QVÆSTIO LXIIII. De Homicidio.

DE hac materia disputant Scholastici in. 4. distin. 15. Alexan. Alen. in. 3. par. quæst. 34. Durandus in. 1. Sent. distinct. 47. quæst. 4. & in 3. Senten. dist. 37. quæst. 1. Magister Soto lib. 5. de iustitia & iure. Summistæ in verb. homicidiũ homicidium . & Iuristæ in titulis de homicidio.
POSTEA considerandum est de vitijs oppositis commutatiuæ iustitiæ. Et primò considerandum est de peccatis, quæ committuntur circa inuoluntarias commutationes: secundo de peccatis quæ committuntur circa commutationes voluntarias. Committuntur autem peccata circa inuoluntarias commutationes per hoc, quòd aliquod nocumentum proximo infertur contra eius voluntatẽ voluntatem . Quod quidem potest fieri dupliciter, scilicet facto & verbo. Facto quidem cùm proximus læditur vel in persona propria, vel in persona coniuncta, vel in proprijs rebus. De his ergo per ordinem considerandũ considerandum est. Et primò de homicidio per quod maximè nocetur proximo. ¶ Et circa hoc quæruntur octo.

ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm occidere quæcunque viuentia sit illicitum.

Source
AD Primũ Primum sic proceditur.
Videtur quod occidere quæ cunque viuentia sit illicitum. Dicit enim Apostolus ad Roman. 13. Qui ordinationi Dei resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Sed per ordinationem diuinę diuinæ prouidentiæ omnia viuentia conseruantur, secundùm illud Psalm. 146. Qui producit in montibus fœ num, & dat iumentis escam ipsorum, ergo mortificare quæcunque viuentia videtur esse illicitum.
¶ 2 Præterea. Homicidium est peccatum ex eo, quòd homo priuatur vita. Sed vita communis est omnibus animalibus & plantis: ergo eadem ratione videtur esse peccatũ peccatum occidere bruta animalia & plantas.
¶ 3 Præterea. In lege diuina non determinatur specialis pœna nisi pro peccato. Sed occidenti bouem vel ouem alterius, statuitur pœna determinata in lege diuina: vt patet Exod. 22. ergo occisio brutorũ brutorum animalium est peccatum.
SED contra est, quod
August. | dicit in 1. de Ciuit. Dei. Cùm audimus, Non occides, non accipimus hoc dictum esse de fræneticis: quia nullus eis est sensus, nec de irrationalibus animalibus: quia nulla nobis ratione sociantur. Restat ergo vt intelligamus de homine quod dictum est, Non occides.
RESPONDEO dicendum, quòd nullus peccat ex hoc, quòd vtitur re aliqua ad hoc, ad quod est. In rerũ rerum autem ordine imperfectiora sunt propter perfectiora: sicut etiam in generationis via, natura ab imperfectis ad perfecta procedit. Et inde est, quòd sicut in generatione hominis prius est viuum, deinde animal, vltimò autem homo: ita etiam ea quæ tantũ tantum viuunt, vt plantæ, sunt cōmuniter communiter propter animalia, omnia autem animalia sunt propter hominem. Et ideo si homo vtatur plantis ad vtilitatem animalium, & animalibus ad vtilitatem hominum, non est illicitum, vt etiam patet per
Philosophum in 1. Politicor. Inter alios autẽ autem vsus maximè necessarius esse videtur, vt animalia plantis vtantur in cibum, & homines animalibus, quod sine mortificatione eorum fieri non potest. Et ideo licitum est & plantas mortificare in vsum animalium, & animalia in vsus hominum ex ipsa ordinatione diuina. Dicitur enim Genes. 1. Ecce dedi vobis omnem herbam & vniuersa ligna, vt sint vobis in escam & cunctis animantibus terræ. Et Gen. 9. dicitur: Omne quod mouetur & viuit, erit vobis in cibum.
AD primum ergo dicẽdum dicendum , quod ex ordinatione diuina conseruatur vita animalium & plantarum, non propter seipsa, sed propter hominem. Vnde, vt
August dicit in 1. de Ciuit. Dei. Iustissima ordinatione creatoris & vita & mors eorũ eorum , nostris vsibus subditur.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd animalia bruta & plantæ non habent vitam rationalem, per quam à seipsis agantur, sed semper aguntur quasi ab alio, naturali quodam impulsu. Et hoc est signum, quòd sunt naturaliter serua, & aliorum vsibus accommodata.
AD tertium dicendum, quòd ille qui occidit bouẽ bouem alterius, peccat quidem: non quia occidit bouem, sed quia damnificat hominẽ hominem in re sua. Vnde non continetur sub peccato homicidij, sed sub peccato furti vel rapinæ.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est vnica. Licitum est plantas mortificare in vsum animalium & ipsa animalia in vsum hominum.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur primò breuiter de veritate conclusionis. Et arguitur primò contra illam. Præceptum Decalogi vniuersaliter positum est: non occides, ergo nulla occisio est licita.
Arguitur secundò ex D. August. super Psal. 102. & refertur. 36. dist. c. qui venatoribus. vbi negat venationem licitam esse, ergo saltẽ saltem non erit licitũ licitum occidere feras syluestres.
Propter primũ primum argumentum, Manichæi negabant esse licitum interficere bruta, plā tas plantas euelere & mortificare. Et aiebant, statũ statum agricolarum peiorem esse quam vacantiũ vacantium vsuris. In quo errore fuit August. per nouẽ nouem annos, vt ipse deplorat lib. 3. confess. cap. 3. refert etiam D. Tho. in. 1. Sent. d. 39. q. 2. ar. 2. | suo tempore fuisse hæreticos, qui dicerent peccatum esse, bruta occidere propter primum argumẽtum argumentum , scilicet, quia diuina prouidentia conseruat illa. Nihilominus cōclusio conclusio D. Diui Tho. Thomæ certissima est non solum lumine naturali: sed etiam lumine fidei, vt patet ex testimonijs citatis in fine articuli. Et confirmatur, quia Gen. 1. dictum est homini vt dominaretur bestijs terræ & piscibus maris & volatilibus cæli: si autẽ autem non esset licitũ licitum horũ horum occidere aliquod non magis dominaretur illis quam stellis cæli: ergo item in Psal. 8. dicitur, omnia subiecisti sub pedibus eius, qui locus secundũ secundum literæ corticem intelligitur de ipso Adamo. Sed hoc dominiũ dominium nihil est aliud quam facultas vtendi rebus istis in proprium vsum, qui non potest esse sine mortificatione viuẽtium viuentium . Ergo &c. Contra istum errorem scripsit postea D. Aug. libr. 6. cōtra contra Faustũ Faustum Manichæum, & lib. 2. de moribus Manichæorum, c. 15. & 14. in lib. de hæresibus ad Quoduultdeum Quod vult deum , hæres. 46. & libr. 1. de ciuit. Dei. ca. 20. ¶ Denique probatur conclusio ratione naturali præter illam quæ est in articulo. quoniā quoniam venatio licita est iure naturæ, vt docet Arist. 1. Polit. c. 5. & D. Tho. in. 1. par. q. 96. ar. 1. & lib. 2. de regimine principum. c. 6. ergo licitum est saltem occidere feras & animalia syluestria. Et confirmatur. Quia iure naturę naturæ agricultura cōcessa concessa est hominibus, vt patet ex cōsensu consensu omniũ omnium nationũ nationum vbi necesse est vt sæpe auferatur vita plātæ plantæ , alioquin homo non poterat vitam propriam substentare. ¶ Ad primũ primum argumentũ argumentum respondetur ex D. Diuo August. Augustino in vltimo loco citato, quod illud præceptũ præceptum intelligendũ intelligendum est de hominis occisione, vt explicabitur art. 2. ¶ Ad secundum respondetur, quod D. Diuus Aug. Augustus quando damnat venationẽ venationem , non damnat illā illam eo quod feræ occidātur occidantur : sed quia est otiosa vel pernitiosa vel periculosa ipsis hominibus. Quod si venatores propriæ vitæ caueant, licita est venatio ferarũ ferarum quæ vulgo dicitur, monteria. Imo etiā etiam huiusmodi pugna cum bestijs feris si fiat cum sufficiẽti sufficienti cautela, licita est & vtilis reipublicæ . v. , verbi g. gratia, quādo quando in plateis publicis equites pugnant cum tauro, hoc enim vtile est reipublicæ: vt nobiles animosiores euadant ad defensionem reipublicæ. Cæterũ Cæterum aduertendũ aduertendum est, quod ipsis clericis interdicitur huiusmo di venatio vel similis pugna cum bestijs propter decentiā decentiam sui status. De qua re videatur c. episcopũ episcopum . de clerico venatore. &. c. primũ primum . ne cler. vel monach. &. c. quorundā quorundam . 24. dist. Verũ Verum est tamen vt docet Caiet. in verb. clericorũ clericorum peccatum, & Syluest. in verb. venatio. quod si absit temeritas & cōtemptus contemptus status ecclesiastici non erit peccatũ peccatum mortale si clericus vadat aliquādo aliquando ad venandũ venandum , quinimo si hoc raro fiat & animi recreādi recreandi gratia, nullũ nullum videtur esse peccatũ peccatum huiusmodi venatio. Intelligimus autem semper in huiusmodi exercitio quod nullum sit periculũ periculum vitæ, & propterea in Concil. Trid. Sess. 24. de reformat. c. 12. præcipitur clericis vt abstineāt abstineant ab illicitis venationibus: vbi plane insinuatur quod sint aliquæ venationes clericis licitæ.
DVbitatur secundo circa eandẽ eandem concluonẽ conclusione ; An esus carniũ carnium fuerit licitus, & in vsu ante diluuiũ diluuium ? ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Quoniā Quoniam Genes. c. 1. concessit Dñs Dominus hominibus in cibũ cibum plantas, nulla facta mentione animaliũ animalium , vt deseruirent in cibũ cibum hominibus: at vero postea post diluuium Gen. c. 9. dixit Dñs Dominus Noe, omne quod mouetur & viuit erit vobis in cibũ cibum quasi olera virẽ tia virentia tradidi vobis omnia. Hinc sumitur argumentũ argumentum . Igitur signũ signum certũ certum videtur quod homines ante diluuiũ diluuium non vescebantur carnibus, sed oleribus & fructibus arborũ arborum : & propterea dixit Deus, quasi olera virentia dedi vobis omnia: ac si diceret, sicut hactenus pasti estis huiusmodi: poteritis deinceps comedere carnes animaliũ animalium . ¶ Arguitur secundò. Non est verosimile quod si homines ante diluuiũ diluuium vescerentur carnibus, comederent eas crudas more ferarũ ferarum : sed cum Dñs Dominus Gen. 9. tradidit eis potestatẽ potestatem vescendi carnibus, præcipit modũ modum comedendi, scilicet, excepto quod carnẽ carnem cum sanguine non comedetis: ergo ante diluuiũ diluuium non comedebāt comedebant carnes, alias scirẽt scirent profecto quomodo essent comedẽdæ comedendæ . ¶ Arguitur tertio ex testimonio D. Tho. 1. 2. q. 102. ar. 6. ad 2. vbi ait, quod post diluuiũ diluuium introductus videtur esus carniũ carnium . Et ad Rom. 14. lect. 1. dicit, quòd esus carniũ carnium primo cōcessus concessus fuit Noe post diluuiũ diluuium . ¶ Denique arguitur. Nam Dñs Dominus antediluuiũ antediluuium cōstituit constituit hominẽ hominem in quadā quadam vitę vitæ simplicitate: sed carnes comedere, videt̃ videtur pertinere potius ad curiositatẽ curiositatem & vitæ deli| tias, vesci autẽ autem plantis & fructibus terræ pertinet ad vitæ simplicitatẽ simplicitatem , ergo ante diluuiũ diluuium non fuit esus carnium. ¶ De hoc dubio sunt variæ opiniones. Quidam negant licitum fuisse carnes comedere ante diluuiũ diluuium . Ita tenet Abul. Gen. 1. q. 36. & Gen. 9. q. 1. vbi citat in suam sententiā sententiam Boetium in lib. 2. de cō solatione consolatione , metro. 5. Hanc sequitur Lyran. super vtrunque locum Genes. Alij vero aiunt fuisse quidem licitum ante diluuium carnes comedere: quia nulla lege prohibebatur, sed non erat in vsu. Alij dicunt, fuisse licitũ licitum & in vsu. Hanc sequitur Magist. Victoria in relectione de temperantia. hanc tenet Magist. Soto lib. 5. de iustit. quæst. 1. art. 1.
PRO decisione veritatis sit prima cōclusio conclusio . Procul dubio licitus fuit esus carniũ carnium ante diluuium. Hæc videtur esse D. Tho. 1. 2. q. 103. ar. 1. ad 4. vbi ait, quòd distinctio animalium mundorũ mundorum & immundorũ immundorum fuit ante legem scriptam, quantum ad sacrificiorum oblationem, non tamen quantum ad esum, siquidem animalium esus nulla lege erat prohibitus. ¶ Deinde probatur ratione. Quoniam ratio artic. D. Tho. probat, quod licitum est homini iure naturæ carnes comedere: sed ante diluuiũ diluuium nulla fuit lex quæ prohiberet esum carnium, ergo licitũ licitum erit. Probatur minor. Quia nullibi reperitur tale præceptum positiuum: eo vel maxime quod status legis naturæ contentus erat naturalibus præceptis, excepto quod semper fuerunt præcepta fidei, spei, charitatis: hæc enim præcepta non excluduntur à Theologis cum dicunt, quòd in statu legis naturæ tantũ tantum erant præcepta naturalia. Et ratio est. Quoniā Quoniam præcepta virtutũ virtutum Theologicarum sunt intrinseca homini in ordine ad finẽ finem supernaturalẽ supernaturalem : vnde quodāmodo quodammodo dici possunt connaturalia respectu finis supernaturalis.
Secunda conclusio. De facto ante diluuium fuit esus carniũ carnium . Probatur. Quoniam ante diluuium erant sacerdotes offerentes sacrificia, immolantes agnos & alia animalia, vt patet ex hostia quam obtulit Abel ex primogenitis ouium: sed sacrificiũ sacrificium Deo gratũ gratum debet offerri ex illis rebus quæ apud homines in pretio aliquo habentur: at vero si carnes animalium nullius pretij erant apud homines, non esset Deo sacrificium gratum, er go licitus erat huius esus carnium. Et confirmatur. Quoniā Quoniam apud omnes nationes fuit receptum, vt aliqua pars sacrificij cederet in vsum sacerdotum: at vero si sacerdotes non comedebant carnes, nullius vsus erat apud illos sacrificiũ sacrificium mactati animalis, ergo. Confirmatur secundò. Quoniā Quoniam pluris æstimabatur & magis gratum erat Deo sacrificiũ sacrificium de pinguioribus animalibus, quam de macilentis, vt patet in hostia quam obtulit Abel: at vero si non erant maioris vtilitatis apud homines agnus pinguis quam macilẽtus macilentus , nulla esset ratio quare esset magis gratum pingue quàm macilentum sacrificium Deo: ergo. ¶ Denique. Post peccatum concupiscentia erat inordinata: igitur non est credendum quod homines compescerent appetitũ appetitum comedendi carnes, esset enim maxima abstinentia in ipso vulgo: quinimo est maxime credibile quod propter nimiam comestionem carnium fuerunt ante diluuium homines valde luxuriosi. Propter quod dicitur in Scriptura, quod omnis caro corruperat viā viam suam super terram, & propterea venit diluuium super terram.
Tertia cōclusio conclusio . In statu innocentiæ ante peccatũ peccatum , valde probabile est quod homines non vescerentur carnibus. Ita tenet M. Magister Soto vbi sup supra . Et ratio est. Quia tũc tunc nulla esset necessitas comedendi carnes, & homines fuissent tunc vsq; vsque adeo recti, vt non comederent quidquam absq; absque necessitate: eo vel maxime quod fructus terrę terræ essent optimi & maxime delectabiles ad vescendũ vescendum . Sed in oppositum potest esse obiectio, quod ante peccatum dictũ dictum est homini: dominamini piscibus maris volatilibus cæli, &c. At vero si homines in illo statu non erāt erant comesturi animalia, non possẽt possent exercere huiusmodi dominiũ dominium , ergo. Respōdetur Respondetur nihilominus ad hanc obiectionẽ obiectionem , quod dominiũ dominium illud decebat hominem, non quidẽ quidem quia oporteret illud exercere circa omnia animalia quantum ad comestionem, non enim comesturus erat serpentes: sed dominium illud exerceri poterat quantum ad aliquem vsum aliquorum animalium. Etenim si homines perseuerassent in illo statu naturæ integræ oporteret equitare ad iter longum faciendum: quāuis quamuis enim homines non erant morituri tamen non | haberent corpora gloriosa donec fierẽt fierent beati, quin potius ipsa corpora erant passibilia quanuis non paterentur incommoditates aliquas propter certum regimen prudentiæ & conditionem illius status. Si enim homo se ad ignem applicaret combureretur, sed tamen prouidentia illius status tanta futura erat, vt nunquā nunquam homo offenderet ad lapidẽ lapidem pedem suum. Respōdetur Respondetur secundò. Quod fortassis illud plenũ plenum dominium quod datũ datum est homini dum esset in natura integra: respiciebat etiam futurum statum naturæ lapsæ.
His non obstantibus sit vltima cōclusio conclusio . Non caret probabilitate, quod si homines perseuerarent in statu naturæ integræ aliquotiens carnes comederent, & quanuis non erant necessariæ ad vitæ sustentationẽ sustentationem : poterat tamen esse vtilis illa comestio & prudenter fieri, tum ad perfectionem potentiæ gustus humani & phantasiæ per quam acquireretur scientia experimentalis rerum gustabilium: tum etiam vt laudaretur creator in operibus suis, noua quadam ratione experientiæ delectationis sensibilium, quæ acciperetur secundùm leges prudentiæ.
AD argumenta in oppositum facile est respondere. Ad primum respōdetur respondetur , quòd ante diluuium fuit quidem potestas homini concessa vt carnibus vesceretur: sed tamen post diluuium iam erat necessitas, & idcirco declarata est Gen. 9. Est autem duplex hæc necessitas: tum quia terra non erat iam tam frugifera ad gignenda ea quæ de terra nascuntur: tum etiā etiam quia homines post diluuium iam erant debilioris naturæ quā quam antea, & idcirco cœpit tunc frequẽtior frequentior vsus carnium: ac propterea etiam creditur quod ex tunc vsus vini cœpit.
Ad secundum respondetur fuisse decens vt quando declarabatur hominibus necessitas vescẽdi vescendi carnibus: simul explicaretur modus naturalis & cōueniens conueniens homini comedẽ di comedendi carnes, scilicet vt comederentur assæ, vel coctæ, vel frixæ & non crudæ more ferarũ ferarum : sicut fortassis comedebant multi homines ante diluuium. ¶ Ad testimonia D. Diui Thom. Thomæ respōdetur respondetur ad primum. Quod loquutus est sub dubio. Deinde respondetur, quòd cum inquit introductum esse morem illũ illum , loquitur de introductione ex declaratione positi ua ipsius Dei manifestantis necessitatem comedendi carnes deinceps: non quia antea non comedissent illas, aut non esset licitũ licitunt iure naturæ comedere. Similiter dicimus, quod in secundo testimonio D. Diui Tho. Thomæ concessum idẽ idem valet quod declaratũ declaratum : non quia antea fuisset illicitum. Ad Boetiũ Boetium vero dicimus, quòd fortassis fuit illius sententiæ.
Ad vltimam vero rationem respōdetur respondetur , quod est topicum argumentum & quasi rhetoricum, & solum probat quod ante diluuiũ diluuium non declarauerat dominus institutione positiua licitum esse comedere carnes.

