QVÆSTIO LXXVII.
De fraudulentia emptionis &
venditionis.
DEINDE considerandum est
de peccatis, quæ sunt circa voluntarias commutationes. Et primò de fraudulentia, quæ committitur in emptionibus &
venditionibos
venditionibus
. Secundò, de vsura, quæ fit in
mutuis. Circa alias enim commutationes
volũtarias
voluntarias
non inuenitur
aliqua species peccati, quæ distinguatur à rapina, vel furto. ¶ Circa
primum quæruntur quatuor.
CIRCA hunc titulum. Nota,
ex D. Tho. supra quæst. 55. arti.
5. quod fraudulentia est vitium
speciale contrarium prudentię,
quod consistit in hoc, quòd aliquis id quod
astutè cogitauit in ordine ad aliquem
finẽ
finem
,
simulatis factis exequatur. Et in hoc differt à
dolo, quòd dolus fit etiam verbis simulatis,
iuxta illud, linguis suis dolose agebant: at vero fraudulentia tantum in factis simulatis
inuenitur.
Dubitamus ergo statim pro intelligentia
articuli, quare D. Tho. tractaturus de iniustitia quæ committitur in emptionibus & venditionibus, apposuerit titulum de fraudulentia quæ ibidem
cōmittitur
committitur
: cum tamen
in alijs vitijs iniustitiæ pertractandis non apposuerit talem titulum. Verbi gratia, de fraudulentia furti vel rapinę, &c. Sed absolutè dicit de furto, de rapina, de vsura. Respondetur primo, quòd ratio est: quia communiter
iniustitia quæ committitur in emptione &
venditione est cum fraude. Respondetur se
cundo, quòd alia vitia contraria iustitiæ habent speciem nominatam, v. g. furtum &c.
Iniustitia vero quæ committitur in emptionibus & venditionibus non habet speciem
nominatam, & idcirco nominatur & circunscribitur fraudulentia, quæ communiter inuenitur in tali iniustitia. Sed contra, videtur, quòd non differat specie ista iniustitia emptionis & venditionis à furto vel rapina. Probatur, quia si ista iniustitia fiat ignorante domino patiente, erit furtum, si autem fiat illo sciente, erit rapina: ergo non est
differentia.
Respōdetur
Respondetur
, quòd iniustitia emptionis & venditionis, neque est species furti neque rapinæ. Probatur primò, quia huiusmodi iniustitia partim fit volente domino, partim inuito. In furto verò vel rapina
omnino fit iniustitia inuito domino. Secundò. Quia iniustitia emptionis & venditionis abstrahit ab ignorantia vel scientia patientis, hoc est,
cōmuniter
communiter
se habet ad ignorantiam vel scientiam patientis. At vero iniustitia furti determinata est ad
ignorantiā
ignorantiam
patientis. Iniustitia vero rapinæ determinata est ad scientiam ipsius patientis. Cum igitur inuoluntarium in moralibus, diuidatur in inuoluntarium ex ignorantia, & in
inuoluntarium ex scientia, & propterea distinguantur specie furtum & rapina: sequitur, quòd iniustitia emptionis & venditionis, quæ abstrahit ab ignorantia, & scientia
patientis, differat specie à furto vel rapina.
ARTICVLVS PRIMVS.
¶ Vtrùm licitè aliquis poßit vendere rem, plus quàm valeat.
AD primum sic proceditur.
Videtur, quòd aliquis licitè possit vendere rem, plus
quam valeat. Iustum enim in commutationibus humanæ vitæ secundum leges ciuiles determinatur.
Sed secundum eas licitum est emptori & venditori, vt se inuicem decipiant. Quod quidem fit, inquantum venditor plus vendit
rẽ
rem
, quàm
|
valeat, emptor autem minus quàm
valeat. Ergo
licitũ
licitum
est quòd aliquis
vendat rem plus quàm valeat.
¶ 2 Præterea. Illud quod est omnibus commune, videtur esse naturale, & non esse peccatum. Sed sicut
Augustinus refert. 13.
de Trinita. Dictum cuiusdam Mimi fuit
ab omnibus acceptum, Vili vultis
emere, & carè vendere. Cui etiam
consonat quod dicitur
Prouerbiorum 20. Malum est, malum est, dicit omnis emptor: & cùm recesserit, gloriatur. Ergo licitum est aliquid cariùs vendere, & vilius emere, quàm valeat.
¶ 3 Præterea. Non videtur esse
illicitum, si ex conuentione agatur
id, quod fieri debet ex debito honestatis. Sed
secũdum
secundum
Philosophum
in
8. Ethicorum in amicitia vtilis
recompensatio fieri debet
secundũ
secundum
vtilitatem, quam consecutus est ille, qui beneficium suscepit, quę quidem quandoq́ue excedit valorem
rei datæ: sicut
cōtingit
contingit
cùm aliquis
multũ
multum
re aliqua indiget, vel ad periculum euitandum, vel ad aliquod
commodum consequendum. Ergo licet in contractu emptionis &
venditionis aliquid dare pro maiori pretio, quàm valeat.
SED contra est, quod
dicit̃
dicitur
Matthæi 7. Omnia
quæcunq;
quæcunque
vultis vt
faciant vobis homines, & vos facite illis. Sed nullus vult sibi rem vendi carius quàm valeat. Ergo nullus
debet alteri vendere rem cariùs,
quàm valeat.
RESPONDEO
dicendũ
dicendum
,
ꝙ
quod
fraudem adhibere ad hoc quòd ali
quid plus iusto pretio
vẽdatur
vendatur
, omnino peccatum est, inquantum aliquis decipit proximum in
damnũ
damnum
ipsius. Vnde &
Tullius dicit in libro
Lib. 3. circa mediji illius.
de Officijs. Tollendum est ex
rebus contrahendis omne mendacium,
nō
non
licitatorem venditor, nec
qui contra se licitetur, emptor opponet. Si autem fraus deficit, tunc
de emptione & venditione dupliciter loqui possumus. Vno modo
secundum se, & secundum hoc emptio & venditio videtur esse introducta pro
cōmuni
communi
vtilitate vtriusque, dum scilicet vnus indiget re
alterius, & econuerso, sicut patet
per
Philosophum in primo
Lib. 1. ca.
5.
&
6. tomo. 5.
Politic. Quod autem pro communi vtilitate inductum est, non debet esse
magis in grauamen vnius, quàm alterius. Et ideo debet secundum æ
qualitatem rei inter eos contractus
institui. Quantitas autem rei, quæ
in vsum hominis venit, mensuratur secundum pretium datum ad
quod est inuentum numisma, vt
dicitur in
quinto Ethico. Et ideo
si vel pretium excedat
quātitatem
quantitatem
valoris rei, vel econuerso res excedat pretium, tolletur iustitiæ æqualitas. Et ideo cariùs vendere vel vilius emere rem, quàm valeat, est secundum se iniustum & illicitum.
Alio modo possumus loqui de emptione & venditione, secundum
quod per accidens cedit in vtilitatem vnius &
detrimẽtum
detrimentum
alterius,
puta cum aliquis multum indiget
habere rem aliquam, & alius læditur, si ea careat. Et in tali casu iustum pretium erit, vt non solum re|
spiciatur ad rem, quæ venditur, sed
ad damnum, quod venditor ex venditione incurrit. Et sic licitè poterit
aliquid vendi plus quàm valeat secundum se, quanuis non vendatur
plus quàm valeat habenti. Si verò
aliquis multum iuuetur ex re alterius, quam accepit, ille verò qui vendit, non damnificatur carendo re illa: non debet eam superuendere:
quia vtilitas quæ alteri accrescit,
nō
non
est ex venditione, sed ex conditione ementis. Nullus autem debet
vẽ
dere
vendere
alteri quod non est suum licet
possit ei vendere
damnũ
damnum
quod patitur: ille tamen qui ex re alterius
accepta
multũ
multum
iuuatur, potest propria sponte aliquid vendenti supererogare: quod pertinet ad eius
honestatem.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
sicut suprà dictum
est, lex humana populo datur, in quo sunt multi
à virtute deficientes, non autem datur solum virtuosis. Et ideo lex humana non potuit prohibere quicquid est
cōtra
contra
virtutem, sed ei sufficit, vt prohibeat ea quæ destruunt
hominum conuictum, alia verò habeat quasi licita: non quia ea approbet, sed quia ea non punit. Sic ergo
habet quasi licitum, pœnam non
inducens, si absque fraude venditor rem suam superuendat, aut emptor vilius emat, nisi sit nimius excessus, quia tunc etiam lex humana
cogit ad restituendum: puta si aliquis sit deceptus vltra dimidiam iusti pretij quantitatem. Sed lex diuina nihil
impunitũ
impunitum
relinquit, quod
sit virtuti contrarium: vnde secun
dum diuinam legem illicitum reputatur, si in emptione & venditione non sit æqualitas iustitiæ obseruata. Et tenetur ille qui plus habet,
recompensare ei qui damnificatus
est, si sit notabile damnum. Quod
ideo dico: quia iustum pretium rerum non est punctualiter determinatum, sed magis in quadam æstimatione consistit: ita quòd modica
additio vel minutio non videtur
tollere æqualitatem iustitiæ.
AD
secũdum
secundum
dicendum, quòd
sicut August. ibidem
dicit: Mimus ille vel seipsum intuendo, vel
alios experiendo, vili velle emere,
& carè vendere, omnibus id credidit esse commune. Sed quoniam revera vitium est, potest quisque adipisci huiusmodi iustitiam, qua huic
resistat & vincat. Et ponit exemplum de quodam, qui modicum
pretium de quodam libro propter
ignorantiam postulanti iustum pretium dedit. Vnde patet quòd illud
commune desiderium non est naturæ, sed vitij. Et ideo commune
est multis, qui per latam viam vitiorum incedunt.
AD tertium dicendum, quòd in
iustitia commutatiua consideratur
principaliter æqualitas rei. Sed in
amicitia vtilis, consideratur æqualitas vtilitatis. Et ideo recompensatio fieri debet
secũdum
secundum
vtilitatem
perceptam. In emptione verò
secũ
dum
secundum
æqualitatem rei.
SVMMA ARTICVLI.
VTrum licitè possit aliquis vendere
rẽ
rem
plus quàm valeat? ¶ Prima conclusio. Adhibere fraudem vt aliquid plus iusto
|
vendatur, est peccatum inquantum aliquis
decipit proximum in damnum ipsius.
Secunda
cōclusio
conclusio
. Etiam deficiente fraude,
vẽdere
vendere
cariùs aut emere vilius quam res
valeat, est secundum se iniustum. Ratio est,
quia secundum se in illo contractu committitur inæqualitas.
Tertia conclusio. Per accidens aliquando licet vendere rem cariùs quam valet, scilicet quando venditor damnificatur ex priuatione rei quam vendit.
Quarta conclusio. Iniquum est vendere rem cariùs quàm
secũdum
secundum
se valeat, propterea quòd fit valde vtilis ementi. Ratio
est, quia hoc est vendere quod non est proprium sed alienum.
COMMENTARIVS.
DE hac materia disputant Doctores in
4. dist. 15. extant etiam tituli in
vtroq;
vtroque
iure de contractibus. Quoniam autem de
omni contractu agendum est, necesse erit
tradere definitionem, & diuisionem contractus: vt cognoscamus quæ nam sit differentia huius contractus emptionis & venditionis, & quomodo differat ab alijs contractibus. ¶ Nota ergo primo, quòd
cōtractus
contractus
definitur ab Vlpiano in. l. Labeo. 2. ff. de verborum signif. Contractus est vltro citroq́ue
obligatio. Quę diffinitio datur per
effectũ
effectum
,
acsi diceret, Contractus est actio humana
inter duos, ex qua in vtroque oritur obligatio ad alterum. Hæc autem actio humana
necesse est, vt explicetur aliquo signo sensibili sufficienti ad explicandum
animũ
animum
contrahendi. Et ratio est, quia homo componitur ex corpore & anima, & idcirco actio
humana quæ debet esse ad alterum necesse
est, quòd sit sensibilis, eo quòd omnis nostra cognitio ortum habet à sensu. Sunt autem quatuor figuræ contractuum, siue quatuor modi qui referuntur in. l. naturalis. ff.
de præscriptis verbis. ¶ Primus modus explicatur sic, Do vt des. Secundus facio vt facias. Tertius, do vt facias. Quartus, facio vt
des. Hinc sequitur, quòd simplex promissio
non est contractus eo quòd neque habet figuram contractus,
neq;
neque
definitionem cum
nulla oriatur obligatio in vtroque.
Secundò nota, quòd contractus propriè
dictus, diuiditur in septem differentias siue
species. Prima dicitur cambium, in qua permutatur res pro re. Secunda est emptio, vbi
intelligitur correlatiuum venditio. Tertia
species est mutuatio. Quarta est emphyteusis, id est melioratio, verbi gratia. Dat aliquis alteri vineam vt colat illam & reparet
& fructus capiat & soluat aliquam pensionem & reddat. Quinta species est commodatio quando debet reddi idem numero datum. Sexta species est permutata commodatio. Septima est locatio. Sed tamen pro
huius diuisionis intelligentia: nota, quòd
hic non diuidimus
cōtractum
contractum
in tota sua generalitate, sed quod attinet ad rem præsentem diuidimus contractum circa res ipsas,
non circa personas: & idcirco non annumeramus matrimonium neque votum solenne: eo quòd sunt traditiones personarum.
¶ HIS suppositis. Probatur sufficientia
præfatæ diuisionis. Etenim per contractum
potest transferri vel
dominiũ
dominium
rei, vel vsusfructus illius, aut
tantũ
tantum
vsus. Siquidem
trāsferatur
transferatur
dominium rei,
cōstituuntur
constituuntur
tres species, scilicet cambium, quod fit quando res
pro re commutatur, vt vinum pro frumento: & emptio, quando transfertur
dominiũ
dominium
rei pro pecunia, & mutuatio quando transfertur dominium rei cum obligatione vt
reddatur
tantumdẽ
tantumdem
in alio indiuiduo. Quibusdam autem visum est, quòd mutuatio
non sit propriè contractus, eo quòd nulla
obligatio oritur in mutuatore, sed tantum
in mutuatario. Nihilominus falluntur in
hoc, quia mutuator ipse, eo ipso quòd mutuat, manet obligatus ad non statim repetendum, donec mutuatarius aliquod commodum acceperit, vel accipere potuerit moraliter loquendo ex ipsa re mutuata: & eadem
ratio est de
cōmodatore
commodatore
, manet enim obligatus vt mutuator, imò vero aliquando statuitur aliquod certum tempus, intra quod
ipse commodator vel mutuator non potest
repetere. Præterea. Si per contractum non
transferatur dominium rei, sed vsusfructus
pro aliquo pretio, vel pensione temporali,
vel perpetua, & tunc talis contractus dicitur emphyteusis. Dicimus autem
nō
non
transferri dominium per emphyteusim: quia
quanuis transferatur & tradatur ipsa res, tamen directum dominium rei manet apud
|
dominum, qui rem transtulit ad vsumfructum alterius: quanuis dominium vtile maneat in illo, qui rem accepit per talem contractum. Denique si per contractum transferatur tantum vsus rei, oriri possunt tres species.
Nā
Nam
si transferatur gratis res sine pretio,
siue vsus ille, est quidem commodatio cum
conditione, vt rei substantia restituatur domino. v. g. si aliquis commodet equum ad
iter faciendum alteri, si autem non transferatur gratis, sed pro vsu alterius rei: dicitur
permutata commodatio. Si autem sit pro
pretio, dicetur locatio.
Ad has
septẽ
septem
species possunt reduci omnes alij contractus, siue nominati, siue innominati. Præsertim contractus assecurationis & societatis: nam per assecurationem
nō
non
transfertur dominium rei, neque vsus: sed
tantum per assecurationem conseruatur dominium, vel vsusfructus, vel vsus, iuxta rationem assecurationis & obligationem assecurantis. Societas autem poterit reduci ad
quandam locationem. Similiter impignoratio, vel fideiussio, non pertinet ad speciem
distinctam, sed tantum est confirmatio aliorum contractuum & ad illos reducetur.
Magister Soto libr. 6. de Iustitia. quæst. 2. artic. 1. dicit, quòd sufficit numerare quinque
contractuum species. Nam
cambiũ
cambium
in quo
transfertur res pro re, reducit ad
emptionẽ
emptionem
.
Permutata verò commodatio reducitur ab
illo ad locationem. Sed nobis non videtur
verum, quòd cambium reducatur ad emptionem. Primò quia cambium antiquior
contractus est, quàm emptio. Item emptio
& venditio inuenta est ad supplendum, id
quod per cambium commodè fieri
nō
non
poterat. Ergo si aliqua istarum specierum ad
aliam erat
reducẽda
reducenda
, potius emptio ad cambium quàm cambium ad emptionem reduci oportebat. Præterea permutata commodatio non exigit æqualitatem, qualem
requirit locatio. Ergo non rectè ad illam reducitur. Probatur antecedens. Possunt enim duo homines conuenire, vt ad inuicem
commodent res inæqualis commoditatis.
Nota præterea ad maiorem intelligentiam prædictæ diuisionis, non multum interesse ad mores vel ad rationem iustitiæ,
vel iniustitiæ dignoscendam, quæ in hu
iusmodi contractibus reperitur, curiose distinguere, an isti contractus distinguantur
specie metaphysica & differentia essentiali, dummodo cognoscamus differentes modos qui requirunt differentem considerationem in istis contractibus. Hæc autem differentia qualiscunque sit, desumenda est ex
diuerso modo tradendi rem ipsam, scilicet
trāsferendo
transferendo
cum illa dominium, vel vsum
fructũ
fructum
, vel vsum tantum, & ex diuersa obligatione quæ oritur in ipsis contrahentibus,
videlicet ad
reddendā
reddendam
rem ipsam, vel non
reddendam, vel ad conseruandam illam
vel aliquid aliud faciendum pro re ipsa. Et
idcirco visum est viris doctis & prudentibus, illa septem capita contractuum distinguere, ad quæ alij contractus reducerentur.
Ex dictis colligitur definitio emptionis
& venditionis, emptio nanque est contractio rei pro pretio: venditio autem distractio rei pro pretio. Nomine vero pretij, intelligimus pecuniam, per quam æstimatur valor omnium rerum venalium: est
enim pecunia ipsa mensura communis ipsarum rerum venalium. Hæc autem definitio, desumitur ex modo loquendi Iurisperitorum, qui venditionem vocant distractionem rei, & emptionem ipsam vocant
contractionem rei ipsius.
Iam vero pro intelligentia conclusionis
articuli Diui Thomæ, obseruanda quidem
sunt à Theologo tria principia siue regulæ, ad constituendum pretium iustum in
rebus venalibus. ¶ Prima regula sit, autoritas reipublicæ, quæ suo beneplacito potest constituere iustum pretium in huiusmodi rebus propter bonum commune.
Secunda regula est, communis æstimatio fori & bonorum hominum. ¶ Tertia
regula est, conuentio inter emptorem &
venditorem ipsum. Quod autem istæ regulæ sint sufficienter enumeratæ. Probatur, quia pretium iustum non est ab ipsa
natura determinatum: etenim iustum naturale, autore
Aristot. 5. Ethicorum cap. 7.
est idem apud omnes, at vero pretium rerum multipliciter variatur pro temporis &
loci varietate, & etiam pro ipsarum rerum
varietate: ergo necesse est, quòd pretium
determinetur per beneplacitum
hominũ
hominum
:
|
non potest autem excogitari aliquod aliud
beneplacitum per quod constituatur istud
iustum pretium, quod non contineatur in
prædictis: ergo sufficienter enumeratæ sunt
istæ tres regulæ.
Circa primam regulam aduerte, quòd
nomine reipublicæ, intelliguntur omnes,
qui habent autoritatem ab ipsa republica:
inter quos
primũ
primum
locum obtinet princeps,
deinde prætores, & alij iudices & ædiles, qui
vulgo dicuntur (
Regidores y Fieles
) qui habent autoritatem à republica taxandi pretium in aliquibus mercibus, minoris momenti. Vbi obseruandum est, quòd nisi sit
error intolerabilis & euidens, standum est
taxationi pretij factæ à republica & officialibus eius, semper enim præsumendum
est tale pretium esse iustum & in casu dubij
standum est illi.
Secundò notandum est, quòd taxatio
pretij potest fieri tripliciter, Vno modo penes
terminũ
terminum
magnitudinis in fauorem emptoris: altero modo penes terminum paruitatis in fauorem venditoris. Tertio modo
penes vtrunque terminum in fauorem vtriusque. Exemplum primi est in pragmatica frumentaria, vbi taxatur pretium penes terminum magnitudinis, non enim potest esse maius pretium iustum frumenti,
quàm sit taxatum à republica. Potest autem esse iustum
pretiũ
pretium
multo minus, quàm
sit taxatum à republica: propterea quòd ex
abundantia tritici
cōmunis
communis
æstimatio fori
deprimit taxatum pretium. Exemplum secundi habetur in censibus temporalibus vel
vitalitijs, vbi taxatur pretium penes terminum paruitatis, non enim possunt emi minoris pretij: at vero possunt emi maiori pretio. Exemplum tertij est in taxatione quæ
communiter fit in pretio vini.
Circa secundam regulam, vide Diuum
Thomam supra quæstione 57. articul. 2. &
in. l. pretia. ff. ad legem Falcidiam. & l. si seruum. ff. ad legem Aquiliam. & in capit. primo de emptione & venditione.
Circa omnes tres regulas in communi.
Nota, quòd est maxima differentia inter
pretium constitutum per primam regulam
& constitutum per alias regulas: quia constitutum per primam regulam consistit in
indiuisibili, eo modo quo constitutum est:
pretium vero constitutum per alias regulas variari potest eodem loco & tempore in
parua quantitate, quia non consistit in indiuisibili, vt dicit Diuus Thomas supra in solutione ad primum. Et idcirco à doctoribus assignatur triplex iustum pretium eodem loco & tempore quod reputatur quasi
vnum pretium. Aliud quidem dicetur rigidum penes terminum magnitudinis: aliud
vero dicitur mite penes terminum paruitatis: aliud denique dicitur mediocre penes
recessum ab vtroque extremo.
Secunda differentia est, quòd pretium
taxatum à republica, ordinatur immediatè ad bonum communitatis per iustitiam
legalem, quæ principaliter residet in Principe, & ministris reipublicæ: pretium vero
constitutum per alias regulas ordinatur immediatè ad bonum ipsorum
contrahentiũ
contrahentium
.
Tertia differentia est inter pretium constitutum per secundam regulam & pretium
constitutum per tertiam regulam: quòd
stante taxatione per secundam regulam,
nō
non
habet locum tertia regula. Si enim pretium
communi æstimatione fori sit constitutum, non licet illud pretium variare ex conuentione inter emptorem & venditorem:
sed standum erit omnino communi vsui
fori. Hoc intelligitur in ratione contractus
emptionis & venditionis. Nam si ex beneplacito suo venditor velit rem vilius vendere, erit quidem donatio: sicut si emptor
velit carius vendere erit etiam donatio. Vnde regula tertia tantum habet locum, quando pretium rei nullo modo est taxatum, sicut verbi gratia, contingit in mercibus quæ
nouiter
adducũtur
adducuntur
ex India. Similiter etiam
idem contingeret si quis artifex industriùs
faceret aliquod nouum artificium vtile hominibus & reipublicæ & etiam delectabile: tunc non est aliud pretium iustum nisi
ex conuentione partium, quod quidem debet fieri attentis laboribus & industrijs &
expensis ipsius artificis.
Quarta differentia est inter has regulas, quòd materia primæ & secundæ regulæ sunt res necessariæ ad victum & vestitum hominum, verbi gratia, circa frumentum & vinum, & carnes & vestitum
|
exercentur illæ regulæ. At vero materia propria tertiæ regulæ, sunt res quæ magis pertinent ad faustum & pulchritudinem ipsius
reipublicæ, quam ad necessitatem: quales sunt lapides pretiosi & canes venatici, &
etiam accipitres & equi elegantes, qui non
habent pretium taxatum à republica. Constitutis his omnibus fundamentis est.
