RESPONDEO dicendum,
quòd susurro & detractor in materia conueniunt, & etiam in forma,
siue in modo loquendi: quia
vterq́;
vterque
malum occultè de proximo dicit,
propter quam similitudinem interdum vnum pro alio ponitur. Vnde
Eccles. quinto, super illud, Non appellaberis susurro: dicit
glo. idest,
detractor. Differunt autem in fine,
quia detractor intendit denigrare
famam proximi. Vnde illa mala de
proximo præcipuè profert, ex quibus proximus infamari possit, vel
saltem diminui eius fama: susurro
autem intendit amicitiam separare, vt patet per
Inductam in argum. Sed cont.
glos. inductam, &
per illud quod dicitur
Prouerb. 26.
Susurrone subtracto, iurgia conquiescunt. Et ideo susurro talia mala profert de proximo, quæ possunt
contra ipsum commouere
animũ
animum
audientis, secundum illud
Eccles.
28. Vir peccator conturbabit amicos, & in medio pacem habentium
immittit inimicitiam.