ARTICVLVS II.Vtrùm sit licitum occidere peccatores.

Source
AD Secundum sic proceditur.
Videtur, quod non sit licitũ licitum occidere homines peccatores. Dominus enim Matth. 13. in parabola prohibuit extirpare zizaniā zizaniam , qui sunt filij nequā nequam , vt ibidẽ ibidem dicitur: Sed omne quod est prohibitum à Deo, est peccatum. Ergo occidere peccatorem, est peccatũ peccatum .
¶ 2 Præterea. Iustitia humana cō formatur conformatur iustitiæ diuinæ. Sed secũ dùm secundum diuinā diuinam iustitiā iustitiam peccatores ad pœnitentiam reseruantur: secundũ secundum illud Ezech. 18. Nolo mortem peccatoris, sed vt cōuertatur conuertatur , & viuat. Ergo videtur omnino esse iniustũ iniustum , quòd peccatores occidantur.
¶ 3 Præterea. Illud quod est secũdùm secundum se malum, nullo bono fine fieri licet: vt patet per
August. in lib. cōtra contra mendacium, & per
Philosophum in 2. Ethic. Sed occidere hominem, secundũ secundum se malum est: quia ad omnes homines tenentur charitatem habere. Amicos autem volumus viuere & esse: vt dicitur | in 9.
Libr. 9. c. 4. to. 5.
Ethic. Ergo nullo modo licet hominẽ hominem peccatorem occidere.
SED cōtra contra est quod dicitur Exodi. 22. Maleficos non patieris viuere. Et in Psal. 100. In matutino interficiebā interficiebam omnes peccatores terræ.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut
Art. præc.
dictum est, licitum est occidere animalia bruta, inquantum ordinantur naturaliter ad hominum vsum, sicut imperfectũ imperfectur ordinatur ad perfectum. Omnis autem pars ordinatur ad totum, vt imperfectum ad perfectum. Et ideo omnis pars naturaliter est propter totum. Et propter hoc videmus, quod si saluti totius corporis humani expediat præcisio alicuius membri, puta cùm est putridum vel corruptiuum aliorum membrorum, laudabiliter & salubriter abscinditur. Quælibet autem persona singularis comparatur ad totam communitatem sicut pars ad totũ totum : & ideo si aliquis homo sit periculosus communitati & corruptiuus ipsius propter aliquod peccatum, laudabiliter & salubriter occiditur, vt bonum commune conseruetur. Modicum enim fermentum totā totam massam corrumpit, vt dicitur 1. ad Corinthios. 5.
AD primum ergo dicẽdum dicendum , quod Dominus abstinendum mandauit ab eradicatione zizaniorum, vt tritico parceretur, id est, bonis. Quod quidem fit, quando non possunt occidi mali, quin simul occidantur & boni, vel quia latent inter bonos, vel quia habent multos sequaces: ita quòd sine bonorum pericu lo interfici non possunt, vt August.
Li. 3. c. 2. à med. tomo. 7.
dicit contra Parmenianum. Vnde Dominus docet magis esse sinendum malos viuere, & vltionem reseruandam vsque ad extremum iudicium, quàm quòd boni simul occidantur. Quando verò ex occisione malorum non imminet periculũ periculum bonis, sed magis tutela & salus, tunc licitè possunt mali occidi.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd Deus secundùm ordinem suæ sapientiæ quandoque statim peccatores occidit ad liberationem bonorum, quandoque autem eis pœ nitendi tempus concedit, secundũ secundum quod ipse nouit suis electis expedire. Et hoc etiā etiam humana iustitia imitatur proposse. Illos enim qui sunt perniciosi in alios, occidit: eos verò, qui peccant, alijs grauiter non nocentes, ad pœnitentiam reseruat.
AD tertium dicendum, quòd homo peccando, ab ordine rationis recedit. Et ideo decidit à dignitate humana: prout scilicet homo est naturaliter liber & propter seipsum existens: & incidit quodammodo in seruitutem bestiarum: vt scilicet de ipso ordinetur, secundũ secundum quod est vtile alijs, secundùm illud Psalm. 48. Homo cùm in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, & similis factus est illis. Et Prouerb. 11. dicitur: Qui stultus est, seruiet sapienti. Et ideo quanuis hominem in sua dignitate manentem occidere sit secundùm se malum, tamen hominẽ hominem peccatorem occidere, potest esse bonum, sicut occidere bestiam. Pe| ior enim est malus homo quàm bestia, & plus nocet, vt Philosophus dicit in 1. Polit.
& in 7. Ethic.
¶ Conclusio est affirmatiua.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur primò in hoc articulo de veritate huius conclusionis & de bonitate rationis illius? ¶ Arguitur primò contra rationẽ rationem conclusionis, Sequitur ex illa, quod sit licitum occidere innocentem quādo quando expedierit ad bonum communitatis. Probatur seqnela sequela . Quia sicut ipsa manus est pars corporis, ita innocens est pars ipsius reipublicæ, ergo sicut licitum est abscindere manum, quia ordinatur ad bonum totius: ita etiam licitum erit occidere innocentem, quia ordinatur ad bonũ bonum ipsius reipublicæ.
¶ Confirmatur. Quia propter salutem totius corporis licitum est abscindere manũ manum , non solum infirmam sed etiam si sit sana: ergo similiter etiam si homo sit innocens, licitum erit illum occidere si talis occisio cedit in salutem reipublicæ.
Arguitur secundò & confirmatur. Sequitur ex eadem ratione, quod licitum erit occidere hominem infectum peste ne alios inficiat, quia est pars communitatis.
Arguitur tertiò contra ipsam conclusionem. Præceptum Decalogi, Non occides, intelligitur, de occisione hominis, nisi excipiamus inde tantum illos quos Deus, vel data lege vel expressa reuelatione iusserit interfici: sed plurimi sunt quos non attingit ista exceptio: ergo non erit licitum illos occidere. Maior est expressa doctrina Augustini lib. 1. de Ciuit. c. 20. & 21. Minor etiā etiam patet.
Arguitur quartò. Si aliquam moderationem debemus ponere illi præcepto, Non occides, erit altera de duabus. Prima quidẽ quidem quod intelligatur de homine innocẽte innocente . Sed contra hoc est, quod isto modo non liceret occidere innocentem probatum tamen nocentem. Tum etiam quia occidens priuata autoritate nocentem, peccat contra præceptum istud: imo & ipse iudex peccat contra hoc præceptum, si prætermisso ordine iuris occidit peccatorem. Altera moderatio solet esse, scilicet, Non occides autoritate priuata, sed hæc etiam moderatio refellitur, quia neque ipsi reipublicæ licitum est autoritate publica interficere innocentem.
In hoc dubio sunt variæ sententiæ in modo explicandi quintum illud præceptum, Non occides. Scotus enim in 4. dist. 15. q. 3. asserit, vsque adeo vniuersaliter intelligendum esse præceptum, vt non liceat magistratibus publicis interficere reos, quantumlibet sint nociui reipublicæ: nisi tatum illos quos Deus speciali reuelatione, vel lege iusserit interfici. Vnde colligit licitum esse interficere nocturnos fures: quia hoc Deus præcepit in lege veteri: diurnos autem non licet interficere. Colligit etiam adulteras non esse licitum interficere: quia quanuis olim iusserit dominus in lege, adulteras lapidare: tamen Ioan. 8. cap. abrogauit Christus Dominus legem illam, cum liberauit adulterā adulteram cui dixit, nemo te condemnauit, neque ego te condemnabo. Alij modi dicendi insinuati sunt in 4. argum. quos etiam refert Durandus in 4. dist. 47. q. 4. & ille sequitur secundam illam moderationem. D. Diuus Tho. Thomas etiam annumerat alios modos dicendi in opusc. 4. in explicatione quinti præcepti.
PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Sententia Scoti est temeraria & erronea in fide. Probatur. Quia secundùm fidem catholicam, potestas publica habet facultatem occidendi & mutilādi mutilandi , etiam si sit respublica gentilium, quibus nulla data est lex diuina neque vlla facta reuelatio de occisione peccatorũ peccatorum , ergo. Hec sententia Scoti erronea est. Probo antecedens, quoniam ad Rom. 13. loquens Apostolus de magistratibus publicis sui temporis inquit, Vis non timere potestatem, bonum fac. Si autem non feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Ac si diceret, potestatem habet mutilandi & occidendi gladio. ¶ Secundo probatur. Secundùm fidem licitum est hæreticos occidere & igne cremare, vt satis ostenditur supra. q. 11. art. 3. & 4. de pœnis hæreticorũ hæreticorum : at vero Deus non tulit aliquam legem de comburendis hæreticis neq; neque specialem reuelationem fecit: ergo male dicit Scotus requiri aliquā aliquam reuelationẽ reuelationem vel vt lege sit præcepta huiusmodi occisio. Tertiò sequeretur ex opposita sententia, quod modo in lege | noua nullum prorsus malefactorem licitum esset occidere. Probatur sequela: quia iam cessauerunt omnino legalia quantum ad iudicialia & cæremonialia præcepta, & in lege noua nulla data est lex positiua de occidendis huiusmodi malefactoribus: ergo nullum licitum est occidere. Præterea ratio quam Diuus Thomas facit in articulo procedit ex lumine naturali: ergo lex ista naturalis nulla lege positiua abroganda est, cum ipse Deus sit autor naturæ.
Ex quo sequitur, quod si secundum Scotum iure naturæ non esset licitum occidere malefactores quantumlibet Reipublicæ nociuos: quod Deus lege sua positiua non perfecerit, sed potius debilitaret legem naturalem.
Quartò probatur, ex vsu communi omnium nationum: semper enim lumine naturali ducti legislatores, speciales leges tulerunt de plectendis capitali pœna aliquibus malefactoribus, quod etiā etiam patet ex sententia Philosophorum, qualis etiam fuit Lycurgus & Solon & alij senatores. Et denique summi Pontifices sæpe puniunt malefactores pœna capitis, & in Concilio Constantiensi iussu concilij, est combustus Hieronymus de Parga hæreticus. Sunt etiam plurima testimonia Sanctorum, testimonia & pontificum, quæ habentur apud Gratianũ Gratianum . 23. quæstione. 4. & in titulis, de homicidio in toto iure Canonico & ciuili, specialiter in l. capitalium. ff. de pœnis.
Secunda conclusio. Optima explicatio quinti præcepti est, quod intelligatur non occides hominem iniustè. Declaratur ista conclusio. Pro quo notandum est, quod hominis occisio & homicidium differunt inter se ex vsu loquendi Philosophorum & Theologorum: quod hominis occisio quā uis quamuis sit de genere male sonantium & habeat speciem mali: tamen non ita intrinsecè malum est, vt non possit honestari aliqua circunstantia. Verbi gratia, si sit malefactor nociuus reipublicæ & occidatur autoritate rei publicæ. At vero homicidium, est actio intrinsecè mala quæ nullo modo potest honestari, & ita dixit Diuus Thomas 1. 2. quæ stione 100. articulo. 8. ad tertium. quod id quod prohibetur illo præcepto non occi des, habet rationem indebiti quod nos dicimus iniusti. Et ita docet Diuus Augustinus libro. 1. de libero arbitrio. capit. 4. vnde scholastici acceperunt prædictam distinctionem. Probatur modo conclusio. Primo, quia quintum præceptum est præceptum naturale: sed ius naturale solum prohibet ea quæ sunt contra rationem: ergo materia siue obiectum illius præcepti includit intrinsecè rationem indebiti contra rationem naturalem, & propterea non fuit necessarium, quod in ipso præcepto exprimeretur non occides indebite, constabat enim quod talis intelligentia includebatur in illis verbis non occides. Quemadmodum Philosophi in diffinitionibus rerũ rerum non multiplicant verba, sed contenti sunt genere & differentia: postea vero explicantes diffinitionem, ostendunt quomodo multa alia includebantur in illa: ita etiam debent esse leges breues & compendiosæ, postea vero explicantur à viris Iurisperitis.
Sed obijcit Durandus vbi supra. Quia pari ratione diceremus esse prohibitum ire in campum scilicet indebite. Respondetur tamen, non esse eandem rationẽ rationem : & differentia est, quod ire in campum si referatur ad mores hominum, est aliquid in differens secundum se & absolutè consideratum, at vero occisio hominis voluntaria secundum se & absolutè considerata, est de genere malorum, vnde oportet quod excusetur aliqua circunstantia, scilicet quia homo est perniciosus & nociuus communitati & occiditur ab habente autoritatem: vnde sufficit quod in ipso præcepto absolutè dicatur non occides.
Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum nego sequelam. Neque enim est eadem ratio de manu & de homine innocente, sed differentia maxima est, quia manus naturaliter non est propter se ipsam sed propter totum: at vero homo ex natura sua est aliquod totum immediatè ordinabile ad finem beatitudinis: si autem habet rationem partis, hoc est secundum conuersationem & communem conuictum politicum, quapropter quandiu homo non defuit in communi hac conuersatione & politica: non potest respublica illum directè | vita priuare, etiam si ex morte illius sequatur salus totius reipublicæ. Et hinc est quod quanuis manum sanam & integram possimus præscindere pro salute corporis, non tamen occidere innocentem pro salute reipublicæ. Et per hoc patet ad confirmationem & ad secundum argumentum. Dicimus enim, quod nulla ratione infirmum peste infectum, potest respublica occidere ne inficiat alios: eo quod non incurrit aliquam culpam propter infirmitatem: ipse tamen tenetur se ipsum ab alijs separare quantum poterit ex charitate & ex iustitia, quod si non fecerit poterit respublica illum occidere in pœnam peccati: imo quiuis alius titulo defensionis, poterit illum occidere si certus est moraliter, quod peste inficietur ab illo.
Ad tertium argumentum respondetur, quod Diuus Augustinus sæpe vocat leges Dei, quibus licitum est reos nocentes occidere, non quia oporteat quod sint leges diuinæ positiuæ: sed sufficit aliquando lex ipsa naturalis, aliquando vero superadditur lex humana quæ deriuatur ex lege naturali tanquam illi consonans & conueniens. Et ita dicit Diuus Augustinus ibidem, quod personam gerentes publicæ potestatis secundum eius leges, hoc est iustissimæ rationis imperium sceleratos morte puniunt, non faciunt contra præceptum, non occides. Verum est tamen quod Diuus Augustinus aliquando non est multum solicitus de proprietate vocabuli, & appellat exceptiones illius præcepti quæ proprius dicerentur explicationes.
Ad quartum argumentum respondetur, non esse legitimas illas explicationes nisi quatenus reducuntur ad nostram secundā secundam conclusionem. Cæterum ad rationes Scoti respondetur, quod legalia iam omnino cessauerunt, nunc autem in lege gratiæ quantum ad hoc quod est occidere vel non occidere hominem, lege naturali gubernamur vel lege humana positiua: neq; neque illud quòd dominus dixit Ioannis. 8. Non fuit abrogatio legis veteris, quæ adulteras præcipiebat lapidare neque prohibitio ne de cętero cætero occideretur: solum fuit manifestatio mansuetudinis Christi.