DVbium primum. Vtrum modus vendendi rem possit variare iustum pretium rei eodem loco & tempore? loquimur autem de varietate notabili. Pro cuius intelligentia aduerte, quòd quadruplex
est modus vendendi. Primus est, quando ipsa merces quærit emptorem. Secundus. Quando emptores quærunt merces.
Tertius, quando aliquis vendit simul magnam copiam rerum & non minutatim.
Quartus modus vendendi est per mensuras quasdam minutiores.
Sit ergo prima conclusio. Primus modus
vendendi, facit vilescere pretium rei iustæ.
Probatur ex communi prouerbio: merces
vltroneæ vilescunt, cuius prouerbij ratio est:
quia in illo modo vendendi est raritas emptorum, quæ est vna causa ex multis minuendi pretium.
Secunda conclusio. Secundus modus
vendendi auget pretium iustum rei. Ratio est. Quia in illo modo vendendi est
copia emptorum, quæ causa est augendi
pretium.
Tertia conclusio. Tertius modus vendendi facit vilescere pretium rei. Ratio est,
quia in illo modo vendendi inuenitur raritas emptorum.
Quarta conclusio. Quartus modus vendendi merito auget pretium iustum rei. Ratio est: quia in illo modo vendendi est multus labor & maior cura & industria in seruandis mercibus & diuidendis.
Ex dictis sequitur, quid sentiendum sit
de monopolijs. Fit enim monopolium
tripliciter. Primò quidem publica autoritate, vt cum Princeps prohibet ne quis
vendat aliquod genus mercium præter Petrum vel Ioannem. Et iste modus vendendi si fiat de rebus non multum necessarijs
reipublicæ, vel si fiat de necessarijs, fit tamen cogente necessitate, vel vtilitate rei
publicæ, cui aliter prouideri commodè non
potest, nisi merces ad vnum venditorem
vel duos reducantur: tunc iustus erit iste
modus vendendi, dum modo pretium taxetur à republica, ne forte illa occasione venditores spolient rempublicam ipsam. Hac
via iustificantur priuilegia & monopolia de
cartis lusorijs & de libris ab ipsis autoribus
tantum vendendis.
Secundus modus monopolij est, quando ipsi negotiatores conueniunt inter se de
non vendendis mercibus nisi certo quodam pretio suo beneplacito taxato. Tunc
enim omnes isti negotiatores efficiuntur
qua si vnus venditor, quod redundat in damnum communitatis. Ratio est: quia quando sunt multi venditores non coniurati, facile minuuntur rerum pretia, dum quilibet affectat vendere, quod quidem redundat in bonum communitatis. Similiter
etiā
etiam
peccarent viceuersa emptores, quando ad
inuicem conueniunt, de non emendis mercibus nisi viliori quodam pretio taxato suo
arbitratu. Isti tamen poterunt aliquando
excusari: si hoc faciant contra monopolium quod fecerunt venditores: tunc enim
redimunt suam vexationem, dummodo
conueniant emptores in quodam iusto pretio & æquabili, quale posset æstimari à viris
probis, si nullum esset monopolium.
Tertius modus monopolij est, quando
duo vel tres mercatores, vel etiam vnus,
congerunt omnes merces alicuius generis
ea intentione, vt omnes emant ab ipsis,
ipsi vero fingunt pretium quodam pro libito suo. Omnes igitur modi prædicti præ
ter primum cum suis limitationibus, prohibiti sunt iure communi, vt patet. l. 1. C.
de monopolijs. & l. 2. titulo septimo, Partita quinta.
Nihilominus aduerte, quòd in foro conscientiæ non tenebuntur facientes monopolium restituere, nisi conuenerint in pretio
iniusto, quod quidem periculum vt in plurimum inuenitur in secundo genere monopolij, tam cum fit ex parte venditorum tam
etiam ex parte emptorum. At vero in tertio
genere monopolij, non videtur esse aliqua
iniquitas. Et ratio est, quia ille qui emit totam quantitatem mercium, suo periculo
|
emit, neque cum aliquo conuenit fraudulenter: quin potius huiusmodi negotiatio publicè fit in republica, neque prohibetur legibus, nisi tantum in emptione tritici, cautum enim est legibus Regni, quòd
nemo emat triticum ad reuendendum: vbi
autem non fuerit lex humana expressa, quæ
prohibet emptionem siue in parua siue
in
in magna quantitate ad iterum
vendẽdum
vendendum
:
licitum erit cuilibet negotiatori emere
totā
totam
quantitatem mercium.
Sed rogat aliquis. In tali casu quod nam
erit pretium iustum, quando ille iterum vendit. Respondetur, quòd si non est taxatio
facta à republica, iustum pretium erit in
quo conuenerint emptores cum venditore. Neque moraliter loquendo erit periculum in tali casu, quòd pretium plus iusto augescet propter vnitatem venditoris.
Et ratio est: quia quanuis sit vnitas venditoris, est multiplicitas mercium apud illum, & idcirco properabit vendere, vel
populo, vel alijs negotiatoribus. Si autem
ex tali modo congerendi merces ad vni
cũ
cum
negotiatorem, sequeretur aliquod damnum communitati: tunc princeps reipublicæ tenetur cogere illum negotiatorem,
vt vendat, & si opus fuerit taxare pretium
illi. Hactenus dictum est de pretio iusto secundùm se, hoc est attento valore rei venalis
absolutè loquendo. Nunc autem de pretio
iusto per accidens dicamus.
DVbium igitur secundum est circa tertiam
cōclusionem
conclusionem
D. Thom. Vtrùm
illa sit vera, & an possint esse aliæ circunstantiæ, propter quas aliqua res iustè vendatur carius, quàm secundùm se valeat: v. g.
si res vendatur carius non solum propter incommodum venditoris, sed etiam propter
ipsius rei venalis honorificam
antiquitatẽ
antiquitatem
,
vel propter delectationem quam venditor
capit ex illa re.
Respondetur & sit prima conclusio. Doctrina Diui Thomæ in tertia conclusione
certissima est, & probatur. Quia æquitas
naturalis postulat, vt venditor qui est dominus & possessor rei suæ, seruet se indemnem, ergo vera est conclusio Diui Thomæ. Confirmatur exemplo. Nam eadem
ratione excusamus mutuatorem, quando à
mutuatario exigit lucrum verè cessans, vel
damnum emergens, scilicet, quia seruat se
indemnem hoc faciendo. Sed hæc doctrina intelligenda est quando emptor vel mutuatarius solicitat venditorem vel mutuatorem vt vendat vel mutuet: quia aliàs non
erat venditurus vel mutuaturus: si autem
vltro se offerat ad vendendum vel mutuandum non potest quicquam exigere pro suo
damno vel lucro cessante. Ratio est manifesta: quia tunc ipse emptor non est causa, quòd venditor priuetur suo commodo, ergo non est iustum vt soluat pretium
propter
incōmoda
incommoda
venditoris aliundè prouenientia.
Secunda conclusio. Etiam ratione antiquitatis honorificæ, potest venditor aliquid
amplius exigere quam res secundùm se valeret, & huiusmodi pretium poterit esse
per accidens iustum, quando res illa solum
est honorifica venditori: at vero si res illa
sit honorifica cuilibet habenti: tunc illud
pretium erit iustum secundùm se: quoniam dignitas illa est quasi intrinseca rei.
Cæterum pretium maius quod accipitur
propter delectationem quam capiebat venditor de illa re, iustum quidem erit sed per
accidens. Hæc autem doctrina debet intelligi,
quādo
quando
emptor solicitat venditorem, aliàs
non venditurum.
Hinc sequitur, quòd fallaces sunt regulæ quibus ipsi negotiatores solent iustificare
pretium pro mercibus: aiunt enim, quòd
tanti emerunt merces illas, quòd tantas expensas fecerunt in illis asportandis & conseruandis, quæ omnia impertinentia sunt
ad iustificandum pretium in præsenti: nisi
aliàs iustificetur secundùm regulas propositas & explicatas. Continget enim quòd
negotiator vilius vendat quam emerit, &
tamen iniquè vendit, vel quia ipse stultè
emit, vel quia postquam emit aduenit magna copia mercium, vel fuit raritas emptorum.
IAM vero, vt ea quæ dicta sunt magis
examinentur, arguitur primò contra primam regulam. Iniquum est, vt omnes merces eiusdem speciei, dissimiles tamen secundùm conditiones indiuiduales, ex quibus res pluris aut minoris æstimantur: vt
|
vno pretio, eodem tempore & loco vendantur: sed prima regula ita disponit, ergo
iniqua est.
Secundò. Pretium rerum iustissimè variatur copia vel inopia ipsarum variata pro
differentia loci & temporis: sed lex quæ taxat pretium rerum multo tempore duraturum, nullam habet rationem huius varietatis: ergo imprudens est & iniqua.
Tertiò. Pretium etiam lege taxatum statuitur per humanam prudentiam: sed humana prudentia non attingit medium iustitiæ
indiuisibiliter, vt ait Aristot. 2. Ethicorum,
cap. 6. ergo consistere in indiuisibili non magis est proprietas pretij constituti per
primā
primam
regulam quam per secundam & tertiam.
Quartò. Iustum pretium rerum est in
æqualitate rei ad rem, siquidem est
mediũ
medium
iustitiæ commutatiuæ: ergo omne pretium
iustum consistit pariter in indiuisibili.
Ad primum respondetur, quòd lex quæ
taxat pretium rebus eiusdem speciei intelligenda est de rebus sanis in illa specie: quare
si triticum sit sordidum, mixtum palea, vel
terra, vel consumptum gurgulione: non est
vendendum secundùm illud pretium regulariter loquendo. Idem dicimus de vino si
sit ita accidum, vt prope sit acetum vel mixtum aliquo licore, non potest vendi pretio
taxato per legem regulariter loquendo. Si
tamen merces sint integræ & sanæ in sua specie, istæ taxantur iustè eodem pretio legitimo quantum ad terminum magnitudinis.
Ratio est: quia lex non respicit per se bonum particulare emptoris & venditoris, sed
bonum communitatis: & idcirco non est
inconueniens, quòd aliqua particularia incommoda tollerentur, imo vero & si bene
consideretur, non poterat aliter taxari pretium pragmaticæ de frumento. Nam si
distinctum pretium statuisset lex pro optimo frumento, & pro mediocri & pro minus bono, esset maxima confusio inter emptores & venditores: non enim poterat inueniri iudex facile qui discerneret,
quodnā
quodnam
triticum esset optimum, quod mediocre,
quod minus bonum. Prudenter igitur lex
statuit certum pretium quantum ad terminum magnitudinis, etiam pro optimo frumento. Iudicauit enim legislator, quòd mi
nus bonum triticum non attingeret illud
pretium nisi in magna inopia tritici & fame multa: quapropter nota, quòd stante
pragmatica, potest inueniri triplex differentia & circunstantia temporis. Prima
quidẽ
quidem
,
quando omne triticum etiam vilissimum
& mixtum paleis attingit pretium pragmaticæ, & hoc contingit quando est notabilis
fames & penuria frumenti: tunc enim etiam
vilissimum triticum transcenderet illud pretium, si non esset pragmatica. Secunda differentia temporis est, quando nullum triticum potest iustè vendi pretio pragmaticæ,
v. g. quando est maxima copia frumenti, &
tunc differenti pretio iusto venditur optimum & mediocre & minus bonum: quod
si aliquis vendat tunc pretio taxato à pragmatica: tenetur restituere emptori etiam si
non puniatur ab ipsa republica, si fuerit excessus vltra medietatem quidem iusti pretij. Tertia differentia est, quando bonum
& optimum triticum attingit pretium pragmaticæ, & minus bonum non attingit
neque potest attingere iustè pragmaticam.
Hoc contingit quando non est multa copia, neque multa inopia
frumẽti
frumenti
: tunc enim
potest contingere, quòd optimum triticum & bonum attingat pretium pragmaticæ: minus autem bonum non attingat.
Vnde si quis vendat minus bonum triticum
pretio pragmaticæ expectata pecunia: tenetur ad restitutionem ipsi emptori: quoniam
numerata pecunia non tantum valet in præ
senti, vnde sumi debet pretium iustum.
Ad secundum respondetur consequenter, quòd lex non debet habere rationem varietatis illius copiæ vel inopiæ, quando ad
bonum communitatis expedierit pro multo tempore taxare ipsum pretium.
Ad tertium argumentum respondetur,
quòd pretium legitimum in hoc conuenit
cum alijs pretijs arbitrarijs, quod quemadmodum à principio quando agebatur de lege ferenda poterat humana prudentia taxare pretium legitimum paulo magis aut
minus: sed iam semel statuto pretio per
legem, iniquum erit ab illa taxatione discedere etiam in minimo: sic etiam pretium arbitrarium postquam semel statutum est inter emptores & venditores in sin|
gulari, iniquum est ab illa quantitate determinata discedere, etiam in minimo: nisi de
consensu vtriusque partis. Et ita humana
prudentia attingit medium iustitiæ in emptionibus & venditionibus, vel statuendo legem de pretio legitimo, vel per conuenientiam inter emptorem & venditorem ipsum: & ita manet pretium iustum in indiuisibili.
Ad quartum respondetur, æqualitatem iustitiæ commutatiuæ, aliquando consistere
in indiuisibili mathematico: quando res ipsa
in se consistit in indiuisibili. v. g. quando
qui accepit duo reddit duo: aliquando vero
necesse est vt vtamur indiuisibili morali, ad
constituendam æqualitatem iustitiæ commutatiuæ, v. g. quando medium rei non
constat in communi pro omnibus contractibus singularibus, sed necessaria est æstimatio hominum, quæ varia est, quanuis accedat prope ad medium: & talis est æstimatio fori communis: donec in particulari fiat
conuenientia inter emptorem & venditorem de pretio indiuisibili: & sic non est eadem ratio de prima regula, & de alijs duabus: quoniam secundùm primam regulam,
pretium rerum consistit in indiuisibili mathematico etiam in communi omnibus
cō
tractibus
contractibus
: at vero pretium constitutum per
secundam & tertiam regulam consistit in
indiuisibili morali, donec in singulari fiat
conuenientia. Ex dictis sequitur, quomodo
sit intelligendum illud commune prouerbium, tantum valet res quantum vendi potest, quod habetur in. l. 1. ff. ad Senatusconsulta. & in. l. si quis vxori. ff. de furtis. est enim
intelligendum quantum vendi potest secundùm communem æstimationem fori, quando non est taxatum lege pretium. Item maxime verificatur in materia tertiæ regulæ,
vbi neque est lex neque communis æstimatio fori.
Sed iam circa pragmaticam de frumento, aduertenda sunt tria documenta.
Primũ
Primum
est, quòd in illa pragmatica non solum interdicitur venditio frumenti pro maiori pretio pecuniario, sed etiam cambium pro alia
re maioris pretij. v. g. non erit licitum stante
pragmatica, permutare certam mensuram
tritici pro certa mensura olei quæ pluris
æstimatur. Probatur. Quia quanuis lex solum exprimeret, quòd nemo vendat
triticũ
triticum
nisi tale pretio, tamen secundùm ius commune nomine venditionis quantum ad valorem, intelligitur etiam cambium, vt patet ex. l. statu liberi. ff. de statu liberis. & ex
l. 2. C. de rescindenda venditione. quæ lex
secundùm omnes Iurisperitos verificatur
etiam in cambio: quanuis solum loquatur
expressè de emptione & venditione.
Secundò probatur. Nam illa lex facta est
propter bonum communitatis, si autem liceret res maioris pretij recipere pro frumento, cogerentur emptores ab ipsis venditoribus, vt aliàs emerent res maioris pretij ad
permutandum eas pro frumento, quod quidem inconueniens perinde esset atque si
non esset ipsa lex pragmaticæ. Denique probatur. Quia lex illa intendit constituere iustum pretium in indiuisibili: si autem esset
licitum recipere res maioris pretij pro frumento, non seruatur æqualitas iustitiæ commutatiuæ constituta per legem ipsam.
Secundum documentum est, quòd qui
vendit frumentum vltra pretium taxatum,
mortaliter peccat: quia facit contra legem
iustam in materia graui, & tenetur restituere excessum pretij ipsis emptoribus: quanuis non teneatur ad pœnam legis ante condemnationem iudicis. Hoc documentum
est contra doctissimum Nauarro in suo manuali, cap. 23. num. 86. vbi ait, quòd ille qui
vendit vltra pretium taxatum lege non peccat mortaliter, dummodo non vendat maiori pretio
quā
quam
res illa valeret
secundũ
secundum
permissionem legis naturalis, si nulla esset pragmatica. Et in numer. 55. idipsum docet de
omni lege ciuili,
ꝙ
quod
non obligat in foro conscientiæ: sed solum sunt pœnales leges. Contra cuius sententiam disputatur in
cōmuni
communi
,
in 1. 2. quæstione. 96. articulo. 4. sed quòd
attinet ad rem præsentem reprobatur præ
dicta sententia merito. Et probatur prædictum
documẽtum
documentum
. Primò. Nullum est pretium iustum lege naturali, sed solum lege
positiua, vel ex communi æstimatione fori: sed supposita taxatione legis illud est
pretium iustum legitimum: ergo lex naturalis pro tunc nullum aliud pretium iustificat supra illud lege taxatum.
Confirmatur. Lex illa quæ taxat pretium,
constituit contractum emptionis & venditionis actum iustitiæ commutatiuæ: sed iustitia commutatiua obligat in foro conscientiæ vt nemo contra faciat: ergo vendentes
vltra pragmaticam peccant mortaliter, &
tenentur restituere.
Tertium documentum est, quòd illa
pragmatica æqualiter obligat, omnes etiam
seculares ecclesiasticos & regulares. Hoc
documentum est etiam
cōtra
contra
Nauarro vbi
supra, numero. 85. vbi ait, quòd non obligantur clerici illa pragmatica: quia non sunt
subditi Principi seculari, neque eius legibus
ciuilibus. Vnde infert duo:
alterũ
alterum
est, quòd
expediret vt episcopi ferrent eandem legem taxationis tritici, vt clerici obligarentur: alterum est, quòd vbi fuerit lege permissum, quòd qui frumenta asportant ex
alijs Regnis, possint vendere tanti quanti
inuenerint & quantum potuerint: vt reuera permittitur in. l. 1. titul. 25. libro. 5. nouæ
Recopilationis: quod
tũc
tunc
etiam clerici possunt vendere quanti potuerint. Nihilominus nostrum documentum
verissimũ
verissimum
est,
& demonstratur. Primo quidem, quoniam
l. citata, &. l. 2. & 3. dicitur, quòd compellantur clerici eodem pretio vendere sicut seculares: si autem clerici non essent subditi
Principi seculari, quantum ad hoc lex illa
esset iniqua, neque permitteretur à Pontifice in populo Christiano. Secundò probatur. Quoniam omnes clerici & regulares subditi sunt principibus secularibus in
his, quæ non impediunt gubernationem
ecclesiasticam, ergo omnes obligat. Denique probatur. Nam lege naturali tenentur
clerici vendere frumentum iusto pretio: sed
iustum
pretiũ
pretium
est in aliqua republica quod
æstimatur communi vsu hominum & fori ipsius secundum consuetudinem patriæ:
ergo tenentur vendere vt mos est in illa ciuitate vbi habitant. Et ista ratio concludit,
quòd ipsemet Princeps tenetur vendere
suum triticum pretio taxato à pragmatica:
quia durante pragmatica pretium ipsius pragmaticæ est pretium iustum. Hactenus de
hac pragmatica frumenti dictum sit.
DVbitatur tertiò circa solutionem ad
primum argumentum, in qua solu
tione agitur de deceptione quam ad inuicem faciunt emptores & venditores, vltra
vel citra medietatem pretij iusti.
Pro cuius dubitationis intelligentia aduertendum est, quòd quantum attinet ad
venditores, manifestum est quid sit decipere vltra medietatem iusti pretij: est enim recipere vltra iustum pretium plusquam dimidium. v. g. si venditor pro re quæ valet
centum recipiat centum quinquaginta
vnũ
vnum
.
Decipit autem citra dimidium iusti pretij,
quando pro re quæ valebat centum accipit ad summum centum quadraginta nouem. Sed tamen quod attinet ad emptorem, est differentia opinionum inter Iurisperitos, quid sit decipere venditorem vltra vel citra dimidium. Nobis tamen certissima sententia sit, quòd emptor tunc decipit vltra dimidium ipsum venditorem:
quando pro re quæ valebat centum rependit quadraginta nouem aut infra, ita quòd
nulla sit differentia inter emptorem & venditorem quantum ad medietatem iusti pretij: quoniam res ipsa reducenda est ad pretium pecuniarium iustum, vt facile iudicemus quis decipiat alterum vltra vel citra dimidium.
Hoc supposito arguitur primo pro parte affirmatiua, quod licitum sit emptoribus & venditoribus se ad inuicem decipere vltra dimidium iusti pretij. Est argumentum. Leges ciuiles sunt iustæ: sed secundùm
illas fertur sententia in iudicio in fauorem
eius qui decepit alterum citra dimidium: ergo etiam in foro conscientiæ conferunt illi
ius ad retinendum, quod accepit. Minor patet ex. l. 2. &. l. si voluntate. C. de rescindenda
venditione. & ex cap. cum dilecti. & capit.
cum causa. de emptione & venditione.
Secundo arguitur à simili. Leges de præ
scriptione transferunt dominium rei in foro
conscientiæ in possessorem bonæ fidei, ergo
saltem leges citatæ conferunt dominium in
foro conscientiæ in emptorem & venditorem bonæ fidei.
Tertiò arguitur. Qui comparat dominium per contractum iure validum quanuis lege prohibitum. v. g. qui acquirit dominium pecuniarium per ludum alearum,
non tenetur pecuniam restituere in foro
|
conscientiæ antequam compellatur à iudice, ergo multo minus in nostro casu tenebitur, vbi & contractus est validus & à iudice
re cognita non compelletur restituere qui
decepit vltra dimidium iusti.
De hac re multa disputant Iurisperiti, videatur Couar. lib. 2. Variarum Resol. cap. 3.
ad
quartũ
quartum
. inter Theologos videatur Ioannes de Medina Complutensis in tract. de rebus
restituẽ
restituen
. quæst. 32. & Conrad. de contractibus in quæst. 57. Syluest. in verb. emptio.
Caiet. opusc. 17. Responsionum, respons. 17.
dubio. 3. Adria. quodlib. 6. art. 3. ad tertium.
Sunt igitur tres sententiæ de hac re. Prima quæ ait, nullum esse peccatum decipere
emptorem vel
venditorẽ
venditorem
. Hanc tenet Summa Rosella, vt refert Syluest. vbi sup. & quidam Durandus minorita, vt refert Conrad.
vbi supra, & multi Iurisperiti quos citat dominus Antonius de Padilla in
cōmentarijs
commentarijs
sup. l. 2. C. de rescindenda vendit. num. 73.
Altera sententia est D. Tho. in hoc artic.
in altero extremo, quod est
peccatũ
peccatum
mortale talis deceptio, & quod inde oritur obligatio restituendi: quæ sententia
cōmunis
communis
est citatis Theologis, & multis alijs in. 4. dist. 15.
Tertia
sentẽtia
sententia
quasi media inter istas est,
quę ait esse
peccatũ
peccatum
decipere emptorem vel
venditorẽ
venditorem
etiā
etiam
citra
dimidiũ
dimidium
iusti, negat tamen inde oriri
obligationẽ
obligationem
restituendi.
Hāc
Hanc
tenet Gerson in tractatu de contractibus.
