Source

ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm detractio conuenienter diffiniatur, quod est denigratio alienæ famæ per verba.

Source
AD Primum sic procedi
tur. Videtur quòd detractio, non sit denigratio alienæ famæ per occulta verba, vt à quibusdam diffinitur. Occultum enim & manifestum sunt circunstantiæ, non constituentes speciem peccati. Accidit enim peccato, quod à multis sciatur, vel à paucis. Sed illud quod non constituit speciem peccati, non pertinet ad rationem ipsius, nec debet poni in eius diffinitione. Ergo ad rationem detractionis non pertinet, quod fiat per occulta verba.
¶ 2 Præterea. Ad rationẽ rationem famæ pertinet publica notitia. Si ergo per detractionem denigretur fama alicuius, non poterit hoc fieri per verba occulta, sed per verba in manifesto dicta.
¶ 3 Præterea. Ille detrahit, qui aliquid subtrahit vel diminuit de eo quod est. Sed quandoque denigratur fama alicuius, etiam si nihil subtrahatur de veritate, puta cùm aliquis vera crimina alicuius pādit pandit : ergo non omnis denigratio famæ, est detractio.
SED cōtra contra est, quod dicitur Ecclesiast. 10. Si mordeat serpens in silẽtio silentio , nihil eo minus habet qui occultè detrahit. Ergo occultè mordere famam alicuius, est detrahere.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut facto aliquis nocet alteri dupliciter, manifestè quidem, sicut in rapina vel quacunque violentia illata: occultè autem, sicut in furto & dolosa percussione: ita etiam verbo aliquis dupliciter aliquem læ dit. Vno modo in manifesto: & hoc fit per contumeliam, vt suprà dictum est
Qu. præc. art. 1.
. Alio modo occultè: & hoc fit per detractionem. Ex hoc autem quòd aliquis manifestè verba contra alium profert, videtur eum paruipendere: vnde ex hoc ipso dehonoratur. Et ideo contumelia detrimẽtum detrimentum affert honori eius, in quem profertur. Sed qui verba contra aliquem profert in occulto, videtur eum vereri magis quā quam paruipendere. Vnde non directè infert detrimentum honori, sed famæ, inquantum huiusmodi verba occultè proferens, quantum in ipso est, eos qui audiunt, facit malam opinionẽ opinionem | habere de eo, contra quem loquitur. Hoc enim intendere videtur, & ad hoc conatur detrahẽs detrahens , vt eius verbis credatur. Vnde patet quòd detractio differt à contumelia dupliciter. Vno modo quantũ quantum ad modum proponendi verba: quia scilicet contumeliosus manifestè contra aliquem loquitur, detractor autem occultè. Alio modo quantum ad finem intentum, siue, quantum ad nocumentum illatum: quia scilicet contumeliosus derogat honori, detractor famæ.
AD primum ergo dicendum, quod in inuolũtarijs inuoluntarijs commutationibus, ad quas reducuntur omnia nocumenta proximo illata verbo vel facto, diuersificant rationem peccati occultum & manifestum: quia alia est ratio inuoluntarij per violentiam, & per ignorantiam, vt suprà dictum est
.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd verba detractionis dicuntur occulta non simpliciter, sed per comparationem ad eum de quo dicuntur: quia eo absente & ignorante dicuntur. Sed contumeliosus in faciem contra hominem loquitur. Vnde si aliquis de alio malè loquatur corā coram multis eo absente, detractio est: si autem eo solo præsente, contumelia est, quanuis etiam si vni soli aliquis de absente malum dicat, corrumpit famam eius non in toto, sed in parte.
AD tertium dicendum, quòd aliquis dicitur detrahere, non quia diminuat de veritate, sed quia diminuit famam eius. Quod quidem fit, quandoque directè, quandoque indirectè. Directè quidem quadrupliciter. Vno modo, quando falsum imponit alteri: secundò, quādo quando peccatum adauget suis verbis: tertiò, quando occultum reuelat: quartò, quando id quod est bonum, dicit mala intentione factum. Indirectè autem, vel negando bonum alterius, vel malitiosè reticendo, vel minuendo.
¶ Conclusio est affirmatiua.

ARTICVLVS II.Vtrùm detractio sit peccatum mortale.