ARTICVLVS III.Vtrùm occidere hominem peccatorem liceat priuatæ personæ.

Source
AD Tertium sic proceditur.
Videtur quòd occidere hominem peccatorẽ peccatorem liceat priuatæ personæ. In lege enim diuina nihil illicitũ illicitum mandatur. Sed Exodi 32. præcepit Moyses, Occidat vnusquisque fratrem suum & amicum, & proximum suum, pro peccato vituli conflatilis. Ergo etiam priuatis personis licet peccatorem occidere.
¶ 2 Præterea. Homo ꝓpter propter peccatum comparatur bestijs, vt dictum
Arti. præ ced. art. 3.
est. Sed occidere bestiam syluestrem maximè nocentem, cuilibet priuatæ personæ licet. Ergo & pari ratione occidere hominẽ hominem peccatorem.
¶ 3 Prætetea. Laudabile est, quod homo etiam si sit priuata persona, operetur quod est vtile bono communi: Sed occisio malefactorum est vtilis bono communi, vt dictũ dictum
Art. præcedenti.
est. Ergo laudabile est si etiā etiam priuatæ personæ malefactores occidant.
SED contra est, quod August. dicit in primo
de ciuit. Dei, Qui sine aliqua publica administratione maleficum occiderit, velut homicida iudicabitur: & tanto amplius, quāto quanto sibi potestatem à Deo non cōcessam concessam vsurpare non timuit.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut dictum
Art. præcedenti.
est, occidere malefactorem licitum est, inquantum ordinatur ad salutem totius communitatis. Et ideo ad illum so| lum pertinet, cui committitur cura communitatis conseruandæ. Sicut ad medicum pertinet præcidere membrum putridum, quando ei commissa fuerit cura salutis totius corporis. Cura autem communis boni commissa est principibus habentibus publicam autoritatem. Et ideo eis solum licet malefactores occidere, non autem priuatis personis.
AD primum ergo dicendum, quod ille aliquid facit, cuius autoritate fit, vt patet per Diony.
Ex cap. 3.
12. cap. cæ lestis hierar. Et ideo vt August.
dicit in 1. de ciuit. Dei, non ipse occidit qui ministerium debet iubenti, sed sicut adminiculum gladius est vtenti. Vnde illi qui occiderũt occiderunt proximos & amicos ex mandato Domini: non hoc fecisse ipsi videntur: sed potiùs ille, cuius autoritate fecerunt. Sicut & miles interficit hostem autoritate principis, & minister latronem autoritate iudicis.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd bestia naturaliter est distincta ab homine. Vnde super hoc non requiritur aliquod iudicium, an sit occidenda, si sit syluestris: si verò sit domestica, requireretur iudicium non propter ipsam, sed propter damnũ damnum domini. Sed homo peccator non est naturaliter distinctus ab hominibus iustis. Et ideo indiget iudicio publico, vt discernatur an sit occidendus propter salutem cōmunẽ communem .
AD tertium dicendum, quòd facere aliquid ad vtilitatem communem quod nulli nocet, hoc est licitum cuilibet priuatæ personæ: sed si sit cum nocumento alterius, hoc non debet fieri nisi secundum iudicium eius ad quem pertinet ęstimare æstimare quid sit subtrahendum partibus pro salute totius.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est, solum licet malefactores occidere, habenti publicam autoritatem.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur primo. Circa cōclusionem conclusionem Diui Thomæ, & arguitur contra illam. Iudicum cap. 3. Laudatur Aioth. quod occiderit Eglon. Similiter in historijs gentium laudatur Brutus qui interfecto tyranno Romam liberauit.
Secundò arguitur, quia lex diuina Numer. 35. concessit facultatem propinquis interfecti, vt occiderent homicidam vbicunque inuenirent absque tribunali & iudicio publico.
Pro solutione huius dubij notādum notandum est, quod dupliciter potest esse aliquis tyrānus tyrannus . Vno modo in dominatu absque iure dominij qui per vim & arma occupat rempublicam: alio modo est aliquis tyrannus in ipso regimine, quatenus tyrannicè gubernat cum aliàs sit legitimus princeps: nihilominus omnia iura & cōmoda commoda reipublicæ refert ad suā suam vtilitatẽ vtilitatem sicut facit Turca in regno suo.
Sit igitur prima conclusio. Cuicunq; Cuicunque priuatæ personæ licitum est interficere tyrannum primi generis, non autem secundi generis. Probatur prima pars. Respublica gerit bellum perpetuum cum tali tyranno: ergo quilibet ciuis tanquā tanquam miles ipsius reipublicę reipublicæ poterit huiusmodi tyrānũ tyrannum interficere.
Quod si quis dicat, non esse actuale bellum neque semper exercentur bellica arma, ergo non quilibet ciuis miles est vt illum interficiat in bello iusto. Respondetur, quod tyrannus actualiter opprimit rempublicam, vnde quælibet pars reipublicæ quandiu non discedit tyrannus: potest illum interficere. Vnde dico quod non solum vt miles & minister reipublicæ, sed etiam vt persona priuata potest in tali casu interficere ty| p. 325 rannũ tyra nnum , si & ipse opprimitur cum alijs: quia tunc titulo ꝓpriæ propriæ defensionis potest interficere inuasorem: præsertim quando talis occisio non nocet reipublicæ neque vsurpat autoritatẽ autoritatem reipublicæ, quin potius prodest reipublicæ & adimplet eius voluntatẽ voluntatem . Imo etiam adijcimus, quod quilibet alius etiam si non esset pars illius reipublicæ neq; neque opprimeretur à tyranno, licitè potest titulo defensionis innocentium, interficere tyrannũ tyrannum primi generis: quapropter merito laudantur illi viri in locis citatis in argumento, quia occiderunt tyrannos qui bellum gerebant iniquum contra rempublicam. Secunda vero pars conclusionis probatur ex Concil. Constantiensi sess. 15. Vbi refertur tanquam error contra fidem, quod sit licitum priuatæ personæ interficere tyrannum secundi generis. Item probatur ratione: quoniam ille tyrannus habet legitimum ius ad regnum: ergo non potest expoliari tali iure antequā antequam eius causa publica autoritate discernatur & iudicetur.
Sed quæret aliquis, quid nam erit licitum reipublicæ agere quando tyrannicè opprimitur à legitimo rege? Respondetur, quod respublica potest & debet recurrere ad superiorem principem, v. verbi g. gratia, ad Pontificem vel imperatorem, vt corrigant & detineant talem principem tyrannicè gubernantem: at vero si hoc remedium non fuerit possibile vel non fuerit efficax, vel fuerit periculum in mora: potestas est in illa republica ad iudicandum de illo principe. Quod si ille admonitus noluerit corrigi, potest illum à regno eijcere & occidere si opus fuerit. Ratio huius est euidens: quia iure naturæ rex ordinatur ad bonum communitatis & non è contra, eo vel maximè quod respublica Regi contulit autoritatem ad bonam gubernationem ipsius reipublicæ: ergo in casu quo Rex tyrannicè gubernet, potestas erit in republica ad deponendum Principem, vel etiam ad occidendum pro defensione ipsius reipublicæ. Hoc quod diximus intelligendum est, per se & absolutè loquendo consideratis conditionibus reipublicæ & regis. Nihilominus sæpe accident circunstantiæ propter quas minus malum erit sustinere tyrannicam gubernationem, quam amouere Principem cum maiore calamitate reipublicæ, vt si v. verbi g. gratia, ex remotione Principis sequatur diuisio in ipsa republica & bella ciuilia, & præsertim si sequatur detrimentum Christianæ religioni. De hac re vide plura apud D. Tho. opusc. 20. de regimine principum libr. 1. cap. 6. Et obseruandum est viro prudenti, quod vt in plurimum ex remotione Principis consequuntur maxima damna in ipsa republica: quapropter in re dubia semper fauendum est regi, potius quam cō munitati communitati .
Solet autem disputari hoc in loco, an sit licitum priuatæ personæ occidere aliquem, propterea quod sibi imponit falsum crimẽ crimen , vel imponere intẽdit intendit , ex quo sequetur occisio ipsius innocentis vel infamia? & vtrum possit homo præuenire inimicum qui habet certum propositum inuadendi ipsum? Sed hæc omnia commodius examinabuntur articulo. 7.
Ad tertium argumentum dicemus dubio sequenti.
DVbitatur secundò. An possit Rex facere copiam siue per legem siue per specialem commissionem priuatis ciuibus, vt interficiant quosdam delinquentes in quibusdam speciebus criminum?
Primò arguitur pro parte affirmatiua. Quilibet ciuis potest licitè prospicere bono communi vel alicuius innocentis. Ergo vbi constiterit quod interficiendo aliquem malefactorem, impediuntur aliqua damna & nocumenta multa reipublicæ: poterit Rex committere priuatis personis, vt interficiant huiusmodi, siue per legem latam in cōmuni communi siue per sententiam in particulari.
Secundò arguitur. Licitum est humanis legislatoribus imitari leges diuinas positiuas quæ olim datæ sunt: sed dominus id concesserat olim, Numero 35. Faciens copiam propinquis interfecti, vt vbi inuenirent homicidā homicidam possent illum occidere. ergo & modo licitum erit nostris principibus similem legem condere.
Tertiò arguitur. Ex lege celebri Graccus C. ad legem Iuliam. vbi conceditur marito vt possit interficere vxorem cum adultero deprehensos in adulterio, ergo absque tribunali & iudicio licitum est priuatæ personæ | aliquem malefactorem interficere, sola legis autoritate. ¶ Denique sæpe contingit in republica etiam Christiana, quod magistratus vel Principes siue per sententiam latam in particulari siue per legem, cōmittant committant cuilibet priuatæ personæ vt interficiat aliquem malefactorem: sic enim conceditur facultas omnibus Christianis vt possint assassinos interficere, vt bene colligit Syluest. in verbo, Assassinos, ex cap. pro humani. de homicidio, in. 6. & videtur esse certa intelligentia illius capituli: nam in fine illius appellantur assassini diffidati: diffidatus autem ille dicitur qui secundum publicam concessionem potest à quouis interfici.
PRO decisione huius dubij sit vnica cō clusio conclusio . Per se loquendo, non erit iusta lex quæ vniuersaliter fecerit copiam priuatis personis, vt malefactorem quem viderint aut nouerint deliquisse in certo genere criminis occidant illum ante latam sententiam à iudice circa factũ factum . Probatur primo. Quia vsus est omnium nationum bene institutarum, neminem condemnare nisi vocatum ad iudicium & auditum de excusatione sui criminis, ergo iniqua est lex. Probatur. Antecedens, ex eo quod dixit Nicodemus Ioā Ioan . 7. Lex nostra non iudicat quenquam, nisi prius audierit ab eo. Et Actor. 25. cap. dixit, Faustus iudex à Romanis constitutus, non est consuetudo Romanis aliquem damnare nisi prius is qui accusatus fuerit præsentes habeat testes & locum defendendi accipiat.
Confirmatur. Ipsa enim natura nos docet quæ (sicut ait Arist. in. 2. de anima.) dedit nobis sensum quendam communem perceptiuum obiectorum particularium sensuũ sensuum , vt de illis possit discernere: ergo similiter iudex necesse est vt rectè iudicet, quod intelligat rationem quam de se ipso reus potest reddere.
Confirmatur secũdò secundo . Quoniam sententia iudicis publica debet procedere ex scientia publica, vt docet D. Tho. quæst. 66. art. 2. ergo necesse est, vt iudex si rectè debet iudicare, habeat notitiam publicam vtriusque partis circa ipsum factum. Præterea per huiusmodi licentiā licentiam datam perturbaretur pax reipublicæ, eo quod homines nequam & siccarij passim occasionem acciperent alios occidendi, excusantes se ipsos eo quod dicerent eos deprehendisse in tali delicto.
Diximus autem in conclusione per se & absolutè loquendo, hoc est attenta conditione iustitiæ vindicatiuæ quæ competit reipublicæ, alijs vero tanquā tanquam ministris illius. Cæ terum alio titulo distincto à iustitia vindicatiua, videlicet titulo defensionis, possunt euenire casus in quibus non solum respublica possit facere legem in communi, vt quilibet occidat hominem criminosum: sed etiam quilibet particularis absque tali lege & commissione reipublicæ, possit imo aliquā do aliquando debeat occidere aliquem criminosum. Exemplum est, si quis paratus sit incendere ciuitatẽ ciuitatem vel etiam occidere innocentem aut principẽ principem , neque aliâs possit esse recursus ad rempublicā rempublicam : tunc quilibet potest huiusmodi criminosos occidere.
Secunda conclusio. Si malefactor publicè fuerit vocatus ad iudicium neque voluerit comparere: tunc iudex lata sententia contra illum secundum allegata & probata, licitè poterit aliquādo aliquando committere cuilibet priuatæ personæ occisionem illius. Ratio huius est, quoniam aliquando sic expedit omnino bono communi . v. , verbi g. gratia, Si aliquis sit celebris latro expolians transeuntes per viam, neque facile possit comprehendi: tunc licitum erit iudici lata sententia cuilibet committere occisionem illius. Hac etiam via excusari possunt aliquæ occisiones, si fiant iussu principis, aliquorum qui committunt aliqua crimina læsæ maiestatis: quorum criminũ criminum manifestatio in iudicio denigraret maiestatẽ maiestatem Regiam: tunc enim licitum est cognita euidenter malitia criminis vt Rex faciat talem criminosum occultè occidere. Nihilominus huiusmodi interfectiones ex tali commissione debent rarissimè fieri & propter aliquod magnum bonum cōmunitatis communitatis aut principis. Ratio est, quia ex huiusmodi occisionibus multa incōuenientia inconuenientia possunt sequi quorum vnum est in republica Christiana, quod ille malefactor absque pœnitẽtia pœnitentia morietur & cum animi amaritudine & affectu vindictæ. De hac re infra redibit sermo copiosius. quæst. 67. de iudicijs. art. 2. videatur etiam lex. 1. & 2. C. quando liceat sine sententia iudicis se vindicare.
Ad argumenta in oppositum respondetur ad primum, quod titulo meræ defensionis reipublicæ vel innocentis, nemo peccat occidendo aggressorẽ aggressorem : sed necesse est quod defensio sit cum moderamine inculpatæ tutelæ: quapropter requiritur quod in huiusmodi casibus sit certum periculum reipublicæ vel innocentis, & quod aliundè non sequantur maiora damna ipsi communitati.
Ad secundum argumentum respondetur negando consequentiam: quia dominus fecit illam legem tanquam dominus vitæ & mortis, vnde alij Reges non possunt similem legem ferre: quia non sunt domini vitæ & mortis. Respondetur secundo, quod illa lex fuit tantum permissiua in foro exteriori. Respondetur tertio & melius, quod lex illa intelligebatur post latam sententiam à iudice circa ipsum factum: tunc enim lex committebat propinquis occisionem interfectoris: & in hoc mitior erat lex erga homicidam, quia propinqui poterant parcere. Hanc intelligentiam insinuat Glossa interlinearis & Lyranus in eodem loco Numer. 35.
Ad tertium argumentum respōdetur respondetur , quod lex illa Gracus, est permissiua & iusto dolori mariti compatiens non punit illum in foro exteriori: & hæc est communis sententia Iurisperitorum & Theologorum.
Ex quo sequitur, quod ipse adulter & adultera possunt se defendendo si opus fuerit occidere maritum? Probatur, quia ipse maritus peccat contra iustitiam intendens illos occidere ibidem. At vero post latam sententiam à iudice cōtra contra adulteram & adulterum, adhuc aliqui Iurisperiti dicunt esse legem permissiuam, vt maritus occidat vtrunque in foro publico. Ratio illorum est: quia relinquitur arbitrio mariti vt occidat eos vel parcat esi. At vero Theologi omnes & peritiores Iurisperitorum aiunt, licitum esse, quod tũc tunc maritus occidat vtrunque tanquam minister reipublicæ & sententiæ iudicis exequutor. Et probatur hæc sententia. Primo quia ipsi iudices tradunt adulteros ligatos in loco publico, quod profecto non est tantum permittere sed cooperari ad occisionem: ergo maritus, vt mi nister iudicis & exequutor sententiæ occidit illos.
Confirmatur, quoniam aliàs iudices peccarent impedientes adulteros ne se defendant ab iniquè occidentibus: siquidem ius haberent illi defendendi vitam ab illo, sicut habebant ante sententiā sententiam quando deprehensi sunt in adulterio.
Deinde probatur: quia si tantum esset per missio legis quod maritus posset illos occidere, sequitur quod cuilibet esset licitum illos defendere. Probatut sequela, quia quilibet potest defendere patientes contra iustitiam: consequens est falsum, quia tunc iudices iustè punirent talem defensorem, quin potius ipsi defenderent maritum, imo & assistũt assistunt in loco vindictę vindictæ autoritatiue: ergo ipsi principaliter occidunt adulteros quādo quando maritus occidit.
Neque tamen valet respondere, quod iudices non ferunt sententiam capitis simpliciter, sed tradunt illos marito vt occidat si voluerit. Etenim nihilominus directè iudices tradunt adulteros certo periculo mortis, ac proinde non excusarentur à peccato homicidij, si lex tantum esset permissiua: excederent enim conditiones permissionis. Sed ratio opposita conuincit, quod non est tam rigurosa sententia, sicut esset si iudex decerneret adulteros esse occidendos.
Ad quartum respondetur, quod nos non negamus, quin aliquando possit esse licitum vt respublica committat priuatis personis, vt occidant aliquem vel aliquos malefactores: sed dicimus quod semper fieri debet post latam sententiam, vel per legem præsupposita euidentia facti: & propterea iustificatur lex illa de assassinis, quia illi sunt quædam hominum iniqua societas, parata ad occidendum Christianos. At vero qui nam propriè dicantur assassini & receptores illorum, qui excommunicati sunt ipso iure: explicant Caietanus, & Syluester in verbo, assassinus. Habemus itaque, quod facti publici notorietas solet valere loco sententiæ.
Vnde contingit vt iudex licitè possit aliquando malefactorem coram se & in publico peccantem statim occidere, Verbi | gratia. Si quis ministrum iustitiæ in foro publico vel in tribunali occiderit, statim licitum erit illũ illum suspendere. Sicut etiā etiam contingit in bello, quod dux militem publicè à disciplina militari deuiantem statim interficit. Sic etiam licitum erit, si verũ verum est quod aiũt aiunt , quòd in actuali congressu belli singuli milites habent facultatem occidẽdi occidendi socium antecedentem: quando ille se inclinauerit vel in latus verterit vt fugiat ictum iaculi, licita erit huiusmodi occisio quoniam fit publica autoritate. Et ratio huius rigoris est, propter commune bonum exercitus: oportet enim vt acies ordinatissimè pugnent ad victoriam cōsequendam consequendam . Cæterum de insidijs quæ licitè fiunt in bello & solent per priuatas personas fieri & procedere vsque ad occisionem contrariorum vel ducis exercitus contrarij: non est præsentis loci ad vnguem diffinire, sed magis hoc pertinet ad materiam de bello. Nihilominus breuiter dicimus, quod illæ insidiæ erunt licitæ in bello quæ non destruunt leges, quæ iure gentium admittuntur: quapropter quia iure gentium receptissimum est, quod legati vtriusque exercitus recipiantur pacificè, non erit licitum, quod princeps per legatum suum insidias paret alteri Principi, aut etiam duci exercitus intendens illos occidere sub titulo pacis. Hoc enim omnes gentes vniuersaliter damnant, quoniam daretur occasio, quod ipsismet legatis pararentur insidię insidiæ ac proinde destrueretur id, quod iure gentium receptissimum est tanquam necessarium ad hoc quod legatorum ministerio cessent bellorum incommoda quæ maxima sunt.
Dicimus secundo, quod quando is qui mittitur insidiari aut ipse vadit non fungitur officio legati, sed solum suo periculo occultè vel per verba æquiuoca insidias parat Duci vel Principi qui gerit bellum iniquum, vel fuit traditor vel dolo aut fraude iniuriam fecit alteri reipublicæ: tunc licitum erit per insidias illum occidere. Huius rei exempla habemus in Sacris literis plurima. Etenim Iudith fœmina insignis per insidias sanctas interfecit Holofernem & Iahel fœmina vt habetur Iudicum 4. Occidit Sisaram per huiusmodi insidias. Et Aod, occidit Eglon Regem Moab per huiusmodi insidias. Et quanuis ipse Aod missus fuerit tanquam legatus filiorum Israel per quem miserunt munera regi Eglon vt habetur Iudicum. 3. Nihilominus excusari poterit à peccato non solum, quia id fecit spiritu Domini vt ibidem narratur, scilicet quod Dominus suscitauit filijs Israel saluatorem nomine Aod: sed etiam quia postquam ille impleuit officium legati & iam abierat, postea reuersus est, vt persona particularis & dixit ad Regem, verbum secretum habeo ad te ò Rex, tunc autem ipse Rex misit foras famulos & mansit solus cum illo, quod quidem imprudenter fecit quanuis permittente domino, ac propterea ipse Aod non infamauit officium legati. Hinc est quod nostris etiam temporibus merito laudantur fortes milites, qui simulatè ingrediuntur castra inimicorum cum periculo vitæ, vt occidant principes aut duces illorum, qui iniqua bella gerunt, qualis fuit ille qui occidit Principem de Orange nostris temporibus, in quo tamen principe specialis erat ratio, vt quomodolibet occideretur: quoniam erat rebellis Hispaniarum Regi Philippo Secundo, cuius subditus erat, & idcirco tanquam reus læsæ maiestatis potuit ab ipso Hispaniarum Principe taliter occidi. Et quanuis ipse Rex in particulari non præceperit militi, vt occideret talem Principem, tamen quia rex ipse misso iam exercitu pugnabat contra vassallum suum reum læsæ maiestatis: consequenter eo ipso visus est talem facultatem singulis militibus fecisse, vt quomodolibet occideretur cuius signum est approbatio facti.

