RESPONDEO dicendum,
quòd iustitia, sicut dictum est
, ordinat hominem in comparatione
ad alium. Quod quidem potest esse
dupliciter. Vno modo ad alium singulariter consideratum: alio modo
ad alium in communi, secundum
scilicet quod ille, qui seruit alicui
communitati: seruit omnibus hominibus qui sub communitate illa
continentur. Ad vtrunque ergo se
potest habere iustitia
secundũ
secundum
propriam rationem. Manifestum est
autem, quòd omnes qui sub communitate aliqua continentur, comparantur ad communitatem sicut
partes ad totum. Pars autem id
quod est, totius est: vnde & quodlibet bonum partis est ordinabile in
bonum totius. Secundum hoc ergo bonum cuiuslibet virtutis siue
ordinantis aliquem hominem ad
|
seipsum, siue ordinantis ipsum ad
aliquas alias personas singulares, est
referibile ad bonum commune, ad
quod ordinat iustitia. Et
secũdùm
secundum
hoc actus omnium virtutum possunt ad iustitiam pertinere, secundùm quod ordinat hominem ad
bonum commune. Et quantum ad
hoc, iustitia dicitur virtus generalis. Et quia ad legem pertinet ordinare in bonum commune, vt supra
habitum est, inde est quòd talis
iustitia prædicto modo generalis,
dicitur iustitia legalis: quia scilicet
per eam homo concordat legi
ordināti
ordinanti
actus omnium virtutum in
bonum commune.