PRima conclusio est negatiua. ¶ Secunda conclusio in solutione ad primum.
Omnis virtus moralis ordinatur ad delectationem & tristitiam sicut ad quosdam fines
consequendos. ¶ Tertia conclusio in solutione ad secundum. Rectificatio operationum, secundùm quod ad exteriorem
materiā
materiam
ordinantur pertinet ad iustitiam: sed
secundũ
secundum
quod à passionibus oriuntur, pertinet ad alias virtutes morales, quæ fiunt &
versantur circa passiones. ¶ Vltima conclusio ad
tertiũ
tertium
. Iustitia legalis magis se potest
extendere ad passiones,
quā
quam
iustitia particularis: sed simpliciter loquendo non est circa
passiones, sed circa operationes. Intentio D.
Thom. in his duobus articulis est inquirere
differentiā
differentiam
iustitiæ quæ desumitur per ordinem ad actionem illius: quæ est reddere alteri ius
suũ
suum
, & per ordinem ad
obiectũ
obiectum
quod
est ipsum ius quod alteri tribuitur. Actus autem omnis versatur circa
materiā
materiam
aliquam,
quæ dicitur materia circa
quā
quam
, quæ quidem
eadẽ
eadem
est cum obiecto secundùm rem: sed tamen actio virtutis imponit ipsi materiæ circa quam versatur, formam:
cōstituens
constituens
in illa
medium quod est obiectum formale quod
operatur virtus.
Quemadmodũ
Quemadmodum
faber lignarius respicit secundùm artem
suā
suam
lignũ
lignum
tan
quam
materiā
materiam
circa quam versatur eius ars.
At vero quatenus imprimit figuram in ipso
ligno, intelligitur ratio obiecti in ligno operato ab arte. In his
itaq;
itaque
duobus articulis agit
D. Tho. de materia circa
quā
quam
versatur iustitia. Pro
quorũ
quorum
intelligentia
notandũ
notandum
est primò,
ꝙ
quod
hæc vocabula operatio & passio significatione
quadā
quadam
ampla dicuntur de omnibus actionibus & passionibus, siue sint voluntatis siue appetitus sensitiui, siue potentiæ
exteriores executiuæ. At vero
quoniā
quoniam
actio
appetitus sensitiui fit quadam cum alteratione physica organi in quo subiectatur appetitus:
accōmodatum
accomodatum
est hoc nomen passio,
vt significet tantum actiones appetitus sensitiui. Reliquæ vero actiones voluntatis &
potentiarum exteriorum retinent nomen
operationis. Imo
quoniā
quoniam
per passiones bene
vel male disponitur homo in ordine ad seipsum: At vero per operationes disponitur
bene vel male in ordine ad aliud, ideo est in
vsu loquendi
philosophorũ
philosophorum
moralium, vt
illæ tantum actiones voluntatis & potentiæ
exteriores dicantur operationes, per quas
homo ordinatur ad alterum:
nō
non
autem illæ
quæ ordinantur ad seipsum: etiam si sint sine passione. Notandum est secundo. Iustitiam legalem aliquo modo
nō
non
appropriare
& determinare sibi
materiā
materiam
specialem sed
vniuersalẽ
vniuersalem
aliarũ
aliarum
virtutum. De qua iustitia
potest intelligi testimonium illud glossæ
quod citat D.
Thom. art. 8. argum. 1. Quod
quidem est D.
Aug. lib. 2. de Genes. contra
Manich. c. 10. Intelligi
etiā
etiam
potest alterum
testimoniũ
testimonium
quod citatur
ibidẽ
ibidem
argum. 2. ex
Aug. lib. 83. quæst. q. 61. siquidem de legali
iustitia maxime
verificātur
verificantur
illa testimonia:
quanuis D. Tho. aliter soluat illa
argumẽta
argumenta
.
Asserit etiam D.
Tho. hanc explicationem
articuli. 9. ad tertium. Et ratio eius est manifesta. Quoniam iustitia legalis ordinat ciues & bona ipsorum ad bonum publicum
tanquam bona partium ad bonum totius, &
tanquam medium ad finem. Passiones
autẽ
autem
redactæ ad
mediũ
medium
rationis sunt bona
ipsorũ
ipsorum
ciuium, ergo eas etiam ordinat iustitia legalis ad bonum publicum. Notandum est tertiò, quòd si velimus valde propriè & formaliter loqui, iustitia legalis versatur tantum circa operationes &
nō
non
circa passiones.
|
Hæc doctrina videtur D.
Tho. art. 9. ad tertium. vbi inquit, quòd principalius iustitia
legalis versatur circa operationes etiam illarum virtutum, quæ respiciunt passiones,
v.
verbi
g.
gratia,
fortitudo, vt à iustitia legali imperatur,
principaliter respicit exteriorem actionem
scilicet aggressionem in bello aut etiam
fugā
fugam
ipsam quatenus expedit bono publico.
Idipsum insinuauerat D.
Tho. in solutione
ad tertium:
nō
non
enim dixit absolute iustitiam
legalem respicere passiones tanquam
materiā
materiam
, sed loquitur
cōparatiue
comparatiue
, scilicet
ꝙ
quod
magis
est circa passiones
quā
quam
iustitia particularis.