ARTICVLVS IIII.Vtrùm occidere malefactores liceat clericis.

Source
AD Quartum sic procedi
tur. Videtur, quòd occidere malefactores, liceat clericis. Clerici enim præcipuè debent implere quod Apostolus dicit, primæ Corinthiorum. 4. | Imitatores mei estote, sicut & ego Christi. Per quod nobis indicitur, vt Deũ Deum & sanctos eius imitemur. Sed ipse Deus, quem colimus, occidit malefactores: secundùm illud Psalm. 135. Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum. Moyses etiam à Leuitis fecit interfici viginti tria millia hominum, propter adorationem vituli: vt habetur Exodi. 32. Et Phinees sacerdos interfecit Israelitem cum Madianitide coeuntem, vt habetur Numerorum 25. Samuel etiam interfecit Agag Regem Amalec, & Elias sacerdotes Baal, & Matathias eum qui ad sacrificandum accesserat: & in nouo Testamento Petrus Ananiam & Sapphiram. Ergo videtur, quòd etiam clericis liceat occidere malefactores.
¶ 2 Præterea. Potestas spiritualis est maior, quàm temporalis & Deo coniunctior. Sed potestas temporalis licitè malefactores occidit tanquam Dei minister, vt dicitur Romanorum. 13. ergo multò magis clerici, qui sunt Dei ministri, spiritualem potestatem habentes, licitè possunt malefactores occidere.
¶ 3 Præterea. Quicunque licitè suscipit aliquod officium, licitè potest ea quæ ad officium illud pertinent, exercere. Sed officium principis terræ est malefactores occidere, vt dictum
Art. præc.
est: ergo clerici qui sunt terrarum principes, licitè possunt occidere malefactores.
SED contra est, quod dicitur 1. ad Timoth. 3. Oportet episcopum sine crimine esse, non vinolentum, non percussorem.
RESPONDEO dicendum, quòd non licet clericis occidere, duplici ratione. Primò quidem, quia sunt electi ad altaris ministerium, in quo repræsentatur passio Christi occisi: qui cùm percuteretur, non repercutiebat, vt dicitur 1. Petri. 2. Et ideo non competit, vt clerici sint percussores, aut occisores. Debent enim ministri suum dominum imitari, secundùm illud Eccles. 10. Secundùm iudicem populi, sic & ministri eius. Alia ratio est, quia clericis committitur ministerium nouæ legis, in qua non determinatur pœna occisionis vel mutilationis corporalis. Et ideo vt sint idonei ministri noui testamenti, debent à talibus abstinere.
AD primum ergo dicendum, quòd Deus vniuersaliter in omnibus operatur quę recta sunt, in vnoquoque tamen secundùm eius congruentiam. Et ideo vnusquisque debet Deum imitari in hoc, quod sibi specialiter congruit. Vnde licet Deus corporaliter etiā etiam malefactores occidat, non tamen oportet quod omnes in hoc eum imitentur. Petrus autem non propria autoritate vel manu Ananiam & Sapphiram interfecit, sed magis diuinam sententiam de eorum morte promulgauit. Sacerdotes autem vel Leuitæ veteris Testamenti erant ministri veteris legis, secundùm quam pœnæ corporales infligebantur. Et ideo etiam eis occidere propria manu congruebat.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd ministerium clericorum est in melioribus ordinatum, quàm sint corporales occisiones, scilicet, in his quæ pertinent ad spiritualem salutem. Et ideo non congruit eis, quòd minoribus se ingerant.
AD tertium dicendum, quòd prælati ecclesiarum accipiunt officium principum terræ: non vt ipsi iudicium sanguinis exerceant per seipsos, sed quòd eorum autoritate per alios exerceatur.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est negatiua. Cuius ratio est duplex. Tum quia clerici deputati sunt ministri ad altare Christi: & idcirco debent repræsentare mansuetudinem Christi. Tum etiam quia sunt ministri nouæ legis, in qua nulla fit mentio pœnæ mortis.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur circa conclusionem. Quo iure habeatur quòd clericis non liceat occidere malefactores? Ad hoc respondetur & sit prima conclusio. Non habetur iure naturæ quòd ministri deputati ad sacrificia & cultum Dei non possint occidere malefactores. Probatur conclusio. Quia nullam habet dissonantiam cum iure naturali, quòd sacerdos exerceat officium iustitiæ vindicatiuæ tam necessarium ad populi tranquillitatem. Et confirmatur. Quia sacerdotes veteris legis & Leuitæ exercebant huiusmodi ministerium, & omnes illi quos refert D. Thom. in primo argumento, ergo non est contra ius naturæ.
Secunda conclusio. Non est introducta diuino iure positiuo huiusmodi prohibitio. Primò, quia non inuenitur in Scriptura locus vnde tale præceptum inueniatur, neque est Ecclesiastica traditio, imo vero multi Pontifices quando sibi videtur expedire ferunt sententiam sanguinis etiam in clericos Cardinales, neque aliquis scandalizatur de hac re qui sit vir pius & doctus, ergo in summo Pontifice est huiusmodi potestas, ac proinde poterit causam committere inferioribus clericis, ergo non est contra ius diuinum quòd clerici occidant malefactores. Et denique communis sententia Theologorum est, quòd in lege noua non continetur aliquod diuinum præceptum positiuum præter illa quæ obligant ad receptionem sacramentorum (semper autem præ supponimus quòd præceptum fidei, spei, & charitatis intrinsecum est respectu hominis ordinati ad finem supernaturalem) sed tale præceptum quòd clerici non occidant malefactores non continetur in aliquo prædictorum neque colligitur ex illo, ergo non est de iure diuino.
Sed contra hanc conclusionem est duplex obiectio. Prima ex illo 1. ad Timotheum. 3. Oportet episcopum irreprehensibilem esse, non vinolentum, non percussorem sed modestum. Neque valet respondere, quòd Paulus ibi prohibeat iniquam percussionem, non autem illam quæ autoritate publica exercetur. Nam si hæc est intelligentia illius loci, videtur quòd Diuus Thomas ineptè adduceret illud testimonium ad probandam conclusionem articuli, quæ loquitur de occisione quæ fit publica autoritate, nam ea quæ fit priuata autoritate neque clericis neque non clericis licita est.
Altera obiectio est ab exẽplo exemplo Christi & eius doctrina qui nunquam vsus fuit huiusmodi potestate, neque docuit vt ministri sui occiderent malefactores, sed potius vt omnem mansuetudinem præ se ferrent.
Ad primam obiectionem respondetur primò, quòd non omnia præcepta quæ ab Apostolis suis temporibus sunt tradita ad bonam gubernationem ecclesiasticam censenda sunt de iure diuino: etenim præcipiebant quædam tanquam ordinarij prælati ecclesiæ, ac proinde consequentia facta non valet. Secundò respondetur, quòd in illo loco non fit expressa mentio nisi de episcopo, ergo nihil concluditur de alijs clericis. Tertiò respondetur, quòd Diuus Thomas in argumento, Sed contra, non semper necessario concludit neque testimoniũ testimonium sacræ Scripturæ in literali sensu adducit, sed secundùm quandā quandam congruentiam interdũ interdum arguit | in oppositum tale testimonium est illud 1. ad Timotheum. 3. in quo Apostolus ex professo voluit aduertere signanter mansuetudinem & modestiam episcopi, vnde conuenienter ad hanc mansuetudinem perficiendam prohibuit ecclesia ipsis clericis malefactores occidere etiam publica autoritate vt plenius repræsentarent Christi mansuetudinem.
Ad secundam obiectionem negatur consequentia. Eadem enim ratione probares non esse licitum clericis habere dominium temporale, & iurisdictionem temporalem, siquidem Christus non habuit vel non est vsus huiusmodi potestate iurisdictionis.
Tertia conclusio. De iure positiuo & in ecclesia antiquissimo habetur huiusmodi statutum tanquam maxime cōforme conforme cum iure diuino Euangelico. Ex canonibus Apostol. patet hæc conclusio canone. 8. Qui approbati sunt in sexta synodo generali Constantinop. & sunt approbati in cap. episcopum. dist. 45. & in cap. sententiam. ne clerici vel monachi. & in tit. de clerico percussore. Rationes vero Diui Thomæ probant secundam partem conclusionis, & idcirco sine vrgenti necessitate non debet dispensari in huiusmodi statuto.
Notandum est quod ista prohibitio ex communi sententia doctorum extenditur ad clericos etiam in minoribus constitutos, & quidẽ quidem de acolytho habetur expressè in cap. fina. de clerico percusso. Cæterum de clericis prima tonsura initiatis aliqui oppositum opinatur: mihi tamen verosimilius videtur quod illa prohibitio extendatur etiā etiam ad illos, nam quanuis prima tonsura secundum opinionem probabiliorem non sit ordo: tamen constituit hominem in statu clericali & facit capacem ad beneficia ecclesiastica, & ille gaudet priuilegio clericali quod habetur in capit. si quis suadente diabolo. de sententia excommunicationis, ergo ille debet vitare ea quæ non decent statum clericalem, verum est tamen quod non est censendus mortaliter peccare clericus primæ tonsuræ qui vltro vellet suscipere officium iudicis in causa sanguinis aut testis vel tabellionis, &c. quanuis postea priuaretur priuilegijs ecclesiasticis, & ma neret irregularis ad vlterius procedendum in clericatu, at vero sacris ordinibus initiatus peccaret mortaliter, si absque dispensatione Pontificis se intromitteret in causa sanguinis.
DVbitatur secundo circa solutionem ad tertium argumẽtum argumentum . Vtrùm præ lati ecclesiæ qui habent temporalem iurisdictionem possint concedere facultatem iudicibus à se assignatis ad iudicandum in causa sanguinis? Et ratio dubitandi est, quia Diuus Thomas dicit expressè, quòd prælati ecclesiarum accipiunt officia principum terræ: non vt ipsi per seipsos iudicium sanguinis exerceant, sed quod eorum autoritate per alios exerceatur, videtur autem quòd sit magis indecens occidere autoritatiuè quam ministerialiter, quia qui occidit autoritatiuè principalior causa est. Ex alia autem parte videtur incōueniens inconueniens quòd prælati ecclesiæ non possint occidere autoritatiuè, etenim essent perniciosi domini tẽ porales temporales si non possent in populũ populum pace seruare occidendo malefactores. Caietanus in hoc articulo breuiter aduertit quòd coniunctio dominij temporalis cum spirituali non æquam reddit vtriusque conditionem vt possit præ latus tanquam prælatus omnia illius officij, & tanquam dominus omnia illius dominij facere. Patet enim quòd non potest episcopus qui est dominus temporalis, exercere officium sanguinis, bellare, &c. quæ tamen posset si esset tantum dominus temporalis, quin potius dominium temporale modificatur à dominio spirituali, ita vt quæcunque dedecent prælatum, dedeceant illum dominum qui est prælatus, & hoc quidem merito, quia nobilius debet ad se trahere ignobilius, & ex hac radice habetur quod non licet huiusmodi prælatis & dominis temporalibus simul vacare venationibus & alijs prohibitis clericis & prælatis, sicut eis non sunt licita quæ diximus bellare, &c. Eadem enim est ratio quo ad esse licitum vel illicitum, quanuis non sit eadem pœna. Hæc Caietanus. Sed ex ista doctrina non habemus solutionem propositi dubij.
PRO decisione igitur sit prima conclusio. Quanuis prohibitũ prohibitum sit clericis pro| ferre sententiam in causa sanguinis, & multo magis alia exercitia ministerialia, non tamen prohibetur eis concedere autoritatem iudici delegato, vt iudicet huiusmodi causas. Hanc tenet gloss. expressè in. c. clericis. & in cap. sententiam. ne clerici vel monachi. Verum est tamen quod aliqui Theologi vt excusent episcopos ne sint causa præcipua sententiæ iudicis delegati, aiunt quod quando episcopus designat iudicem ad causas sanguinis dũtaxat dumtaxat exercet nudum ministerium creandi illum iudicem, non autem confert illi autoritatem occidendi, quin potius illa autoritas confertur iudici vel à republica vel à principe seculari qui primitus creauit illud officium prætoris ex quo accepit episcopus iurisdictionem illam temporalem ad nominandam personam iudicis, & afferunt exemplum quemadmodum solemus dicere supra quæst. 1. art. 10. quod cum Cardinales eligunt Summum Pontificem: non conferunt illi autoritatem Pontificiam sed solummodo eligunt & nominant personam cui Christus tribuit Pontificiam autoritatem. Ita dicunt, quod episcopus nominat personam iudicis ad causas sanguinis, respublica vero tribuit illi autoritatem occidendi malefactores. Sed profecto hæc sententia scrupulosior est quam oporteat, & quidem D. Tho. in solutione ad tertium oppositum dicit; ait enim expressè, quod prælatorum autoritate, per alios exercetur iudicium sanguinis, & sic etiā etiam aduertit glossa supra cap. clericis. vbi ait, episcopus & quicunque clericus habens autoritatem & potestatem secularem, potest ex iuris concessione absque aliqua dispensatione committere vices suas alicui iudici, vt in causa sanguinis sententiā sententiam ferat, ratio autem quare hæc autoritas non dedeceat episcopum ea est: quia per huiusmodi cōmissionem commissionem in vniuersali non amittitur mansuetudo ecclesiastica, sed solum per exercitium in particulari circa occisionem malefactoris, vnde etiam & prædicatores possunt exhortari prætores vt exerceant officium suum secundùm leges iustas & puniant malefactores, nec propterea amittunt mansuetudinem ecclesiasticam: multo autem minus confessarij amittunt mansuetudinem ecclesiasticam si prętorem pœ nitentem admoneant in foro conscientiæ vt in particulari exerceat iustum officium etiam in causa sanguinis. Et ratio est manifesta. Quia ille homo loco Dei præcipit in foro conscientiæ ita fieri in particulari.
Vnde ad argumentum primo loco factum respondetur, quod non est indecens occidere malefactores autoritatiue, sicut est indecens occidere ministerialiter, maxime quando autoritas residet in principe vel præ lato qui nihil particulare exercet circa occisionem singularem huius hominis, sed est vt causa vniuersalis & remota. Indecentia autem illa consistit in prolatione sententiæ, in accusatione, in testificatione contra reum particularem, & in ipso exercitio occidendi physicè, at vero quod hæc fiant autoritate prælati ecclesiastici non est indecens: quia quāuis quamuis sit causa principalior est tamen vniuersalior, sicut & ipse legislator qui tulit leges iustas de occidendis malefactoribus non amisit mansuetudinem ecclesiasticam, neque est irregularis, etiam si autoritate legis plurimi malefactores occidantur.
Denique cum ista prohibitio sit ecclesiastica ne clerici occidant malefactores, non amplius extendenda est quam ex ipso iure & approbata consuetudine colligitur. Ex quo sequitur nullam irregularitatis notam incurrere Inquisitores quando hæreticos relaxant brachio seculari: quanuis sint certi quod ex huiusmodi relaxatione sequetur mors illorum, debent tamen seruare formam ab ipso iure præscriptam in capi. nouimus. de verborum significatione, videlicet, vt rogent sæculares iudices, vt benigne se gerant cum hæreticis sibi relaxatis. Cæterum de irregularitatis censura quæ ex homicidio voluntario vel casuali incurritur dicemus late artic. 8.