Source
AD Secundum sic procedi
Locis sup. art. 1. inductis.
tur. Videtur, quòd detractio non sit peccatum mortale. Nullus enim actus virtutis est peccatũ peccatum mortale. Sed reuelare peccatum occultum, quod sicut dictũ dictum est
Art. preced. ad 3.
, ad detractionem pertinet, est actus virtutis vel charitatis, dum aliquis fratris peccatũ peccatum denuntiat, eius emendationem intendens: vel etiā etiam est actus iustitiæ, dum aliquis fratrẽ fratrem accusat. Ergo detractio non est peccatum mortale.
¶ 2 Præterea. Super illud Prouerb. 24. Cùm detractoribus non commiscearis, dicit glossa. Hoc specialiter vitio periclitatur totum genus humanum. Sed nullum peccatum mortale in toto humano genere inuenitur: quia multi abstinent à peccato mortali. Peccata autem venialia sunt quæ in omnibus inueniuntur: ergo detractio est peccatum veniale.
¶ 3 Præterea. August. in homil.
de igne purgatorio, inter peccata minuta ponit, quando cum omni facilitate vel temeritate maledicimus: quod pertinet ad detractionẽ detractionem . Ergo detractio est peccatũ peccatum veniale.
SED contra est, quod Roman. 1. dicitur, Detractores, Deo odibiles. Quod ideo additur, vt dicit
Gloss. ordin. ibid.
gloss. ne leue putetur propter hoc, quòd consistit in verbis.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà dictum
Quæst. 62 art. 2.
est, peccata verborum maximè sunt ex intentione dicentis diiudicanda. Detractio autem secundùm suam rationem ordinatur ad denigrādam denigrandam famam alicuius. Vnde ille, per se loquendo, detrahit qui ad hoc de aliquo obloquitur eo absente, vt eius famam denigret. Auferre autem alicui famam valde graue est, quia inter res temporales videtur fama esse pretiosior, per cuius defectum impeditur homo à multis bene agẽ dis agendis : propter quod dicitur Ecclesiast. 41. Curam habe de bono nomine, hoc enim magis permanebit tibi, quàm mille thesauri magni & pretiosi. Et ideo detractio, per se loquẽ do loquendo , est peccatum mortale. Contingit tamen quandoque quòd aliquis dicit aliqua verba, per quæ diminuitur fama alicuius, non hoc intendens, sed aliquid aliud. Hoc autem non est detrahere per se, & formaliter loquendo, sed solum materialiter, & quasi per accidens. Et si quidem verba, per quæ fama alterius diminuitur, proferat aliquis propter aliquod bonum vel necessariũ necessarium debitis circunstantijs obseruatis, non est peccatum, nec potest dici detractio. Si autem proferat ex animi leuitate vel propter causam aliquam non necessariam, non est peccatum mortale, nisi fortè verbum quod dicitur, sit adeo graue, quòd notabiliter famam alicuius lædat: & præcipuè in his, quæ pertinent ad honestatem vitæ: quia hoc ex ipso genere verborum habet rationem peccati mortalis. Et tenetur aliquis ad restitutionem famæ, sicut ad restitutionem cuiuslibet rei subtractæ, eo modo, quo suprà dictum
Quæst. 62 art. 2.
est, cùm de restitutione ageretur.
AD primum ergo dicendum, quod reuelare peccatum occultum alicuius propter eius emendationem denuntiando, vel propter bonum iustitiæ publicæ accusando, non est detrahere, vt dictum
In cor. ar. &. q. 68. art. 1.
est.
AD secundum dicendum, quòd glossa illa non dicit quòd detractio in toto genere humano inueniatur, sed addit, penè. Tum quia stultorum infinitus est numerus: & pauci sunt qui ambulant per viam salutis. Tum etiam quia pauci vel nulli sunt, qui non aliquando ex animi leuitate aliquid dicant, vnde in aliquo vel leuiter alterius fama minoratur: quia vt dicitur Iacobi. 3. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir.
AD tertium dicendum, quod August. loquitur in casu illo quo aliquis dicit aliquod leue malum de alio, non ex intẽtione intentione nocẽdi nocendi , sed ex animi leuitate vel ex lapsu linguæ.
¶ Conclusio est affirmatiua.
Loading...