Nobis tamen sententia D. Tho. & Theologorum tam certa est, vt oppositum sit omnino improbabile. Probatur primò, quia
qui decipit proximum in illo casu, peccat
contra iustitiam commutatiuam, siquidem
recipit aliquid vltra iustum pretium, ergo tenetur
hāc
hanc
inæqualitatem recompensare per
actum iustitiæ commutatiuæ qui est restituere. Confirmatur. Quia si ille
tantũ
tantum
peccaret contra iustitiam legalem, vt videtur sentire Gerson,
nō
non
verificaretur quòd decipit vltra
dimidiũ
dimidium
iusti. Hoc enim ex proprijs terminis significat actum contrarium iustitiæ
commutatiuæ, eo vel maxime
ꝙ
quod
nulla ratio
peccati potest illic considerari, nisi contra iustitiam commutatiuam. ¶ Secundò. Etiam
si quis bona fide decipiat alterum ex ignorantia inuincibili, tenetur nihilominus postea cognita veritate restituere illud in quo
factus est ditior, quando res illa non extat,
ergo etiam si emptor vel venditor decipit
bona fide, tenebitur restituere cognita veritate. Probatur consequentia. Nam æqualitas
illius contractus postulat, vt neuter accipiat
plus iusto, ergo cognita veritate tenebitur resarcire illam inæqualitatem. Plura argumenta facit Magister Soto vbi supra, sed hæc validissima sunt, procedunt enim ex proprijs rerum definitionibus.
AD argumenta in oppositum respondetur, quòd illæ leges sunt permissiuę
quantum ad lęsionem citra dimidium iusti:
non tamen iustificant ipsum
contractũ
contractum
, sed
relinquunt illud iure naturæ
iudicandũ
iudicandum
. Ratio autem quare leges permittunt illam iniquitatem, & non dant actionem in iudicio
damnificato, est: quia cum contractus emptionis & venditionis sit frequentissimus in
republica, si daretur actio læsis citra dimidium iusti, non sufficerent tribunalia ad dirimendas lites quotidianas quæ ex talibus deceptionibus prouenirent. Imo vero olim ante legem illam. 2. C. de rescindenda venditione. non dabatur actio in iudicio læsis
etiā
etiam
vltra dimidium pretij. Et nihilominus deceptores tenebantur restituere iure ipso naturali. Ita etiam nunc post illam legem damnificantes citra dimidium, tenentur eodem iure naturæ restituere. Sed hic obseruandum
est, quòd quando pretium est lege taxatum,
vt in pragmatica de frumento, datur actio
læsis citra dimidium iusti, tum in fauorem
legis, tum
etiā
etiam
quia facile
cōstat
constat
in iudicio de
læsione:
nō
non
autem ita facile constat de læsione, vbi
nō
non
est pretium taxatum, eo quòd est
multa varietas in pretio rerum, vbi non est
pragmatica.
Ad secundum respondetur, quòd
nō
non
est
simile de legibus præscriptionum, & de alijs
legibus circa deceptionem contractus emptionis &
vẽditionis
venditionis
: quoniam leges de præ
scriptione sunt directiuæ & præceptiuæ, leges autem alteræ sunt
tātum
tantum
permissiuæ. Et
si quis merito quærat, quomodo cognoscitur quando aliqua lex est præceptiua &
quā
do
quando
permissiua? Respondetur,
ꝙ
quod
ante omnia
attendendũ
attendendum
est ad finem legis, deinde considerandum est circa medium ad finem, an
illud quod statuit lex ad
cōsequendũ
consequendum
finem
|
habeat speciem mali & iniquitatis: an vero
secundùm se sit bonum? Dicimus ergo
ꝙ
quod
si
tale medium secundum se fuerit opus virtutis, tunc lex erit directiua & præceptiua. Sed
difficultas est, quando ipsum medium habet speciem iniquitatis & malitiæ, quod quidem si per legem non potest honestari, tunc
plane est permissiua, & sic permittuntur meretrices & defenduntur in iudicio ad euitanda adulteria & alia peccata maiora. Si autem
aliqua via poterit honestari medium per legem, vel legislatorem, videlicet transferendo dominium rei in alterum: tunc si talis
translatio dominij fuerit necessaria ad finem
legis, lex erit præceptiua, simulq́ue directiua: si autem non fuerit necessaria ad consequendum finem legis: tunc lex erit tantum
permissiua. Exemplum primi. Lex de præ
scriptione habet pro fine, vt rerum dominia
sint certa & determinata: ad hunc
tamẽ
tamen
finẽ
finem
necessarium est, vt
mediũ
medium
quod lex statuit,
scilicet,
ꝙ
quod
post
tantũ
tantum
tẽpus
tempus
maneant res apud
possessores bonæ fidei in
perpetuũ
perpetuum
,
ꝙ
quod
transferat dominium in possessorem bonæ fidei, alias frustraretur finis legis: qui est vt rerum dominia sint certa. Exemplum secundi. Lex, quæ dat facultatem viro, occidendi
vxorem deprehensam in adulterio, habet
pro fine
cōmisereri
commisereri
vehementi dolori mariti, & non addere dolorem supra dolorem,
Ad hunc autem finem non est
necessariũ
necessarium
concedere illam facultatem publicam vt
autoritate reipublicæ occidat vxorem tanquam Iudex iuste iudicans vel tanquam
minister sententiæ latę iam ab ipsa lege: sed
sufficit, vt permittatur occidere si velit, neque propter hoc puniatur. Vnde colligimus quòd lex illa sit permissiua tantum. Ad
hũc
hunc
igitur modum, dicimus quòd lex quæ
dicit; liceat emptori & venditori ad
inuicẽ
inuicem
decipere, habet pro fine euitare frequentes
lites: quæ orirentur ex huiusmodi contractibus si pro quauis inæqualitate daretur
actio in iudicio; ad
quẽ
quem
finem sufficit: quòd
parti læsæ non detur actio in iudicio: non
autem requiritur, neque decebat transferre
dominium in damnificantem.
Ad tertium argumentum negatur illa similitudo & comparatio, quia quanuis illi
contractus
cōueniant
conueniant
in hoc, quòd vterque
sit validus: tamen iniquitas siue malitia quæ
est in ludo alearum, est tantum contra iustitiam legalem: & idcirco reddere quod quis
lucratus est, habet tantùm rationem pœnæ
taxatæ à lege. At vero malitia, quæ est in
contractu emptionis & venditionis vbi interuenit deceptio, est contra iustitiam commutatiuam: & idcirco damnificans tenetur iure
naturæ restituere.
DVbium quartum, An quòd
cōtractus
contractus
emptionis & venditionis fiat bona
vel mala fide, referat aliquid ad hoc vt sit validus vel non, & ad hoc quòd inde oriatur
obligatio restituendi vel non oriatur. Ad
hoc dubium respondetur resolutoriè.
Prima conclusio. Contractus emptionis
& venditionis celebratus bona fide propter
ignorātiam
ignorantiam
puræ negationis
vtriusq;
vtriusque
partis,
scilicet, quia neutra pars scit valorem rei: sed
merè negatiuè se habet circa æstimationem
valoris, tunc talis contractus est validus,
etiā
etiam
si vltra dimidium iusti pretij fiat deceptio.
& quidem quod sit validus, patet, quia ex
vtraque parte est omnino voluntarius.
Quòd autem inde non oriatur obligatio restituendi, probatur: quia vterque se exponit
æquali periculo, & est quasi contractus de
sortibus, ergo nulla ratione oritur ibi obligatio restituendi, eo vel maxime quòd vtraque pars in illo contractu cedit libere iuri
suo, & facit quasi donationem mutuam ad
inuicem, & denique in isto casu verificatur
illa tertia regula iusti pretij.
Secunda conclusio. Si tamen talis contractus celebretur bona fide cum ignorantia
prauæ dispositionis, quia videlicet vterque
existimat iustum pretium esse tantum vel
tantum, & tamen reuera est maius vel minus: tunc contractus ille non est inualidus.
Probatur. Quia ille qui læditur non alia ratione vult contrahere, nisi supposito quòd
pretium sit tantum, ergo non est voluntarius ille contractus, sed inuoluntarius & per
consequens inualidus. Etenim de ratione
cō
tractus
contractus
humani est, quòd sit voluntarius.
Tertia conclusio. Læsus per talem contractum prædictum habet ius in foro conscientiæ repetendi quod alter plus accepit: & ille alter tenetur in foro conscientiæ restituere. Cæterum in foro exteriori
|
dabitur actio parti læsæ vltra dimidium iusti: lædenti vero dabitur optio, vt vel rescindat contractum vel recompenset quod amplius accepit. Ista conclusio quantum ad
priorem partem sequitur ex secunda, quoniam si contractus fuit nullus, & alter
eorũ
eorum
amplius accepit: sequitur quòd in foro conscientiæ tenetur ex iustitia commutatiua illud restituere vel rescindere contractum.
Quātum
Quantum
ad secundam partem habetur expressè.
l. 2. C. de rescindenda venditione. Et
ratio eius est: quia cum ille contractus celebretur bona fide, æquum est, vt neuter
eorũ
eorum
damnum patiatur cognita veritate. Quod
quidem plane fit, si læso datur actio in iudicio: lædenti vero detur prædicta optio.
Quarta conclusio. Si contractus mala fide fuerit celebratus, & pars læsa ignorabat iustum rei pretium, erit inualidus contractus
in foro conscientiæ. Probatur, quia talis ignorantia inuoluntarium interpretatiuè operatur: at vero sine voluntario contractus est
nullus, igitur est inualidus contractus. Conclusio hæc consonat cum iure ciuili, in quo
nihil statuitur de firmitate aut nullitate huiusmodi contractus: sed
solũ
solum
definitur: quòd
non datur actio parti læsæ citra dimidium
iusti pretij. Reliqua vero relinquit iure naturæ iudicanda.
Quinta conclusio. Si contractus mala fide celebretur, & pars læsa scit iustum rei pretium, sed necessitate compellitur emere vel
vendere, tunc contractus est validus in foro
conscientiæ. Probatur. Nam pars læsa sciens
iustum pretium, nihilominus vult contrahere & pati illud detrimentum, ergo contractus est simpliciter voluntarius & validus.
Non dicimus modo, quòd lædens
nō
non
teneatur restituere, sed quòd ipse contractus est
validus: licet sit iniquus. Probatur à simili.
Ille qui proijcit merces in mare propter tempestatem obortam, simpliciter loquendo
voluntariè proijcit, quanuis secundùm quid
inuoluntariè: quoniam nollet proijcere, ergo tale voluntarium sufficit ad contractum
emptionis & venditionis, siquidem pars læ
sa nullo modo compellitur ab altera vt contrahat. Probatur consequentia & confirmatur. Nam tale voluntarium sufficit etiam ad
votum faciendum, ergo etiam sufficiet ad
contractum emptionis & venditionis.
Sed contra. Donatio facta latroni nulla
est, quanuis ille qui dat pecunias (dat simpliciter voluntariè propter euitandam mortem) eò quòd est inuoluntarius secundùm
quid, ergo pari ratione sufficiet ad
nullitatẽ
nullitatem
contractus prædicti illud inuoluntarium secundùm quid. Respondetur, quòd quando
altera pars iniuriam aliquam facit alteri contrahenti, propter quam altera pars cogitur
contrahere vel dare pecunias, tunc irritatur
contractus: quia non est iustum quòd ex iniuria nascatur ius illi qui facit iniuriam.
Nũc
Nunc
autem in casu nostræ conclusionis illa pars
quæ necessitatur contrahere, non necessitatur ab altera parte, sed aliunde, scilicet, à sua
egestate: vnde non est eadem ratio. Per
hũc
hunc
etiam modum intelligitur quare contractus
vsurarius sit validus quantum ad rationem
mutui: licet vsurarius teneatur non recipere
vsuras. Ratio validitatis est, quia ex vtraque
parte est contractus voluntarius simpliciter.
Nam pars læsa sciens & prudens vult recipere mutuum propter suam necessitatem,
nō
non
obstantibus vsuris. Ipse autem vsurarius libenter contrahit.
Secundò probatur
cōclusio
conclusio
ex cap. cum
dilecti. de emptione & venditione. vbi Alexand. 3. definit validum esse
contractũ
contractum
quendam emptionis & venditionis cuiusdam syluæ, etiam si qui vendiderant decepti fuerant
vltra dimidium. Definit tamen supplendam
iniquitatem esse & inæqualitatem. Valde
itaque est obseruandum, quòd aliud est contractum esse validum, & aliud esse
iniquũ
iniquum
,
vnde oritur obligatio
restituẽdi
restituendi
. Multi enim
contractus sunt validi, eo quòd sunt voluntarij ex vtraque parte, qui alias iniqui sunt.
Vltima conclusio. Non tenetur is qui læ
sit mala fide etiam vltra dimidium iusti pretij in casu quintæ conclusionis ante iudicis
sententiam stare optioni partis læsæ, etiam si
leges ciuiles concedant parti læsæ in tali casu, vt eligat, Vtrùm maluerit vel rescindere
contractum, vel restitutionem sibi fieri in
eo in quo damnificatus est. Sed dicimus,
quòd lædens in foro
cōscientiæ
conscientiæ
poterit supplere iustum pretium non rescindendo contractum. Probatur. Nam optio quæ datur
per leges ciuiles parti læsæ est in pœnam
|
lædentis mala fide. Ergo tales leges
nō
non
obligant in foro conscientiæ ante
sententiā
sententiam
iudicis. Antecedens probatur. Nam vbi non est
mala fides lædentis, non concedunt leges illam optionem parti læsæ: sed solum dant illi
actionem in iudicio, lædenti vero bona fide, dant optionem. Ista conclusio est multò probabilior quàm opposita
sentẽtia
sententia
, quæ
à quibusdam asseritur opinantibus leges illas non esse pœnales, sed esse dirigentes contractum & apponentes
conditionẽ
conditionem
necessariam celebrandis huiusmodi contractibus.
ARTICVLVS II.
¶ Vtrùm venditio reddatur illicita propter
defectũ
defectum
rei venditæ.
AD
Secũdum
Secundum
sic proceditur. Videtur,
ꝙ
quod
venditio non reddatur iniusta &
illicita propter defectum rei venditæ. Minus enim cætera sunt
pẽsanda
pensanda
in iure quàm
rei species substantialis. Sed propter defectum speciei substantialis non videtur reddi venditio rei illicita, puta si aliquis vendat
argentum vel aurum alchimicum pro vero, quod est vtile ad omnes humanos vsus
ad quos necessarium est argentum &
aurũ
aurum
,
puta ad vasa & ad alia huiusmodi. Ergo multo minùs erit illicita venditio, si sit defectus
in alijs.
¶ 2 Præterea. Defectus ex parte rei qui
est secundum quantitatem, maximè videtur iustitiæ contrariari quæ in æqualitate
cō
sistit
consistit
. Quantitas autem per mensuram cognoscitur. Mensuræ autem rerum quæ in
vsum hominum veniunt, non sunt determinatæ, sed alicubi maiores, alicubi minores:
vt patet per
Philosophum in quinto
Ethicorum. Ergo non potest euitari defectus ex
parte rei venditæ: & ita videtur quòd ex
hoc venditio non reddatur illicita.
¶ 3 Præterea. Ad defectum rei pertinet, si ei conueniens qualitas deest. Sed ad
qualitatem rei
cognoscendā
cognoscendam
requiritur magna scientia, quæ plerisque venditoribus deest. Ergo non redditur venditio illicita propter rei defectum.
SED contra est, quod
Ambros.
dicit
in libr. de Offic. Regula iustitiæ
manifesta
est, quòd à vero declinare virum
nō
non
deceat
bonum, nec damno iniusto afficere quenquam, nec doli aliquid annectere rei suæ.
RESPONDEO dicendum,
ꝙ
quod
circa
rem, quæ venditur, triplex defectus considerari potest. Vnus quidem
secundũ
secundum
speciem
rei. Et hunc quidem defectum si venditor
cognoscat in re, quam vendit, fraudem committit in venditione. Vnde venditio illicita
redditur. Et hoc est, quod dicitur contra
quosdam
Isai. 1.
Argentũ
Argentum
tuum versum est
in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua.
Quod enim permixtum est, patitur defectum, quantum ad speciem. Alius autem defectus est secundum quantitatem, quæ per
mensurā
mensuram
cognoscitur. Et ideo si quis scienter vtatur deficienti mensura in vendendo,
fraudem committit, & est illicita venditio.
Vnde dicitur
Deut. 25. Non habebis in sacculo diuersa pondera maius & minus, nec
erit in domo tua modius maior & minor.
Et postea subditur, Abominatur enim Dominus eum qui facit hæc, & auersatur omnem iniustitiam. Tertius defectus est ex parte qualitatis, puta si aliquod animal
infirmũ
infirmum
vendat quasi sanum. Quod si quis scienter
fecerit, fraudem committit in venditione:
vnde est illicita venditio. Et in omnibus talibus non solùm aliquis peccat, iniustam venditionem faciendo, sed etiam ad restitutionem tenetur. Si verò eo ignorante aliquis
prædictorum defectuum in re vendita fuerit, venditor quidem non peccat, quia facit
iniustum materialiter: nec eius operatio est
iniusta, vt ex supradictis
patet: tenetur tamen cùm ad eius notitiam peruenerit, damnum recompensare emptori. Et quod dictum est de venditore, etiam
intelligendũ
intelligendum
est ex parte emptoris. Contingit enim quandoque venditorem credere rem suam esse
minùs pretiosam, quantum ad speciem, sicut si aliquis vendat aurum loco aurichalci,
emptor si id cognoscat, iniustè emit, & ad
restitutionem tenetur. Et eadem ratio est de
defectu qualitatis & quantitatis.
AD primum ergo dicendum, quòd aurum & argentum non solùm cara sunt propter vtilitatem vasorum, quæ ex eis
fabricā
tur
fabricantur
, aut aliorum huiusmodi: sed etiam propter
dignitatẽ
dignitatem
& puritatem substantiæ ipso|
rum. Et ideo si aurum vel argentum ab alchimicis factum, veram speciem non habeat auri & argenti, est fraudulenta & iniusta venditio: præsertim cùm sint aliquæ vtilitates auri & argenti veri, secundum naturalem operationem ipsorum, quæ non conueniunt auro per alchimiam sophisticato. Sicut, quòd habet proprietatem lætificandi,
& contra quasdam infirmitates medicinaliter iuuat. Frequentius etiam potest poni
in operatione, & diutiùs in sua puritate permanet aurum verum, quàm aurum sophisticatum. Si autem per alchimiam fieret aurum verum, non esset illicitum ipsum pro
vero vendere, quia nihil prohibet artem vti
aliquibus naturalibus causis ad
producendũ
procedendum
naturales & veros effectus: sicut
Aug.
dicit
in 3. de Trin. de his quę arte
dæmonũ
dæmonum
fiunt.
AD secundum dicendum, quod mensuras rerum venalium necesse est in diuersis locis esse diuersas, propter diuersitatem
copiæ & inopiæ rerum: quia vbi res magis
abundant, consueuerunt esse maiores mensuræ. In vnoquoque tamen loco ad rectores ciuitatis pertinet determinare quæ sint
iustæ mensuræ rerum venalium, pensatis
conditionibus locorum & rerum. Et ideo
has mensuras publica autoritate vel
cōsuetudine
consuetudine
institutas præterire non licet.
AD tertium dicendum, quòd sicut
August. dicit in 11.
de ciuit. Dei. Pretium
rerũ
rerum
venalium non consideratur secundum gradum naturæ, cùm
quandoq;
quandoque
pluris vendatur vnus equus, quàm vnus seruus, sed consideratur secundum quod res in vsum hominis veniunt. Et ideo non oportet, quòd venditor, vel emptor cognoscat occultas rei
vẽ
ditæ
venditæ
qualitates, sed illas solum, per quas redditur humanis vsibus apta, puta quòd equus
sit fortis, & bene currat: & similiter in cæteris. Has autem qualitates de facili venditor
& emptor cognoscere possunt.
SVMMA ARTICVLI.
PRima
cōclusio
conclusio
. Venditio redditur iniusta, propter defectum rei venalis siue in
substantia siue in quantitate, siue in qualitate. Hæc conclusio intelligitur à Diuo Thoma quando venditor cognoscit defectum
rei venalis.
Secunda conclusio. Qui bona fide venditiem cum defectu, etiam si non peccet
contra iustitiam, tenetur tamen restituere
quando cognouerit, rem habere defectum.
Tertia conclusio. Quod dictum est de
venditore intelligendum est de emptore
proportionabiliter. V. g. si emptor cognoscit rem esse maioris pretij quam existimet
venditor, vel propter substantiam vel quantitatem vel qualitatem: tunc enim emptor
tenebitur restituere illud maius pretium.
ARTICVLVS III.
¶ Vtrùm venditor teneatur dicere vitium rei venditæ.
AD tertium sic proceditur.
Videtur,
ꝙ
quod
venditor non
teneatur dicere vitium rei
venditæ. Cùm enim venditor emptorem ad emendum non cogat, videtur eius iudicio rem, quam vendit, supponere. Sed ad eundem pertinet iudicium & cognitio rei.
Nō
Non
ergo videtur imputandum venditori, si emptor in suo iudicio decipitur, præcipitanter emendo,
absq;
absque
diligenti inquisitione de conditionibus rei.
¶ 2 Præterea. Stultum videtur,
quòd aliquis id faciat, vnde eius operatio impediatur. Sed si aliquis
vitiarei vendendæ indicet, impedit suam venditionem. Vnde
Tullius in lib.
de Offic. inducit quendam dicentem, Quid tam
absurdũ
absurdum
,
quàm si domini iussu ita præco præ
diceret, Domum pestilentem vendo. Ergo venditor non tenetur dicere vitia rei venditæ.
¶ 3 Præterea. Magis necessarium
est homini, vt cognoscat viam virtutis, quàm vt cognoscat vitia re|
rum, quæ
vendũtur
venduntur
. Sed homo
nō
non
tenetur cuilibet consilium dare &
veritatem dicere de his, quæ pertinent ad virtutem, quanuis nulli debeat dicere falsitatem. Ergo multo
minus tenetur venditor vitia rei
vẽ
ditæ
venditæ
dicere, quasi consilium dando
emptori.
¶ 4 Præterea. Si aliquis teneatur
dicere defectum rei venditæ, hoc
non est nisi vt minuatur de pretio.
Sed quandoque diminueretur de
pretio etiam absque vitio rei venditæ propter aliquid aliud: putà si venditor deferens triticum ad locum
vbi est caristia frumenti, sciat multos venire, qui deferant: quod si sciretur ab
emẽtibus
ementibus
, minus pretium
darent. Huiusmodi autem non oportet dicere venditorem, vt videtur. Ergo pari ratione nec vitia rei
venditæ.
SED contra est, quod
Ambros.
dicit
in 3. lib. de Offic. In contractibus vitia
eorũ
eorum
quæ veneunt, prodi iubentur, ac nisi intimauerit venditor, quanuis in ius emptoris transierint doli actione vacuantur.
RESPONDEO dicendum,
quòd dare alicui occasionem periculi vel damni, semper est
illicitũ
illicitum
,
quanuis non sit necessarium, quòd
homo alteri semper det auxilium
vel
cōsilium
consilium
pertinens ad eius
qualemcunq;
qualemcunque
promotionem. Sed hoc
solũ
solum
est
necessariũ
necessarium
in aliquo casu determinato, putà cum alius eius curæ subditur, vel cùm non potest ei
per alium subueniri. Venditor autem, qui rem vendendam proponit, ex hoc ipso dat emptori damni
vel periculi occasionem, quòd rem
vitiosam ei offert, si ex eius vitio
dā
num
damnum
, vel periculum incurrere possit. Damnum quidem, si propter huiusmodi vitium res, quæ vendenda
proponitur, minoris sit pretij: ipse
verò propter huiusmodi vitium nihil de pretio subtrahat. Periculum
autem, si propter huiusmodi
vitiũ
vitium
vsus rei reddatur impeditus vel noxius: putà si aliquis alicui vendat equum
claudicātem
claudicantem
pro veloci, vel
ruinosam domum pro firma, vel cibum corruptum siue venenosum
pro bono. Vnde si huiusmodi vitia
sint occulta, & ipse non detegat, erit illicita & dolosa venditio, & tenetur venditor ad damni recompensationem. Si verò vitium sit manifestum, puta cum equus est monoculus, vel cùm vsus rei etsi non
competat venditori, potest tamen
esse conueniens alijs, & si ipse propter huiusmodi vitium, subtrahat
quantũ
quantum
oportet de pretio,
nō
non
tenet̃
tenetur
ad
manifestandũ
manifestandum
vitiũ
vitium
rei: quia fortè propter huiusmodi
vitiũ
vitium
emptor
vellet plus subtrahi de pretio,
quā
quam
esset subtrahendum. Vnde potest
licitè veriditor indemnitati suæ
cō
sulere
consulere
, vitium rei reticendo.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
iudicium non potest fieri nisi de re
manifesta. Vnusquisque enim iudicat
secũdum
secundum
quod cognoscit, vt dicitur in
1. Ethic. Vnde si vitia rei,
quæ vendenda proponitur, sint occulta, nisi per venditorem manifestentur, non sufficienter committitur emptori iudicium. Secus
autẽ
autem
esset, si essent vitia manifesta.