ARTICVLVS V.Vtrùm liceat alicui occidere seipsum.

Source
AD Quintum sic procedi
tur. Videtur, quòd alicui liceat seipsum occidere. Homicidium enim est peccatum, | inquantũ inquantum iustitiæ contrariatur. Sed nullus potest sibiipsi iniustitiam facere: vt probatur in 5.
Ethic. ergo nullus peccat occidendo seipsum.
¶ 2 Præterea. Occidere malefactores licet habenti publicam potestatem. Sed quandoque ille, qui habet publicā publicam potestatem, est malefactor, ergo licet ei occidere seipsum.
¶ 3 Præterea. Licitum est, quòd aliquis spōtaneè spontaneè minus periculum subeat, vt maius periculum vitet: sicut licitum est, quòd aliquis etiā etiam sibiipsi amputet membrum putridum, vt totum corpus saluetur. Sed quandoque aliquis per occisionem sui ipsius vitat maius malum, scilicet miseram vitam, vel turpitudinem alicuius peccati: ergo alicui occidere seipsum.
¶ 4 Præterea. Samson seipsum interfecit: vt habetur Iudicum 16. qui tamen connumeratur inter sanctos: vt patet Hebr. 11. ergo licitum est alicui occidere seipsum.
¶ 5 Præterea. 2. Mach. 14. dicitur, quòd Razias quidam seipsum interfecit, eligens nobiliter mori potius, quàm subditus fieri peccatoribus: & contra natales suos iniurijs agi. Sed nihil quod nobiliter fit & fortiter, est illicitum, ergo occidere seipsum non est illicitum.
SED contra est, quod August. dicit in 1.
de Ciuitate Dei. Restat vt de homine intelligamus illud quod dictum est: Non occides: nec alterum, ergo nec te. Neque enim aliud quàm hominem occidit qui seipsum occidit.
RESPONDEO dicendum, seipsum occidere, est omnino illicitum, triplici ratione. Primò quidẽ quidem , quia naturaliter quælibet res seipsam amat, & ad hoc pertinet, quòd quælibet res naturaliter conseruat se in esse, & corrumpentibus resistit quantum potest. Et ideo quòd aliquis seipsum occidat, est contra inclinationem naturalem & cōtra contra charitatem, qua quilibet debet seipsum diligere. Et ideo sui ipsius occisio semper est peccatum mortale, vtpote contra naturalem legem, & contra charitatem existẽs existens . Secũdò Secundò , quia quælibet pars id quod est, est totius. Quilibet autem homo est pars communitatis: & ita id quod est, est communitatis. Vnde in hoc quòd seipsum interficit, iniuriam communitati facit, vt patet per Philosophum in
Lib. 5. ca. vlt. to. 5.
5. Ethicor. Tertiò, quia vita est quoddam donum diuinitus homini attributũ attributum , & eius potestati subiectum, qui occidit & viuere facit. Et ideo qui seipsum vita priuat, in Deum peccat: sicut qui alienum seruũ seruum interficit, peccat in dominum, cuius est seruus: & sicut peccat ille, qui vsurpat sibi iudicium de re sibi non commissa. Ad solum enim Deum pertinet iudicium mortis & vitæ, secundùm illud Deuter. 32. Ego occidā occidam , & ego viuere faciam.
AD primum ergo dicendum, quod homicidium est peccatum non solum, quia contrariatur iustitiæ, sed etiam quia contrariatur charitati, quam habere debet aliquis ad seipsum. Et ex hac parte occisio suiipsius est peccatum per compara| tionem ad seipsum. Per comparationem autem ad communitatẽ communitatem & ad Deum habet rationem peccati etiā etiam per oppositionẽ oppositionem ad iustitiam.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd ille qui habet publicam potestatẽ potestatem , potest licitè malefactorem occidere per hoc, quòd potest de ipso iudicare. Nullus autem est iudex suiipsius. Vnde non licet habenti publicam potestatem, seipsum occidere propter quodcunq; quodcunque peccatum: licet tamen ei se committere iudicio aliorum.
AD tertium dicendum, quòd homo constituitur dominus suiipsius per liberum arbitrium. Et ideo licitè potest homo de seipso disponere quantum ad ea, quę pertinent ad hanc vitam, quæ hominis libero arbitrio regitur, non tamen quantum ad ea quæ non subiacent suo arbitrio. Sed transitus de hac vita ad aliam feliciorem non subiacet libero arbitrio hominis, sed potestati diuinæ. Et ideo non licet homini seipsum interficere, vt ad feliciorem transeat vitam. Similiter etiam nec vt quaslibet miserias prę sentis vitæ euadat, quia vltimum malorũ malorum huius vitæ & maximè terribile, est mors, vt patet per Philosophum in 3. Ethic.
Li. 3. c. 6. tom. 5.
Et ideo inferre sibi mortem ad alias huius vitæ miserias euadendas, est maius malum assumere ad minoris mali vitationẽ vitationem . Similiter etiā etiam non licet seipsum interficere propter aliquod peccatum commissum. Tum quia in hoc sibi maximè nocet, quod sibi adimit necessarium pœnitentiæ tempus. Tum etiam, quia malefactorẽ malefactorem occidere non licet, nisi per iudicium publicæ potestatis. Similiter etiam non licet mulieri seipsam occidere, ne ab alio corrumpatur: quia non debet in se committere crimen maximum, quod est suiipsius occisio, vt vitet minus crimen alienum. Non enim est crimen mulieris per violentiam violatæ, si consensus non adsit: quia non inquinatur corpus nisi de consensu mentis, vt Lucia. dixit. Constat autẽ autem minus esse peccatum fornicationem vel adulterium, quàm homicidium, & præcipuè suiipsius, quod est grauissimũ grauissimum , quia sibiipsi nocet cui maximam dilectionem debet. Est etiam periculosissimum: quia non restat tempus, vt per pœnitentiam expietur. Similiter etiam nulli licet seipsum occidere ob timorem, ne consentiat in peccatum: quia non sunt facienda mala, vt veniant bona, vel vt vitentur mala, præsertim minora & minus certa. Incertum enim est, an aliquis in futurum consentiat in peccatum. Potens est enim Deus hominem quacunq; quacunque tentatione superueniente liberare à peccato.
AD quartum dicẽdum dicendum , quod sicut August. dicit
in 1. de Ciuit. Dei, Nec Samson aliter excusatur quòd seipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quòd latenter Spiritus sanctus hoc iusserat, qui per illũ illum miracula faciebat. Et eandem rationem assignat de quibusdā quibusdam sanctis fœminis, quæ tempore persecutionis seipsas occiderunt, quarum memoria in ecclesia celebratur.
AD quintum dicendum, quòd ad fortitudinem pertinet, quòd aliquis ab alio mortem pati non refugiat propter bonum virtutis, & vt vitet peccatum. Sed quòd aliquis sibi ipsi inferat mortem vt vitet mala pœnalia, habet quidem quādam quandam speciem fortitudinis: propter quod quidam seipsos interfecerunt, æstimantes se fortiter agere, de quorum numero Razias fuit: non tamen est vera fortitudo, sed magis quædam mollities animi non valentis mala pœnalia sustinere: vt patet per Philosophum in tertio
Li. 3. Ethic. ca. 8. tom. 5.
Ethicorum: & per Augustinum in 1. de Ciuit. Dei
.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Illicitum est omnino quod aliquis occidat seipsum.
Secunda cōclusio conclusio ad primum argumentum. Qui occidit seipsum, peccat cōtra contra charitatem per comparationem ad se, peccat autem cōtra contra iustitiam per comparationem ad rempublicam & Deum.
Tertia conclusio in solutione ad secundum. Peccator etiam si habeat publicam autoritatem non potest occidere seipsum propter aliquod crimen, licet tamẽ tamen ei committere se alteri iudicanti.
Quarta conclusio ad tertium. Non est licitum homini occidere seipsum vt transeat ad feliciorem vitā vitam neque vt effugiat quamlibet miseriam præsentis vitæ, etiam peccati. Istæ tres conclusiones vltimæ sunt explicationes primæ conclusionis vniuersalis.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

