RESPONDEO dicendum,
quòd sicut suprà dictum
est, peccata verborum maximè sunt ex intentione dicentis diiudicanda. Detractio autem secundùm suam rationem ordinatur ad
denigrādam
denigrandam
famam alicuius. Vnde ille, per se loquendo, detrahit qui ad hoc de aliquo obloquitur eo absente, vt eius
famam denigret. Auferre autem alicui famam valde graue est, quia inter res temporales videtur fama esse pretiosior, per cuius defectum
impeditur homo à multis bene
agẽ
dis
agendis
: propter quod dicitur
Ecclesiast.
41. Curam habe de bono nomine,
hoc enim magis permanebit tibi,
quàm mille thesauri magni & pretiosi. Et ideo detractio, per se
loquẽ
do
loquendo
, est peccatum mortale. Contingit tamen quandoque quòd aliquis
dicit aliqua verba, per quæ diminuitur fama alicuius, non hoc intendens, sed aliquid aliud. Hoc autem
non est detrahere per se, & formaliter loquendo, sed solum materialiter, & quasi per accidens. Et si quidem verba, per quæ fama alterius
diminuitur, proferat aliquis propter aliquod bonum vel
necessariũ
necessarium
debitis circunstantijs obseruatis,
nō
non
est peccatum, nec potest dici detractio. Si autem proferat ex animi leuitate vel propter causam aliquam
non necessariam, non est peccatum
mortale, nisi fortè verbum quod dicitur, sit adeo graue, quòd notabiliter famam alicuius lædat: & præcipuè in his, quæ pertinent ad honestatem vitæ: quia hoc ex ipso genere verborum habet rationem peccati mortalis. Et tenetur aliquis ad restitutionem famæ, sicut ad restitutionem cuiuslibet rei subtractæ, eo
modo, quo suprà dictum
est, cùm
de restitutione ageretur.