AD secundum dicendum,
ꝙ
quod
nō
non
oportet
ꝙ
quod
aliquis per præconem vitium rei vendendæ
prænũtiet
prænuntiet
: quia
si prædiceret vitium, exterrerentur
emptores ab emendo, dum ignorarent alias conditiones rei,
secũdum
secundum
quas est bona & vtilis. Sed singulariter est dicendum vitium rei, ei qui
ad emendum accedit, qui potest simul omnes
cōditiones
conditiones
ad inuicem
comparare bonas & malas. Nihil enim prohibet rem in aliquo vitiosam, in multis alijs vtilem esse.
AD tertium dicendum,
ꝙ
quod
quanuis homo non teneatur simpliciter
omni homini dicere veritatem de
his, quæ pertinent ad virtutes: tenetur tamen in casu illo de his dicere
veritatem, quando ex eius facto alteri periculum immineret in detrimentum virtutis, nisi diceret veritatem: & sic est in proposito.
AD quartum dicendum, quòd
vitium rei facit rem in præsenti esse
minoris valoris,
quā
quam
videatur. Sed
in casu præmisso in futurum res expectatur esse minoris valoris per superuentum negotiatorum, qui ab
ementibus ignoratur. Vnde venditor, qui vendit rem secundum pretium quod inuenit, non videtur
cō
tra
contra
iustitiam facere, si quod
futurũ
futurum
est, non exponat: si tamen exponeret, vel de pretio subtraheret, abundantioris esset virtutis, quanuis ad
hoc non videatur teneri ex iustitiæ debito.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Si vitium rei sit occultum inferat damnum vel
periculũ
periculum
em
ptori,
vẽditor
venditor
tenetur illud vitium indicare.
Secunda conclusio. Si vitium rei sit manifestum, non tenetur venditor admonere
emptorem de illo vitio.
Tertia conclusio. Si vitium sit occultum,
non
tamẽ
tamen
damnosum, aut perniciosum emptori, non tenetur venditor illud manifestare:
dũ
dum
tamen diminuat de pretio
tantũ
tantum
quantum oportet propter illum defectum.
COMMENTARIVS.
DVbitatur primo circa istos articulos,
an vitium rei venditæ annullet
cōtractum
contractum
, quando venditur res quasi integra in
quantitate qualitate & substantia.
Arguitur primo pro parte negatiua. Si
quis vendat vinum. v. g. Metinense pro vino Sancti Martini, sit autem illud ita pretiosum sicut Sancti Martini,
tũc
tunc
est valida venditio: & tamen est defectus in substantia: ergo iste defectus non irritat
cōtractum
contractum
. Confirmatur. Esto ita quòd, qui emit
vinũ
vinum
Metinense, non soluat pretium in pecunia sed
in alia re. v. g. in pecoribus, vel in alia re
fructuosa: tunc si ille contractus non esset
validus, sequeretur, quòd venditor teneretur restituere rem ipsam cum fructu. Consequens videtur dubium. Sequela probatur.
Nam omnis res fructificat vero domino.
Arguitur secundo à simili. Si quis baptizet Petrum putans se baptizare Paulum, re
vera baptismus est validus & verus. Ergo
error in substantia non irritabit contractum
emptionis & venditionis. Et confirmatur à
simili. Si episcopus conferat beneficium indigno hypocritæ putans illum esse dignissimum, nihilominus collatio beneficij est
valida, ergo error in qualitate non irritabit
contractum venditionis. Confirmatur secundo. Matrimonium contractum per errorem qualitatis personæ. v. g. si vir contrahens putet mulierem esse virginem aut diuitem, vel generosam, nihilominus illud matrimonium est validum, ergo etiam multo
magis ille contractus emptionis & venditionis, non obstante errore in qualitate rei.
Arguitur tertio. Et sit casus,
ꝙ
quod
iudex per
iniquitatem vel ignorantiam taxet pretium
rei venalis multo minus quàm oporteat:
tũc
tunc
venditor licitè poterit augere
mensurā
mensuram
rei
|
venalis quantum necesse fuerit ad
supplendũ
supplendum
iustum pretium, ergo defectus in quantitate non irritat contractum.
Arguitur vltimo. Quando emptor emit
rem pretiosam, quam quidem venditor existimat minoris dignitatis, contractus est validus: etiam si fiat illo pretio secundum æstimationem venditoris, vt ostendemus infra
dubio tertio. Ergo pari ratione erit validus
contractus, quando venditur res pretiosa
pro integra. Patet
cōsequentia
consequentia
, quia eadem
est ratio & proportio de emptore & venditore, vt dicit tertia conclusio articuli. Sed si
venditor ipse cognosceret, quòd res illa venalis est minoris pretij & dignitatis, & vendit illam pro re maioris dignitatis, dicit Diuus Tho. quòd contractus esset nullus. Ergo
ista non bene per se consonant: neque erit
eadem ratio de emptore & venditore. Sed
in oppositum est, quòd matrimonium contractum per errorem personæ non est validum, ergo neque contractus emptionis &
venditionis erit validus, quando vna res substituitur pro alia.
PRO decisione sit prima conclusio. Per
se loquendo & regulariter, quodlibet
rei vitium siue in substantia siue in quantitate, siue in qualitate, irritat contractum,
quā
do
quando
res venditur pro integra & sana absque
defectu aliquo. Hanc docet Diuus Tho. &
explicat in articul. 2. & confirmat ex Diuo
Ambrosio libr. 3. de officijs, capit. 10. & 11.
Sed probatur ratione. Quia ille contractus
per se loquendo rationabiliter est inuoluntarius: ergo per se loquendo nullus est contractus. Probatur secundo. Quoniam maior læsio est, quando quis decipitur in re
ipsa venali:
quādo
quando
quā
quam
decipitur in pretio,
vt habent Iurisperiti in capit. per tuas. de donationibus, quos quidem Pinellus in commentarijs super legem secundam. C. de rescindenda venditione. 3. parte. capit. 2. refert
qui dicunt quòd læsio in substantia quantitate & qualitate tribuit actionem læso,
etiā
etiam
si citra dimidium iusti decipiatur: non autem tribuit actionem læso in pretio nisi vltra dimidium iusti decipiatur: ergo multo
maior est in actu qui fit in ipsa re, ac proindè merito irritabitur contractus. Cuius ratio est. Quia læsio quæ fit in ipsa re venali,
tollit substantiam contractus: etenim contractus fit de ipsa re secundu
substantā
substantam
quā
titatem
quantitatem
& qualitatem.
Secunda conclusio. Contingere potest,
vt læsio sit tam minima in substantia quantitate, vel qualitate: quòd contractus sit validus. Verbi gratia in exemplo primi argumenti & ratio est: quia in moralibus quod
parum est pro nihilo reputatur. Item, quia
in venditione attenditur æstimatio rei venalis, secundum quòd est vtilis in vsus humanos: sed quando est minima differentia
in varietate substantiæ, vel quantitate, vel
qualitate, res illa æqualiter se habet, vel quasi æqualiter quantum ad vtilitatem emptoris: ergo venditio erit valida. Et confirmatur ex Diuo Thoma articul. 2. ad primum.
vbi ait, quòd si per artem alchimiæ fieret
verum aurum: licitum esset illud vendere
pro auro naturali.
AD argumenta in oppositum respondetur. Ad
primũ
primum
& confirmationem
eius dicimus, quòd probat secundam conclusionem. Dicimus tamen, quòd si vinum
Sancti Martini habet aliquam qualitatem
medicinalem, quam non habet aliud vinum, iniquum erit vnum pro alio substituere, & contractus erit nullus.
Ad secundum argumentum negatur
cō
sequentia
consequentia
. Et differentia est, quia sacramentum constat essentialiter ex sua materia &
forma cum intentione ministri, faciendi
quòd ecclesia intendit facere in subiecto apto nato: est autem impertinens ad intentionem ministri religiosam, quòd intendat baptizare istum vel illum hominem:
debet enim intendere baptizare illum circa quem exercet actum ablutionis quicunque ille sit: quod autem ipse putet esse Petrum & ille sit Paulus, est quædam ignorantia concomitans quæ non destruit illam
intentionem: alioquin si minister intendit
baptizare Petrum præcise & non alium:
peccaret mortaliter, & nullus esset baptismus, si ille non erat Petrus. Cæterum ad
iustitiam contractus emptionis & venditionis necesse est, vt res illa de qua fuit facta conuentio, tradatur in eadem substantia quantitate, & qualitate sicuti petitur ab
emptore.
Ad primam confirmationem respondetur nego consequentiam & differentia est:
quoniam expedit ad bonum commune ecclesiæ, quòd talis collatio beneficij sit valida ad hoc, vt ministri ecclesiastici sint certi & determinati, & propterea ecclesia voluit efficaciter dare illi beneficium, etiam si
aliàs sit indignus. At vero ad bonum communitatis nihil retulerit, quòd contractus
emptionis & venditionis sit validus, quando non traditur res eadem in substantia
quā
titate
quantitate
& qualitate.
Ad secundam confirmationem respondetur, quòd ille qui ducit vxorem cum illa ignorantia, potest se habere tripliciter.
Vno modo, vt sit ignorantia concomitans
intentionem eius, & non sit conditio obiecti intentionis. Vt si verbi gratia, haberet
istam opinionem in
mẽte
mente
sua, quod mulier
est virgo & non acciperet in vxorem: si
crederet quòd non est virgo. Secundo
modo potest se habere cum prædicto consensu conditionali. Tertio modo potest
se habere, non exprimendo verbis consensum illum conditionalem: sed absolutè loquendo, ego te accipio in meam. Dicimus ergo, quòd si primo modo se habet
cum ignorantia tantum concomitanti: verum erit matrimonium & ratum. Ratio
est, quia de substantia illius contractus absoluti non est, quòd mulier sit virgo aut nobilis aut diues. Si autem secundo modo se
habeat, non est verum matrimonium in
foro
cōscientiæ
conscientiæ
siue exprimat intentionem
suam conditionaliter, siue absolutè. Si autem expresserit conditionaliter: non est verum matrimonium in foro exteriori. Dicimus denique, quòd si tertio modo se habuerit, loquendo absolutè, cum tamen habeat consensum conditionalem: iudicabitur verum matrimonium in foro ecclesiæ.
Et quanuis non sit verum matrimonium:
tamen ipse vir tenebitur in foro conscientiæ facere verum matrimonium. Et ratio
est, quia grauiter decipit mulierem, quæ
putabat se vinculo matrimonij astrictam
propter verba ipsius viri. Quæ iniuria non
potest aliter resarciri, nisi vir faciat verum
matrimonium.
Ad tertium argumentum respondetur,
quòd non facilè sunt admittendæ illæ excusationes venditorum: semper enim in re
dubia circa pretium iustum, præsumendum est bonam & iustam esse iudicis taxationem. Nihilominus, si quando constiterit quòd ipsa taxatio est iniqua, licitum erit venditori, vti cautela. Neque enim per
hoc fit iniuria emptoribus: cum detur illis
quod debetur secundum iustitiam.
Ad quartum argumentum dicemus in
dubio tertio. Ad argumentum vero quod
fecimus in oppositum, quatenus militat
cō
tra
contra
secundam conclusionem respondetur,
quòd matrimonium quidem in quo est error personæ, nunquam est validum: etiam
si substituatur alia mulier tam sufficiens sicut illa quam intendit vir ducere in
vxorẽ
vxorem
.
Et ratio est manifesta: quia matrimonium
ex natura sua est quidam contractus amicitiæ coniugalis: ad rationem autem amicitiæ pertinet vt amicus afficiatur ad singularem personam cum qua vult amicitiam
contrahere. At vero in contractu emptionis & venditionis attenditur vtilitas rei. Vnde si substituatur alia res tam vtilis ipsi emptori, validus erit contractus. Verbi gratia,
si quis emat ancillam & venditor substituat illi aliam tam vtilem: validus erit contractus.
DVbitatur secundò consequenter circa tertiam conclusionem articuli tertij, Vtrum si vitium rei sit occultum, non
tamen perniciosum emptori, sit validus
cō
tractus
contractus
, tacente venditore vitium rei, sed minuente de pretio quantum oportet.
Pro parte negatiua arguitur primo. Si
emptor sciret vitium illud, non emeret rem
illam, ergo est inuoluntarius interpretatiuè in illo contractu: ac proinde non est validus contractus.
Arguitur secundò. Venditor tacens decipit emptorem, ergo emptor est inuoluntarius in illo contractu.
Arguitur tertio magis efficaciter. In huiusmodi contractibus non potest non grauari emptor, etiam si res habeat vtilitatem
pro quantitate pretij. Primò quidem, quia
cum cognouerit vitium rei, cogitur detinere apud se rem sibi ingratam. Deinde si velit illam vendere, cogitur non vendere il|
lam cuilibet emptori, poterit enim ille defectus esse perniciosus alteri. Verbi gratia, si
medicus emit equum cum illo defectu sibi
quidem vtilem, non poterit illum vendere militi cum illo defectu: quia erit illi perniciosus: ergo ex illa deceptione medicus
iniuriam patitur. Et confirmatur, quia ipse
venditor tacens defectum rei, causa erit periculi quod inde potest euenire tertiæ personæ quæ potest emere rem illam à primo emptore.
Propter hæc argumenta aliqui tenent
partem negatiuam. Vt Ioannes de Medina
de contractibus. quæstione 34. & à quibusdam citatis à Syluestro pro ista sententia, in
verbo, emptio. quæstione 20. Sed certè Syluester satis confusè loquitur.
Nos tamen argumentamur quartò pro
ista sententia. Læsio propter vitium rei, maior est quàm læsio propter iniquitatem pretij: sed læsio propter iniquitatem pretij irritat contractum, quando emptor ignorabat
iustum rei pretium. Ergo multo magis irritabitur quando emptor habet ignorantiam vitij.
PRO decisione huius difficultatis, notandum est, quòd venditor in prædicto casu dupliciter potest se habere. Vno
modo merè negatiuè, tacendo vitium rei.
Alio modo positiuè affirmando nullum vitium esse in re vel etiam interrogatus negatiuè respondendo, vel suo silentio rem
approbando. Proportionabiliter emptor dupliciter potest se habere. Vno modo vt virtualiter habeat istam intentionem, si scirem
rem istam habere vitium, non emerem illam: tamen
nō
non
explicat illam intentionem.
Altero modo se potest habere explicando
venditori suam intentionem, quòd si res habet vitium, non intendit emere.
Prima conclusio. Venditore negatiuè se
habente, quanuis emptor habeat intentionem illam virtualem, quam non explicat:
validus erit contractus in prædicto casu:
quando res non est perniciosa emptori, neque venditor peccat aliquod
peccatũ
peccatum
. Ista
conclusio intelligenda est per se & absolutè loquendo, quantùm est ex parte talis
contractus. Probatur conclusio. Quoniam
contractus quilibet per se loquendo est va
lidus, quando celebratur secundum rationem iustitiæ commutatiuæ: sed ille contractus ita celebratur, siquidem datur res vtilis emptori pro quantitate iusti pretij: ergo
validus est. Probatur secundò. Quando aliquis pater donat filio aliquam pecuniam,
valida est donatio: etiam si pater non esset
donaturus si sciret ad quem malum finem
filius petit. Ergo simul in casu posito venditio erit valida. Et confirmatur. Nam facultas data à superiori valida est, etiam si non
esset illam daturus si sciret finem malum ad
quem petitur à subdito. Ergo similiter, &c.
Probatur tertio. Viceuersa, si emptor iusto
pretio emit rem aliquam, cuius
virtutẽ
virtutem
singularem non cognoscit venditor,
neq;
neque
communiter cognoscitur: non tenetur illam virtutem indicare venditori neque augere pretium, sed sufficit dare pretium secundum
communem æstimationem vt dicemus dubio tertio. Ergo similiter viceuersa, venditor non tenebitur indicare vitium rei occultum, quando non est damnosum aut perniciosum, sed res est tam vtilis quantum est
pretium quod pro illa datur.
Denique probatur. Si vitium rei esset manifestum, verbi gratia, si equus est monoculus, & emptor sua negligentia non aduertit: nihilominus contractus est validus
etiam si non erat empturus si cognouisset illud vitium. Ergo similiter in prædicto casu contingit. Probatur consequentia.
Quia vtrobique sua negligentia ignorat vitium rei.
Secunda conclusio. Si venditor secundo
modo se habeat, scilicet
ꝙ
quod
sua sponte vel interrogatus affirmet rem nullum habere vitium, vel etiam silentio suo persuadeatur
emptor, quòd nullum vitium inest rei: tunc
contractus est illicitus & inualidus. Probatur. Nam voluntas expressa venditoris est
emere rem absque aliquo vitio: ergo contractus ille est inuoluntarius, ac proinde inualidus: & ex parte venditoris illicitus. Secundò probatur. Quoniam venditor ex officio, tenetur dicere veritatem quando interrogatur, & non dicere sua sponte mendacium circa rem ipsam: ergo si contrarium faciat decipit emptorem, ac proinde
contractus est inualidus. Hanc conclusio|
nem probant tria argumenta proposita in
principio.
Tertia conclusio. Si vitium rei efficiat
illam omnino inutilem emptori, etiam si
non sit perniciosa contractus erit inualidus, & venditor tenetur ad restitutionem.
Probatur, quia in tali casu nulla prorsus est
voluntas emptoris emendi rem sibi inutilem, etiam si aliàs possit illam vendere alijs
vtilem. Secundò probatur. Contractus emptionis & venditionis introductus est in republica propter vtilitatem contrahentium:
ergo quando res omnino fuerit inutilis emptori nullus erit contractus: si venditor taceat vitium illud.
Neque valet respondere oppositum opinantes, quòd res illa alijs sit vtilis, & quòd
emptor possit illam vendere & inde capere
vtilitatẽ
vtilitatem
: etenim emptio per se loquendo ordinatur in vtilitatem ipsius emptoris. Ergo quando emptor emit rem in proprios vsus, nullam habet voluntatem emendi rem alijs vtilem & sibi inutilem: ergo fit
iniuria illi quando cogitur rem illam vendere ne pretium amittat: ac proinde ipse
venditor tenetur statim repetere pretium.
Verum est tamen, quòd si emptor aliàs
est negotiator, ita vt intelligatur, quòd emit ad vendendum: validus erit contractus, quia venditur illi res sibi vtilis ratione negotiationis. Tertiò probatur conclusio. Si res sit perniciosa emptori quanuis alijs sit vtilis: est contractus inualidus, vt patet ex Diuo Thoma, articulo tertio. Ergo
similiter, si res sit omnino inutilis emptori erit irritus contractus, etiam si alijs possit esse vtilis.
AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum negatur antecedens: si consequens intelligatur de inuoluntario rationabiliter secundum leges iustitiæ.
AD secundum respondetur, non esse
propriè deceptionem ex parte venditoris,
quando venditor non interrogatus tacet vitium rei, ex quo non redditur inutilis neque periculosa emptori: minuit tamen de
pretio quantum oportet ad æqualitatem
iustitiæ.
Ad tertium argumentum respondetur,
quòd quanuis sit aliqua molestia emptori habere rem sibi ingratam: non tamen
propterea est inualidus contractus celebratus secundum leges iustitiæ. Ad confirmationem iam patet ex prima conclusione.
Diximus enim validum esse talem contractum per se & absolutè loquendo, hoc est
quantum ex meritis ipsius contractus. At
vero vbi fuerit tale periculum, vel propter
conditionem rei quæ facilè venditur alteri cui erit perniciosa, vel etiam propter conditionem emptoris qui facilè etiam inclinatur ad vendendam rem illam: tunc contractus non erit validus ex eo, quòd ipse
emptor rationabiliter est inuitus: quia exponitur periculo alterum decipiendi perniciose, & idcirco venditor peccat contra
iustitiam: quia est causa periculi quod nocebit tertiæ personæ.
Ad quartum argumentum respondetur, quòd læsio de qua loquimur in prima
conclusione non est tanta quanta est læ
sio quæ fit in pretio, quando emptor ignorat quod nam sit pretium iustum.
Sed tamen adhuc replicatur contra ipsam tertiam
cōclusionem
conclusionem
& prædictam doctrinam. Si res sit maximè commoda emptori in particulari, non propterea augebitur iustum pretium secundùm communem æstimationem rei: ergo proportionabiliter non minuetur tale pretium, si res
non sit vtilis in particulari. Patet consequentia. Nam aliàs non videtur esse æqualis conditio ex vtraque parte contrahentium. Replicatur secundò. Emptor non tenetur indicare venditori vitium pecuniæ: ergo neque venditor emptori vitium rei. Probatur antecedens, in casu quòd emptor sit
certus, quòd pecunia quam dat postridie
sit deponenda à Principe, tunc non tenetur indicare euentum illum, sed licitè emit
& licitus est contractus. Ergo similiter &c.
Confirmatur. Si quis locat domum in curia homini curiali pretio currente, sciens
tamen quòd cito discedet curia ab illo loco: nihilominus non tenetur locans indicare conducenti, quòd domus illa erit illi inutilis propter euentum futurum. Ergo neque venditor tenetur indicare vitium rei.
Respondetur ad primam replicam negando consequentiam. Quin potius iustitiæ ratio postulat, quòd sicut pretium
iustum augescit, ex eo quòd venditor in
particulari incurrit incommodum quando rogatus vendit: ita etiam postulat quòd
minuatur pretium, quando emptor in particulari incurrit incommodum ex emptione ipsa.
Ad secundum respondetur, quòd in illo casu pecunia nullum habet vitium de
præsenti: sed potius est legitima secundùm
æstimationem Reipublicæ. Cæterum per
accidens est & ab extrinseco,
ꝙ
quod
illa pecunia sit deponenda à Rege, neque ipse emptor tenetur reuelare illud futurum quod
sua industria vel bona sorte nouit. Eodem
modo respondetur ad confirmationem dicendo, quòd illa domus in præsenti vtilis
est, neque habet vitium intrinsecum: est
autem per accidens euentus ille futurus cognitus per industriam, vel bonam sortem locantis, neque tenetur indicare illum
euentum.
DVbitatur tertiò circa tertiam conclusionem articuli secundi, An debeat esse æqualis conditio venditoris & emptoris
in huiusmodi contractibus celebrandis?
Arguitur primò pro parte negatiua. Sit
aliquis emptor peritissimus lapidarius qui
cognoscit singularem virtutem & valorem
alicuius margaritæ, quam non cognoscunt
homines communiter, etiam lapidarij: iste
potest emere margaritam minori pretio
quam secundùm se valeat, & tamen venditor nunquam potest vendere margaritam minoris valoris pro maiori pretio: ergo non est æqualis vtriusque conditio. Et
confirmatur. Sit aliquis rusticus habens margaritam, & occurrat ille lapidarius dicens,
quòd vult possidere illam margaritam, &
quòd dabit illi centum pro illa, etiamsi valeat mille: tunc lapidarius, si rusticus vendiderit, potest bona conscientia illam possidere: & tamen ècontrario, si venditor aliquis venderet margaritam pro mille, & tamen reuera non valeret nisi centum, contractus ille esset iniquus, ergo &c.
Arguitur secundò. Qui emit agrum in
quo certus est latere thesaurum, non te
netur indicare domino agri ignoranti quòd
ibi lateat: sed potest agrum emere secundùm communem æstimationem illius: &
tamen viceuersa nunquam venditor potest vendere agrum minoris valoris pro
maiori pretio, ergo non est æqualis vtriusque conditio.