ANte omnia in hoc articulo aduertendum est fuisse olim hæreticos tam amentes, vt dicerent quod qui se occideret libera voluntate est verè martyr. De his meminit August. libr. de hæresibus. Alij etiam aiebant quod qui se occidit pœnitentia du ctus commissi criminis, est verè martyr: ac proinde Iudas fuisset protomartyr. De his erroribus plurima dicit Diuus Augustinus libro. 1. de Ciuitate Dei, cap. 17. per multa capita. Contra has etiam hæreses habetur diffinitum in capit. tu dixisti. & in cap. non est. & in cap. placuit. 23. quæstione. 5. imo isti errores repugnant lumini naturali, docet enim Aristoteles libro. 3. Ethicorum, capit. 7. libro. 5. cap. 11. non esse actum fortitudinis sed pusillanimitatis, quod quis seipsum occidat. Idipsum docet Cicero in. 1. Tusculana, & in libro de somno Scipionis: & rationes D. Tho. in hoc articulo sunt morales demonstrationes.
DVbitatur nihilominus primò circa primam conclusionem. Et arguitur contra illam primo. Eodem præcepto prohibetur quis occidere alium & seipsum, sed in multis casibus licitum est alium occidere, ergo in aliquo casu licitum erit occidere seipsum.
Arguitur secundò. Eodẽ Eodem præcepto tenetur homo non occidere seipsum & conseruare vitam proximi, sed in multis casibus licitum est homini & sancto non conseruare vitam nec defendere illam, sed potius exponere certo periculo mortis, ergo aliquando licitum erit homini se occidere. Probatur consequentia. Quia ille moraliter se occidit qui voluntariè vitam certo periculo mortis exponit.
Arguitur tertiò. Quoniam multi viri illustres non solum apud Gentiles sed etiam apud fideles laudantur quod seipsos interfecerint, quorum plurima exempla refert August. libro. 1. de Ciuitate Dei, capit. 21. & Diuus Hieronymus in epistola ad Gerōtiam Gerontiam laudat Lucretiam & quasdam alias nobiles fœminas quod seipsas interfecerint propter virtutem castitatis, & super primũ primum cap. Ioannis inquit, In persecutionibus non licet propria perire manu absque eo vbi castitas periclitatur. Et D. Thomas refert in quarto & quinto argumento huiusmodi exempla, & de B. Apolonia legimus, quod seipsam vltro in flammas coniecerit.
His tamen non obstantibus, conclusio articuli certissima est. Confirmatur. Quia (vt iam diximus) nunquam est licitum | occidere hominem nisi publica autoritate vel in defensione sui ipsius, at vero quando quis seipsum interficit nihil horum interuenit, ergo nunquam licitum erit quod quis semetipsum occidat. Denique vsu ecclesiæ cōfirmatur confirmatur quæ sepulturam denegat ijs qui se interficiũt interficiunt , ergo iudicat semper esse enorme peccatum & finalem impœnitentiam. Tota igitur difficultas est in soluendis argumentis.
Ad primum argumentum respondetur negando consequentiam. Et ratio discriminis est, quia materia immediata illius præcepti negatiui est occisio hominis indebita cō tra contra rationem, at vero contingit quòd occidere alium non semper sit contra rationem. v. g. occidere malefactorem autoritate publica, occidere vero seipsum semper est contra rationem, & ideo nunquam licet.
Ad secundum argumentum vt respondeamus notandum est, quòd actio per quā quam homo priuatur vita duplex esse potest: altera per quam directè corrumpitur vita. v. g. si quis seipsum præcipitet vel gladio confodiat: altera esse potest actio ex qua physicè loquendo per accidens sequitur mors. v. g. si miles cum fortiter pugnat occidatur: profecto tunc pugna illius non occidit illum quanuis pugnando constituatur in periculo mortis. Similiter medicus qui vult curare infirmum peste infectum, cum magno periculo propriæ vitæ, certè curatio illa non occidit medicum sed per accidens sequitur ad illam mors ipsius medici. Similiter præ dicator dum prædicat Euangelium sciẽs sciens & prudens quod occidendus est ab hæreticis, non se occidit sua prædicatione, quāuis quamuis per accidens ad prædicationem suam sequatur mors.
Notandum est secundò, quòd cum non possit aliquid esse peccatum nisi sit voluntarium, dupliciter contingit esse aliquid voluntarium, vt docet D. Thom. 1. 2. quæst. 6. art. 3. vno modo dicitur voluntarium directe, non solum vt finis intentus, sed etiam vt mediũ medium quod dirigitur ad finem, altero modo dicitur voluntarium indirectè, quando aliquis poterat aliquid operari & tenebatur operari & non operatur, tunc damnũ damnum quod sequitur ex non operatione dicitur esse vo luntarium homini qui non operatur, indirectè tamen, similiter erit voluntarium indirectè damnum quod sequitur ex aliqua operatione à qua tenebatur homo cessare vel abstinere. Respondetur ergo ad secundum argumentum negando consequentiam, & ad probationem negatur antecedens, nisi intelligatur isto modo: idem videtur esse occidere seipsum, & non conseruare vitam; cum homo reneatur & possit se defendere. Sic enim verum est antecedens, quòd ille homo moraliter occidatur à seipso qui non defendit & conseruat vitam propriam cum possit & debeat, non autem ille se occidit moraliter neque physicè, qui potest defendere vel conseruare vitam propriā propriam quando non tenetur, quia tunc occisio illa neque directè neque indirectè est sibi voluntaria, quin potius sæpe erit actus perfectæ virtutis non defendere vel conseruare propriam vitam, sed exponere illam certo periculo mortis dum homo exercet actionem virtutis alicuius. Et quidem aliquando erit necessariũ necessarium pati mortem necessitate præcepti. v. g. si expediat ad salutem reipublicæ, aliquando vero erit in consilio propter magnum exemplum & aliorum ædificationem.
Quod si quis interroget quænam erit nobis regula ad dignoscendum quādo quando erit licitum vt homo persistat in aliqua operatione morali, non obstante certo mortis periculo, quando vero non erit licitum, quando erit in præcepto, quando in consilio. Respondetur ad hoc quòd boni viri prudentia necessaria est sicut in alijs rebus moralibus, iuxta doctrinam Aristot. lib. 10. Ethic. ca. 5. vbi ait illud esse bonum quod viro bono videtur. Nihilominus possumus aliqua documenta proferre ad rem istam iudicandam.
Primum documẽtum documentum sit. Quotiescunq; Quotiescunque ex aliqua actione humana, siue illa sit bona ex natura sua siue indifferens, sequitur magnum commodum reipublicæ siue temporale siue spirituale, quale est exemplum insigne virtutis, licitum est homini persistere in tali actione non obstante certo mortis periculo.
Secundum documẽtum documentum est. Quotiescũ que Quotiescumque ex eo quod homo desistat ex aliqua bona actione aut certè non illicita ex natura | sua consequitur notabile incommodũ incommodum reipublicæ vel honori diuino, tenetur homo persistere in tali actione non obstante periculo mortis.
Tertium documentum. Sæpe numero continget quod aliquis teneatur persistere in talibus actionibus supradictis propter pactum quod fecit vel officium quod suscepit, quando alij qui non fecerunt pactum neque habent officium, non tenebuntur persistere. v. g. Episcopus & parochus tenebuntur aliquando non obstante periculo mortis ministrare sacramenta & docere populum quāndo quando alij non tenebuntur.
Hæc documenta etiam Philosophi naturales cognouerunt & docuerunt. v. g. Arist. 3. Ethic. cap. 9. & lib. 2. Oeconomi cap. 2. inquit, mors illa maximè laudatur quam quis oppetit vt tueatur sua Tullius etiā etiam in. 1. Tuscula. Referens verba Socratis quæ habẽtur habentur in Phędone Platonis ait, vetat ille dominans in nobis Deus iniussu hinc nos migrare suo cum autem causam iustam Deus ipse dederit procul dubio lætus sapiens ex his tenebris in illam lucem excesserit. Et præterea probantur hæc documenta testimonio Sacræ scripturæ. 1. Machab. 3. melius est nobis mori in bello quàm videre mala gentis nostræ & Sanctorum. Item primæ Ioan. 3. In hoc cognouimus charitatem Dei: quoniam ille animam suam pro nobis posuit & nos debemus pro fratribus nostris ponere, quomodo autem hoc fieri debeat pro fratribus diximus supra quæst. 26. arti. 3. & 4. Deniq; Denique hæc documenta ratione naturali probātur probantur : quoniam vita animalis in homine ex natura sua ordinatur ad rationalem & spiritualẽ spiritualem : ergo vbi necessarium fuerit quod vita animalis finiatur in operatione rationali, lex naturæ postulat vt finiatur potius quam desistat homo ab operatione virtutis necessaria ad finem hominis ipsius.
Ad tertium argumentum, respondet D. Augustin. lib. 1. de ciui. Dei vbi supra quod facta illa gentium habuerunt quidem quandam similitudinem cum fortitudine sed non fuerunt facta verę virtutis fortitudinis. Nam & ipse Arist. 3. Ethicor. cap. 2. inquit, timidi esse inferre sibi mortem ob fugiendum quodcunq; quodcunque malum. Ad exempla vero San ctorum quæ narrantur in Sacris literis & in Ecclesiasticis historijs, respondet Augustinus, quod illi spiritu Dei acti ita sunt operati. Sed profecto ad quædā quædam huiusmodi exempla in particulari videtur posse responderi, quod illi non iniecerunt manus in se ipsos directè, sed dum operarentur actionem virtutis, per accidens interfecti sunt & ipsi, ita excusat Samsonem Victoria in relectione de homicidio, & similiter Eleazarum. 1. Machab. 6. Qui interfecit Elefantem suppositus illi cuius casu interfectus est. Sed aliqui Theologi excusant quidem ratione naturali Eleazarum non autem Sansonem: nisi quia id fecerit spiritu Dei actus. Et ratio illorum est apparens, quia Samson suamet operatione directè interfecit se & Philisthæos, scilicet auferendo colũnas columnas templi, at vero Eleazarus non eodem ictu interfectus est quo ipse pugnabat confodiens Elefantem & supra existentes corruere fecit: vnde excusari potest etiam ratione naturali, quia fortiter pugnando passus est mortem, ex quo inferunt quod non potest miles vt hostem præ cipitet, se simul cum illo amplexus præcipitare, sed poterit se constituere in periculo, vt ab alio pręcipitetur dum ipse præcipitat hostem, & hæc quidem satis probabiliter dicũ tur dicuntur , sed profecto differentiā differentiam inter Sansonem & Eleazarum vix possum inuenire, quia vterq́ue se supposuit ruinæ, alter ipsius domus, alter Elefantis. Igitur quemadmodum si Philisthæi essent supra domũ domum & Samson auferret columnas haberet se similiter sicut Eleazarus: quoniam supra Elefantem erant hostes pugnantes, ita etiam parum retulerit quod Philisthæi essent in inferioribus partibus domus, quapropter mihi videtur quod vterq́ue excusetur quia instinctu Dei ita fecerunt vel vterq; vterque etiam ratione naturali.
Cæterum Razias de quo legitur. 2. Machab. cap. 14. quod se interfecerit non excusatur hic à D. Tho. sed excusat illum Nicolaus de Lyra super illum locum. Et profecto ipsa Sacra scriptura videtur illum excusare ex his quæ fecit antequam se occideret & ex eo quod dixit dum moreretur: eo vel maximè quod illa quæ ipse fecit postquam se percussit vidẽtur videntur miraculose facta. Vnde probabiliter dici potest quod spiritu Dei | actus ita fecerit. ¶ Ad confirmationem. Ex Diuo Hieronymo respondetur, quod fortassis fuit illius opinionis vel retulit illā illam opinionem, vel respondetur secundo, quod fortassis illa particula, absque, dum dicit absque eo vbi castitas periclitatur, non accipitur exclusiuè, sed potius inclusiuè: sicut Cantic. 4. dicitur absque eo quod intrinsecus latet: vbi non significatur quod quæ intrinsecus latebant non erant pulchra quin potius quod erant maximè pulchra: atq; atque ita particula, absque, non accipitur exclusiuè, sed inclusiuè. Iuxta hunc modum loquendi dicit Apostolus. 2. ad Corinth. 11. capit. præter ea quæ extrinsecus sunt instantia mea quotidiana solicitudo omnium ecclesiarũ ecclesiarum . Vbi Apostolus narrans suos labores maximos non intendit excludere laborem illum solicitudinis omniũ omnium ecclesiarum. Ad alterum testimonium Diui Hieronymi respondetur, quod illa facta non refert Diuus Hieronymus quasi imitanda à fœminis Christianis, sed pro illarum confusione quæ leuiora incommoda nolunt pati vt castè viuant.
