ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm occidere quæcunque viuentia sit illicitum.

Source
AD Primũ Primum sic proceditur.
Videtur quod occidere quæ cunque viuentia sit illicitum. Dicit enim Apostolus ad Roman. 13. Qui ordinationi Dei resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Sed per ordinationem diuinę diuinæ prouidentiæ omnia viuentia conseruantur, secundùm illud Psalm. 146. Qui producit in montibus fœ num, & dat iumentis escam ipsorum, ergo mortificare quæcunque viuentia videtur esse illicitum.
¶ 2 Præterea. Homicidium est peccatum ex eo, quòd homo priuatur vita. Sed vita communis est omnibus animalibus & plantis: ergo eadem ratione videtur esse peccatũ peccatum occidere bruta animalia & plantas.
¶ 3 Præterea. In lege diuina non determinatur specialis pœna nisi pro peccato. Sed occidenti bouem vel ouem alterius, statuitur pœna determinata in lege diuina: vt patet Exod. 22. ergo occisio brutorũ brutorum animalium est peccatum.
SED contra est, quod
August. | dicit in 1. de Ciuit. Dei. Cùm audimus, Non occides, non accipimus hoc dictum esse de fræneticis: quia nullus eis est sensus, nec de irrationalibus animalibus: quia nulla nobis ratione sociantur. Restat ergo vt intelligamus de homine quod dictum est, Non occides.
RESPONDEO dicendum, quòd nullus peccat ex hoc, quòd vtitur re aliqua ad hoc, ad quod est. In rerũ rerum autem ordine imperfectiora sunt propter perfectiora: sicut etiam in generationis via, natura ab imperfectis ad perfecta procedit. Et inde est, quòd sicut in generatione hominis prius est viuum, deinde animal, vltimò autem homo: ita etiam ea quæ tantũ tantum viuunt, vt plantæ, sunt cōmuniter communiter propter animalia, omnia autem animalia sunt propter hominem. Et ideo si homo vtatur plantis ad vtilitatem animalium, & animalibus ad vtilitatem hominum, non est illicitum, vt etiam patet per
Philosophum in 1. Politicor. Inter alios autẽ autem vsus maximè necessarius esse videtur, vt animalia plantis vtantur in cibum, & homines animalibus, quod sine mortificatione eorum fieri non potest. Et ideo licitum est & plantas mortificare in vsum animalium, & animalia in vsus hominum ex ipsa ordinatione diuina. Dicitur enim Genes. 1. Ecce dedi vobis omnem herbam & vniuersa ligna, vt sint vobis in escam & cunctis animantibus terræ. Et Gen. 9. dicitur: Omne quod mouetur & viuit, erit vobis in cibum.
AD primum ergo dicẽdum dicendum , quod ex ordinatione diuina conseruatur vita animalium & plantarum, non propter seipsa, sed propter hominem. Vnde, vt
August dicit in 1. de Ciuit. Dei. Iustissima ordinatione creatoris & vita & mors eorũ eorum , nostris vsibus subditur.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd animalia bruta & plantæ non habent vitam rationalem, per quam à seipsis agantur, sed semper aguntur quasi ab alio, naturali quodam impulsu. Et hoc est signum, quòd sunt naturaliter serua, & aliorum vsibus accommodata.
AD tertium dicendum, quòd ille qui occidit bouẽ bouem alterius, peccat quidem: non quia occidit bouem, sed quia damnificat hominẽ hominem in re sua. Vnde non continetur sub peccato homicidij, sed sub peccato furti vel rapinæ.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est vnica. Licitum est plantas mortificare in vsum animalium & ipsa animalia in vsum hominum.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur primò breuiter de veritate conclusionis. Et arguitur primò contra illam. Præceptum Decalogi vniuersaliter positum est: non occides, ergo nulla occisio est licita.
Arguitur secundò ex D. August. super Psal. 102. & refertur. 36. dist. c. qui venatoribus. vbi negat venationem licitam esse, ergo saltẽ saltem non erit licitũ licitum occidere feras syluestres.