PRO decisione sit prima conclusio. In
celebrandis huiusmodi
cōtractibus
contractibus
emptionis & venditionis, æqualis debet esse
conditio emptoris & venditoris secundùm
leges iustitiæ commutatiuæ: & vterque tenetur illas seruare. V. g. sicut venditor peccat contra iustitiam vendens rem vitiosam
pro integra: ita emptor peccat emendo rem
integram pro vitiosa. Item sicut venditor
etiam non interrogatus tenetur dicere vitium rei, vel minuere pretium: vt iam diximus: ita tenetur emptor augere pretium
cognoscens valorem rei, vel indicare venditori, vt est exemplum in confirmatione
primi argumenti. Probatur ergo conclusio.
Quia contractus emptionis & venditionis
est actio iustitiæ commutatiuæ: ergo ad
vtramque partem æqualiter pertinet prouidere commodis alterius partis secundùm
æqualitatem rei ad rem.
Nihilominus sit secunda
cōclusio
conclusio
. Quando in ipsa re venali est aliqua virtus specialis, quæ communiter ignoratur ab hominibus etiam peritis in illa arte, non tenetur emptor peritissimus cognoscens illam virtutem, indicare venditori: sed licitum erit illi emere pretio communi. Verbi gratia, in casibus primi & secundi argumenti. Probatur conclusio. Quia iustum
rei pretium illud est, quòd communiter
æstimatur ab hominibus secundùm circunstantiam loci & temporis, sed illa virtus
occultissima non æstimatur ab hominibus, siquidem non cognoscitur, ergo emptor non tenetur dare pretium pro illa
virtute quam ipse specialiter cognoscit.
Probatur secundò. Quia virtus illa gemmæ occulta, habet se respectu lapidarij peritissimi sicut thesaurus absconditus in agro: de quo dicemus statim, quòd licitum est emptori emere agrum illum, nihil indicando de thesauro, sed potest applicare sibi thesaurum titulo inuentionis. Er|
go similiter poterit lapidarius ille possidere gemmam excellentissimæ virtutis, titulo inuentionis: etiam si emerit illam secundùm communem æstimationem
hominũ
hominum
.
Probatur tertiò. Si lapidarius ille ignorans
virtutem gemmæ emisset illam pretio communi, & postea cognouisset virtutem illam, non teneretur ad aliquam restitutionem, ergo neque si sciens emerit. Probatur consequentia. Quia si ex iustitia teneretur ante emptionem, teneretur etiam post
emptionem restituere ratione rei alienæ acceptæ, sicut si sciens & prudens accepisset.
Denique probatur. Quando Hispani inuenerunt Indias, poterant emere ab Indis aurum, & margaritas secundùm æstimationem illius reipublicæ: neque tenebatur indicare, quanti æstimaretur aurum in alijs
regionibus. Et per hoc patet ad primum argumentum & confirmationem eius.
Sed obserua in casu confirmationis, quòd
lapidarius tenetur indicare absque dolo
cō
munem
communem
valorem illius margaritæ: aliàs merito præsumitur ipse rusticus inuoluntarius
rationabiliter.
Neq;
Neque
credibile est quòd ipse
rusticus velit facere tantam gratiam lapidario, nisi deceptus ab illo.
Ad secundum argumentum vt plenè respondeamus recolenda sunt quæ supra diximus quæstione. 66. articulo. 5. circa tertiam conclusionem articuli de thesauro dupliciter sumpto, scilicet, propriè & impropriè. Et per illa patet solutio ad secundum.
DVbitatur quartò circa solutionem ad
tertium articuli tertij, Vtrùm venditor sciens futuram magnam copiam mercium, teneatur indicare emptoribus, aut verò minuere de pretio.
Pro parte affirmatiua arguitur primò.
Qui vendit equum proximè moriturum
vel contracturum aliquod vitium notabile,
tenetur indicare vel minuere de pretio, ergo
etiam venditor in nostro casu.
Secundò. Quia ex opposita sententia sequuntur magna incommoda. Primò, quòd
mercator qui scit ciuitatem
obsidendā
obsidendam
, posset nihilominus omnia bona sua
vẽdere
vendere
pretio currenti, quod videtur iniquum &
cōtra
contra
bonum non
tantũ
tantum
ciuiũ
ciuium
, sed etiam reipublicæ. Secundò sequitur, quòd qui sciret cra
stina die futuram esse taxationem frumenti minori pretio quàm modo: posset hodie vendere omne triticum pretio pragmaticæ. ¶ Tertiò sequitur, quòd qui sciret,
aliquam monetam esse deponendam citò
in Regno: nihilominus posset permutari
illam quam habet apud se. His argumentis conuictus est Ioan. de Medina vbi supra
quæst. 35. pro parte affirmatiua.
Nihilominus sit prima conclusio. Venditor sciens futuram magnam copiam
merciũ
mercium
non erit iniustus tacendo & vendendo suas
merces pretio
currẽte
currente
. Dixi iniustus quia
cō
tra
contra
charitatem
aliquādo
aliquando
peccabit, vt infra patebit. Probatur conclusio. Quia
iustũ
iustum
pretiũ
pretium
est quod taxatur secundùm communem
æstimationem fori. Sed iste vendit suas merces pretio currente communi æstimatione,
ergo non est iniustus. Secundò sequeretur,
quòd qui haberet in animo post triduum
vendere magnam copiam frumenti, quòd
non possit hodie vendere triticum pretio
currente. Probatur sequela. Quia iste scit
ex venditione futura cras, triticum minùs
valiturum propter ingentem copiam quam
venditurus est, ergo
nō
non
posset hodie vendere pretio currenti. Tertiò sequeretur, quòd
venditor ignorans illam copiam futuram
& vendens pretio currente, teneatur restituere. Probatur sequela. Quia obligatio restituendi oritur non solùm ex iniusta acceptione, sed etiam ratione rei acceptæ, ergo mercator sciens futuram copiam
tenetur restituere ratione iniustæ acceptionis & etiam ille qui ignorat copiam futuram tenebitur restituere ratione rei alienæ,
scilicet, excessus pretij quod accepit pro
tritico minùs valituro.
Secunda conclusio. Etiam si iste venditor interrogetur, an sit futura magna copia
tritici, & dicat se nescire, vel dicat copiam
non esse futuram, non peccat contra iustitiam. Conclusio patet primo argumento facto pro conclusione præcedenti. Et secundò probatur. Quia contractus iste habet
omnia quæ sunt de substantia iusti contractus: traditur enim merces absque aliquo
vitio, & pretio currente, ergo, &c.
Sed arguis. Quia ille mentitur perniciosè in damnum multorum, ergo facit iniu|
stum. Et confirmatur primò. Quia si alius
assistens ita mentiretur faceret iniustum, &
teneretur restituere, vt communiter conceditur, ergo multo magis quando mercator ipse mentitur. Secundò confirmatur.
Quia si aliquis mentiendo impediat eleemosynam pauperi, tenetur illam restituere, ergo &c.
Ad argumentum tamen respondetur,
quòd venditor tacendo vel mentiendo non
facit iniustum. Primò, quia solum inducit
emptorem ad contractum iustum pretio
currente. Et secundò, quia si diceret veritatem incurreret ipse simile damnum in proprijs facultatibus, ergo ipse non tenetur pati. Vnde mendacium illud non est formaliter perniciosum, sed officiosum: quia ipse
ordinat ad fugiendum damnum: quod
venditor non tenetur subire. Et ideo per
accidens est quod emptor ex tali mendacio
damnificetur.
Ad primam confirmationem respondetur nego consequentiam: quia alius mentiens perniciosè mentitur & non officiosè,
eo quod ex tali mendacio nec bonum comparat nec malum effugit: sicut mercator qui
verè detrimentum incurrit ex tali manifestatione.
Ad secundam confirmationem distinguendum est. Nam si ille alius qui mentitur sit pauper, & vt sibi detur eleemosyna
dupla decipit alterum, dicendo dominum
non adesse vel eleemosynam esse iam elargitam: iste mentiens non tenetur restituere: nec peccat contra iustitiam: quia vterque
pauper habet idem ius. Verumtamen si diues sit qui mentitur pauperi: quia mendacium istud est tantum perniciosum nihil habens officij, tenetur restituere peccans
contra iustitiam.
Tertia conclusio. Quod dictum est de
venditore, dicendum est proportionabiliter
de emptore. v. g. si emptor sciat futuram
magnam copiam ementium, ex quo augebuntur pretia rerum: aut verò sciat futuram
magnam inopiam mercium, poterit tacere,
vel si mentiatur non facit
iniustũ
iniustum
dum emit
pretio currente. Conclusio patet ex facto Ioseph, Gen. 41. Qui sciens futuram inopiam
frumenti, nihilominus magnam summam
comparauit. Et etiam vt refert Aristo. 1. Polit. cap. 7. Tales Milesius emit magnam copiam oleisciens per Astrologiam, futuram
sterilitatem oliuarum. Et ita
licitũ
licitum
est scienti depositionem pecuniæ futuram, emere pecunia quam apud se retinet. Et etiam
nō
non
erit
iniustus qui tacet interrogatus de copia vel
inopia mercium, si emat quæ sibi necessaria
sunt. Ratio omnium istorum est, quia scientia vel
ignorātia
ignorantia
eius quod futurum est, habent se per accidens ad iustitiam contractus
præsentis.
Quarta conclusio. Aliquando in prædictis casibus peccabit venditor & emptor
cō
tra
contra
charitatem. Quod iudicandum est
secũ
dùm
secundùm
leges
cōmunes
communes
charitatis quibus tenemur prouidere bono proximi, dummodo
non fiat cum magno detrimento proprio.
Explicatur conclusio. Si Ioannes sciat ingentem summam tritici futuram. Et Petrus velit emere ab illo modò aliquam
quātitatem
quantitatem
frumenti, ex quo crastina die propter aduentum tritici & abundantiam illius Petrus incidet in
pauperiẽ
pauperiem
: tenebitur ex charitate Ioannes dicere non emas modo, sed reserua in
crastinum: maxime si Ioannes posset facile
vendere triticum alijs diuisim: secus est si
Ioannes ex hoc quòd non vendat triticum
Petro, incideret in similem
pauperiẽ
pauperiem
: quia
tunc non tenetur indicare.
Ad primum argumentum respondetur,
ꝙ
quod
si venditor sciat, ex vitio præsenti equum
illum cito moriturum, aut vero quòd ex dispositione intrinseca quam habet modò incurret notabile vitium: vel non potest vendere, vel debet minuere de pretio.
Ad aliud argumentum iam patet ex dictis, quòd illa non sunt incommoda.
ARTICVLVS IIII.
¶ Vtrùm liceat
negotiādo
negotiando
, aliquid
cariùs vendere, quàm emere.
AD Quartum sic procedi
tur. Videtur, quòd non liceat negotiando aliquid
cariùs vendere, quàm emere. Dicit
enim
Chrysostomus super Matth.
21. Quicunque rem comparat, vt
|
integram & immutatam
vendẽdo
vendendo
lucretur: ille est mercator, qui de
templo Dei eijcitur. Et idem dicit
Cassiodorus super illud Psalm. 70.
Quoniam non cognoui
literaturā
literaturam
,
vel negotiationem, secundùm
aliā
aliam
literam. Quid, inquit, est aliud negotiatio, nisi vilius comparare, &
cariùs velle distrahere? Et subdit
,
Negotiatores tales Dominus eiecit de templo. Sed nullus eijcitur
de templo, nisi propter aliquod
peccatũ
peccatum
. Ergo talis negotiatio est peccatum.
¶ 2 Præterea. Contra iustitiam
est, quòd aliquis rem carius vendat,
quàm valeat, vel vilius emat, vt ex
dictis
apparet. Sed ille qui negotiando rem carius vendit,
quā
quam
emerit, necesse est quòd vel vilius emerit,
quā
quam
valeat, vel carius vendat. Ergo hoc sine peccato fieri
nō
non
potest.
¶ 3 Præterea. Hieron.
dicit, Negotiatorem clericum ex inope diuitem, ex ignobili gloriosum, quasi
quandam pestem fuge. Non autem
negotiatio clericis interdicta esse videtur, nisi propter peccatum. Ergo
negotiando aliquid vilius emere, &
carius vendere est peccatum.
SED contra est quod
August.
dicit super illud Psal. 70. Quoniam
non cognoui literaturam. Negotiator auidus acquirendi pro damno
blasphemat, pro pretijs rerum mentitur & peierat. Sed hæc vitia hominis sunt, non artis quæ sine his vitijs
agi potest: ergo negotiari
secũdùm
secundùm
se non est illicitum.
RESPONDEO dicendum,
ꝙ
quod
ad negotiatores pertinet com
mutationibus rerum insistere. Vt
autem
Philosophus dicit in 1. Politic.
duplex est rerum commutatio. Vna quidem quasi naturalis &
necessaria, per quam scilicet fit commutatio rei ad rem, vel rerum, &
denariorum propter necessitatem
vitæ. Et talis commutatio non propriè pertinet ad negotiatores, sed
magis ad œconomicos, vel politicos, qui habent prouidere vel domui, vel ciuitati de rebus necessarijs ad vitam. Alia verò commutationis species est, vel denariorum
ad denarios, vel quarumcunque rerum ad denarios, non propter res
necessarias vitæ, sed propter
lucrũ
lucrum
quærendum. Et hæc quidem negotiatio propriè videtur ad negotiatores pertinere, secundùm
Li. 1. Polic. cap. 6.
tom. 5.
Philosophum. Prima autem commutatio
laudabilis est, quia deseruit naturali necessitati. Secunda autem iustè
vituperatur: quia
quātum
quantum
est de se,
deseruit cupiditati lucri, quæ terminum nescit, sed in infinitum tendit. Et ideo negotiatio secundùm
se considerata quandam turpitudinem habet, inquantum non importat de sui ratione finem honestum,
vel necessarium. Lucrum tamen,
quod est negotiationis finis, etsi in
sui ratione non importet aliquid
honestum vel necessarium, nihil tamen importat in sui ratione vitiosum vel virtuti contrarium. Vnde
nihil prohibet lucrum ordinari ad
aliquem finem necessarium, vel
etiam honestum, & sic negotiatio
licita reddetur. Sicut cùm aliquis
lucrum moderatum, quod nego|
tiando quærit, ordinat ad domus
suæ sustentationem, vel etiam ad
subueniendum indigentibus. Vel
etiam cùm aliquis negotiationi
intẽdit
intendit
propter publicam vtilitatem,
ne scilicet res necessariæ ad vitam
patriæ desint, & lucrum expetit
non quasi finem, sed quasi stipendium laboris.
AD primum ergo dicendum,
quòd verbum Chrysostomi est intelligendum de negotiatione, secundùm quod vltimum finem in
lucro constituit: quod præcipuè videtur, quando aliquis rem non immutatam carius vendit. Si enim
rem in melius mutatam carius vendat, videtur præmium sui laboris
accipere: quanuis & ipsum lucrum
possit licitè intendi, non sicut vltimus finis, sed propter alium finem necessarium vel honestum, vt
dictum est.
AD secundum
dicẽdum
dicendum
, quòd
non quicunque carius vendit aliquid, quàm emerit, negotiatur, sed
solum qui ad hoc emit, vt carius
vendat. Si autem emit rem non vt
vendat, sed vt teneat, & postmodum propter aliquam causam eam
vendere velit, non est negotiatio:
quanuis carius vendat. Potest enim
hoc licitè facere, vel quia in aliquo rem meliorauit: vel quia pretium rei est mutatum secundùm diuersitatem loci vel temporis: vel
propter periculum, cui se exponit,
transferendo rem de loco ad
locũ
locum
,
vel eam
fieri faciendo. Et secundùm hoc nec emptio nec venditio
est iniusta.
AD tertium dicendum, quòd
clerici non solùm debent abstinere ab his quæ sunt secundùm se mala, sed etiam ab his quæ habent speciem mali. Quod quidem in negotiatione
cōtingit
contingit
, tum propter hoc,
quòd est ordinata ad lucrum terrenum, cuius clerici debent esse contemptores: tum etiam propter frequentia negotiatorum vitia, quia
difficulter exuitur negotiator à peccatis
labiorũ
labiorum
, vt dicitur Ecclesiast.
26. Est & alia causa: quia negotiatio nimis implicat animum secularibus curis, & per consequens à spiritualibus retrahit. Vnde Apostolus dicit. 2. ad Timoth. 2. Nemo militans Deo implicat se negotijs secularibus, licet
tamẽ
tamen
clericis vti prima commutationis specie, quæ ordinatur ad necessitatem vitæ,
emẽ
do
emendo
vel vendendo.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Commutatio rerum
pro rebus, vel pro pecunia quæ ordinatur ad vitæ necessitatem, est laudabilis.
Secunda conclusio. Permutatio pro rebus, vel pecunia quæ ordinatur ad lucrum
habet quandam turpitudinem & damnabilis videtur.
Tertia conclusio. Poterit tamen ista negotiatio honestari ex hoc, quòd lucrum ordinetur in bonum finem.
COMMENTARIVS.
PRima conclusio articuli manifesta est,
& quidem de contractu negotiationis
de quo loquimur in illa conclusione satis
dictum est, quomodo debeat iustificari.
At vero circa secundam & tertiam conclusionem notandum est primò. Quòd negotiatio propter lucrum, dupliciter potest considerari. Vno modo in communi abstrahendo à singularibus negotiationi|
bus, & sic intelligitur secunda conclusio Diui Thomæ quando dicit, quòd secundùm
se habet quandam turpitudinem: sed quia
non est adeo intrinsece mala, quanuis sit de
genere male sonantium, sicut est habere
plura beneficia: ideo Diuus Thomas apposuit tertiam conclusionem, vbi aduertit,
ꝙ
quod
huiusmodi negotiatio potest honestari:
quā
do
quando
lucrum ordinatur in finem honestum.
Altero modo potest considerari quælibet
negotiatio in particulari, cum omnibus suis
circunstantijs: & sic nulla negotiatio est indifferens, sed omnis est determinata ad bonum vel ad malum: eo
ꝙ
quod
in singulari non
datur aliquis actus humanus indifferens.
Notandum secundò, quòd negotiatio dupliciter potest referri ad lucrum. Vno modo tanquam ad vltimum finem ipsius negotiationis non autem negotiantis: & sic negotiatio nusquam est mortale peccatum:
sed poterit esse peccatum veniale auaritiæ,
secundùm doctrinam Diui Thomæ, infra
quæstione. 118. artic. 4. Altero modo negotiatio refertur ad lucrum tanquam ad vltimum finem ipsius negotiantis: ita vt negotiator actualiter vel virtualiter, constituat vltimum finem in lucro: quod quidem contingit quando propter lucrum frangit aliquod præceptum, v. g. est periurus vel defraudat
proximũ
proximum
in re graui. Et isto modo
negotiatio est peccatum mortale. Quod si
aliquis obijciat contra
prædictā
prædictam
distinctionem, quòd Diuus Thomas 1. 2. quæst. 1.
artic. 6. docet, quòd omnis actus humanus
refertur ab agente in vltimum finem ipsius
agentis, ergo falsum est quòd diximus, negotiationem referri posse in lucrum tanquam
in vltimum finem ipsius negotiationis, non
autem negotiantis. Respondetur, quòd Diuus Thomas in illo loco sufficienter explicatur de relatione saltim habituali in vltimum
finem agentis:
nō
non
autem opus est, quòd omnes actiones humanæ referantur semper in
vltimum finem agentis actualiter vel virtualiter: sed sufficit quòd referantur habitualiter: & hoc vsque adeo verum est, quòd
etiā
etiam
ipsa peccata venialia existentis in gratia, referantur habitualiter in ipsum Deum tanquam in vltimum finem agentis: sicut docet expressè Diuus Thomas 1. 2. quæstio
ne. 88. arti. 1. ad tertium. Non verò referuntur in Deum actualiter neque virtualiter:
sed dicuntur referri habitualiter in Deum
tanquam in finem operantis: quia ipse operans est per gratiam habitualiter relatus in
Deum, à qua relatione habituali non auertunt illum peccata venialia. Sicut viceuersa homo existens in peccato mortali potest facere aliqua bona opera moralia, vt
est dare eleemosynam pauperi, absque mala circunstantia finis actualis aut virtualis:
nihilominus bona opera illius referuntur
habitualiter in ipsum operantem, tanquam
in vltimum finem: quia cum ille sit in peccato mortali & auersus à Deo conuersus est
ad seipsum
tāquam
tanquam
ad vltimum finem. Sed
hic maxime est obseruandum, quòd ista habitualis relatio operum, non sufficit facere
de bono opere malum neque de malo bonum: etenim venialia peccata hominis iusti, non sunt bona quantumlibet referantur
habitualiter in Deum: & rursus eleemosyna existentis in peccato mortali bona potest esse moraliter absque mala circunstantia facta, etiam si habitualiter referatur ad
creaturam ex parte operantis tanquam in vltimum finem: dummodo non referatur
actualiter vel virtualiter, scilicet, in virtute
alicuius actus præcedentis. Sed de hac re latius diximus. 2. 2. quæstione. 10. articulo. 4.
Cum igitur dicimus hic, quòd negotiatio
quædam fit propter lucrum tanquam propter vltimum finem actionis, non autem
operantis: intelligimus de vltimo fine operatis in quem actualiter vel virtualiter actio
referatur. Et dicitur vltimus finis actionis,
quia actio sistit secundùm se in lucro: sicut
gula habet pro vltimo fine actionis delectationem cibi, non autem est vltimus finis
ipsius comedentis: aliàs semper esset mortale peccatum gula, si referretur in illum finem, scilicet, delectationem cibi actualiter
vel virtualiter.
Denique notandum est, quòd negotiatio eò vel maxime dicitur habere quandam
turpitudinem, quia implicatur multis difficultatibus & periculis peccandi, vt docet D.
Thom. ad tertium.
DVbitatur ergo primò. An licita sit negotiatio venditionis, in illis rebus qui|
bus emptores male vtuntur & ad malum
finem emunt?
Ad hoc dubium Nauarrus scrupulosè satis respondet in Manuali cap. 23. numer. 91.
ait enim, quod non est licitum, sed esse mortale peccatum, quòd venditor v. g. vendat
cartas lusorias personis de quibus credit
ꝙ
quod
abutentur illis. Imo dicit, quòd omnis venditor qui
indifferẽter
indifferenter
vendit omnibus eiusmodi res, peccat mortaliter. Et in hoc sequitur Ioannem à Medina vbi supra, citat etiam
Caietanum in hac 2. 2. quæstione. 169. art. 2.
prope finem, sed certè Caietanus potius sentit oppositum.
Nos tamen ponimus
conclusionẽ
conclusionem
, quòd
quando merces secundùm se sunt indifferentes ad bonum & malum, potest venditor
illas vendere etiam si verosimiliter & prudenter arbitretur, quòd emptor abutetur illis: quin potius etiam si certo sciat quòd emptor abutetur illis: poterit sæpe numero vendere absque peccato. Probatur prima pars
conclusionis. Quoniam inquirere mores
alienos, & discernere quisnam velit emere
ad bonum vsum, & quis ad malum: non
est officium venditoris, sed potius est curiositas perniciosa in republica, vt quibus
non competit ex officio velint discernere
vitas proximorum. Item, quia alias pari ratione condemnaremus sartores qui faciunt
vestes curiosas, quibus probabiliter creditur, quòd multi vel multæ abutentur ad luxuriam. Item essent condemnandi qui indiscriminatim vendunt omnibus communes cibos, quibus probabiliter creditur &
experimur, quòd multi abutuntur ad
gulā
gulam
& ad luxuriam.
Sed probatur secunda pars conclusionis
quæ difficilior est, scilicet, quòd si venditor est certus, quòd hic & nunc emptor
emit rem vt abutatur illa ad peccatum mortale non peccat. Arguitur primò. Venditor non tenetur impedire peccatum alienum, per hoc quòd non vendat illi rem venalem quam paratus est vendere, ergo nullo modo peccat. Probatur consequentia.
Quia vendendo ille non consentit peccato alieno directè nec indirectè: & quidem
quod directe non consentiat manifestum
est, quia ille non intendit vendere mer
ces suas vt alter peccet, sed ad suam vtilitatem: quòd vero non consentiat indirectè;
probatur, quia tunc aliquis consentit indirectè in aliquam operationem malam quando tenebatur illam impedire & non impedit: sed ille venditor non tenetur impedire
illam malam operationem emptoris, nisi
ex præcepto correctionis fraternæ per media ordinata ad correctionem & cum spe
aliqua emendationis ipsius. Sed non vendere illi merces non est medium correctionis fraternæ: ergo nullo modo peccat mortaliter contra illud præceptum vendendo
illi merces. Confirmatur. Quia nemo tenetur ad correctionem proximi amittere
suum commodum temporale, quando proximus peccat ex sua malitia, ergo venditor
non tenetur amittere suum lucrum vt impediat proximum ab exequutione peccati.