DVbitatur secũdo secundo . Vtrum qui se ipsum occidit peccet cōtra contra iustitiam vel per comparationem ad se, vel per comparationem ad rempublicam vel ad ipsum Deum.
Primo arguitur & probatur, quòd non peccet cōtra contra iustitiam per comparationem ad rempublicam. Qui prodigit bona sua & famam suam non peccat contra iustitiam per comparationem ad rempublicam, ergo neque qui se ipsum occidit. Antecedens ab omnibus conceditur, probatur consequẽ tia consequentia quoniam bona temporalia & bona fama ciuium etiam pertinent ad commune bonum & decorem reipublicæ sicut & ipsa vita ciuium, ergo pari ratione non erit contra iustitiam occidere se ipsum vel certè vtrun q́ue erit contra iustitiam. Cōfirmatur Confirmatur quod sit eadem ratio vtriusque, quia respublica non solum est custos vitę ciuium, sed etiam bonorum temporalium & honoris & famæ ciuium. Ergo si qui ista prodigit non peccat cōtra contra iustitiam per comparationem ad rempublicam non peccabit contra iustitiam qui se ipsum occidit.
Secundò arguitur. Inter hominẽ hominem & Deũ Deum non est propriè iustitia commutatiua, ergo homo non potest peccare contra iustitiam per comparationem ad Deum.
Tertio arguitur. Mulier quæ voluntariè permittit se per fornicationem corrũpi corrumpi peccat contra iustitiam ipsamet, ergo etiam homo qui se interficit vel ab alio petit vt se occidat peccabit contra iustitiam per comparationem ad se ipsum, ergo falsa est prima pars secundæ conclusionis, in qua dicitur quod peccat tantum contra charitatem.
IN decisione huius difficultatis variè loquuntur Theologi. Quidam aiunt quod qui se occidit patitur violentiam quandam maximè dum petit ab alio vt ipsum occidat atque ita talis percussor peccat contra iustitiam per comparationem ad percussum: & idem sentiunt de stupratore qui virginem etiam volentem & inuitātem inuitantem corrumpit. Fingunt enim quandam volũtatem voluntatem naturæ in occiso & in virgine corrupta contra quam facit qui percutit volentem percuti & qui corrumpit virginem volentem corrumpi, neq; neque enim virgo potest renũtiare renuntiare voluntati naturę ac proinde tam stuprator quā quam ipsa peccant contra iustitiā iustitiam . Sed tamẽ tamen de his non est in pręsenti loco prolixius disputādũ disputandum .
PRO decisione igitur nostræ difficultatis sit prima conclusio. Quia occidit se ipsum nullo modo peccat contra iustitiam per cōparationẽ comperationem ad se. Ratio est tum quia omnis iniustitia sicut iustitia debet esse ad alterum. Tum etiam quia nemo patitur iniustũ iniustum volens. Quæ documenta receptissima sunt in schola Philosophorũ Philosophorum ex doctrina Arist. ¶ Quod si quis obijciat quod martyr patitur iniustum volens, vult enim mori libenter pro confessione fidei. Respondetur quod quāuis quamuis martyr volũtariè voluntariè patiatur per comparationem ad ipsum Deum & ecclesiam: non tamen per cōparationẽ comparationem ad tyrannũ tyrannum . Non enim petit ab illo vt se occidat: imo vero nollet mori cum peccato occidentis illum quāuis quamuis præsupposita malitia illius gaudet de bono patiẽtiæ patientiæ . At vero ad hoc quod aliquis dicatur pati iniustum: sufficit quòd in illo sit inuoluntarium mixtum cum voluntario. v. g. quando aliquis dat latroni pecunias quoniam latro minatur mortem nisi dederit: ille quidem dat voluntariè simpliciter pecunias, sed inuoluntariè secundum | quid, & hoc sufficit vt patiatur iniustũ iniustum dans pecunias latroni.
Secunda cōclusio conclusio . Qui se ipsum occidit peccat contra iustitiam per cōparationem comparationem ad rempublicam: hæc est expressa D. Tho. sententia. Sed aliqui Thomistæ interpretantur hanc conclusionem de iustitia legali: negant enim quod ille homo peccet contra iustitiam cōmutatiuam commutatiuam per comparationem ad rempublicam, sed contra iustitiam legalem. Sed aduersus istam intelligentiam facit quod homicidium ex genere suo est peccatum iniustitiæ contra iustitiam commutatiuam, sed qui se occidit est vere homicida, ergo peccat cōtra contra iustitiam commutatiuam, sicut qui furatur semper peccat contra iustitiam cōmutatiuam commutatiuam . Deinde, si tantum peccaret contra iustitiam legalem qui se occidit eo quod omnis homo debet se conseruare & ordinare ad bonum reipublicæ sequeretur quod non semper occidere se ipsum esset peccatum mortale iniustitiæ per comparationem ad rempublicam. Probo, sequelam, quia quāuis quamuis vita hominis cuiuslibet sit valde pretiosa respectu sui & per comparationem ad ipsum Deum colendum & inquirendum tanquam finem vltimũ vltimum , tamen per comparationem ad bonum ipsius reipublicæ multi homines sunt nullius aut parui momenti, imo aliqui sunt perniciosi reipublicæ, ergo ex hac parte erit peccatum iniustitiæ veniale saltem. Quapropter ego certissimè arbitror cum D. Thoma quod iniustitia quam committit se occidens per comparationem ad rempublicam, non est tantum contra iustitiam legalem, sed etiā etiam contra cōmutatiuam commutatiuam : & ratio est, quia ipsa respublica habetius sibi concessum ab autore naturæ tanquam speciali domino ipsius vitæ ad custodiendam vitam hominis etiam ab ipsismet volentibus se occidere, ergo homo qui se occidit facit cōtra contra istud ius quod habet respublica erga illum non minus quā quam si alium occidat. Et confirmatur hæc doctrina: quoniam prætor ciuitatis qui habet publicam autoritatẽ autoritatem , tenetur ex officio defendere vitam hominis non solum ab alio aggressore, sed etiam ab ipsomet volente se occidere, ita vt si non defenderit peccet contra iustitiam cōmutatiuam commutatiuam , ergo qui se ipsum occidit facit cōtra contra hoc speciale ius quod habet respublica ad custodiendā custodiendam vitam hominis: neq; neque valet obijcere quod homicida siue sui siue alterius non tenetur restituere reipublicæ, ergo non peccat contra iustitia commutatiuam per comparationem ad rempublicam. Ad hoc enim respondetur, quod ratio quare ille deobligatur à restitutione non est quia non faciat iniuriā iniuriam reipublicę, sed quia excusatur ex eo quod est irreparabalis vita hominis vt redeat ad custodiā custodiam reipublicæ.
Tertia conclusio. Qui se ipsum occidit peccat peccatum iniustitiæ per comparationem ad Deum, vt iniustitia opponitur virtuti iustitiæ commutatiuæ. Hæc etiam sententia probatur esse D. Tho. cum enim dicat quod peccat contra iustitiam certum est ex ipsa ratione, quod non loquitur de iustitia legali: ait enim qui se ipsum vita priuat in Deum peccat: sicut qui alienum seruum interficit peccat in dominum cuius est seruus & sicut peccat ille qui vsurpat sibi iudicium de re sibi non commissa. At vero huiusmodi peccata constat esse contra iustitiam cōmutatiuam commutatiuam , scilicet occidere seruum alienum, ergo qui se ipsum occidit peccat etiam contra istam virtutem. Ex quo etiam potest sumi noua ratio ad confirmandam præcedentem conclusionem: quoniam qui se occidit vsurpat iudicium reipublicæ ad quam pertinet ex officio, iudicare an homo sit occidendus vel non : quare qui se ipsum proprio iudicio interficit vsurpat officium reipublicæ.
Ad argumentũ argumentum in oppositum respondetur & ad primum nego consequentiam. Et ratio differentiæ est quia homo est verè dominus bonorum temporalium famæ, &c. Non autem est dominus vitæ, sed tantũ tantum est custos sub custodia ipsius reipublicæ: & idcirco non est eadem ratio. Et quanuis respublica sit etiam custos bonorum temporaliũ temporalium famæ & honoris ciuium: hæc tamen custodia solum extenditur ad hoc quod teneatur singulos ciues tueri ne quis illis iniurius sit in auferendis huiusmodi bonis: at vero titulo custodiæ non habet respublica ius ad impediendum verum dñm dominum ne prodigat illa bona: verum est tamen quod alio titulo potest respublica impedire aliquando hominẽ hominem ne prodigat illa bona, videlicet quādo quando illa sunt | necessaria ad bonam gubernationem reipublicæ & huiusmodi sunt multæ leges quæ impediunt translationem dominiorum, & tunc homo agens contra huiusmodi leges peccabit contra iustitiam legalem per comparationem ad rempublicam.
Ad secundum argumentum negatur cō sequentia consequentia . Et ratio est: quia potest cōtingere contingere vt aliquod vitium speciale sit contra aliquā aliquam specialem virtutem quantum est ex natura vitij, & tamen quod illa virtus non possit propriè & formaliter inueniri in eo in quo est vitium, sed tamen sufficit quod possit inueniri aliquid altius illa virtute. v. g. potest contingere quod aliquis homo peccet speciale peccatũ peccatum odij sui ipsius & tamen in ipso non potest inueniri specialis virtus dilectionis per comparationem ad se (loquimur enim naturaliter) sed est in homine aliquid altius virtute erga se ipsum, scilicet naturalis amor sui ipsius. Est aliud exemplum, si quis occidat patrem suum, verè peccat etiam contra iustitiam cōmutatiuam commutatiuam , & tenetur restituere dāna damna quæ sequuntur ex illa occisione, etsi posset resuscitare patrẽ patrem teneretur ex iustitia cōmutatiua commutatiua restituere illi vitā vitam : & tamẽ tamen inter filiũ filium & patrẽ patrem per se loquendo non est iustitia cōmutatiua commutatiua , sed aliquid altius ista virtute, ad hunc igitur modum dico quod quia Deus reseruauit sibi speciale dominium vitæ hominis: omnis qui se occidit peccat peccatũ peccatum iniustitiæ commutatiuę vsurpans alienum, quod quidem vitium ex natura sua contrarium est virtuti commutatiuæ iustitiæ: quā uis quamius propter Dei excellentiam non inueniatur propriè & formaliter iustitia commutatiua inter hominẽ hominem & ipsum Deum, sed est aliquid altius quàm virtus iustitiæ commutatiuæ. Hac etiam ratione ponitur in homine secundum sententiam D. Tho. pœnitentia specialis virtus iustitiæ quæ reducitur ad commutatiuam, quatenus per illam homo nititur satisfacere Deo recompensando offensam factam.
Ad tertium argumentũ argumentum respondetur, nego antecedens. Neque enim opus est ad specifice distinguendum vitium stupri ab alijs speciebus vitiorũ vitiorum cōtra contra castitatem, quod stuprum habeat specialẽ specialem rationem iniustitiæ, vt aliqui subtiliter arbitrātur arbitrantur , aliâs enim pro fecto etiā etiam ipsa virgo volens, peccaret contra iustitiam per cōparationẽ comparationem ad se ipsam: sicut peccat peccatũ peccatum stupri per cōparationẽ comparationem ad se: & rursus ipse stuprator non magis potest peccare contra iustitiā iustitiam per cōparationẽ comparationem ad virginem volentem: quā quam si abscinderet manũ manum illius volentis abscindi, sed constat ex dictis à D. Tho. & à nobis quod non peccat contra iustitiam, etiā etiam qui occidit alterũ alterum volentem occidi per cōparationem comparationem ad ipsum, ergo multo minus peccabit contra iustitiā iustitiam per comparationem ad virginem vltro volentem corrũ pi corrumpi , sed sufficit specialis ratio dehonestatis ad cōstituendā constituendam speciem vitij contra castitatẽ castitatem : quẽadmodũ quemadmodum distinguitur vitiũ vitium bestialitatis specie ab alijs vitijs cōtra contra castitatem, & tamẽ tamen in illo vitio non inuenitur specialis ratio iniustitiæ, magis quā quam in mollitie quādo quando quis habet pollutionem voluntariā voluntariam quæ est species quædā quædam vitij cōtra contra castitatem. Ad hũc hunc igitur modũ modum dicimus, quod stuprũ stuprum habet specialẽ specialem deformitatẽ deformitatem contra castitatẽ castitatem , videlicet quia ipsa natura ordinauit integritatem illam ad placendũ placendum viro in vinculo matrimonij, ita vt non aliter esset licitum rumpere signaculũ signaculum virginitatis nisi per matrimoniũ matrimonium . Fateor tamen quod magis me conuincit autoritas & cōmunis communis opinio Theologorũ Theologorum ad asserendũ asserendum quod stuprum virginis volũtariæ voluntariæ corruptæ sit necessario confitendũ confitendum quantum ad illam circunstantiam quod mulier erat virgo: quā quam omnes rationes quæ adducuntur à Theologis ad ꝓbandũ probandum quod illa circunstantia mortaliter aggrauet supra peccatũ peccatum fornicatiōis fornicationis .

