam meritorius est: siquidem est actus virtutis. Est autem indifferens ad rationem meriti, quòd actus virtutis cadat sub præcepto, vel sub consilio. Imo cæteris paribus magis meritorius est actus . qui cadit sub præcepto, quàm qui cadit sub cōsilio consilio tantum. Cùm igitur in Christo Domino obedientia præcepti moriendi fuerit actus virtutis propriè: necesse est secundum propriam speciem & substantiam fuisse meritorium. & non solum propter maiorem intensionem quam non tenebatur habere. Vnde procedit illa opinio ex mala intelligentia liberi arbitrij definitionis & actionis liberæ, putant enim necessitatem præcepti coniunctam cum efficacia gratiæ & cum eius necessitate destruere indifferentiā indifferentiam voluntatis & libertatis. Quod demonstrauimus. 1. part. quæst. 19. art. 10. esse plusquam falsum.
Rursus nota circa solutionem ad primum, vbi quòd ait Diuus Thomas, quòd qui facit quod debet non affert vtilitatem lucri. Intellige quòd non negat absolutè non afferre vtilitatẽ vtilitatem ei cui soluit. Diximus enim supra quòd iustitia hoc habet peculiare, quod respicit bonum alterius siue delectabile siue vtile siue honorificum. Sed solum intendit Diuus Thom. negare quòd non affert vtilitatem lucri supererogationis. Circa solutionem ad tertium argumentum. Aduerte, quod facere, si propriè & formaliter loquimur non refertur ad bonum facientis, sed ad bonum rei factæ. Dicitur enim facere propriè de operatione transeunte per quam aliqua res recipit in se formam. Atque ita ars respicit per se loquendo bonum artificiati, & ideo vt sic, non est virtus moralis ad quam pertineat bonum facere habentem. Cæte rum agere, propriè loquendo, dicitur quando ipsa actio ordinatur ad bonum ipsius agentis. Quemadmodum vsus & vti, propriè loquendo ordinantur ad bonum vtentis. Atque ita virtus humana, cuius proprius actus est vsus, facit bonum habentem. Similiter agibile vt sic, quod est obiectum humanæ rationis respicit bonum agentis. Huius doctrinæ sit exemplum. Cùm statuarius facit imaginem propter pretium, tunc illa fabricatio qua ratione ordinatur ad statuam sculpendam, dicitur factio & artis operatio. Sed qua ratione ordinatur ad bonum ipsius fabricantis, videlicet, vt reddat ius debitum ei qui pretio conduxit illum, dicitur vsus artis habens respectum ad vsum internum voluntatis mouentis manus artificis ad opus: vt sit iustus in reddendo debitum.
Loading...