Præterea. Licitum est vendere aut locare domum meretricibus, etiam si locans certus sit quòd abutentur meretrices illa domo: similiter licitum est vendere Iudæis
agnum, etiam si venditor sciat, quòd volunt
illum ad
sacrificandũ
sacrificandum
, vt diximus 2. 2. quæ
stione. 10. art. 11.
Denique probatur. Contractus emptionis
quātum
quantum
ad bonitatem vel malitiam extrinsecam, quæ non consideratur ex parte
pretij, vel rei venalis, iudicandus erit propter comparationem ad commodum vel
incommodũ
incommodum
reipublicæ, ergo saltem quando malus vsus rei venalis permittitur à republica propter maius bonum: non erit mala
venditio rei indifferenter: quin potius si non
esset qui locaret domum meretricibus ipsa
respublica prudenter ædificaret illis
domũ
domum
propter maiora mala euitanda, ergo non
erit peccatum locare domum aut vendere
meretricibus.
Sed vt magis explicetur ista doctrina, arguitur contra illam. Primò. Quia non est licitum vendere arma tempore iniusti belli
militibus paratis ad tale bellum gerendum:
similiter non est licitum vendere gladium
homini parato occidere proximum, ergo à
simili dicendum est in præsenti.
Secundò. Non est licitum deponere pecunias apud vsurarium, de quo probabiliter
creditur quòd dabit illas ad vsuram.
Ad hæc argumenta respondetur, quòd
nos non ponimus vniuersalem conclusionem, quòd licitum sit semper vendere rem
emptori qui male illa vsurus est: sed diximus, quòd sæpenumero licitum est ita contingere. Est autem prima exceptio, quando
illud non est licitum: scilicet,
quādo
quando
ille malus vsus cedit in aliquam violentiam contra
tertiam personam. v. g. in casu primi argumenti tenetur venditor tum ex charitate defendere rempublicam & innocentem: tum
etiam ex iustitia non cooperari ad iniuriam
faciendam alteri: & ideo si in tali casu vendiderit instrumenta offensiua, tenebitur ad rationem damni consequuti. Et per hoc patet
ad primum argumentum.
Ad secundum videbatur, quòd eadem
esset ratio sicut de primo argumento. Depositio siquidem pecuniæ apud vsurarium est
quasi collatio instrumenti ad
iniuriā
iniuriam
faciendam tertiæ personæ, scilicet illi, à quo vsurarius iniquè accepturus est vsuras, quod est
peccatum contra iustitiam, ergo videtur
ꝙ
quod
etiam sit peccatum in tali casu deponere pecunias apud vsurarium. Nihilominus
respō
detur
respondetur
non esse parem rationem vtriusque casus: quia vsurarius nullam facit violentiam
mutuatario vt accipiat mutuum ad vsuras:
sed mutuatarius propter suum
cōmodum
commodum
patitur illud damnum soluens vsuras, & idcirco depositor non tenetur illum defendere non deponendo suas pecunias apud depositarium
paratũ
paratum
accipere vsuras pro mutuo. Supponimus enim, quod ipse depositor
non persuadet vt sit vsurarius, neque etiam
scandalizat illum occasione depositi vt moueatur ad peccatum vsuræ. Dicimus ergo
licitum esse deponere pecunias apud talem
vsurarium aliàs paratum accipere vsuras ex
mutuo. Neque obstat, quòd ille iniuriam
faciat proximo accipiendo vsuras ab illo:
quia in tali iniuria proximus non patitur violentiam, quin potius qui impediret vsurarium ne mutuaret illi pecunias iniuriam illi
faceret impediendo illum à maiori commodo. Tota igitur ratio iniuriæ manet in vsurario. Sed contra. Si aliquis vult seipsum occidere, non est licitum vendere illi gladium,
imo neque depositum gladium reddere, ergo etiam si proximus in damno quod pati
tur non patiatur violentiam: teneor impedire tale damnum. Respondetur, quòd non
est
eadẽ
eadem
ratio. Etenim qui se occidit non est
dominus vitæ suæ, sed Deus est specialis dominus vitæ & respublica specialis custos:
quapropter iniuriam facit Deo & reipublicæ qui se occidit, vt diximus quæst. 64. art. 3.
Deinde qui seipsum occidit, non acquirit
aliud maius commodum, sicut ille qui soluit vsuras acquirit: & ideo teneor omnino
defendere si possum ne aliquis seipsum occidat, & teneor ex iustitia non dare illi instrumentum quo se occidat.
Præterea possumus facere aliam exceptionem, videlicet, quando abusus emptoris probabiliter creditur, quòd cedit in scandalum alicuius innocentis, & pusilli: tunc
enim venditor rei peccabit contra charitatem. v. g. si meretrix petat à venditore aliquem ornatum aptum ad scandalizandum
aliquem iuuenem innocentem, tunc venditor peccabit contra charitatem vendendo talem ornatum. Habemus igitur ex dictis,
ꝙ
quod
venditor non excusatur à præcepto correctionis fraternæ: sed dicimus non esse medium proportionatum, quòd venditor priuet seipsum suis commodis vniuersaliter, vt
impediat abusum rerum venalium. Et ratio
est: quia peccatum potissimè consistit in voluntate & affectu, ergo per hoc
ꝙ
quod
impeditur
executio operis
nō
non
impeditur correctio frater,
neq;
neque
liberatur à peccato: sed sæpe
cōtinget
continget
, quod vehementius peccabit dum priuatur occasione peccandi: iuxta illud commune, Priuatio est causa appetitus. Eadem ratione excusamus à peccato, illum qui accipit mutuo pecunias ad vsuram ab vsurario
parato mutuare ad vsuram: quoniam mutuatarius non tenetur priuare se suo commodo, propter malitiam alterius qui paratus est
peccare: quin potius commune
proloquiũ
proloquium
est inter Theologos, quòd possumus vti malitia alterius, dummodo non cooperemur
ad illam. Denique adijcimus, quòd non solum erit licitum sæpe venditori
vẽdere
vendere
rem
ei qui male ea vsurus est: sed etiam peccabit
si non vendat. v. g. si sit obligatus vendere
reipublicæ aliquod genus mercium: tenetur vendere ei cui licitè potest vendere, & facit illi iniuriam si non vendat.
DVbitatur secundò. An sit licitum negotiatori emere magnam
copiā
copiam
mercium, vt postea minutatim vendat, & inde
maius lucrum capiat? Ratio dubij est, quia
in huiusmodi negotiationibus ciues patiuntur damnum: etenim vilius emerent si nemo magnam copiam mercium colligeret.
Respondetur breuiter. Quòd merces sunt
in duplici differentia, quædam quæ
nō
non
sunt
necessarię ad vitæ sustentationem neque ad
communem statum reipublicę, v. g. psittaci
& simiæ & multi ornatus mulierum. Et de
huiusmodi nulla difficultas est:
vnusquisq;
vnusquisque
enim potest emere quantam velit copiam
harum mercium: quia inde non damnificatur respublica. Aliæ merces sunt necessariæ
&
cōuenientes
conuenientes
ad communem statum reipublicæ. Verbi gratia, Panis & vinum & cæ
teri cibi
cōmunes
communes
, & panni ad vestes communes faciendas.
De huiusmodi mercibus sit prima conclusio. Regulariter loquendo, iniquè agunt
mercatores qui magnam copiam eiusmodi
mercium emunt præuenientes ciues paratos ad emendum sigillatim. Probatur, quia
pretium illarum mercium erit multò maius, quam si tales merces à pluribus in publico repræsentarentur: ergo sua industria huiusmodi negotiatores damnificant rempublicam, & ciues, & tale pretium non est æstimandum licitum, sed potius est
impedimẽ
tum
impedimentum
iusti pretij, quod aliàs secundum communi fori æstimationem curreret. Diximus regulariter loquendo: quia si ille negotiator venderet reipublicæ tales merces
cō
muni
communi
pretio quo venderent alij negotiatores de longè illas asportantes: licita est talis negotiatio, sed vt in plurimum non ita
contingit.
Secunda
cōclusio
conclusio
. Postquam ciues emerunt sibi necessaria & conuenientia, licitum
est &
cōueniens
conueniens
, quòd negotiatores emant
magnā
magnam
copiam istarum
merciũ
mercium
, vt postea
minutatim vendant & lucrum capiant. Probatur, quia per huiusmodi
negotiationẽ
negotiationem
nō
non
resultat
incōmodũ
incommodum
Reipub. sed potius
commodũ
commodum
: oportet enim quòd huiusmodi merces sint in promptu pro peregrinis & pro ciuibus qui non potuerunt emere, & pro pauperibus. Sed de hac re pertinebit ad Præto
rem ordinare, ne tales negotiatores præueniant ciues paratos ad emendum, & ne postea dum minutatim vendunt augeant plus
nimio pretium.
DVbitatur tertiò. An qui sunt negotiatores ex officio, licitè possint carius
vendere quam alij, & quomodo sit mensurandum iustum illorum
pretiũ
pretium
? Ad quod
respondet Scotus in 4. distinct. 15. quæst.
2. artic. 7. quòd soli mercatores ex officio,
possunt in rerum venditione lucri facere
tantum quantum eis respublica assignasset,
si ad hoc officium eos conduxisset. Ratio
eius est: quia si non essent in republica huiusmodi negotiatores voluntarij, ipsa respublica teneretur prouidere de ministris qui
hoc facerent, videlicet vt asportarent merces necessarias communitati. Magister Soto
lib. 6. de Iustitia. quæst. 2. artic. 4. dicit, hanc
regulam Scoti non esse omnino repudiandam, neque tamen semper posse seruari.
Nihilominus sit nobis prima conclusio.
Hæc regula Scoti valde fallax est regulariter loquendo. Probatur primò. Quia
cōtingit
contingit
sæpè,
ꝙ
quod
pretium rerum venalium vilescat, postquam isti mercatores
asportauerũt
asportauerunt
merces suas: vel quia est paucitas
emptorũ
emptorum
,
vel magna copia mercium quæ aliundè superuenerunt: & tunc constat iniquum esse,
ꝙ
quod
eiusmodi negotiatores vendant merces
suas etiam ipso pretio quo emerunt. Probatur, quia tunc iustum pretium est
ꝙ
quod
currit
iuxta communem
æstimationẽ
æstimationem
fori, quod
quidem tunc erit multò vilius quam
pretiũ
pretium
quo ipsi emerunt: quapropter nihil pro sua
industria & labore possunt capere. Et rursus
poterit
cōtingere
contingere
,
ꝙ
quod
postquam illi mercatores asportauerunt merces suas, augescat iustum pretium propter multitudinem emptorum, vel raritatem mercium: & tunc iustum pretium erit, quod secundum communem æstimationem fori currit: etiam si
sit multò minus quam esset
stipendiũ
stipendium
quod
respublica ministris designaret. ¶ Secundò
probatur. Nam ex illa regula Scoti sequuntur magna inconuenientia. Primò,
ꝙ
quod
si mercator casu fortuito facit iacturam omnium
mercium, respublica tenetur resarcire illud
damnum, vel si faceret iacturam medietatis
mercis posset ille mercator vendere aliam
|
medietatem, tanti quanti totas merces venderet. Probatur sequela. Quia si ille esset purus minister reipublicæ reciperet iustè tantum lucri, nisi integras merces asportasset.
Item sequeretur, quòd si duo mercatores
ita se haberent,
ꝙ
quod
alter emeret merces multò cariùs quàm alter, vel quia à remotioribus partibus attulit illas, vel quia erat raritas
mercatorum quando ille emebat prudenter tamen emebat: sequeretur,
ꝙ
quod
isti duo
negotiatores eodem tempore & loco possent vendere easdem merces pretijs notabiliter distinctis. Probatur sequela. Quia ille
qui cariùs emit, non potest suum integrum
stipendium obtinere: nisi multò cariùs vendat quàm alter. Denique probatur conclusio & ostenditur ratio nostræ doctrinæ, scilicet ex differentia quæ est inter purum ministrum & negotiatorem, qui est dominus
suæ pecuniæ & suarum mercium. Nam ad
officium ministri solum pertinet, vt diligenter & prudenter gerat negotium domini,
ꝙ
quod
si negotium perierit domino perit: at vero
negotiator qui est dominus sicut sentit commodum quando negotiatio prosperè succedit: iustum est, vt etiam sentiat damnum,
quando non ita succedit. Verum est tamen,
ꝙ
quod
consideratio regulæ Scoti potest esse vtilis, quando respublica vult taxare pretium
alicui generi mercium propter bonum
cō
mune
commune
. V. g. quando vult taxare pretium tritici; tunc enim debet habere rationem industriæ & laboris quem coloni impendunt vt
possint sustentari de suo labore: hoc autem
respublica in communi considerat, & vt in
plurimum, nec enim potest prouidere singulis colonis in omni euentu.
Secunda conclusio. Licitum est negotiatoribus ex officio, aliquanto carius vendere
quam alij ciues. Hanc conclusionem ponit
Syluester verbo, emptio. quæst. 10. & Scotus vbi supra. Et Caietanus hic expressè dicit,
ꝙ
quod
isti negotiatores possunt cariùs vendere qua emunt. Ratio est, quia isti negotiatores vtiles sunt reipublicæ & necessarij: ergo
non debent frustra negotiare. Sed hæc conclusio ea conditione intelligenda est, vt iustum pretium æstimetur secundùm communem vsum fori inter ipsos negotiatores
& populum: non secundùm laborem & in
dustriam alicuius particularis negotiatoris.
Est etiam intelligenda conclusio, tam de
negotiatoribus qui vendunt minutatim,
quā
quam
de his qui vendunt in magna quantitate. Maximè autem intelligitur conclusio de obligatis reipublicæ ad vendendum aliquod genus mercium: quia illa obligatio est pretio
æstimabilis, exponunt enim se ipsos multis periculis propter commodum reipublicæ. ¶ Denique probatur conclusio sic intellecta. Quia secundum communem opinionem, iustum est vt campsores aliquid
lucri accipiant dum cambiunt
pecuniā
pecuniam
maioris momenti cum pecunia minoris momenti: quia hoc vtile est communitati.
DVbitatur quartò principaliter. An sit
licitum vendere cariùs expectata pecunia quàm numerata? Et eadem quæstio
est de emptione & venditione quæ fit anticipata solutione, antequàm tradantur merces. Hæc quæstio affinis est materiæ de
vsuris, de qua re disputant
Iurisperiti in cap.
in ciuitate. & in capit. nauiganti. de vsuris. &
in capit. ad nostram. de emptione & venditione. Summistæ verbo, venditio. & verbo,
vsura. Ioannes à Medina in tractatu de restitutione. quæstione 38. Sotus libr. 6. de Iustitia. quæstione. 4. Et quidem omnes conueniunt in vna fundamentali conclusione, scilicet quòd venditio quæ fit cariori pretio
propter solam expectationem solutionis secundùm aliquod
tẽpus
tempus
, iniqua est & vsuraria. Intelligunt autem istam conclusionem,
quando pretium excedit totam latitudinem
pretij iusti & rigurosi. Probatur conclusio
sic intellecta. Primò, quia in illa venditione
exceditur iustum pretium quo æstimatur
res quæ traditur in præsenti: ergo iniqua est
venditio. Secundò probatur conclusio. In
illa venditione includitur implicitè vsura:
ergo &c. Probatur antecedens, quia perinde est expectare solutionem pecuniæ pro
re quæ de præsenti traditur, acsi venditor
mutuaret pretium rei emptori, Vt verbi gratia, pro viginti ducatis quibus res de præsenti æstimatur, reddat viginti quinque post annum: ergo &c. Et eadem est ratio de emptione quæ fit anticipata solutione antequàm res tradatur, quæ pluris æstimatur tempore quo tradenda est: perinde enim
|
valet, acsi emptor mutuaret triginta venditori, vt post certum tempus reddat sibi quadraginta, aut rem quæ valet quadraginta.
Nihilominus negotiatores multa
fingũt
fingunt
,
vt licitas faciant huiusmodi emptiones &
venditiones. Sunt itaque sex tituli quibus
existimant posse iustificari huiusmodi contractus.
PRIMVS titulus est ex communi æ
stimatione mercium quæ venduntur ad
creditum.
Arguitur ergo primò pro parte affirmatiua quæstionis. Et probatur quòd iste titulus sufficiat iustificare huiusmodi contractus. Quia communis æstimatio omnium
negotiatorum est, quòd merces expectata
pecunia pluris æstimantur, quàm quæ numerata pecunia venduntur: ergo &c.
Confirmatur. Quia frequentia emptorum est in causa, quòd res cariùs valeant; sed
sunt plures emptores, qui quærunt merces
quæ expectant solutionem in futurum: ergo
ea ratione cariùs vendi possunt.
Arguitur secundò. Pecunia præsens pluris æstimatur quam absens: etenim absens
toto illo tempore quo absens est inutilis est,
præsens verò est quasi in actu vtilis aut certè in proxima potentia. Ergo hac ratione vt
contractus iustificetur & sit æqualis, licitum erit venditori maius pretium exigere
ab illo qui emit rem ad creditum: quàm ab
illo qui emit numerata pecunia.
Arguitur tertiò à simili. Licitum est emere debita in futurum ab illo cui debentur,
pro minori pretio quàm ipsa debita constent & sonent. Verbi gratia. Debet aliquis
Paulo 100, licitum est Ioanni emere à Paulo illa 100 pro 90. de præsenti numeratis:
ergo licitum etiam erit dare rem quæ modò valet 90 pro 100 in futuro tempore,
quod quidem est vendere cariùs ratione expectatæ solutionis.
Eisdem argumentis proportionabiliter
potest aliquis probare, quòd sit licitum emere viliùs quàm valeat res quando fuerit tradenda in
futurũ
futurum
anticipata solutione.
Ad hanc difficultatem respondetur & sit
secunda conclusio. Iste primus titulus insufficiens est ad iustificandum huiusmodi
contractus. Hæc conclusio non aliter de no
uo probatur quàm soluendo argumenta facta: quia ratio illius intrinseca, eadem est, atque primæ conclusionis fundamentalis.
Ad primum argumentum vt respondeamus obseruandum est, merces esse in duplici differentia. Quædam enim sunt, quarum
minima pars venditur numerata pecunia,
& tales esse solent merces quæ nauibus adducuntur ad portum, quæ vt in plurimum
venduntur in magna quantitate alijs negotiatoribus capitalibus. Aliæ sunt merces quarum minima pars venditur ad creditum, aut
certè magna pars venditur numerata pecunia. De mercibus primi generis diximus in
fine huius tractatus: de mercibus vero secundi generis intelligitur nostra conclusio. Et
ad primum argumentum negatur antececedens, si intelligatur de negotiatoribus prudentibus & non iniquis. Etenim merces secundum se nihil amplius habent vtilitatis,
quando emuntur ad creditum, & quando
emuntur numerata pecunia. Sed illa æstimatio quorundam negotiatorum oritur ex
facilitate res illas emendi de præsenti, & auiditate vtendi rebus ipsis. Et per hoc patet ad
confirmationem: quoniam illa frequentia
emptorum ad creditum, non auget iustum
rei pretium secundùm quòd de præsenti valet: sed mensura iusti pretij est illa quam faciunt mercatores qui emunt numerata pecunia. Et ratio est, quia iustum rerum pretium est, quo æstimantur quando hic traduntur, vt habetur in. l. Falcidia. & in. l. pretia. ff. ad legem Falcidiam. quapropter emptores etiam si plurimi sint ementes ad creditum, impertinenter se habent ad
iustũ
iustum
pretium
cōstituendũ
constituendum
in huiusmodi mercibus.
Ad secundum argumentum respondetur nego antecedens, si consideretur pecunia secundum se seclusa industria negotiatoris. Etenim pecunia secundum se infructifera est, neque habet alium vsum in ratione pecuniæ: nisi quando distrahitur per
industriam negotiantis. Quapropter ratione temporis expectati, non potest venditor aliquid amplius pecuniæ exigere, quàm
hic licitum sit accipere, aliâs enim quilibet
mutuator pecuniæ, eadem ratione posset
exigere lucrum ex mutuo, propter expectationem temporis.
Ad tertium vt
respōdeamus
respondeamus
, necesse est
examinare, an sit licita emptio debiti in futuro soluendi pro minori pretio de præsenti.
DVbitatur ergo quintò. An licitum sit
pro minori pretio emere pagas acerbas? de qua re sunt duæ sententiæ. Prima est
Adriani in 4. in materia de restitutione folio 36. & videtur esse Syluestri verbo vsura. 2. §. 14. quanuis in fine videatur oppositum tenere quàm Adrianus. Et sententia est
quæ negat licitum esse huiusmodi contractum pro minori pretio quàm constent &
sonent ipsa debita acerba: nisi quando fuerit periculum recuperandi, vel notabilis difficultas. Eandem sententiam sequitur Ioannes de Medina, vbi supra. Altera sententia
est Caiet. verb. vsura, cap. vlt. asserentis
licitā
licitam
esse huiusmodi emptionem: si fiat iusto pretio currente. Et probatur primò hæc sententia. Quia in huiusmodi contractu, si aliqua
iniustitia esset, maximè vsura: sed hæc non,
ergo. Probatur minor. Quia in huiusmodi
contractu, nulla est ratio mutui ex aliqua
parte neque implicita neque explicita, ergo nulla est ratio vsuræ. Consequentia patet, quia vsura est mutuum ex lucro. Antecedens probatur. Quia si verbi gratia, Ioannes emit à Paulo 100 quæ illi debet Petrus
pro nonaginta datis de præsenti:
tũc
tunc
Ioānes
Ioannes
nihil mutuat Paulo, quia de ratione mutui
est, quòd mutuatarius maneat obligatus ad
soluendum aliquid in futuro; sed Paulus
statim eripitur ab omni obligatione dato
iure Ioanni ad recuperandum illa debita.
Eodem argumento constat, quòd neque
Ioannes sit vsurarius: quia ille non accipit
mutuum, sed ius recuperandi sibi illa debita quæ antea debebantur Paulo, neque vltra manet obligatus ad aliquid reddendum
ipsi Paulo. Ergo nulla est ratio mutui ac
proinde nec vsuræ.
Probatur secundò & confirmatur. Nam
Paulus de præsenti dat totum ius quod habet ad illa 100 ipsi Ioanni emptori, Ioannes autem de præsenti dat nonaginta pro illo iure, suscipiens in seipsum curam recuperandi: ergo totus contractus illic perficitur de præsenti ex vtrâque parte, ac per consequens nulla est ratio vsuræ: siquidem neuter manet alteri obligatus. Ex hoc infert Ca
ietanus, quòd contractus ille erit licitus &
iustus intra limites emptionis & venditionis, si fiat iusto pretio. Fiet autem iusto pretio, si illud pretium sit quod communiter
currit inter negotiatores
absq;
absque
dolo & fraude, attentis circunstantijs loci & temporis,
& abundantia vel penuria pecuniæ. Propter hæc argumenta videtur quibusdam
Theologis doctissimis, quòd non sit improbabilis sententia Caietani. Nobis tamen
semper visa est durissima, vbi non fuerit periculum recuperandi illa debita acerba. Et
arguitur primò
cōtra
contra
illā
illam
. Si ius illud quod
habet Paulus ad
recuperādum
recuperandum
100 est vendibile pro minori pretio de præsenti, sequitur, quòd ipsemet Petrus debitor possit emere pro minori pretio illud ius; consequens videtur magnum inconueniens: quia
pro nonaginta datis anticipata solutione eripit se ab obligatione reddendi 100. Aliqui concedunt consequentiam & admittunt consequens secundùm sententiam Caietani. Alij verò assignant differentiam inter illos contractus: quia Petrus debitor, est
obligatus ad totum debitum soluendum,
vnde datis modò nonaginta, non eripitur
ab illa obligatione propter anticipatam solutionem: at vero Ioannes ille, non tenebatur Paulo creditori: quò fit, vt possit dare liberè Paulo creditori nonaginta pro iure quod habet ad illa 100. Arguitur tamen
secũdò
secundò
cōtra
contra
sententiā
sententiam
Caiet. quia illa in practica præbet multam occasionem palliandi vsuras; poterunt enim facilè fingi debita acerba, & sub isto titulo fieri multi
cōtractus
contractus
vsurarij, saltim virtualiter & implicitè.