Propter primũ primum argumentum, Manichæi negabant esse licitum interficere bruta, plā tas plantas euelere & mortificare. Et aiebant, statũ statum agricolarum peiorem esse quam vacantiũ vacantium vsuris. In quo errore fuit August. per nouẽ nouem annos, vt ipse deplorat lib. 3. confess. cap. 3. refert etiam D. Tho. in. 1. Sent. d. 39. q. 2. ar. 2. | suo tempore fuisse hæreticos, qui dicerent peccatum esse, bruta occidere propter primum argumẽtum argumentum , scilicet, quia diuina prouidentia conseruat illa. Nihilominus cōclusio conclusio D. Diui Tho. Thomæ certissima est non solum lumine naturali: sed etiam lumine fidei, vt patet ex testimonijs citatis in fine articuli. Et confirmatur, quia Gen. 1. dictum est homini vt dominaretur bestijs terræ & piscibus maris & volatilibus cæli: si autẽ autem non esset licitũ licitum horũ horum occidere aliquod non magis dominaretur illis quam stellis cæli: ergo item in Psal. 8. dicitur, omnia subiecisti sub pedibus eius, qui locus secundũ secundum literæ corticem intelligitur de ipso Adamo. Sed hoc dominiũ dominium nihil est aliud quam facultas vtendi rebus istis in proprium vsum, qui non potest esse sine mortificatione viuẽtium viuentium . Ergo &c. Contra istum errorem scripsit postea D. Aug. libr. 6. cōtra contra Faustũ Faustum Manichæum, & lib. 2. de moribus Manichæorum, c. 15. & 14. in lib. de hæresibus ad Quoduultdeum Quod vult deum , hæres. 46. & libr. 1. de ciuit. Dei. ca. 20. ¶ Denique probatur conclusio ratione naturali præter illam quæ est in articulo. quoniā quoniam venatio licita est iure naturæ, vt docet Arist. 1. Polit. c. 5. & D. Tho. in. 1. par. q. 96. ar. 1. & lib. 2. de regimine principum. c. 6. ergo licitum est saltem occidere feras & animalia syluestria. Et confirmatur. Quia iure naturę naturæ agricultura cōcessa concessa est hominibus, vt patet ex cōsensu consensu omniũ omnium nationũ nationum vbi necesse est vt sæpe auferatur vita plātæ plantæ , alioquin homo non poterat vitam propriam substentare. ¶ Ad primũ primum argumentũ argumentum respondetur ex D. Diuo August. Augustino in vltimo loco citato, quod illud præceptũ præceptum intelligendũ intelligendum est de hominis occisione, vt explicabitur art. 2. ¶ Ad secundum respondetur, quod D. Diuus Aug. Augustus quando damnat venationẽ venationem , non damnat illā illam eo quod feræ occidātur occidantur : sed quia est otiosa vel pernitiosa vel periculosa ipsis hominibus. Quod si venatores propriæ vitæ caueant, licita est venatio ferarũ ferarum quæ vulgo dicitur, monteria. Imo etiā etiam huiusmodi pugna cum bestijs feris si fiat cum sufficiẽti sufficienti cautela, licita est & vtilis reipublicæ . v. , verbi g. gratia, quādo quando in plateis publicis equites pugnant cum tauro, hoc enim vtile est reipublicæ: vt nobiles animosiores euadant ad defensionem reipublicæ. Cæterũ Cæterum aduertendũ aduertendum est, quod ipsis clericis interdicitur huiusmo di venatio vel similis pugna cum bestijs propter decentiā decentiam sui status. De qua re videatur c. episcopũ episcopum . de clerico venatore. &. c. primũ primum . ne cler. vel monach. &. c. quorundā quorundam . 24. dist. Verũ Verum est tamen vt docet Caiet. in verb. clericorũ clericorum peccatum, & Syluest. in verb. venatio. quod si absit temeritas & cōtemptus contemptus status ecclesiastici non erit peccatũ peccatum mortale si clericus vadat aliquādo aliquando ad venandũ venandum , quinimo si hoc raro fiat & animi recreādi recreandi gratia, nullũ nullum videtur esse peccatũ peccatum huiusmodi venatio. Intelligimus autem semper in huiusmodi exercitio quod nullum sit periculũ periculum vitæ, & propterea in Concil. Trid. Sess. 24. de reformat. c. 12. præcipitur clericis vt abstineāt abstineant ab illicitis venationibus: vbi plane insinuatur quod sint aliquæ venationes clericis licitæ.
