RESPONDEO dicendum,
ꝙ
quod
cùm
præstare patrocinium causæ pauperum, ad
opus misericordiæ pertineat, idem est hic
dicendum quod & supra de alijs operibus
misericordiæ
dictum est. Nullus autem
sufficit omnibus indigentibus, misericordiæ opus impendere. Et ideo, sicut
Augustinus dicit in 1. de Doctrina Christia.
Cùm omnibus prodesse non possis, his potissimè consulendum est, qui pro locorum
& temporum, vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte iunguntur. Dicit pro locorum
opportunitatibus, quia non tenetur homo
per
totũ
totum
mũdũ
mundum
quærere indigentes, quibus
subueniat, sed sufficit, si eis qui sibi occur
runt, misericordiæ opus impendat. Vnde
dicitur
Exodi 23. Si occurreris boui inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. Addit autem, & temporum, quia non tenetur
homo futuræ necessitati alterius prouidere, sed sufficit si præsenti necessitati succurrat. Vnde dicitur
1. Ioannis 3. Qui viderit
fratrem suum necessitatem habentem, &
clauserit viscera sua ab eo, &c. Subdit autem. Vel quarumlibet rerum, quia homo sibi coniunctis quacunque necessitudine maximè debet curam impendere, secundum illud
primæ ad Timotheum 5. Si quis
suorum, & maximè domesticorum curam non habet, fidem negauit. Quibus
amen concurrentibus considerandum restat, vtrum aliquis tantam necessitatem
patiatur, quòd non in promptu appareat,
quomodo ei possit aliter subueniri, & in tali casu tenetur ei opus misericordiæ impendere. Si autem in promptu appareat,
quomodo aliter ei subueniri possit, vel per
se ipsum, vel per aliam personam magis
coniunctam, aut maiorem facultatem habentem, non tenetur ex necessitate indigenti subuenire, ita quòd non faciendo peccet, quamuis si subuenerit. absque tali necessitate, laudabiliter faciat. Vnde aduocatus non tenetur semper causæ pauperum
patrocinium præstare, sed solum concurrentibus conditionibus prædictis, alioquin
oporteret eum omnia alia negotia prætermittere, & solis causis pauperum iuuandis intendere. Et idem dicendum est de
medico, quantum ad curationem pauperum.