IN hoc articulo intendit Diuus Thomas
explicare genus immediatum iustitiæ,
quod est virtus humana siue moralis:
quā
quam
definiuit
Aristot. libr. 2. Ethicorum cap. 6.
quæ est, Bonum facit habentem & opus
eius bonum reddit. Aduerte secundo, egregiam doctrinam in solutionibus ad
primũ
primum
,
& secundum argumentum aduersus nostri
temporis hæreticos: qui volunt auferre meritum à votis monasticis, quasi necessitas
præcepti diminuat rationem meriti. Cùm
tamen reuera non diminuat rationem virtutis, quæ ex natura sua habet actum meritorium. Ex eadem doctrina possumus colligere quàm falsa & periculosa sit opinio eorum, qui negant in Christo Domino obedientiam præcepti moriendi fuisse meritoriam quantum ad
substātiam
substantiam
obediendi &
quantum ad speciem. Sed aiunt fuisse meritoria propter intensionem actus, quæ non
erat in præcepto. Quæ doctrina mihi semper visa est plus quam periculosa, & nunc
|
videtur quoniam
Apostolus ad Philippenses. 2. Exaltationem Christi attribuit tanquam præmium humilitati & obedientiæ
Christi vsque ad mortem crucis: non quia
libentius & intensius se humiliauit & obediuit
quā
quam
tenebatur. Ait enim, humiliauit se
metipsum Dominus noster Iesus Christus
factus obediens vsque ad mortem, &c. propter quod exaltauit illum, &c. Ratio item
Philosophica destruit eam
opinionẽ
opinionem
. Quoniam actus obedientiæ secundum
propriā
propriam
rationem specificam meritorius est: siquidem est actus virtutis. Est autem indifferens ad rationem meriti, quòd actus virtutis cadat sub præcepto, vel sub consilio. Imo
cæteris paribus magis meritorius est actus
.
qui cadit sub præcepto, quàm qui cadit sub
cōsilio
consilio
tantum. Cùm igitur in Christo Domino obedientia præcepti moriendi fuerit
actus virtutis propriè: necesse est secundum
propriam speciem & substantiam fuisse meritorium. & non solum propter maiorem
intensionem quam non tenebatur habere.
Vnde procedit illa opinio ex mala intelligentia liberi arbitrij definitionis & actionis
liberæ, putant enim necessitatem præcepti
coniunctam cum efficacia gratiæ & cum
eius necessitate destruere
indifferentiā
indifferentiam
voluntatis & libertatis. Quod demonstrauimus.
1. part. quæst. 19. art. 10. esse plusquam
falsum.