ARTICVLVS VII.
¶ Vtrùm sit aliqua iustitia particularis præter iustitiam generalem.
AD Septimum sic proceditur.
Videtur quòd non
sit aliqua iustitia particularis præter iustitiam generalem. In
virtutibus enim nihil est
superfluũ
superfluum
,
sicut nec in natura. Sed iustitia generalis sufficienter ordinat hominem circa omnia quæ ad alterum
sunt. Ergo non est necessaria aliqua
iustitia particularis.
¶ 2 Præterea. Vnum & multa
non diuersificant speciem virtutis.
Sed iustitia legalis ordinat
hominẽ
hominem
ad
alterũ
alterum
secundùm ea quæ ad multitudinem pertinent, vt ex
prædictis patet. Ergo non est alia species
iustitiæ quæ ordinet hominem ad
alterũ
alterum
in his quæ pertinent ad
vnā
vnam
singularem personam.
¶ 3 Præterea. Inter vnam singularem personam & multitudinem
ciuitatis, media est multitudo domestica. Si ergo est iustitia alia particularis per comparationem ad vnam personam præter iustitiam generalem, pari ratione debet esse
alia iustitia œconomica, quæ ordinet hominem ad bonum commune vnius familiæ: quod quidem
non dicitur. Ergo nec aliqua particularis iustitia est præter iustitiam
legalem.
SED contra est quod
Chrysost. super illud Matth. 5. Beati qui
|
esuriunt & sitiunt iustitiam, dicit:
Iustitiam autem dicit vel vniuersalem virtutem, vel
particularẽ
particularem
auaritiæ contrariam.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut
dictum est, Iustitia legalis non est essentialiter omnis virtus, sed oportet præter iustitiam legalem, quæ ordinat hominem immediatè ad bonum commune, esse
alias virtutes, quæ immediatè ordinant hominem circa particularia
bona: quæ quidem possunt esse vel
ad seipsum, vel ad alteram singularem personam. Sicut ergo præter
iustitiam legalem oportet esse aliquas virtutes particulares, quæ ordinant hominem in seipso, putà
temperantiam & fortitudinem: ita
etiam præter iustitiam
legalẽ
legalem
oportet esse particularem quandam iustitiam, quæ ordinet hominem circa ea, quæ sunt ad alteram singularem personam.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
iustitia legalis sufficienter quidem
ordinat hominem in his, quæ sunt
ad alterum: quantum ad commune quidem bonum, immediatè;
quantum autem ad
bonũ
bonum
vnius singularis personæ, mediatè. Et ideò
oportet esse aliquam particularem
iustitiam, quæ immediatè ordinet
hominem ad bonum alterius singularis personæ.
AD secundum
dicẽdum
dicendum
, quòd
bonum commune ciuitatis, & bonum singulare vnius personæ non
differunt solùm secundùm
multũ
multum
& paucum, sed secundùm formalem differentiam. Alia enim est ra
tio boni communis & boni singularis, sicut alia est ratio totius & partis. Et ideo
Philosophus in 1. Polit.
dicit: quòd non bene dicunt qui dicunt ciuitatem, & domum, & alia
huiusmodi differre solum multitudine & paucitate, & non specie.
AD tertium
dicẽdum
dicendum
, quòd domestica multitudo secundùm
Philosophum in 1.
Politic. distinguitur secundùm tres coniugationes,
scilicet vxoris & viri, patris & filij,
domini & serui: quarum personarum vna est quasi aliquid alterius.
Et ideo ad huiusmodi personas
nō
non
est simpliciter iustitia, sed quædam
iustitiæ species, scilicet œconomica, vt dicitur in
5.
Ethicorum.
SVMMA ARTICVLI.
COnclusio vnica. Præter iustitiam legalem oportet esse
particularẽ
particularem
quandam iustitiam quæ ordinet hominem ad alteram singularem personam immediate.
COMMENTARIVS.
MENS Diui Thomæ in his tribus articulis ea est, vt ostendat an iustitia
sit genus, & an sit tam extensa quam est virtus humana. An potius sit genus subalternum, & simul species virtutis humanæ. Possumus autem doctrinam præcedentium articulorum ad tria documenta redigere.
Primum documentum sit. Iustitia generalis seu legalis dicitur generalis secundùm
influentiam & causalitatem, non tamen secundùm prædicationem.
Secundum documentum est. Huiusmodi iustitia non est genus quod cum humana virtute conuertatur. Sed est species virtutis distincta secundùm essentiam à reliquis virtutibus, sicut charitas est species distincta virtutis: quanuis sit virtus generalissima secundùm influentiam.
Tertium documentum sit. Iustitia in
communi considerata diuiditur in iusti|
tiam generalem seu legalem, & in iustitiam particularem, sicut genus proximum
in suas species.
Pro maiori intelligentia horum documentorum quatuor sunt à nobis disserenda. Primo quidem, quomodo iustitia generalis seu legalis habeat propriam &
perfectā
perfectam
rationem iustitiæ. Secundò, quomodo sit
eadem per essentiam cum omnibus virtutibus. Tertiò. Constituemus seriem quasi
prædicamentalem specierum iustitiæ, &
dubitabimus de bonitate diuisionis. Quartò & vltimo disseremus de iustitia legali.
An diuidatur & quomodo diuidatur.
DVbitatur ergo primò, Vtrùm iustitia
generalis habeat
verā
veram
perfectamq́;
perfectamque
rationẽ
rationem
iustitiæ. ¶ Arguitur primò pro parte
negatiua. Iustitia generalis non magis retinet rationem iustitiæ quam liberalitas: sed
liberalitas non habet perfectam rationem
iustitiæ, ergo neque iustitia legalis. Probatur maior,
quoniā
quoniam
liberalitas propterea non
habet veram & perfectam rationem iustitiæ, quia deficit à propria ratione debiti, siquidem liberalis ex proprijs bonis
nō
non
aliàs
debitis tribuit alteri: sed similiter iustitia legalis tribuit communitati ex proprijs ipsius
tribuentis bonis
. v.
, Verbi
g.
gratia,
quando ciuis pro bono
publico exponit periculo fortunas suas propriosq́ue labores &
etiā
etiam
vitam si oportuerit, ergo eadem est vtriusque ratio.
Arguitur secundo. Vera & propria ratio
iustitiæ consistit in hoc, quòd sit virtus reddens alteri ius suum: sed iustitia legalis non
reddit alteri quod suum est, ergo, &c. Probatur minor. Qui peccat contra iustitiam
legalem non tenetur ad restitutionem, ergo non aufert à republica quod illius est. Et
confirmatur. Quoniam qui peccat contra
iustitiam commutatiuam, tenetur ad restitutionem. Imò ille qui peccat contra iustitiam distributiuam tenetur ad
restitutionẽ
restitutionem
,
vt postea videbitur. At vero qui peccat contra iustitiam legalem non tenetur aliquid
restituere
. v.
, Verbi
g.
gratia,
Ciues qui non tribuunt eleemosynam in communibus necessitatibus,
existente mandato Principis præcipientis
quòd omnes ciues diuites contribuant talibus necessitatibus, peccant contra iustitiam legalem, vt ait D. Thom. infra quæst.