DVbitatur secundo circa eandẽ eandem concluonẽ conclusione ; An esus carniũ carnium fuerit licitus, & in vsu ante diluuiũ diluuium ? ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Quoniā Quoniam Genes. c. 1. concessit Dñs Dominus hominibus in cibũ cibum plantas, nulla facta mentione animaliũ animalium , vt deseruirent in cibũ cibum hominibus: at vero postea post diluuium Gen. c. 9. dixit Dñs Dominus Noe, omne quod mouetur & viuit erit vobis in cibũ cibum quasi olera virẽ tia virentia tradidi vobis omnia. Hinc sumitur argumentũ argumentum . Igitur signũ signum certũ certum videtur quod homines ante diluuiũ diluuium non vescebantur carnibus, sed oleribus & fructibus arborũ arborum : & propterea dixit Deus, quasi olera virentia dedi vobis omnia: ac si diceret, sicut hactenus pasti estis huiusmodi: poteritis deinceps comedere carnes animaliũ animalium . ¶ Arguitur secundò. Non est verosimile quod si homines ante diluuiũ diluuium vescerentur carnibus, comederent eas crudas more ferarũ ferarum : sed cum Dñs Dominus Gen. 9. tradidit eis potestatẽ potestatem vescendi carnibus, præcipit modũ modum comedendi, scilicet, excepto quod carnẽ carnem cum sanguine non comedetis: ergo ante diluuiũ diluuium non comedebāt comedebant carnes, alias scirẽt scirent profecto quomodo essent comedẽdæ comedendæ . ¶ Arguitur tertio ex testimonio D. Tho. 1. 2. q. 102. ar. 6. ad 2. vbi ait, quod post diluuiũ diluuium introductus videtur esus carniũ carnium . Et ad Rom. 14. lect. 1. dicit, quòd esus carniũ carnium primo cōcessus concessus fuit Noe post diluuiũ diluuium . ¶ Denique arguitur. Nam Dñs Dominus antediluuiũ antediluuium cōstituit constituit hominẽ hominem in quadā quadam vitę vitæ simplicitate: sed carnes comedere, videt̃ videtur pertinere potius ad curiositatẽ curiositatem & vitæ deli| tias, vesci autẽ autem plantis & fructibus terræ pertinet ad vitæ simplicitatẽ simplicitatem , ergo ante diluuiũ diluuium non fuit esus carnium. ¶ De hoc dubio sunt variæ opiniones. Quidam negant licitum fuisse carnes comedere ante diluuiũ diluuium . Ita tenet Abul. Gen. 1. q. 36. & Gen. 9. q. 1. vbi citat in suam sententiā sententiam Boetium in lib. 2. de cō solatione consolatione , metro. 5. Hanc sequitur Lyran. super vtrunque locum Genes. Alij vero aiunt fuisse quidem licitum ante diluuium carnes comedere: quia nulla lege prohibebatur, sed non erat in vsu. Alij dicunt, fuisse licitũ licitum & in vsu. Hanc sequitur Magist. Victoria in relectione de temperantia. hanc tenet Magist. Soto lib. 5. de iustit. quæst. 1. art. 1.
PRO decisione veritatis sit prima cōclusio conclusio . Procul dubio licitus fuit esus carniũ carnium ante diluuium. Hæc videtur esse D. Tho. 1. 2. q. 103. ar. 1. ad 4. vbi ait, quòd distinctio animalium mundorũ mundorum & immundorũ immundorum fuit ante legem scriptam, quantum ad sacrificiorum oblationem, non tamen quantum ad esum, siquidem animalium esus nulla lege erat prohibitus. ¶ Deinde probatur ratione. Quoniam ratio artic. D. Tho. probat, quod licitum est homini iure naturæ carnes comedere: sed ante diluuiũ diluuium nulla fuit lex quæ prohiberet esum carnium, ergo licitũ licitum erit. Probatur minor. Quia nullibi reperitur tale præceptum positiuum: eo vel maxime quod status legis naturæ contentus erat naturalibus præceptis, excepto quod semper fuerunt præcepta fidei, spei, charitatis: hæc enim præcepta non excluduntur à Theologis cum dicunt, quòd in statu legis naturæ tantũ tantum erant præcepta naturalia. Et ratio est. Quoniā Quoniam præcepta virtutũ virtutum Theologicarum sunt intrinseca homini in ordine ad finẽ finem supernaturalẽ supernaturalem : vnde quodāmodo quodammodo dici possunt connaturalia respectu finis supernaturalis.
Secunda conclusio. De facto ante diluuium fuit esus carniũ carnium . Probatur. Quoniam ante diluuium erant sacerdotes offerentes sacrificia, immolantes agnos & alia animalia, vt patet ex hostia quam obtulit Abel ex primogenitis ouium: sed sacrificiũ sacrificium Deo gratũ gratum debet offerri ex illis rebus quæ apud homines in pretio aliquo habentur: at vero si carnes animalium nullius pretij erant apud homines, non esset Deo sacrificium gratum, er go licitus erat huius esus carnium. Et confirmatur. Quoniā Quoniam apud omnes nationes fuit receptum, vt aliqua pars sacrificij cederet in vsum sacerdotum: at vero si sacerdotes non comedebant carnes, nullius vsus erat apud illos sacrificiũ sacrificium mactati animalis, ergo. Confirmatur secundò. Quoniā Quoniam pluris æstimabatur & magis gratum erat Deo sacrificiũ sacrificium de pinguioribus animalibus, quam de macilentis, vt patet in hostia quam obtulit Abel: at vero si non erant maioris vtilitatis apud homines agnus pinguis quam macilẽtus macilentus , nulla esset ratio quare esset magis gratum pingue quàm macilentum sacrificium Deo: ergo. ¶ Denique. Post peccatum concupiscentia erat inordinata: igitur non est credendum quod homines compescerent appetitũ appetitum comedendi carnes, esset enim maxima abstinentia in ipso vulgo: quinimo est maxime credibile quod propter nimiam comestionem carnium fuerunt ante diluuium homines valde luxuriosi. Propter quod dicitur in Scriptura, quod omnis caro corruperat viā viam suam super terram, & propterea venit diluuium super terram.