Sed arguitur tertiò. Magis efficaciter &
metaphisicè contra istam sententiam. Illud
ius quod habet Paulus ad 100 reuera valet 100; ergo iniquum est emere pro nonaginta. Antecedens probatur. Nam quando ipse Paulus
vẽdidit
vendidit
merces suas pro 100
in futurum soluendas, iusto pretio
vẽdidit
vendidit
;
(Hoc enim pręsupponimus, &
ꝙ
quod
debitũ
debitum
nō
non
habet
aliā
aliam
acerbitatem nisi
tẽporis
temporis
), ergo æ
qualitas est inter ius quod ille habet ad suas
merces, & inter ius quod acquirit ad illa
100 in futurum soluenda. Sed ius quod habebat ad merces valebat 100: ergo ius quod
acquirit valet 100. Confirmatur. Quia in
|
contractu mutui hæc est æqualitas, quòd
pro 100 quæ mutuat Petrus Paulo teneatur Paulus reddere alia 100. Ergo inæqualitas est quod Ioannes emat illud ius à Petro pro minori pecunia, scilicet pro nonaginta. Neque valet dicere, quòd Ioannes
non emit 100 pro 90. Sed ius ipsum quod
habet Petrus ad illa 100, quod quidem ius
debilitatum est in eo, quòd ipse Petrus ipso
facto quòd mutuauit, obligauit se non petere illa 100, vsque ad statutum tempus:
cum igitur Ioannes velit nunc subintrare illam obligationem & eripere Petrum ab illa: meretur quòd minatur sibi aliquid de
numerata pecunia de præsenti, dum emit
ius ad recuperandum illa 100. Non
inquā
inquam
valet ista responsio: quia pari ratione possemus dicere, quòd ipsemet Petrus à principio dum mutuabat Paulo 100, poterat exigere ab illo aliquod lucrum, propterea
ꝙ
quod
ipse Petrus se libere subijciebat illi obligationi non petendi. Deinde. Ius illud ad recuperandum 100 à Paulo secundum se toto illo tempore expectationis inutile prorsus
est: sed totus eius valor desumitur ex illis
100 quæ soluenda sunt transacto tempore,
ergo neque plus neque minus valet, quàm
illa 100, nisi sit periculum recuperandi: neque est alia acerbitas in illo iure quàm expectatio temporis.
Arguitur quarto contra eandem sententiam Caietani. Sequeretur ex illa, quòd duo
socij possent licitè ditari ex alienis sub spe
illius contractus emptionis solutionis acerbæ. Verbi gratia, sunt Ioannes & Paulus socij, & Paulus emat ab alio tertio merces pro
100 iusto quidem pretio, expectata tamen
solutione
vsq;
vsque
ad annum: tunc accedat Ioannes & emat ab illo tertio pagam illam acerbam pro 90. & rursus ipse Ioannes emat ab
eodem tertio alias merces pro 100 expectata solutione ad annum, & tunc accedat Paulus & emat illam pagam acerbam pro 90,
atq;
atque
ita poterunt Petrum expilare & ditari.
PRO decisione ergo sit nobis prima
cō
clusio
conclusio
. Quando non est periculum recuperandi talia debita, neque faciendæ sunt
expensæ in recuperatione illorum est iniqua emptio: si fiat pro minori pretio quàm
constent & sonent ipsa debita. Hanc con
clusionem probat tertium
argumentũ
argumentum
cum
sua confirmatione. Est enim inæqualitas
inter pretium, & rem venditam: vnde emptor tenebitur ad restitutionem.
Secunda conclusio. Huiusmodi iniquitas est virtualiter vsura palliata. Probatur.
Nam virtualiter & æquiualenter ipse emptor Ioannes, quasi mutuat pecunias Petro
scilicet nonaginta de præsenti, vt in futuro
accipiat 100.
Neq;
Neque
valet respondere, quòd
ipse Petrus non manet obligatus reddere illa 100 de futuro, quod erat de ratione mutuatarij, ac proinde nulla est ibi ratio mutui
neque vsuræ. Hæc inquam responsio non
valet.
Nā
Nam
perinde est æquiualenter, quòd
ipse Petrus manet obligatus ad reddendum
100, vel quòd det potestatem suam ad recuperandum illa 100 in tempore futuro: ergo est illic æquiualenter ratio mutui. Confirmatur. Si Petrus in eodem casu, nolet se
obligare ad reddendum illa 100 in tempore futuro pro 90 receptis de præsenti, nihilominus daret Ioanni fideiussorem qui se
obligaret ad reddendum illa 100, tunc profectò ille contractus habet rationem mutui:
sed idem est dare Ioanni ius quod habet
certum ad recuperandum illa 100, atque si
daret fideiussorem: ergo vtrobique est ratio mutui, saltim virtualis: ac proinde vsurarius est ille contractus & nobis certè improbabilis sententia Caietani.
Tertia
cōclusio
conclusio
. Nihilominus si quis bona fide sequutus sententiam Caietani & aliorum emit pagam acerbam minori pretio: neque peccabit neque tenebitur ad restitutionem, sed poterit prudens confessarius dissimulare factum
præteritũ
præteritum
& admonere ne de cætero id faciat: alioquin quæ
rat alium confessarium, nisi forte ipse sit
proprius parochus erga quem ipse pœnitens ius habet, vt audiat
cōfessionem
confessionem
suam:
& tunc tenebitur confessarius illum absoluere sequutus opinionem probabilem. Ratio istorum est: quia in dubijs melior est
cōditio
conditio
possidentis: ergo ipse pœnitens qui
iam possidet lucrum, non tenetur restituere: siquidem dubium est, an sit licitus ille
contractus vel non, & rursus ipse pœnitens
habet ius acquisitum erga
cōfessarium
confessarium
, qui
non est propriè, si iam audiuit eius
cōfessio| p. 568
nem
confes
sionem
: at vero erga proprium habet ius vt
audiat: vnde vterque in prædicto casu tenebitur absoluere pœnitentem, etiam si sequatur nostram sententiam speculatiuè: eo
quòd ipse pœnitens non tenetur illi credere neque capax est tantæ subtilitatis doctrinæ, ad distinguendum rationem mutui &
vsuræ in tali contractu.
Secundus titulus sumitur ex ratione lucri cessantis vel damni emergentis. De quo
titulo plura dicemus in quæstione
sequẽti
sequenti
,
articulo. 2. nunc autem breuiter sit conclusio. Licitum est venditori cariùs vendere
expectata pecunia, quando reuera erat venditurus numerata pecunia: & ex eo quòd
vendit, sequitur illi aliquod damnum, vel
cessat aliquod lucrum. Ratio est: quia licitum est venditori seruare se indemnem,
quando solicitatur ab emptore vt vendat
expectata pecunia. Ita docet Diuus Thomas in articul. 1. supra. Magister Soto lib. 6.
de Iustitia & iure. quæstione. 4. articulo. 1.
quanuis concedat, quòd in tali casu licitum est venditori amplius accipere quàm
sit iustum rei pretium propter damnum emergens: non tamen propter lucrum cessans. Sed tamen
nō
non
probat efficaciter istam
sententiam, & est singularis in illa; omnes
enim conueniunt in hoc quòd ratione lucri verè cessantis, in prædicto casu, licitum
est
vẽditori
venditori
aliquid amplius exigere, quàm
sit aliâs iustum pretium. Obseruandum est
tamen attente à confessarijs, an iste titulus
sit fictitius: multi enim ex negotiatoribus
dicunt, quòd poterant ipsi pecunia præ
senti amplius negotiari & amplius lucrari.
Hæc enim excusatio nulla est, quando ipse
negotiator habet tantam copiam mercium,
quòd partim oportet vendere ad creditum, partim numerata pecunia: vel etiam
habet tantam copiam pecuniæ, quòd non
erat
impẽsurus
impensurus
totam in negotiationes suas,
sed semper seruat aliquid in deposito.
Tertius titulus est, periculum cui venditor se exponit dum vendit merces suas
homini malæ fidei, quod vulgo dicitur,
mala dita.
DVbitatur ergo sextò, An quando re
vera est tale periculum, & prudenter timetur, vel quòd erunt faciendæ ex
pensæ in recuperatione pretij, aut quòd
omnino peribit pretium: licitum sit venditori aliquid amplius iusto pretio exigere, quando fit contractus expectata pecunia?
Arguitur primò pro parte negatiua, ex
capitul. nauiganti. de vsuris, vbi definitur,
quòd est vsurarius mutuator qui recipit aliquid vltra sortem: ea ratione quia suscipit in se periculum mutui; sed in casu posito, ille venditor exigit aliquid vltra sortem ea intentione, quia suscipit in se periculum mutui implicitè: ergo vsurarius est.
Arguitur secundò. Venditor non potest exigere aliquid præter damnum & detrimentum quod sequitur ex ipsa venditione secundum se: sed tale periculum non
sequitur ex ipsa venditione secundum se,
sed quia ipse voluntariè se committit tali
periculo, poterat enim exigere fideiussorem si emptor non erat bonæ fidei, vel pacisci cum illo de soluendis expensis faciendis in recuperatione pretij, vel etiam quòd
si non soluerit definito tempore, aliquid amplius soluat: ergo si venditor hæc omnia
omittit, deputet negligentiæ suæ periculum quod sequitur, & non faciat venditionem iniquam & iniustam.
Arguitur tertiò. Emptor non tenetur liberare venditorem isto metu & periculo
aliter quàm soluendo statuto tempore, vel
dando illi fideiussorem: ergo venditor iniquè exigit aliquid amplius quàm iustum
pretium ratione talis periculi.
Sed pro parte affirmatiua arguitur primò. Venditor licitè potest deducere in pactum damnum emergens, vt dictum est;
sed ex tali venditione emergit sibi damnum, eò quòd manet in periculo & metu
amittendi bona sua: ergo hac ratione poterit aliquid amplius exigere.
Arguitur secundò. Centum ducati expositi verè periculo, minùs æstimantur à
viris prudentibus, ita vt licitum sit emere illos pro nonaginta vel octuaginta: ergo
venditor incurrit damnum cum exponit
merces suas tali periculo, ita vt iam non
æstimentur tanti quanti si haberet illas apud se.
Tertiò. Aliquis fideiussor poterit ali|
quid exigere pro fideiussione, eo quòd exponit se periculo soluendi capitale; ergo
etiam ipse venditor poterit idipsum exigere: quia se exponit æquali periculo.
Propter argumenta prædicta, quidam
tenent partem negatiuam, quidam vero affirmatiuam. Affirmatiuam tenet Ioannes
de Medina vbi supra, negatiuam tenet Soto
vbi supra.
PRO decisione sit prima conclusio.
Venditor licite potest deducere in pactum vltra iustum pretium rei venalis, expensas faciendas in recuperatione debiti.
Ratio huius est: quia in tali casu reuera est
damnum emergens venditori, qui proprijs
expensis recuperat iustum pretium; ergo
poterit illas in pactum deducere, vt seruet
se indemnem.
Secunda conclusio. Ratione vero periculi & metus recuperandi pretium, non
potest venditor aliquid amplius exigere ab
emptore quàm iustum pretium. Hanc probant argumenta facta pro parte negatiua.
Et præterea probatur. Quia non est medium ordinatum & proportionatum ad tolendum periculum & metum, quòd emptor promittat se daturum 100 pro re quæ
valet 90: quoniam ipsamet 100. manent
in eodem periculo. Dixi tamen ab eodem
emptore non posse venditorem amplius
exigere: quia si quidam alius tertius solicitaret venditorem, vt venderet ad creditum
homini malæ fidei, licitum esset venditori exigere ab illo solicitatore aliquid pretij,
maximè numeratæ pecuniæ: propterea
quòd vendit tali homini ad creditum.
Ad argumenta partis affirmatiuæ, quatenus militant contra istam conclusionem respondetur. Ad primum, quòd illud periculum non est damnum emergens præter
ipsum iustum pretium quod manet in periculo: cui periculo sufficienter satisfacit
emptor, si postea soluat iustum pretium
definito tempore. Et hoc quidem verum
est quantum est ex parte contractus; cæ
terum si emptor sit homo malæ fidei: tunc
venditor petat fideiussorem, vel non vendat; quòd si vendiderit: sibi imputet tale
periculum. Ad secundum patet ex dictis.
Dicimus enim, quòd venditor voluntariè
& imprudenter se exponit tali periculo:
neque esse medium ordinatum vt se eripiat à tali periculo, quòd exigat aliquid
amplius quàm sit iustum pretium.
Ad tertium negatur consequentia. Non
enim est eadem ratio de fideiussore & de
ipso venditore. Quia ipse fidei iussor nullum expectabat commodum ex contractu
venditoris, & dum fidei iubet exponit se periculo soluendi capitale pro homine malæ
fidei: & ideo potest exigere aliquid pretij
tàm à venditore, quàm ab homine malæ
fidei. At vero ipse venditor expectat commodum ex venditione: vnde æquum est,
vt se exponat tali periculo, vel petat fideiiussorem.
Quartus titulus est, quando venditor seruaturus erat merces vendendas in tempore
futuro, in quo cariùs erant valituræ: vel
asportaturus erat illas in alium locum, vbi
cariùs venderentur v. g. erat asportaturus
triticum ad locum vbi non est pragmatica.
DVbitatur ergo septimò. An ratione
huius tituli, possit venditor amplius
exigere quàm sitiustum pretium rei de præ
senti? Et idem proportionabiliter quærimus de emptore, an possit emere merces
viliùs quàm de præsenti valeant: propterea
quod recepturus erat illas merces tempore
quo viliùs sunt valituræ? & quoniam iste
titulus magnam habet affinitatem cum secundo titulo de damno emergente & lucro
cessante: Respondetur breuiter. Venditor
potest iustè ratione huius tituli vendere cariùs merces quàm valeant de præsenti: siue
vendat numerata pecunia siue expectata.
V. g. seruaturus erat Petrus triticum suum
reuera ad vendendum mense Maij: quo
tempore prudenter iudicatur cariùs valiturum; poterit de præsenti cariùs vendere
quā
quam
nunc valeat. Ista conclusio definitur cap.
Nauiganti. de vsuris. Et ratio est: quia venditor potest se indemnem seruare quando solicitatur ab emptore.
Secunda conclusio. Emptor similiter poterit iustè emere merces tradendas in futuro siue numerata siue expectata pecunia: eo
pretio quo sunt valituræ quando tradendæ
sunt, etiam si sit vilius quàm de præsenti
currat. Hæc conclusio similiter est definita
|
in
dict. cap. Nauiganti. Et ratio est: quia merces æstimantur humano iudicio, secundùm
quòd
veniũt
veniunt
in vsum hominum; ergo cum
illæ merces non
veniāt
veniant
de præsenti in vsum
hominum: iustum pretium erit quo æstimabuntur pro illo tempore quando tradendæ
sunt. Et ista conclusio cum sua ratione notanda est pro his quæ dicenda sunt in vltimo titulo.
Nota tamen, quòd prædictus contractus
dupliciter potest fieri. Primò, non determinando pretium de præsenti sed remittendo
in futurum qualecumque fuerit quando
tradendæ sunt merces: & iste modus est
planissimus absque scrupulo. Secundo modo potest celebrari iste contractus ad arbitrium boni viri, habita ratione circunstantiarum loci & temporis: & tunc iustum pretium poterit taxari secundùm quandam mediocritatem: ita vt vtraque pars maneat in
æquali periculo & in æquali commoditate secundùm spem. V. g. si possibile
est secundum prædictas circunstantias humano more, quòd mense Maij valeat triticum 14. argenteis: possibile etiam est, quòd
valeat 12: tunc æqualis conuentio erit si fiat
contractus pro 13.
Quintus titulus est, quando merces non
erant seruandæ à venditore in futuro: sed tamen tempore solutionis expectatæ, cariùs
erant valituræ secundùm æstimationem hominum.
DVbitatur ergo octauò, An in tali casu
liceat vendere cariùs expectata pecunia quàm de præsenti valeant merces? Pro
parte affirmatiua arguitur primò ex cap. In
ciuitate de vsuris. vbi Alexan. III. dicit,
ꝙ
quod
si piper & cinnamomum valet numerata
pecunia quinque libris, potest venditor expectata pecunia vendere sex libris, dummodo dubium sit, merces illas tempore solutionis plus minusvè esse valituras. Sed tamen
communis solutio ad istud cap. esse solet,
ꝙ
quod
Pontifex intelligit quando merces essent
seruandæ in
futurũ
futurum
vendendæ. Sed
cōtra
contra
istā
istam
intelligẽtiā
intelligentiam
arguitur tripliciter. Primo, quia
Alexan. III. ibi absolutè loquitur. Secundò,
quia
quāuis
quamuis
Greg. IX. in. d. c. Nauiganti, ponat
illā
illam
exceptione, scilicet, si venditor seruaturus erat merces in illud
tẽpus
tempus
quo cariùs
erant valituræ: tamen casus cap. In ciuitate
distinctus est à casu cap. Nauiganti; quod patet, quia casus cap. in Ciuitate habet speciem
vsuræ, vt ibidem dicit
Pōtifex
Pontifex
: at vero casus
cap. Nauiganti. iustissimus est: neque habet
speciem vsuræ, ergo est distinctus, ac per
cō
sequens
consequens
exceptio facta in cap. Nauiganti,
nō
non
potest applicari capitulo in Ciuitate. Tertio
arguitur à simili. Licitum est emere viliùs
numerata pecunia, quàm tunc valent merces de præsenti, quando verò similiter creditur,
ꝙ
quod
tempore quo tradendæ sunt merces
viliùs sunt valituræ, vt diximus in titulo præ
cedenti, conclusione. 2. Ergo viceuersa licitum erit vendere modo cariùs expectata pecunia: quando tempore solutionis veròsimiliter creditur
ꝙ
quod
merces cariùs sunt valituræ.
Propter hæc
argumẽta
argumenta
Caiet. q. seq. ar. 2.
tenet contra communem
intelligentiā
intelligentiam
cap.
in Ciuitate. Idipsum dicit in summa verbo
vsura exterior. Arbitratur enim distinctum
esse casum
vtriusq;
vtriusque
capiti: pro cuius
intelligẽtia
intelligentia
distinguit; Nam prorogatio temporis
solutionis dupliciter potest considerari &
fieri; Primò vt ipsa prorogatio sit actio distincta à contractu venditionis, ita sanè vt intelligatur venditio iam perfecta per traditionem rei, & deinde ratione expectationis
tẽ
poris
temporis
solutionis aliquid amplius exigatur: &
isto modo contractus est vsurarius. Altero
modo ipsa prorogatio poterit considerari vt
complens contractum venditionis; ita sanè
vt non antea intelligatur perfecta venditio:
nisi pro tempore solutionis pecuniæ: & isto
modo
vẽdere
vendere
licitum esse ait cariùs merces
quàm nunc valeant: si tempore solutionis
creduntur cariùs valituræ. Et iste inquit est
casus cap. in Ciuitate. Ratio Caietani esse potest ex doctrina illius,
ꝙ
quod
venditio
nō
non
est perfecta & completa
vsq;
vsque
ad tempus solutionis;
sed si fieret tempore solutionis esset licita &
iusta: ergo etiam modò contractus ille qui
fit ex nunc pro
tũc
tunc
erit licitus & iustus.
Hāc
Hanc
sententiam Caietani non probat Soto lib. 6.
de Iustitia quæst. 4. art. 2. sed neque omnino
improbat illam.
Nihilominus nobis videtur simpliciter
reprobanda sententia, & ponimus conclusionem. Ille contractus est illicitus & vsurarius.
Probatur primò. Quia
sentẽtia
sententia
Caietani est
|
contra omnium doctorum decreta &
cōtra
contra
communem intelligentiam cap. in Ciuitate. Deinde, quia
fundamentũ
fundamentum
Caietani nullum est, quod probatur. Quia venditio perficitur quando res traditur emptori
tāquàm
tanquàm
domino illius, etiam si expectetur solutio
in futurum; ergo
fundamentũ
fundamentum
Caietani nullum est: & implicat
cōtradictionem
contradictionem
dicere,
ꝙ
quod
venditio non est perfecta, &
ꝙ
quod
emptor
maneat dominus rei, ita vt sibi stet aut pereat; ergo fictitium est dicere
ꝙ
quod
illa venditio fit ex nunc pro tunc
como entonces valiere
: nam reuera perficitur
nũc
nunc
cum res traditur: & secundùm communem
omniũ
omnium
sensum dicitur,
ꝙ
quod
res illa iam est vendita ad creditum. Confirmatur à simili. Si episcopus
vẽ
data
vendata
licui beneficium & statim tradat, expectet autem solutionem in futuro; iam est perfectè simoniacus & incurrit omnes pœnas
iuris vt ipse
Caietanus concedit infra quæst.
100. at verò si viceuersa episcopus recipiat
statim pretium pro beneficio tradendo in futurum, non est perfectè simoniacus nisi
mẽ
talis
mentalis
, nec incurrit pœnas iuris donec tradat
beneficium. Et ratio est, quia reuera
nōdum
nondum
vendidit beneficium donec tradiderit illud:
ergo simili modo, venditio rei temporalis
tunc substantialiter perficitur,
quādo
quando
res traditur, siue expectata siue numerata pecunia.
Tertio. Quia ex sententia Caietani sequeretur,
ꝙ
quod
qui non erat seruaturus merces suas in
futurum: licitè posset cariùs illas vendere,
quàm qui erat seruaturus ad tempus quo cariùs erant valituræ. Probatur sequela. Nam
qui erat seruaturus, tenetur minuere de pretio tantum, quantum ipse erat impensurus
in seruandis mercibus, & quantum erat periculi in illarum conseruatione; At vero qui
non erat seruaturus nullas expensas facturus
erat, ac proinde cariùs poterit vendere. Ad
argumentum in oppositum ex
cap. in Ciuitate bene responsum est illic in argumento.
Ad primam replicam respondetur, quòd
Gregorius IX. explicuit illud caput in alio
cap. Nauiganti: Neque est distinctus casus secundum speciem quantum attinet ad rem
præsentem secundùm rationem vsuræ vel
non vsuræ. Vnde ad secundam replicam respondetur,
ꝙ
quod
poterit etiam palliari vsura in
casu
cap. Nauiganti, si venditor fingit se ser
uaturum & non erat seruaturus merces. Ad
tertiam replicam negatur
cōsequentia
consequentia
. Differentia est manifesta: quia venditio perficitur quando res traditur, non autem perficitur
quādo
quando
traditur sola pecunia, etiam si fiat
pactum in futurum tradendi rem.
Sextus titulus est specialissimus in quoddam genere mercium, non solum propter
modum vendendi in magna quantitate: sed
etiam quia omnes illæ merces vel quasi omnes, venduntur expectata pecunia. Vt v. g.
sunt Tapetes qui deferuntur de Flandria ad
portum, vel etiam Pissus quod Hispanè dicitur Olanda & id genus
merciũ
mercium
quæ
deferũtur
deferuntur
ad
portũ
portum
ad
prouisionẽ
prouisionem
totius Regni.
DVbitatur ergo nonò. An licitum sit
vẽ
dere
vendere
huiusmodi merces eodem tempore & loco cariori pretio expectata pecunia, quàm vendantur
quædā
quædam
merces ex illis
numerata pecunia in parua quantitate? Pro
parte negatiua arguitur primò. Iustum
rerũ
rerum
pretium est illud, quod in præsenti æstimatur
secũdũ
secundum
cōmunẽ
communem
vsum fori numerata pecunia; Sed quædam merces eiusdem speciei
æqualiter bonæ
vendũtur
venduntur
eodem tempore
& loco viliori pretio: ergo illud est pretium
iustum, & non illud alterum carius expectata pecunia. Arguitur secundi. Si omnes illæ
merces venderentur eodem tempore & loco numerata pecunia, procul dubio
æstimarẽtur
æstimarentur
multo viliori pretio, ergo carius pretium quod exigunt negotiatores propter
expectationem temporis iniquum est. Arguitur tertiò.