118. artic. 3. & 4. ergo deficit illi propria ratio debiti iustitiæ.
Arguitur tertiò. Iustitia legalis ordinat
bona singulorum ciuium ad bonum commune tanquam bona partium ad bonum
totius: sed inter partes & totum non est perfecta ratio iustitiæ, vt patet ex dictis in artic.
vltim. quæst. præced. & in artic. 2. præsentis
quæst. ergo iustitia legalis non est perfecta
iustitia. Probatur maior ex D. Thom. art. 5.
Denique arguitur. Pietas est virtus per
quam reddimus patriæ & reipublicæ atque
parentibus debitum ius: sed pietas non est
perfecta iustitia, ergo neque iustitia legalis.
Maior probatur ex D. Thom. infra quæst.
101. art. 1. & quæst. 102. art. 3. Et etiam ex
Tullio lib. de somno Scipionis, & lib. 2. de
Inuentione. Consequentia vero probatur,
quia vtriusque eadem est ratio.
Sed pro altera parte arguitur primò. Iustitia legalis est
præstātior
præstantior
quā
quam
particularis:
sed particularis est propriè & perfectè iustitia, ergo legalis. Maior est D. Tho. in art. 12.
Arguitur secundò. Si iustitia legalis non
esset propriè iustitia: pari ratione neque distributiua esset perfectè iustitia.
Consequẽs
Consequens
tamen falsum est, quoniam aliàs sola iustitia commutatiua esset propriè iustitia: & sic
non essent species iustitiæ. Sequela vero probatur. Quoniam iustitia distributiua ordinat commune bonum ad bonum singulorum ciuium: sicut viceuersa iustitia legalis
ordinat bonum singulorum ad commune
bonum: ergo
eadẽ
eadem
est vtriusque ratio quantum ad perfectionem iustitiæ. Probatur consequentia. Quoniam quando ex vna parte
ad alterum extremum, non est perfecta iustitia neque etiam ex parte illius extremi ad
illam partem non est perfecta iustitia. Vt
patet in hoc exemplo. Nam si filij ad
patrẽ
patrem
& serui ad dominum non est perfecta iustitia: neque etiam erit perfecta patris ad
filiũ
filium
neque domini ad seruum.
PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Iustitia legalis non habet tam
exactam rationem iustitiæ sicut iustitia particularis ex parte cuiusdam conditionis,
quę
quae
ad iustitiam requiritur, scilicet, quòd sit ad
alterum. In hac enim conditione excedit
iustitia particularis ipsam legalem.
Hanc conclusionem probat tertium &
quartum argumentum eorum quæ proposita sunt pro parte negatiua. Quoniam profecto ratio alterius, non est tam exacta inter
ciuem & rempublicam sicut inter duos ciues. Quapropter ex hac parte perfectior potest dici iustitia particularis quam legalis.
Nihilominus sit secunda conclusio. Iustitia legalis absolutè loquendo habet perfectiorem rationem iustitiæ quam iustitia
particularis. Quemadmodum dicimus
ꝙ
quod
mathematicæ sunt perfectiores alijs scientijs quo ad claritatem: & nihilominus simpliciter & absolute loquendo multo perfectior est metaphysica propter dignitatem
obiecti. Probatur primò conclusio. Quoniam iustitia legalis comparata particulari excedit in ratione debiti. Cæterum in ratione æqualitatis, & in ratione ad alterum,
habet quantum satis est ad propriam rationem iustitiæ, ergo simpliciter & absolute
loquendo est perfectior. Probatur consequentia. Quia ratio debiti est potissima conditio iustitiæ. Quod autem ex alijs duabus
conditionibus habeat quantum satis est ad
rationem iustitiæ propriam; Probatur ex
D. Thom. art. 5. vbi ait esse ad alterum contingit dupliciter, scilicet, ad alterum singulariter consideratum, & ad alterum in communi. Ad vtrunque autem ait se potest habere iustitia secundùm propriam rationem
iustitiæ: atque ita diuisit iustitiam legalem à
particulari. Cæterùm ratio æqualitatis propriè & perfectè inuenitur in iustitia legali:
siquidem per illam reddit homo quantum
debet reddere reipublicæ
secũdùm
secundum
legem.
Præterea D. Thom. in artic. 7. ad secundum
& tertium intendit ostendere propriam &
perfectam rationem iustitiæ inueniri in iustitia legali. Ait enim in solutione ad secundum, quòd bonum commune ciuitatis &
bonum singulare vnius personæ non differunt tantum secundùm multum &
paucũ
paucum
:
sed secundùm differentiam formalem. Vbi
dat intelligere quòd obiectum iustitiæ legalis & obiectum iustitiæ particularis habent
suas differentias specificas contrahentes genus iustitiæ. Item D. Thom. in solutione ad
tertium
argumẽtum
argumentum
intendit docere, quòd
iustitia legalis est propriè iustitia: & quòd
non est eadem ratio de iustitia œconomica quæ non est simpliciter iustitia. Præterea
D. Thom. diuisit tractatum istum de iustitia in duas partes. In prima agit de iustitia
perfecta & de speciebus illius
vsq;
vsque
ad quæ
stionem 79. In secunda vero parte à quæ
stione 80. & deinceps agit de partibus iustitiæ imperfectis, ergo iustitia legalis: de qua
agitur in priori parte, est perfectè iustitia.
Deinde Arist. 5. Ethicor. cap. 1. & 2. multa
prædicat de iustitia legali, cum quibus non
stat illam non esse propriè & perfectè iustitiam. Eandem conclusionem probant illa
duo argumenta quæ pro altera parte sunt
proposita. Et denique probatur conclusio.
Quoniam ius circa quod versatur iustitia
legalis est propriè ius, ergo ipsa iustitia est
propriè & perfectè iustitia. Probatur antecedens. Quoniam ius illud habet immediatum ordinem ad bonum commune in ratione debiti, ergo est perfectum ius, & multò magis quam illud quod versatur inter
duos ciues particulares.
AD argumenta vero in oppositum respondetur. Ad primum quidem
distinguẽdum
distinguendum
est duplex debitum, aliud morale aliud legale. Legale quidem illud est
ad quod soluendum tenetur aliquis ipsa lege. Morale autem accipimus non prout significat vniuersaliter omne illud quod ad
mores hominum pertinet. Sic enim debitum morale est etiam legale, sed debitum
morale specialiter dicimus illud ad quod
reddendum tenetur aliquis ex morum honestate. Prioris generis debitum, simpliciter
est debitum, & tale est quòd inuenitur in
iustitia legali: siquidem ciues possunt compelli à iudice ad reddendum tale ius reipublicæ. Cæterum morale debitum est duplex. Aliud quod necessario seruandum
est ad morum honestatem, & si nulla lege præcipiatur à republica. Aliud est commodum & vtile ad seruandam morum
honestatem. Prioris generis debitum inuenitur in gratitudine, secundi generis
debitũ
debitum
in liberalitate & magnificentia quod non
est simpliciter debitum sed
secũdùm
secundum
quid,
& per hoc patet ad primum.