Tertia cōclusio conclusio . In statu innocentiæ ante peccatũ peccatum , valde probabile est quod homines non vescerentur carnibus. Ita tenet M. Magister Soto vbi sup supra . Et ratio est. Quia tũc tunc nulla esset necessitas comedendi carnes, & homines fuissent tunc vsq; vsque adeo recti, vt non comederent quidquam absq; absque necessitate: eo vel maxime quod fructus terrę terræ essent optimi & maxime delectabiles ad vescendũ vescendum . Sed in oppositum potest esse obiectio, quod ante peccatum dictũ dictum est homini: dominamini piscibus maris volatilibus cæli, &c. At vero si homines in illo statu non erāt erant comesturi animalia, non possẽt possent exercere huiusmodi dominiũ dominium , ergo. Respōdetur Respondetur nihilominus ad hanc obiectionẽ obiectionem , quod dominiũ dominium illud decebat hominem, non quidẽ quidem quia oporteret illud exercere circa omnia animalia quantum ad comestionem, non enim comesturus erat serpentes: sed dominium illud exerceri poterat quantum ad aliquem vsum aliquorum animalium. Etenim si homines perseuerassent in illo statu naturæ integræ oporteret equitare ad iter longum faciendum: quāuis quamuis enim homines non erant morituri tamen non | haberent corpora gloriosa donec fierẽt fierent beati, quin potius ipsa corpora erant passibilia quanuis non paterentur incommoditates aliquas propter certum regimen prudentiæ & conditionem illius status. Si enim homo se ad ignem applicaret combureretur, sed tamen prouidentia illius status tanta futura erat, vt nunquā nunquam homo offenderet ad lapidẽ lapidem pedem suum. Respōdetur Respondetur secundò. Quod fortassis illud plenũ plenum dominium quod datũ datum est homini dum esset in natura integra: respiciebat etiam futurum statum naturæ lapsæ.
His non obstantibus sit vltima cōclusio conclusio . Non caret probabilitate, quod si homines perseuerarent in statu naturæ integræ aliquotiens carnes comederent, & quanuis non erant necessariæ ad vitæ sustentationẽ sustentationem : poterat tamen esse vtilis illa comestio & prudenter fieri, tum ad perfectionem potentiæ gustus humani & phantasiæ per quam acquireretur scientia experimentalis rerum gustabilium: tum etiam vt laudaretur creator in operibus suis, noua quadam ratione experientiæ delectationis sensibilium, quæ acciperetur secundùm leges prudentiæ.
AD argumenta in oppositum facile est respondere. Ad primum respōdetur respondetur , quòd ante diluuium fuit quidem potestas homini concessa vt carnibus vesceretur: sed tamen post diluuium iam erat necessitas, & idcirco declarata est Gen. 9. Est autem duplex hæc necessitas: tum quia terra non erat iam tam frugifera ad gignenda ea quæ de terra nascuntur: tum etiā etiam quia homines post diluuium iam erant debilioris naturæ quā quam antea, & idcirco cœpit tunc frequẽtior frequentior vsus carnium: ac propterea etiam creditur quod ex tunc vsus vini cœpit.
Ad secundum respondetur fuisse decens vt quando declarabatur hominibus necessitas vescẽdi vescendi carnibus: simul explicaretur modus naturalis & cōueniens conueniens homini comedẽ di comedendi carnes, scilicet vt comederentur assæ, vel coctæ, vel frixæ & non crudæ more ferarũ ferarum : sicut fortassis comedebant multi homines ante diluuium. ¶ Ad testimonia D. Diui Thom. Thomæ respōdetur respondetur ad primum. Quod loquutus est sub dubio. Deinde respondetur, quòd cum inquit introductum esse morem illũ illum , loquitur de introductione ex declaratione positi ua ipsius Dei manifestantis necessitatem comedendi carnes deinceps: non quia antea non comedissent illas, aut non esset licitũ licitunt iure naturæ comedere. Similiter dicimus, quod in secundo testimonio D. Diui Tho. Thomæ concessum idẽ idem valet quod declaratũ declaratum : non quia antea fuisset illicitum. Ad Boetiũ Boetium vero dicimus, quòd fortassis fuit illius sententiæ.
Ad vltimam vero rationem respōdetur respondetur , quod est topicum argumentum & quasi rhetoricum, & solum probat quod ante diluuiũ diluuium non declarauerat dominus institutione positiua licitum esse comedere carnes.
Loading...