Nā
Nam
si licitum est vendere has
merces cariùs expectata pecunia,
quā
quam
numerata, ergo
quāto
quanto
ad
lōgius
longius
tẽpus
tempus
expectatur
solutio, licitum erit tanto cariùs vendere.
Sed in
oppositũ
oppositum
est pro parte affirmatiua,
Primò. Quia modus debitus per se in
vẽdendis
vendendis
huiusmodi mercibus est, vt
vendātur
vendantur
eo
loco & tempore in magna
quātitate
quantitate
: ex quo
statim sequitur,
ꝙ
quod
non possint
vẽdi
vendi
numerata pecunia, ergo iustum illarum pretium
nō
non
potest æstimari numerata pecunia, sed æstimandum erit expectata pecunia.
Arguitur secundò. Si
pretiũ
pretium
iustum
harũ
harum
merciũ
mercium
æstimādũ
æstimandum
esset
secundũ
secundum
ꝙ
quod
vẽdũtur
venduntur
quędā
quedam
ex ipsis
đ
de
pręsenti numerata pecunia:
nemo vellet negotiari in huiusmodi mercibus, quia vix posset lucrari factas expensas.
Arguitur tertiò. Si pretium iustum harum mercium deberet æstimari (vt quidam
aiunt) ac si omnes illæ merces venderentur numerata pecunia eodem loco & tempore: sequeretur, quòd esset iniustum pretium illud quo modo de facto venduntur
quædam merces ex illis numerata pecunia.
Probatur sequela. Quia si omnes illæ merces venderentur numerata pecunia. necessariò pretium deberet notabiliter vilescere
propter abundantiam mercium, & raritatem emptorum: imò verò non esset numerus emptorum sufficiens ad tantam copiam
emendam numerata pecunia, nisi in
tātum
tantum
vilesceret pretium, quòd etiam pauperes inuitarentur ad emendum tapetes.
De hac difficultate sunt & fuerunt varia
iudicia inter Magistros nostræ ætatis. Magister Soto olim dicebat, quòd iustum pretium harum mercium deberet æstimari, ac
si omnes venderentur numerata pecunia:
Idem asserebat Magister Cano doctissimus:
quos ego ore proprio consului de ista definitione. Sed postea Magister Soto libro. 6.
de iustitia, quæstione. 4. articulo. 1. ad quartum, fatetur se diu ancipitem fuisse in hac re
definienda: sed tamen ibi iam declinat in
fauorem venditorum expectata pecunia: &
ait, licitum esse in casu prædicto cariùs vendere expectata pecunia quàm numerata, &
quòd illud ęstimatur iustum pretium quod
currit expectata pecunia in mercibus tam
magnæ quantitatis: quod quidem probat
argumento primo facto pro parte negatiua.
Quam sententiam tenuerat olim sapientissimus Victoria com munis præceptor huius scholæ. Alij vero doctores semper persistunt asserentes iniquum esse vendere carius expectata pecunia quàm numerata. Nihilominus aiunt, quòd in casu posito venditores licitè cariùs vendunt expectata pecunia quàm numerata, ratione lucri cessantis: eo quòd sunt perpetui negotiatores, & ideò patiuntur damnum in expectatione pecuniæ, quam si haberent præ
manibus, possent amplius negotiari & amplius lucrari.
Sed tamen hæc sententia sufficienter impugnatur argumentis factis pro parte affirmatiua. Deinde. Falsum est, quòd in casu
posito sit verè lucrum cessans. Quia illi negotiatores non erant vendituri, imò neque
poterant vendere numerata pecunia, ergo
reuera non cessat illis lucrum.
PRO decisione notandum est, quòd
pretium rei venalis dupliciter potest dici præsens. Vno modo dicitur præsens quod
hîc æstimatur à viris probis & prudentibus, etiamsi non statim & de præsenti physicè loquendo soluatur pretium: altero modo dicitur præsens quod statim de præsenti
physicè loquendo soluitur.
Notandum est secundò, quòd pretium
præsens priori modo est iustum pretium
cuiuslibet rei venalis: pretium vero præ
sens secundo modo impertinenter se habet ad rationem iusti pretij: nam aliquando contingit vt coniungatur cum illo, aliquando verò expectatur iustum pretium
soluendum futuro tempore.
Nota tertiò, quòd ratio quare in emptione mercium de quibus loquimur, non potest statim repræsentari pecunia, ea est: quia
pretium non potest colligi nisi ex ipsismet
mercibus in alijs locis & temporibus vendendis: propterea quòd huiusmodi prouisio mercium defertur per totam prouinciam & per totum Regnum, & ita ad arbitrium boni viri debet determinari tempus necessarium, intra quod huiusmodi
merces possint minutatim vendi in alijs locis & colligi pecunia: vnde totum illud
tempus debet reputari tanquam præsens respectu solutionis tantarum mercium. Explicatur hæc doctrina amplius. Si venditor ille magnus negotiator qui vehit tantas merces nauibus, mitteret illos ministros
suos per totum Regnum vt minutatim venderent merces numerata pecunia: certè totum illud tempus quo expectaret venditor ille pecunias pro mercibus suis, reputaretur præsens tempus, & diceretur quòd
ille vendit merces suas numerata pecunia:
sic etiam æquiualenter quando alij negotiatores emunt tales merces, considerandi
sunt quasi subordinati ministri illius magni
negotiatoris: quanuis enim non sint omnino ministri, quia efficiuntur domini
merciũ
mercium
quas emunt: sed
tamẽ
tamen
ꝙ
quod
attinet ad rationem præsentialitatis pretij soluendi, perinde
|
sunt quasi ministri: sunt enim negotiatores
necessariò subordinati pro tantis mercibus
expendendis.
Nota quartò, quòd forma quæ seruatur
à viris probis & prudentibus in emptione
harum mercium ea est, quòd primum taxetur pretium iustum secundùm æstimationem præsentem: deinde venditor & emptores
cōueniunt
conueniunt
de tempore solutionis, quod
quidem determinandum erit maius, aut minus ad arbitrium boni viri: secundùm quòd
iudicabitur necessarium esse vt expendantur minutatim tales merces à negotiatoribus: & totum illud tempus debet reputari præsens, ac si solutio fieret numerata pecunia.
HIS ita constitutis sit prima conclusio.
Licitum est in casu posito vendere illas merces cariùs expectata pecunia vsque ad præ
dictum tempus: quàm in præsenti venduntur eædem merces numerata pecunia in parua quantitate. Hæc conclusio patet ex fundamentis præiactis & argumentis factis pro
parte affirmatiua.
Secunda conclusio. Non licet vendere
merces illas in magna quantitate cariùs
quā
quam
in præsenti æstimantur, etiam expectata pecunia. Ista conclusio probatur argumentis
factis pro parte negatiua. Et istæ conclusiones extenduntur ad omnes alios magnos negotiatores, qui in alijs regionibus quàm in
portu, vendunt merces in magna quantitate dummodo eædem merces non vendantur in magna quantitate numerata pecunia
eodem loco & tempore; tunc enim iustum
pretium omnium mercium erit illud quod
currit numerata statim pecunia.
Tertia conclusio. Negotiator qui taxato
semel pretio prout in præsenti æstimatur, &
determinato etiam tempore solutionis necessario ad expeditionem prædictarum mercium vt dictum est, vendiderit cariùs, eo
quòd expectat ad longius tempus: vsurarius
est. Hoc probatur eisdem argumentis pro
parte negatiua factis, & proportionabiliter
dicendum est de negotiatore qui emit viliùs
in magna quantitate eodem tempore & loco, propterea quòd anticipat solutionem ante illud tempus necessarium, vt merces minutatim expendantur.
Ex dictis sequitur, quòd respectu diuersorum emptorum, in prædicto casu bene potest determinari diuersum
tẽpus
tempus
maius aut
minus, necessarium tamen vt merces expendantur minutatim: sed nihilominùs tunc
nō
non
debet vendere cariùs vni quam alteri: propterea quòd vni est maius tempus necessarium ad expendendas merces quàm alteri:
& totum illud reputatur præsens respectu
solutionis.
Quarta conclusio. Qui pecunia numerata emunt viliùs
eodẽ
eodem
tempore & loco, quia
minutatim emunt merces illas in parua
quā
titate
quantitate
: licitè & iustè emunt. Ratio est: quia illæ merces sunt vltroneæ, & ideò meritò vilescunt in illo loco: quia ipse venditor compulsus necessitate vt sustentet se in portu vendit illas in parua quantitate; & signum est
ꝙ
quod
ille contractus est licitus: siquidem ille venditor illo pretio non venderet omnes merces quas habet. Denique probatur. Quia
tũc
tunc
estraritas emptorum ad emendas illas merces minutatim numerata pecunia: neque est
inconueniens quòd eodem tempore & loco sint duo distincta pretia: propter distinctum modum vendendi.
Quinta conclusio. Alij negotiatores qui
postea easdem merces vendunt in singulis
oppidis, non possunt illas cariori pretio vendere expectata pecunia
quā
quam
numerata. Probatur. Quia tunc magna quantitas illarum
mercium venditur numerata pecunia; ergo
inde accipienda est æstimatio iusti pretij.
AD argumenta pro parte negatiua respondetur. Ad primum nego
maiorẽ
maiorem
si intelligatur de mercibus quæ vt in plurimum venduntur in magna quantitate, ac
proinde expectata pecunia quæ ex ipsis mercibus aliàs venditis debet colligi. Neque
tunc inconuenit quòd in parua quantitate
viliori pretio vendantur eodem tempore &
loco: quia tunc sunt merces vltroneæ.
Ad
secundũ
secundum
negatur consequentia. Quia
illæ conditionales non positæ in esse
nō
non
constituunt
pretiũ
pretium
iustũ
iustum
: quia pari ratione sequeretur,
ꝙ
quod
si aliquis habens
magnā
magnam
copiam frumenti, venderet minutatim pretio currenti
secundùm communem vsum fori: quòd ille esset iniustus. Probatur sequela. Nam si totum frumentum exponeret simul venditio|
ni, certum est quòd pretium vilesceret propter copiam, ergo ille conditionales non faciunt iustum pretium.
Ad tertium respondetur, quòd nos nunquam concessimus, quòd formaliter
loquẽ
do
loquendo
ratione expectationis soluendæ pecuniæ: licitum sit cariùs vendere quam numerata concedimus autem quòd materialiter
loquendo aliquando expectata pecunia, licitum est carius vendere quàm numerata propter alium iustum titulum: non solum ratione lucri cessantis vel damni emergentis: sed
etiam propter modum vendendi in magna
quantitate, quo venduntur aliquæ merces
necessario expectata pecunia, quæ ex ipsismet debet colligi alibi venditis in alio loco
& tempore, & totum illud tempus necessarium ad talem expeditionem reputatur tempus præsens moraliter loquendo pro illis
mercibus.
DVbitatur decimò & vltimò. An sicut
est licitum vendere cariùs expectata
pecunia quam numerata propter
prædictũ
prædictum
modum vendendi in magna quantitate: ita
possit esse licitum aliquo titulo emere viliori pretio anticipata solutione propter modum emendi in magna quantitate, vel alia
quauis ratione?
Arguitur primò pro parte affirmatiua.
Ex communi vsu negotiatorum lanarum,
qui emunt illas à pastoribus mense Octobris, aut Nouembris anticipata solutione:
multo viliori pretio, quàm sunt valituræ
mẽ
se
mense
Aprilis aut Maij: quando tradentur. V. g.
emunt mense Octobris. 30. argenteis arrobam vnam lanæ, quæ quidem quando tradenda est æstimabitur quadraginta argenteis. Sed durissimum esset condemnare multitudinem talium negotiatorum, ergo
signũ
signum
est, quòd est aliquis titulus iustificans talem
contractum.
Arguitur secundò. Negotiatio lanarum
necessaria est Regno Hispaniæ multipliciter: non solum ad faciendos pannos pro vestibus, sed etiam vt asportentur in
Flandriā
Flandriam
ex quibus illic conficiantur tapetes & in Hispaniam
remittātur
remittantur
: sed talis negotiatio fieri
non potest nisi magna copia lanarum ematur & vendatur ante ouium attonsionem,
ad hoc vt negotiatores certi quòd habituri
sunt illas illo tempore, præparent se & ministros suos ad lauandum & componendum
illas merces: ergo licitum erit emere mense
octobri viliori pretio, quod quidem pro
tũc
tunc
æstimatur iustum.
Arguitur tertiò. Multitudo venditorum
meritò solet esse causa minuendi pretium rerum venalium: sed mense Octobri & Nouembri, plurimi pastores vendunt lanas anticipata solutione
lanarũ
lanarum
, quas tradituri sunt
mense Aprili aut Maio: ergo merito mense
Octobri viliori pretio æstimantur. ¶ Confirmatur. Quia tunc videntur esse quasi merces vltroneæ propter necessitatem
pastorũ
pastorum
ad soluendum pastum gregum.
Arguitur quartò.
Nā
Nam
quod tempore traditionis lanarum pluris æstimentur, causa
est raritas mercium: eo quòd iam maxima
pars vendita fuerat anteriori pretio, ergo iustum pretium quod soluitur anticipata solutione, non debet regulari per illud pretium
quod currit tempore traditionis lanarum.
Probatur consequentia. Quia si iam non essent venditæ lanæ, profectò viliùs æstimarentur tempore attonsionis: eo quòd esset
magna copia mercium. Et confirmatur.
Nō
Non
enim videtur iustum, vt maxima pars mercium venalium sequatur pretium minimæ
partis: sed minima pars lanarum venditur
tempore attonsionis: ergo lanæ quæ venduntur mense Octobri aut Nouembri, non debent sequi pretium lanarum quæ vendutur mense Maio.
Quintò arguitur. Merces istæ
lanarũ
lanarum
habent ex natura sua, quòd sumptus pascendi
greges ex ipsa lana nutrienda colligantur, ergo cum tempus soluendi
pastũ
pastum
sit
priusquā
priusquam
tempus attondendi oues: sequitur,
ꝙ
quod
pretiũ
pretium
iustum lanarum debeat æstimari & iudicari
pro tempore solutionis pastus, quando lanæ
venduntur anticipata solutione.
Vltimò. Idem modus
emẽdi
emendi
permittitur
& est in vsu in emptione piscaturæ marinæ
anticipata solutione viliori pretio: eo
ꝙ
quod
piscatura non posset seruari nisi iam essent certi emptores, & soluissent aliquod
pretiũ
pretium
pro
expensis
piscatorũ
piscatorum
, ergo pari ratione iustus
erit ille contractus lanarum. De hac difficultate sunt duæ seutentiæ. Altera est Magistri
Soto libro. 6. de iustitia, quæst. 4. art. 1. ad 4.
|
vbi tenet partem
affirmatiuā
affirmatiuam
propter quintum argumentum quod fecimus: sed adijcit
cōditionem
conditionem
, dummodò absit fraus, scilicet,
quòd non fiat solutio anticipata solutione
nisi per tres vel quatuor menses ante attonsionem ouium, aut saltem fiat intra annum
traditionis lanarum: nam si fiat antea viliori pretio, erit emptio vsuraria. Altera sententia est
Ioannis de Medina in lib. de restitutione quæst. 88. capit. 6. vbi reprobat omnino talem contractum emptionis rationibus
communibus, quibus reprobari solet emptio
quæ fit viliori pretio propter anticipatam
solutionem.
Pro intelligentia huius difficultatis, oportet examinare factum ipsum quod facile variatur pro diuersitate temporum. Etenim
quando scripsit Soto & Ioannes de Medina,
ita contingebat in contractibus huiusmodi
mercium, quòd omnes lanæ quæ attondebantur mense Aprili, ferè omnes iam venditæ erant anticipata solutione, saltim mense
Decembri: pauci autem pastores diuites reseruabant venditionem ad mensem Aprilem aut Maium. Ratio autem facti erat: quia
tunc erant plurimi emptores lanarum qui
transmittebant illas in Flandriam, ita sanè vt
nulla vellera lanæ remanebant apud pastores exposita venditioni. Nunc autem nostris
temporibus non ita se habent res. Quoniam
propter quotidiana bella in Flandria, & propter pericula
piratarũ
piratarum
, non est tam frequens
iste contractus & negotiatio lanarum: sed
omnino superest apud pastores magna
multitudo vellerum: ita vt vendantur postea etiam in mense Decembri, partim numerata pecunia partim expectata.
Nunc igitur si loquamur de priori illo
tempore, sit prima conclusio. Probabilis est
sententia Magistri Soto propter argumenta
pro parte affirmatiua. Etenim ratio quare
tempore traditionis lanarum, quæ venditæ
fuerant anticipata solutione, aliæ lanæ
vendātur
vendantur
cariori pretio numerata pecunia erat
quia tunc erat raritas mercium & frequentia emptorum, quæ ratio erat quasi per accidens respectu iusti pretij lanarum quæ venditæ fuerant in maxima quantitate anticipata solutione. Huic sententiæ adhærent multi
viri docti ex nostra familia Prædicatoria.
Nihilominùs sit secunda conclusio. Eodem ipso tempore mihi probabilius est,
ꝙ
quod
illa emptio est iniqua & vsuraria. Probatur
primò. Nam pari ratione ex opposita sententia sequeretur, licitum esse emere quoscunque fructus terræ ab agricolis patientibus necessitatem, viliori pretio quàm sint valituri tempore traditionis. Probatur sequela.
Quia eadem est ratio vtriusque contractus.
Præterea. Talis contractus habet manifestam speciem vsuræ; nam continet implicitè mutuum ex quo mutuator lucrum recepturus est. v. g. pro 30. datis de præsenti recepturus est 40. tempore attonsionis lanarum.
Quod si aliquis dicat, quòd modo pastor
non vendit immediatè lanas quando recipit numeratam pecuniam, sed vendit obligationem reddendi certam quantitatem lanarum tempore attonsionis. Ista tamen solutio non sufficit. Quoniam obligatio ad reddendum 40. valet 40. emptor autem dat triginta: ergo vsurarius est, ac si mutuaret 30. recepturus 40. Et deniquè. Nulla ratio est sufficiens ad excusandum huiusmodi
contractũ
contractum
ab vsura: ergo
cũ
cum
habeat
speciẽ
speciem
vsurę vsura est. Antecedens probatur soluendo argumenta sententiæ affirmatiuæ, & simul proferendo nouas rationes, quibus ille contractus probatur vsurarius. ¶ Ad
primũ
primum
enim
respondetur, quòd illa consuetudo est iniqua sicut aliæ multæ in republica: quanuis
aliquando excusentur negotiatores autoritate Doctorum quos consulunt: aliquando
verò non excusantur: quia nolunt cognoscere veritatem, sed affectant ignorantiam ne faciant restitutionem. ¶ Ad secundum argumentum negatur consequentia. Nam tunc
temporis dupliciter fieri poterat talis negotiatio lanarum. Vno modo emendo eas expectata etiam pecunia ad tempus traditionis lanarum, eodem pretio quo tunc erant
valituræ: altero modo numerata pecunia &
anticipata solutione, eodem pretio quo
erāt
erant
valituræ tempore traditionis.
Ad tertium respondetur, quòd multitudo venditorum in casu posito superabatur à multitudine emptorum qui diligentissimè quærebant lanas emendas anticipata
solutione viliori pretio: quapropter illa multitudo venditorum
nō
non
minuebat
pretiũ
pretium
iu|
stum; sed necessitas pastorum erat in causa
vt quærerent pecunias quasi ad vsuras: vnde
quanuis appellaretur ille
cōtractus
contractus
emptionis, non tamen erat reuera venditio
quātùm
quantùm
ad substantiam: quia non tradebantur merces. ¶ Ad confirmationem respondetur,
ꝙ
quod
propriè loquendo non sunt merces vltroneæ. Primò quidem, quia sunt plurimi emptores quærentes eas. Deinde, quia reuera
pro tunc illæ merces non sunt in actu sed
producendæ erant in ipsis gregibus: quapropter vendentes de præsenti nihil
tradũt
tradunt
,
nisi obligationem tradendi lanas eo tempore, quo cariùs sunt valituræ. Quapropter
quemadmodũ
quemadmodum
si quis alius negotiator emeret illam obligationem tradendi quadraginta, tempore attonsionis, pro triginta de præ
senti numeratis, erit vsurarius: ita erit vsurarius qui dicitur emere lanas valituras quadraginta, pro triginta numeratis de pręsenti.
Ad quartum respondetur, quòd in illo
casu ratio quare pretium augebatur tempore attonsionis, non erat solum raritas mercium venalium: sed etiam multitudo emptorum, ita sanè vt si nullæ merces venditæ fuissent anticipata solutione: nihilominùs tunc pretium augesceret propter multitudinem emptorum.
Ad confirmationem respondetur, primò
quidem, quòd non satis constabatan maxima pars lanarum venderetur anticipata solutione. Etenim pastores pecuniosi non vendebant anticipata solutione. Deinde pastores minus diuites non vendebant nisi tantum lanarum, quantum opus erat ad pastum gregis soluendum. Sed demus ita esse,
quòd mense Nouembri vel Decembri venderetur maxima pars lanarum; non inde sequitur, quòd pretium iustum sit illud quod
soluebatur anticipata solutione. Nam
eadẽ
eadem
ratione sequeretur, quòd si quis venderet
eodem tempore & loco lanas tradendas
mense Iunio, eo pretio quo tunc essent valituræ: quòd ille contractus esset iniquus ex
parte vendentis. Patet sequela. Quia secundùm alteram opinionem, minima quantitas deberet sequi pretium maioris quantitatis quæ vendebatur anticipata solutione.
Cō
sequens
Consequens
autem esse falsum manifestissimum
est: quoniam ille contractus ab omnibus
approbatur tanquam iustus expectata solutione eo pretio quo merces valituræ sunt
tempore traditionis, vt diximus titulo. 4.
conclusione. 2. & titulo. 5. argumento. 2. contra Caietanum.
Ad quintum argumentum respondetur
negando consequentiam. Quia pari ratione sequeretur vt diximus, licitum esse emere fructus terræ futuros viliori pretio, cum
obligatione tradendi tempore quo cariùs
sunt valituri. Similiter licitum esset emere à
pastoribus carnes gregis viliori pretio anticipata solutione: quam sint valituræ tempore traditionis.
Ad sextum negatur consequentia. Neque enim est eadem ratio. Primò quidem,
quia piscatura
cōseruari
conseruari
non potest nisi præ
sto adsint emptores qui illam recipiant
quā
quam
antea emerant, siue expectata siue numerata
pecunia. At verò lanæ optimè conseruantur. Deinde est differentia: quoniam eodem
pretio emitur piscatura ante piscationem
eodem tempore & loco numerata pecunia
& expectata solutione. At vero lanę non eodem pretio emuntur numerata pecunia &
expectata solutione. Concludamus igitur, quòd regula communis est, vt contractus emptionis & venditionis viliori pretio
anticipata solutione quàm expectata, est vsurarius ex parte ementis: vt docet Diuus Thomas quæstione. 78. articulo. 2. ad septimum.
nisi vbi fuerit aliquis titulus manifestus eorum quos approbamus. v. g. lucri cessantis
& damni emergentis.
Vltima conclusio. Si loquamur de ipso
facto nostris temporibus, venditio quæ fit
lanarum ad creditum cariori pretio numerata pecunia quàm expectata: iniqua est &
vsuraria. Ratio est manifesta, quia nunc de
facto est magna multitudo vellerum lanæ
apud ipsos pastores, quam vendunt numerata pecunia mense Octobri, Nouembri, &
Decembri, viliori pretio, quam expectata
solutione. Constat autem quòd regula iusti
pretij est communis vsus fori, quando ipsæ
merces traduntur numerata pecunia in magna quantitate: & idcirco si cariori pretio
vendantur expectata pecunia,
tũc
tunc
vsurarius
implicitè est iste contractus. Et hæc de ista
quæstione dicta sufficiant.