Ad
secundũ
secundum
respōdetur
respondetur
,
ꝙ
quod
iustitia legalis
tribuit reipublicæ
debitũ
debitum
& qui illam violat
|
tollit ius &
debitũ
debitum
à republica,
nō
non
tamen tenetur restituere nisi aliquando interueni at
læsio iustitiæ commutatiuæ: & ratio est,
quia illud debitum nondum est appropriatum reipublicæ, sed adhuc est accommodatum ipsi ciui. Aliquando vero admiscetur ratio iustitiæ commutatiuæ vt in principe & ministris reipublicæ qui tenentur
ex officio prospicere bonum reipublicæ.
Et isti tenentur ad restitutionem si illorum
negligentia vel malitia aliquod damnum
emergit & cessat bonum & lucrum reipublicæ. Et ratio est, quia huiusmodi ministri
tenẽtur
tenentur
ex contractu & promisso prouidere bonum commune sub promisso fidelitatis. Similiter tenentur ad restitutionem qui vsurpant bona iam fisco appropriata ab ipsismet solutoribus: etiam si antea non tenerentur ex iustitia commutatiua appropriare illa.
Ad tertium respondetur, quòd partes
quæ sunt separatæ ab ipso toto sunt in duplici differentia. Quædam quæ necessario, idest, non liberè habent ordinem ad totum & dependent ab illo sicut filius qui habet necessarium ordinem ad patrem velit
nolit, & seruus ad
dominũ
dominum
, inter huiusmodi
partes & totum non potest esse iustum perfectum. Aliæ vero sunt partes quæ voluntariè & libere habent ordinem ad totum ipsum: sicut ciues habent ordinem ad rempublicam, qui absque iniuria reipublicæ possunt transmigrare ab illa in alteram vel in
alterum regnum. Dicimus ergo quòd inter
huiusmodi partes & totum bene potest esse
exactè & perfectè iustitia, siue legalis, siue
commutatiua siue distributiua.
Ad vltimum respondetur cum D. Tho.
infra quæst. 101. art. 3. ad 3. quòd patria potest considerari dupliciter. Vno modo qua
ratione est principium natiuitatis nostræ.
Et hoc modo colimus patriam virtute pietatis. Sicut enim filij à parentibus
depẽdent
dependent
:
ita nos ab illa. Et eadem virtute pietatis
quisque debitum cultum reddit. Et isto modo non est perfecta ratio iustitiæ inter ciues
& patriam, patrem & filium: sed imperfecta. Semper enim manemus debitores &
ad patriam & ad patrem. Alio modo consideratur patria, vt est quædam respublica &
locus habitationis multorum ciuium sub
vno principe, cui per accidens est quôd sit
principium natiuitatis eorum. Dicimus ergo quòd isto modo respicitur patria à iustitia legali, cuius commune bonum est
proprium obiectum illius: & isto modo est propria & perfecta ratio iustitiæ inter ciues & patriam, quatenus quædam respublica est.
AD argumenta vero quæ in fauorem
partis affirmatiuæ proposita sunt: respondendum est quatenus militant contra
primam conclusionem. Ad primum aliqui dicunt iustitiam legalem esse præstantiorem virtutem, non autem perfectiorem
iustitiā
iustitiam
quàm sit iustitia particularis. Quemadmodum D.
Thom. 1. 2. quæst. 66. art. 3.
ait, quòd ratio virtutis magis competit virtutibus moralibus quàm intellectualibus:
eo quòd morales tribuunt vsum & facultatem boni operis: quod non competit virtutibus intellectualibus. At verò in specie &
ex parte obiecti præstantiores sunt virtutes intellectuales. Ad eundem
modũ
modum
aiunt
philosophandum esse de iustitia legali &
particulari: quòd iustitia legalis sit perfectior virtus, sed non perfectior iustitia quam
particularis. Et iste modus dicendi non caret sua probabilitate. Et adijciunt rationem, quoniam in rebus respectiuis, quales sunt virtutes, aliunde sumitur ratio generis, aliunde speciei. Genus quidem ab
intrinseco ex parte modi. Species vero ab
extrinseco ex parte obiecti. At vero res absolutæ, vt aiunt ipsi, omnino ab intrinseco sumunt rationem generis & speciei. Verumtamen probabilior sententia nobis videtur, quòd iustitia legalis non solum sit
perfectior virtus, verumetiam perfectior
iustitia quam particularis. Neque enim bene potest intelligi quomodo absolute loquendo maior perfectio competat generi si species de qua prædicatur sit imperfectior alia specie, quæ ad inuicem
comparātur
comparantur
sub illo genere. Imo verò absolute loquendo, maior perfectio generis attenditur
quatenus per
differẽtiā
differentiam
perfectiorẽ
perfectiorem
cōtrahitur
contrahitur
. Et hoc verificatur tam in genere
substā
tiæ
substantiæ
quā
quam
in genere qualitatis
etiā
etiam
respectiuis
qualitatibus
. v.
, Verbi
g.
gratia,
Homo absolutè loquendo
|
perfectius animal est quam leo: quia differentia specifica qua contrahitur animal ad
speciem hominis, perfectior est. Similiter
albedo est perfectissimus color propter differentiam specificam determinantem genus. Deinde metaphysica absolutè est perfectior scientia quam mathematicæ: quanuis
istæ quo ad modum procedendi clariorem
habeant, & maiorem perfectionem quam
metaphysica: tamen quia metaphysica versatur circa nobilius obiectum dicitur simpliciter perfectissima omnium naturalium
scientiarum. Ad hunc ergo modum cum
ad inuicem comparantur iustitia legalis &
particularis sub hoc genere, iustitia, non bene intelligitur quomodo absolute loquendo legalis sit perfectior virtus, & quòd differentia specifica contrahens genus virtutis
ad iustitiam legalem non sit perfectior,
quā
quam
differentia specifica iustitiæ particularis. Neque doctrina D. Thom. allegata supra contradicit nobis: imo iuuat, quia ille ex parte
obiecti contemplatur nobilitatem virtutis.
Nos autem intendimus
cōsequenter
consequenter
quòd
obiectum iustitiæ legalis est perfectius obiecto iustitiæ particularis. Dicendum ergo est
ad argumentum, quòd secundùm quid perfectior est iustitia particularis, quam legalis, scilicet, ex parte vnius conditionis iustitiæ, videlicet quòd sit ad alterum. Est enim
iustitia particularis magis ad alterum
quā
quam
legalis.
Ad secundum argumentum negatur
ꝙ
quod
iustitia legalis non sit perfectè iustitia sicut
distributiua. Vtraque enim, vt explicatum
est, sufficienter est ad alterum, quantum attinet ad
verā
veram
& propriam
rationẽ
rationem
iustitiæ.
DVbitatur secundò, Vtrùm iustitia legalis distinguatur secundùm
essentiā
essentiam
ab alijs virtutibus. Arguitur primo pro parte negatiua ex testimonijs Arist. 5. Ethicor.
cap. 1. quæ refert D. Thom. art. 6. in 1. & 2.
argumento. Neque solutio D. Thom. videtur satisfacere, scilicet, quòd iustitia legalis
dicatur ab Aristotele esse eadem per essentiam cum reliquis virtutibus: quia iustitia legalis imperat & ordinat, aliæ vero virtutes
suscipiunt eius imperium. Contra quam solutionem replicatur. Imperans & imperatum, mouens & motum secundùm Arist.
lib. 7. & 8. Physicor. distinguuntur inter se,
ergo non est bona ratio, dicere quòd iustitia legalis est eadem per
essentiā
essentiam
cũ
cum
reliquis
virtutibus: quia illa est imperans & aliæ imperantur. Imo contrarium videtur colligi,
scilicet, quod distinguatur ab alijs virtutibus. Deinde Aristotel. in Moralibus, vt ipse
pollicetur. 5. Ethicor. Oportet loqui apertè
absque inuolucris verborum &
sententiarũ
sententiarum
:
sed ille ait apertè iustitiam legalem esse
idẽ
idem
secundum essentiam cum reliquis virtutibus, ergo absque aliqua metaphora in proprio sensu est
intelligẽdus
intelligendus
. Item ipse. 3. Ethicorum cap. 6. tribuit fortitudini secundum
se quòd versetur circa pericula mortis propter bonum commune. Et libro. 4. capit. 2.
tribuit magnificentiæ
ꝙ
quod
versetur circa magnos sumptus propter bonum commune.
Ergo iustitia legalis quæ respicit tanquam
proprium obiectum bonum
cōmune
commune
eadem erit cum magnificentia, & fortitudine
secundum essentiam. Id ipsum videtur docere D. Tho. 1. 2. quæst. 60. art. 3. ad 2.
Arguitur secundo ratione. Omnis virtus
secundum se est ordinata & determinata ad
bonum commune, ergo non opus est ponere specialem virtutem iustitiam legalem: vt
ordinet actus virtutum ad bonum commune. Antecedens probatur, tum quia omnis
virtus est perfectio habentis, quæ ordinatur ad bonum commune, sicut bonum partis ad bonum totius: tum etiam quia omnis virtus inclinat ad operationem suam
cũ
cum
omnibus circunstantijs debitis actui virtutis, scilicet, vt actus exerceatur
quādo
quando
& vbi
& quomodo & quantum oportet propter
bonum finem. Est autem bonum commune finis virtutum, ergo ex natura sua habet
quælibet virtus ad
bonũ
bonum
cōmune
commune
ordinari.
Arguitur tertiò. Omnis virtus secundùm
se & ex natura sua est actus iustitiæ,
nō
non
iustitiæ particularis, ergo iustitiæ legalis. Maior
probatur. Quia omnis actus virtutis ex natura sua est meritorius, sed omnis actus meritorius est actus cui debetur præmium à
gubernatore communi, ergo ordinatur ad
bonum commune. Et confirmatur ex
Matthæi. 7. Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus. Et ponit exemplum. Cum ergo facis eleemosynam, &c.
|
Tu autem cum ieiunas. Ergo eleemosyna
& ieiunium sunt actus iustitiæ.
Quarto arguitur & vltimo. Omnis virtus distincta secundum essentiam à reliquis
virtutibus, habet actum distinctum ab actibus aliarum virtutum: sed iustitia legalis
non habet huiusmodi actum distinctum, si
quidem semper versatur circa aliarum virtutum actus, referendo illos in bonum commune, ergo non est virtus distincta secundum essentiam ab alijs,
De hac difficultate Buridanus lib. 5. Ethicorum quæst. 4. & alij sentiunt iustitiam legalem essè idem per essentiam cum omni
virtute. Et allegatur Eustachius lib. 5. Ethic.
capit. 1. & afferunt simile ad explicandam
hanc sententiam. Etenim sanitas non distinguitur
secũdum
secundum
essentiam ab ipsis humoribus proportionatis. Ad
hũc
hunc
modum aiunt
iustitiam legalem non distingui à reliquis
virtutibus. Est enim iustitia ista quasi quæ
dam sanitas animæ, quæ consurgit ex consonantia omnium virtutum.
Nihilominus opposita sententia multò
probabilior est &
cōformior
conformior
doctrinæ
Aristotel. 5. Ethic. cap. 1. & 2. Vbi ait iustitiam
legalem præstantiorem esse alijs virtutibus.
Quod quidem verificari non posset nisi distingueretur per essentiam ab illis. Et iterum ait. Sæpè contingere homines esse bene affectos erga priuatum bonum alterius:
non tamen erga publicum bonum. Et horsum affert dictum Biantis philosophi. Magistratus virum indicat. Et ob hanc rationem distinguit iustitiam legalem, quæ versatur circa bona & commoda publica à iustitia particulari. Et præterea ex ipsis rationibus formalibus obiectorum distinguit
vtrā
q́ue
vtramque
iustitiam. Item
lib. 3. Politicorum cap.
10. ait non esse eandem virtutem boni viri
& boni ciuis, & quòd iustitia legalis est virtus boni ciuis. Quæ omnia verificari non
possunt, si iustitia legalis est idem
secundũ
secundum
essentiam cum reliquis virtutibus moralibus. Huius sententiæ videtur quibusdam
esse Diuum
Chrysostomum, homil. 15. super Matth. in illis verbis, Beati qui esuriunt,
& sitiunt iustitiam. Vbi ait:
quā
quam
verò iustitiam? Vtiq́ue rationalem, quæ ex aduerso
auaritiæ opponitur. Et paulo inferiùs super
illud, Beati qui persecutionem patiuntur
propter iustitiam: Inquit, pro virtute & pietate & defensione cæterorum: solent quippè iustitiam omnem prorsus animi appellare virtutem. Hæc Chrysostomus. Cuius
testimonium citat Diuus
Thomas in art. 7.
in argumento in contra. Et in priori loco testimonij intelligit iustitiam particularem:
in secunda parte, intelligit iustitiam legalem. Sed profecto verba Chrysostomi non
multum vrgent. Imo vero videntur fauere
sententiæ quæ asserit iustitiam legalem
nō
non
distingui ab alijs, cum inquit, solent quippe
iustitiam omnem animi appellare virtutem. Nisi fortè quis velit aliter construere
verba Chrysostomi. Vt sit sensus, solent
quippe iustitiam omnem, id est communem & vniuersalem, appellare virtutem.
Scilicet virtutem quandam. Nostra tamen
sententia est Diui
Thomæ art. 6. & 7. & 1. 2.
quæst. 66. art. 3. ad secundum argumentum.
& sequuntur illam plurimi Theologorum
doctissimi. Ratio autem Diui Thomæ in
articulo vehementer comprobat istam
veritatẽ
veritatem
.
Deniq;
Denique
probatur optima ratione. Prudentia monastica
quę
quae
versatur circa agibile
proprium & particulare,
quę
quae
distinguitur secundum
essentiā
essentiam
à prudentia politica, quæ
versatur erga agibile politicum & commune ciuitatis, ergo virtutes quæ versantur erga particularia bona ex parte voluntatis distinguuntur à iustitia & virtute, quæ versatur circa publicum & commune bonum.
Antecedens est expressè
Arist. lib. 6. Ethicorum capi. 8. & Diui Thomæ supra quæst.
45. art. 11. & quæst. 50. art. 1. Consequentia
vero probatur, quoniam iustitia legalis correspondet ex parte voluntatis prudentiæ politicæ quæ est in intellectu. Vtraq́ue enim
versatur erga bonum commune. Prudentia quidem dirigendo: iustitia vero agendo
& actum eliciendo. Et confirmatur, quia facilius multiplicantur & distinguuntur virtutes quæ sunt in potentijs appetitiuis, quàm
quæ sunt in intellectu, sed prudentia cum
sit in intellectu distinguitur alia circa priuata bona, alia circa bona publica: quæ distinctio specifica iudicatur ab omnibus moralibus philosophis, ergo multo magis iustitia multiplicabitur & distinguetur, cùm sit
|
in voluntate circa bonum particulare & bonum commune. Maior manifesta est, quoniam vnica tantum prudentia monastica
versatur circa omne agibile proprium: cum
tamen circa idem agibile proprium multiplicentur plurimæ virtutes in potentijs appetitiuis.
Ad argumenta in oppositum respondetur. Et primò ad testimonia Arist. quæ adducit D. Thom. ipsemet optimè respondet.
Ad replicam verò dicitur quòd mens Diui
Thom. non est docere, quòd simpliciter loquendo iustitia legalis sit eadem per essentiam cum reliquis virtutibus: sed intendit id
quod nos in tertia
cōclusione
conclusione
ipsius notauimus, scilicet, quòd iustitia legalis quodammodo potest dici eadem
cũ
cum
alijs: propterea
quòd in illis est impressio à iustitia legali
per quam ordinantur ad bonum commune. Volumus itaq́ue dicere, quòd actus cuiuslibet virtutis potest quodammodo dici
actus iustitiæ legalis propter illam ordinationem passiuam, qua ordinatur ad bonum
commune. Et ita voluit Aristoteli satisfacere D. Thomas. Cæterùm ille habitus iustitiæ legalis, quem posuimus in prima
cōclusione
conclusione
distingui,
nunquā
nunquam
est dicendus idem
per essentiam cum alijs virtutibus: neque
actus proprius qui elicitur ab illo, erit actus
alterius virtutis. Ad id quod obijciebamus,
quia Aristot. deberet loqui clarè & apertè
in moralibus, respondetur:
ꝙ
quod
moraliter loquendo satis apertum est,
ꝙ
quod
minister accipiat nomen eius cuius minister est. Ita ipsæ
virtutes morales accipiunt nomen iustitiæ
legalis, quatenus illi ministrant ordinatæ ab
illa ad bonum commune. Ad alia testimonia respondetur,
ꝙ
quod
referri ad bonum commune non competit magnificentiæ & fortitudini formaliter ex propria ratione specifica: sed quatenus ordinantur à iustitia legali ad bonum
cōmune
commune
, quod est proprium
obiectum illius. Quemadmodum eisdem
virtutibus non competit referri in bonum
commune ex propria ipsarum ratione: sed
quatenus à charitate referuntur in illud
bonũ
bonum
diuinũ
diuinum
quod est
propriũ
proprium
illius
obiectũ
obiectum
.
Ad testimonium D. Tho. respondetur,
quòd ipse ibi satis se explicat. Ait enim,
ꝙ
quod
virtus quæ à iustitia legali imperatur etiam
iustitiæ nomen accipit. Et sic illa virtus à iustitia legali in ista acceptione
nō
non
differt nisi
tantum ratione.
Ad secundum respondetur,
ꝙ
quod
quanuis
omnes virtutes habeant ex natura sua aptitudinem vt possint referri & ordinari ad bonum commune: tamen nunquam
ordinā
tur
ordinantur
nisi, vt subsunt imperio legalis iustitiæ.
Cæterùm ille finis competit virtutibus non
ex propria specie, sed ex motione superioris virtutis, quæ est iustitia legalis.
Ad tertium respondetur,
ꝙ
quod
actus cuiuslibet virtutis potest dupliciter accipi. Vno
modo vt ordinatur ad bonum particulare,
quod est obiectum proprium cuiuslibet virtutis. Alio modo vt est opus debitum secundum legem, quæ lata est de actione virtutis, videlicet, quatenus est actus ciuis, qui est
pars communitatis. Siquidem priori modo
considerentur isti actus: nondum intelligitur esse meritum. Sed cum posteriori modo considerantur iam intelliguntur vt ordinantur ad bonum commune. Ac proinde
qui est præses communitatis tribuit præ
mium studiosè operanti: quatenus à iustitia legali permouetur ad operandum. Ad
confirmationem iam patet ex dictis, quomodo eleemosyna & ieiunium potest dici
actus iustitiæ legalis.
Ad vltimum nego minorem. Imo iustitia legalis habet actum proprium & realiter distinctum ab actibus aliarum
virtutũ
virtutum
.
Quod si vt in plurimum actus ille inueniatur coniunctus cum actu imperato alterius
virtutis: hoc non tollit distinctionem virtutis. Quemadmodum actus prudentiæ vix
poterit inueniri nisi circa
materiā
materiam
aliarum
virtutum moralium, & tamen constat esse
virtutem distinctam secundum essentiam
ab illis. Verum est tamen, quòd potest esse
actus iustitiæ legalis in quodam actuali proposito obseruandi legem in omnibus propter bonum commune, vbi nullus actus alterius præter
prudentiā
prudentiam
exercetur virtutis.
DVbitatur tertio circa diuisionem iustitiæ. Sed antequam dubitationem proponamus, operæ pretium est obseruare ordinem quem habet iustitia legalis ad reliquas iustitiæ partes. Quem ordinem ostendemus partientes iustitiam in communi in
|
omnes suas partes. Est enim prima diuisio
iustitiæ analoga. Alia est enim iustitia vera
& propria: Alia metaphorica & similitudinaria, qualis est eiusdem ad seipsum & inter partes eiusdem suppositi. Quæ quidem
iustitia in præsenti consideratione seorsum
relinquenda est. Agendum est autem nobis
de iustitia, prout est ad alterum
cōstituens
constituens
æqualitatem. Et hæc rursus diuiditur in iustitiam cardinalem & perfectam: & in iustitiam adiunctam cardinali
imperfectā
imperfectam
. Cardinalis & perfecta iustitia est, quæ versatur
circa ius perfectum. Cardinali vero adiuncta est, quæ versatur circa ius imperfectum
habens
modũ
modum
cardinalis virtutis: deficiens
tamen ab illius perfectione. Huiusmodi est
religio & pietas, de quibus agit Diuus
Tho.
à quæst. 80. & deinceps. Tertio diuiditur
iustitia cardinalis in
iustitiā
iustitiam
generalem seu
legalem, & in iustitiam particularem. De legali quidem diximus hactenus quid sit, &
quodnam sit eius obiectum. Particularem
vero iustitiam D.
Thom. diuidit infra quæ
stione 61. art. 1. Legalem vero nos intendimus diuidere in dubio sequenti. Sed prius
necesse est examinare secundam diuisionem. Arguitur enim contra illam. Perfectum & imperfectum non multiplicant speciem rerum, ergo illa diuisio non est generis in diuersas species. Respondetur distinguo antecedens. Si enim perfectio sit de intrinseca ratione rei, quæ dicitur perfecta: &
imperfectio sit de intrinseca ratione rei
quę
quæ
dicitur imperfecta: nego antecedens. Si autem perfectio vel imperfectio non sit de intrinseca ratione rei quæ dicitur perfecta vel
imperfecta: verum est
antecedẽs
antecedens
: sed nihil
probat contra nos, quoniam in illa diuisione perfectio quæ ponitur in definitione virtutis cardinalis seu iustitiæ cardinalis est de
intrinseca ratione ipsius. Impressio verò est
de intrinseca ratione virtutis
quę
quæ
dicitur cardinali
adiũcta
adiuncta
. Non quia in ratione virtutis
sit imperfecta: sed quia in ratione iustitiæ
deficit in aliquo necessario ad perfectam rationem iustitiæ cardinalis. Est exemplum
ad explicandam istam doctrinam. Visio
beatifica & fides sunt in genere cognitionis supernaturalis tanquam perfectum &
imperfectum: sed tamen quia perfectio est
de intrinseca ratione visionis beatificæ, &
imperfectio est de intrinseca ratione cognitionis fidei, differunt isti duo actus
plusquā
plusquam
specie.
Secundo arguitur contra eandem diuisionem. Liberalitas & affabilitas sunt partes
potentiales iustitiæ cardinalis. Et tamen
nō
non
sunt propriè & verè iustitiæ, ergo secunda
diuisio analoga est: sicut & prima, aut certè
membrum diuisum non est iustitia vera &
propria. Respondetur, quòd nos non asserimus omnem partem potentialem iustitiæ
cardinalis esse verè & propriè iustitiam: sed
veram & propriam iustitiam diuidimus in
cardinalem & in cardinali adiunctam.
Itaq́;
Itaque
ea pars iustitiæ cardinalis, quæ respicit veram rationem debiti legalis, deficit autem,
quia non potest æquale reddere, hæc est vera & propria iustitia: quanuis sit imperfecta
qualis est religio & pietas. Illæ autem partes potentiales iustitiæ, quæ deficiunt à perfecta ratione iustitiæ, propterea quòd non
retinent rationem debiti legalis: non habent veram rationem & propriam iustitiæ.
Huius differentiæ ratio à priori potest assignari. Nam inter illa tria quæ sæpè diximus necessaria ad rationem iuris, videlicet,
quòd sit ad alterum, item quòd importet
rationem debiti: & denique rationem
ęqualitatis
æqualitatis
. Defectus primæ conditionis constituit iustitiam metaphoricam: defectus vero secundæ constituit rationem iustitiæ tantum partis potentialis. Defectus
deniq;
denique
tertiæ constituit rationem imperfectæ iustitiæ, sed veram & propriam.
Tertio arguitur contra eandem diuisionem &
cōtra
contra
tertiam. Religio & pietas sunt
excellentiores quam iustitia particularis,
imo religio post virtutes Theologales primum dignitatis locum tenet: vt docet Diuus
Thomas infra quæst. 81. artic. 6. Ergo
sunt perfectiores iustitiæ: quam iustitia particularis & iustitia legalis. Respondetur religionem & pietatem esse persectiores virtutes, quàm iustitia particularis: imo vero
religionem esse præstantiorem virtutem,
quam omnis iustitia legalis: tamen
nō
non
sunt
præstantiores in ratione iustitiæ. Hæc solutio conformis est doctrinæ quam protulimus in hoc articulo, dubio primo, circa fi|
nem in solutione cuiusdam primi argumenti. Nec tamen est contraria secundæ solutioni quam illic assignauimus. Vbi diximus
ꝙ
quod
nō
non
bene intelligitur
ꝙ
quod
iustitia legalis sit perfectior virtus quam virtus particularis, &
ꝙ
quod
non sit perfectior iustitia. Etenim ibi loquebamur de duabus speciebus
iustitię
iustitiæ
perfectis. At vero religio & pietas non sunt species perfectæ iustitiæ. Vnde non inconuenit,
ꝙ
quod
sint perfectiores virtutes etiam in sua
specie, non autem perfectiores iustitiæ
quā
quam
legalis & particularis.
DVbitatur vltimò. Vtrum iustitia legalis sit species subalterna vel atoma.
Videtur, quod sit atoma species. Primo
quoniam charitas est vna species atoma,
cuius actus &
officiũ
officium
est referre omnes actus aliarum virtutum in
bonũ
bonum
diuinũ
diuinum
, ergo
similiter iustitia legalis cuius
officiũ
officium
est referre omnes actus virtutum in bonum commune, quod est illius proprium obiectum,
erit vna species atoma virtutis. Hoc exemplo vtitur Diuus Thom. artic. 6. vt explicet
nobis rationem iustitiæ legalis.
Secũdo
Secundo
arguitur.
Nō
Non
possumus nos imaginari, nisi duas diuisiones iustitiæ legalis.
Prior quidem in qua constituatur quædam
species
iustitię
iustitiæ
legalis:
quę
quæ
dicitur Epicheia.
Altera in qua diuidatur iustitia legalis tanquam genus in species, videlicet in
iustitiā
iustitiam
legalem quæ residet in Principe architectonicè, & in iustitiam legalem: quæ residet in
ministris vel subditis Principi administratiuè: sicut dixit Diuus Thomas artic. 6. conclusione secunda. sed neutra istarum diuisionum est generis in species, ergo est species atoma. Probatur minor quantum ad
priorem diuisionem. Nam Epicheia est
tantum pars potentialis iustitiæ, non subieua, ergo
nō
non
est species iustitiæ. Probatur antecedens, quia D. Tho. disserit de Epicheia
nō
non
in hac priori parte tractatus, de iustitia,
sed in posteriori parte, scilicet, in
quęst
quæst
. 120.
post tractatum
omniũ
omnium
partium
potentialiũ
potentialium
iustitiæ. Probatur eadem minor,
quantũ
quantum
ad
secũdā
secundam
diuisionẽ
diuisionem
. Idem formaliter est obiectum (scilicet bonum
cōmune
commune
) respectu iustitiæ legalis quæ est in Principe, & quæ est
in subditis, ergo eadem est virtus specifica
legalis. Sed pro alia parte est Arist. 5. Ethic.
cap. 10. Vbi constituit vnam partem iustitiæ legalis Epicheiam: quæ latinè dicitur
æqualitas. Item Diuus Tho. loco citato, art.
secundo. ad primum docet hoc ipsum.
Secundo arguitur, & probatur, quòd iustitia legalis quæ est in Principe distinguatur specie à iustitia legali, quæ est in ciue.
Quoniam prudentia principalis siue monarchica quæ residet in Principe seu Monarcha distinguitur specie à prudentia politica & monastica, quæ est in ciuibus, vt docet D. Tho. supra
quęst
quæst
. 50. art. 2. & Arist. 6.
Ethicorum cap. 8. sed iustitia legalis in ipso
Principe correspondet ex parte voluntatis
prudentiæ quæ est in intellectu Principis:
iustitia vero legalis quæ residet in ipsis ciuibus, correspondet etiam ex parte voluntatis
prudentiæ politicæ quæ est in intellectibus
ipsorum, ergo sicut ipsæ prudentiæ distinguuntur specie, ita ipsæ iustitiæ legales debent distingui specie. Et confirmatur
quoniā
quoniam
iam diximus supra dub. 2. faciliùs multiplicantur & distinguuntur virtutes morales ex parte appetitus quàm ex parte intellectus, sed ex parte intellectus distinguuntur specie prudentia regnatiua & prudentia politica, ergo
iustitię
iustitiæ
correspondentes illis distinguuntur specie.
Denique arguitur. Virtus Architectonica distinguitur specie à virtute vsuali &
administratiua, sed iustitia legalis quæ est
in Principe habet se vt virtus Architectonica secundum, quòd est in Principe: secundum autem, quòd est in ciuibus se habet vt
administratiua & vsualis, vt docet Diuus
Thomas artic. 6. ergo differunt specie.
PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Iustitia legalis generaliter dicta
diuiditur
primũ
primum
in
Epicheiam, & in iustitiam legalem strictè
dictā
dictam
. Pro intelligentia
huius conclusionis. Notandum est,
ꝙ
quod
lex à
qua denominatur iustitia legalis, duplicem
finem habet. Alterum intrinsecum & immediatum, quem immediatè respicit ipse
legislator. Alterum
extrinsecũ
extrinsecum
&
mediatũ
meidatum
sed magis
principalẽ
principalem
: quem principaliter respicit ipse legislator. Sit exemplum. Est lex
de non aperiendis portis ciuitatis tempore belli: ne hostes
ciuitatẽ
ciuitatem
occupẽt
occupent
: finis immediatus & intrinsecus huius legis est ille,
|
quem verba immediatè præ se ferunt, ne
hostes in ciuitatem irruant. Finis vero remotus, sed magis principalis est salus & incolumis status reipublicæ. Iustitia igitur legalis in ampla & generali acceptione, respicit vtrumq́ue finem indifferenter. Et secundum hanc considerationem accipitur à nobis in præsenti, tanquam genus quod diuiditur in
Epicheiam siue æquitatem, & iustitiam legalem strictè dictam: quæ quidem
respicit tantum finem proximum legis.
Epicheia verò seu æquitas respicit
tanquā
tanquam
proprium obiectum finem remotum, sed magis intentum à legislatore. Et hinc est,
ꝙ
quod
iustitia legalis attendit ipsa verba legalia sicut
scripta sunt: æquitas verò prætermissis verbis ipsius legis aliquando sequitur legem secundum id quod postulat iustitiæ ratio &
communis vtilitas. Accommodatur autem
nomen iustitiæ legalis propter
penuriā
penuriam
nominum
iustitię
iustitiæ
illi quæ respicit verba legis.
Quemadmodum diuidit Arist. dispositionem in habitum & dispositionem: ita vt nomen generis approprietur speciei imperfectiori. Conclusio itaque ad hunc modum
explicata habetur ex
Arist. & D. Tho. locis
citatis in primo argumento eorum, quæ fecimus pro parte affirmatiua. Item habetur
apud
Arist. lib. 1. Rhetorices. ca. 11. & lib. 2.
magnorum moralium cap. 1. Probatur autem conclusio præter argumenta. Primò
quoniā
quoniam
vt docet D.
Tho. in. q. 51. art. 3. & 4.
synesis &
Gnomi sunt diuersæ virtutes partes potentiales prudentiæ. Nam
synesis iudicat de rebus agendis
secundũ
secundum
regulas
cō
munes
communes
.
Gnomi verò iudicat de eisdem rebus præter regulas communes: per altiora
quædam & vniuersaliora principia: sed iustitia legalis strictè dicta correspondet ex
parte voluntatis iudicio
synesis secundum
communes regulas. AEquitas verò correspondet iudicio
Gnomi præter regulas
cō
munes
communes
per altiora principia & vniuersaliorem finem, ergo distinguuntur specie.
Secundo arguitur. Obiectum iustitiæ legalis specialiter dictæ & obiectum æquitatis distinguuntur formaliter: ergo ipsæ virtutes sunt distinctæ specie. Probatur antecedens, quia regula & regulatum mensura &
mensuratũ
mensuratum
in ratione obiecti virtutis distin
guuntur formaliter: sed obiectum æquitatis
est ratio & mensura obiecti legalis specialiter
dictę
dictæ
iustitiæ: ergo distinguuntur formaliter ista obiecta. Minor explicatur in exemplo posito in illa lege de
nō
non
aperiendis portis ciuitatis tempore belli. Vbi manifestum
est, quòd salus ciuitatis &
trāquillitas
tranquillitas
reipublicæ status est regula & mensura, per
quā
quam
debemus metiri, an illo tempore hostes debeant arceri, an introduci intra ciuitatem, si
speratur victoria ex ingressu illorum. Vltimo probatur conclusio. Obiectum æquitatis habet peculiarem difficultatem quandam supra obiectum iustitiæ legalis specialiter dictæ: ergo requiritur specialis virtus
ad vincendam illam difficultatem. Antecedens probatur experientia. Videmus enim
sæpè homines alias doctos Iurisque peritos
& zelum legis habentes: & tamen
vsq;
vsque
adeo
scrupulosè hærent verbis & literis ipsius legis: vt nulla ratione etiam vtiliori ad
bonũ
bonum
commune permoueantur, vt attendant legislatoris intentum. Hinc est quòd
Paulus
Iurisconsultus ait: lege si seruum. ff. de verborum obligationibus. Dicit enim citans
Celsum dicentem: quòd in eo genere quæ
stionis in quo agitur de bono, & æquo: plerumq́ue sub authoritate iuris scientiæ periculosè erratur. Vide Diuum
Thom. infra
quæst. 60. artic. 5. ad secundum
argumentũ
argumentum
.
Vbi refert aliud dictum Iurisconsulti huic
simile. Item
Cicero in Oratione pro Cecina, inquit quoties aliqui in iudicio habent
causam pro bono & æquo: si contrà, literis
& verbis, & vt dici solet, summo contenditur iure: solent huiusmodi iniquitati
ęqui
æqui
&
boni nomen dignitatemq́ue opponere: &
dicere, Iurisconsultorum authoritati non
oportere obedire.
Arist. etiam vbi supra ca.
13. Rhetoricorum inquit. Arbitrium eligi,
vt
pręualeat
præualeat
bonum &
ęquum
æquum
:
quoniā
quoniam
in
foro & apud iudicis tribunal magis
pręstat
præstat
iustum legale. Hinc etiam illud
Prouerbiũ
Prouerbium
ortum habuit,
summũ
summum
ius summa iniuria.
Etenim summum ius in hoc prouerbio
nō
non
accipitur pro eo quod est rigor & seueritas
iuris: nunquam enim iuris rigor est iniuria.
Sed summum ius idem est, acsi diceretur
summitas
atq;
atque
superficies iuris, quod est id
quod verba & literæ legis sonant. Contin|
git sæpè, quòd intus lateat summa iniuria.
Tunc autem maximè à vero iure disceditur & fit summa iniuria: cùm iudex hæ
ret literis & verbis legis: & non attendit voluntatem & beneplacitum legislatoris. Cæ
terùm iustitia legalis specialiter dicta ita ad
hæret literis verbisque legis, vt parata sit &
subordinata limitari per beneplacitum &
voluntatem legislatoris secundum æquitatem iustitiæ. Et idcirco
Paulus Iurisconsultus. ff. de regulis iuris. asserit hanc regulam
in omnibus quidem, maximè tamen in iure, scilicet, æquitatem
spectādam
spectandam
esse. Et ob
hanc causam ascripsit sibi æquitas hoc nomen, quod videtur genericum omni iustitiæ, scilicet per Antonomasiam & excellentiam quandam: eo
ꝙ
quod
iustitia legalis strictè
dicta si
cōparetur
comparetur
cum æquitate ipsa, quasi
seorsum illi opposita, est iniquitas. Omnis
enim æquitas quæ in illa inuenitur debet
esse subordinata virtuti æquitatis: quæ sic dicitur per excellentiam.
Secunda
cōclusio
conclusio
. Iustitia legalis eadem
& vna est secundum speciem atomam in
principe & subditis. Probatur quia est idem
obiectum formale iustitiæ legalis quæ est
in Principe & subditis. Probatur
antecedẽs
antecedens
.
Princeps per æquitatem procurat bonum
commune præter leges communes, similiter per
iustitiā
iustitiam
legalem strictè procurat bonum
cōmune
commune
per communes regulas: sed
hoc ipsum efficiunt subditi per æquitatem
& per iustitiam legalem strictè
dictā
dictam
, ergo
idem est obiectum formale
vtriusq;
vtriusque
. Hanc
conclusionem probant argumenta facta in
principio huius dubij
ꝓ
per
parte negatiua, sed
necesse est ad illa respondere quatenus militant contra primam conclusionem.
Ad primum respondetur negando consequentiam. Obiectum enim charitatis est
vnũ
vnum
& idem formaliter
secundũ
secundum
speciem,
neque particularis difficultas est in referendis actibus virtutis omnis in bonum diuinum, præter illam quæ est in diligendo
Deum. Cæterum vt iam ostendimus obiectum iustitiæ legalis variatur secundum speciem & formalem rationem obiecti respectu iustitiæ legalis quæ dicitur æquitas, &
respectu iustitiæ legalis specialiter dictæ.
Item maior difficultas est in procurando
bono communi præter regulas
cōmunes
communes
,
quàm in procurando illo per communes
regulas & leges. Quapropter non est eadem ratio de charitate & iustitia legali.
Ad secundum argumentum respondetur, quantum ad priorem partem: quòd Diuus Thom. in tractatu de æquitate seu Epicheia seruauit ordinem & naturæ & disciplinæ. Naturæ quidem, quoniam processit
ab imperfectioribus iustitijs ad æquitatem
quæ omnium perfectissima est. Disciplinæ
verò,
quoniā
quoniam
prius egit de illis iustitijs, quæ
attendunt communes regulas & leges. Reposuit tamen in vltimum locum æquitatem, quæ
pręter
præter
communes regulas iustum
operatur, corrigens opera aliarum
virtutũ
virtutum
iustitiæ. Altera pars argumenti probat
secũ
dam
secundam
conclusionem
neq;
neque
obstat primæ. Similiter non est soluendum primum argumentum in oppositum: fauet enim primæ
conclusioni. Neque obstat secundæ.
Ad secundum verò in oppositum respondetur quatenus militat contra
secundā
secundam
conclusionẽ
conclusionem
. Faciliùs quidem multiplicari virtutes vt in plurimum in voluntate, quàm in
intellectu:
quoniā
quoniam
intellectus simplicior &
perfectior potentia est, quam ipsa
volũtas
voluntas
.
Ea vero quæ in inferioribus dispersa sunt, solent adunari in superioribus. Cæterum interdum contingit oppositum, videlicet,
ꝙ
quod
in intellectu
multiplicẽtur
multiplicentur
lumina, per quæ
res illustrantur & perficiuntur: & ex parte
voluntatis non multiplicetur inclinatio &
propensio ad res ipsas. Exempli gratia in intellectu sunt duo habitus circa prima principia. Alter qui dicitur intellectus circa speculabilia principia. Alter vero qui dicitur synderesis circa principia practica & moralia.
Ex parte vero
volũtatis
voluntatis
neque sunt duo habitus, imo neque vnus respectu boni connaturalis quod ostenditur per illa diuersa lumina: sed ipsa voluntas absque habitu super
addito, est
propẽsa
propensa
& inclinata in huiusmodi bonum: imò voluntas est ipsa propensio
& inclinatio. Item est aliud exemplum. Ex
parte intellectus est alius habitus circa prima principia & alius circa conclusiones in
speculabilibus: & tamen ex parte voluntatis
vnus & idem habitus virtutis est circa media eligibilia & circa finem virtutis.
V.
Verbi
g.
gratia,
|
Vnus habitus temperantiæ facit bonam intentionem circa illam materiam, & bonam
electionem
mediorũ
mediorum
ad finem intentum:
cum tamen in intellectu etiam in practicis
sint quatuor habitus siue virtutes ad operationem virtutis temperantiæ & cuiuslibet;
scilicet Eubulia & Synesis & Gnomi & prudentia. Ad istum modum dicimus in
prę
senti
præsenti
,
ꝙ
quod
cum distinctione prudentiæ in monasticam & politicam, potest esse identitas
secundum essentiam iustitiæ legalis in subditis & Principe.
Ad vltimum negatur minor. Propriè loquendo: non enim iustitia legalis in Principe est Architectonica
secũdũ
secundum
naturā
naturam
suam,
nec respicit
secundũ
secundum
naturā
naturam
suam nisi eundem
finẽ
finem
quẽ
quae
respicit iustitia legalis in subditis, scilicet
bonũ
bonum
cōmune
commune
. Virtus
autẽ
autem
Architectonica, idest superintendens ex natura sua debet habere vniuersaliorem finem.
Verum est tamen
ꝙ
quod
dicit D. Tho. in arti. 6.
Iustitia legalis prout residet in Principe est
quasi Architectonica
quoniā
quoniam
licet ipsa
secũ
dũ
secundum
se non magis habeat Imperare in Principe
quā
quam
in subditis: tamen ratione subiecti,
quod est ipse Princeps, deseruit magis ad
imperiũ
imperium
:
quā
quam
prout est in subditis,
quorũ
quorum
est
obedire Principi ad procurandum bonum
cōmune
commune
. Imo vero ad eundem
modũ
modum
omnis virtus quæ residet in Principe
pōt
potest
quodāmodo
quodammodo
dici Architectonica: quæ vero residet in subditis vsualis & quasi administratiua. Et ratio est quoniam Princeps imperat
omnes actus aliarum virtutum quatenus à
iustitia legali ordinantur ad bonum publicum. Subditi vero exequuntur huiusmodi
actus de quibus imperat Princeps propter
eundem finem boni publici.