ARTICVLVS VI.Vtrùm liceat in aliquo casu interficere innocentem.

Source
AD Sextum sic proceditur.
Videtur quod liceat in aliquo casu interficere innocentem. Diuinus enim timor non manifestatur per peccatum: quoniam magis timor Domini expellit peccatum, vt dicitur Eccles. 1. Sed Abraham commẽdatus commendatus est quod timuit Dominum: quia voluit interficere | filium suum innocentem: ergo potest aliquis innocentem interficere sine peccato.
¶ 2 Præterea. In genere peccatorum quæ contra proximum cō mittuntur committuntur , tanto maius videtur aliquod esse peccatum, quanto maius nocumentum infertur ei, in quem peccatur. Sed occisio plus nocet peccatori, quàm innocenti qui de miseria huius vitæ ad cælestem gloriam transit per mortem. Cùm ergo liceat in aliquo casu peccatorẽ peccatorem occidere: multo magis licet occidere innocentem vel iustum.
¶ 3 Præterea. Illud quod fit secundùm ordinem iustitiæ, non est peccatum. Sed quandoque cogitur aliquis secundùm ordinem iustitiæ occidere innocentem, puta cùm iudex qui debet secũdùm secundùm allegata iudicare, condemnat ad mortem eum, quem scit innocentem per falsos testes conuictum. Et similiter minister qui iniustè condemnatum occidit, obediens iudici: ergo absq; absque peccato potest aliquis occidere innocentem.
SED contra est, quod dicitur Exod. 23. Insontem & iustum non occides.
RESPONDEO dicendum, quòd aliquis homo dupliciter considerari potest. Vno modo secundùm se, alio modo per comparationem ad aliud. Secundùm se quidẽ quidem considerando hominem, nullum occidere licet: quia in quolibet etiā etiam peccatore, debemus amare naturā naturam quam Deus fecit, quæ per occisionem corrumpitur. Sed sicut suprà dictum
Art. 2. huius quæst.
est, occisio peccatoris fit licita per comparationem ad bonũ bonum commune, quod per peccatũ peccatum corrumpitur. Vita autem iustorum est conseruatiua & promotiua boni communis: quia ipsi sunt principalior pars multitudinis. Et ideo nullo modo licet occidere innocentẽ innocentem .
AD primum ergo dicendum, quod Deus habet dominium mortis & vitæ. Eius enim ordinatione moriuntur & peccatores & iusti. Et ideo ille qui mandato Dei occidit innocentem, talis non peccat, sicut nec Deus, cuius est executor. Et ostenditur Deum timere, eius mandatis obediens.
AD secundum dicendum, quòd in pensanda grauitate peccati magis est considerandum id quod est per se, quàm id quod est per accidens. Vnde ille qui occidit iustum, grauiùs peccat, quàm ille qui occidit peccatorem. Primò quidẽ quidem , quia nocet ei, quem plus debet diligere: & ita magis contra charitatẽ charitatem agit. Secundò, quia iniuriam infert ei, qui est minus dignus, & ita magis contra iustitiam agit. Tertiò, quia priuat communitatem maiori bono. Quartò, quia magis Deum contemnit, secundùm illud Lucæ. 10. Qui vos spernit, me spernit. Quod autem iustus occisus ad gloriā gloriam perducatur à Deo, per accidens se habet ad occisionem.
AD tertium dicendum, quòd iudex si scit aliquem innocentem esse, qui falsis testibus conuincitur, debet diligẽtius diligentius examinare testes, vt inueniat occasionem liberandi | innoxium sicut Daniel fecit. Si autem nec hoc potest, non peccat, secundum allegata sententiā sententiam ferens: quia ipse non occidit innocentem, sed illi qui eum asserũt asserunt nocentem. Minister autem iudicis condemnā tis condemnantis innocentem, si sententia intolerabilem errorem contineat, non debet obedire: aliàs excusarentur carnifices, qui martyres occiderunt. Si verò non contineat manifestam iniustitiam, non peccat præceptum exequendo: quia ipse non habet discutere superioris sententiam, nec ipse occidit innocentem, sed iudex cui ministerium exhibet.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio principalis est negatiua. Ratio est quia vita innocẽtum innocentum est conseruatiua & promotiua boni cōmunis communis .
Secunda conclusio notetur in solutione ad secundum argumentum, plus peccat qui occidit innocentem quam qui occidit peccatorem.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

CIrca conclusionem articuli aduertendum est, quod est intelligẽda intelligenda de innocente prout nomo est, si non probatur nocẽs nocens publica autoritate & dignus morte iudicatur, vt latius dicemus in quæst. 67. art. 2.
Secundo. Nota quod aliquando per accidens occidere innocentem licitum est, Verbi gratia. In bello iusto vbi directè intenditur à principe occisio nocentum, inter quos tamen sunt innocentes, qui simul occiduntur. Dicimus ergo quod non tenentur milites abstinere ab expugnatione ciuitatis ne simul occidantur innocentes quādo quando bellum est iustum, de qua re diximus supra quæstione. 40. Præterea etiam licitum erit occidere per accidens innocentem quando aliquis se ipsum defendens ab inuasore iniquo cum moderamine inculpatæ tutelæ & forte occidit aliquem innocentem, qui erat propè inuasorem.
DVbitatur autem, an sit licitum occidere innocentem quando tyrannus petit à republica vt occidat aliquem innocentem, vel vt tradat illum sibi occidendum, alioquin destruet ciuitatem?
Pro cuius intelligentia aduerte, quod dupliciter potest tyrannus hoc petere, vno modo, vt ipsa respublica proprijs manibus occidat innocentem, altero modo, vt tradatur sibi innocens vel egrediatur ad ipsum, vt occidatur. De priore modo petitionis, consensus communis est non esse licitum, quòd respublica occidat innocentem. Et ratio est, quia hoc esset consentire cum sæuitia & malitia tyranni & ministrare illi in re turpi quod esset maximum dedecus, & infamia reipublicæ quapropter potius debet tota respublica pati destructionem ciuitatis: quàm tanto sceleri cō sentire consentire . At vero secundo modo locus est dubitandi.
Et arguitur primo pro parte negatiua. Respublica non potest obijcere ciuem periculo mortis nisi quando ille debet exercere aliquam operationem studiosam non obstante quod sequatur mors illius, at vero in illo casu innocens nullam talem operationem debet exercere neque exercet, ergo respublica non potest illum tradere.
Secundò arguitur. Esto ita quod innocens teneatur exire ad tyrannum, tenetur tamen ex charitate, at vero ad opera charitatis nemo potest cogi à republica: ergo respublica non potest illum tradere.
Tertiò arguitur. Idem videtur esse in illo casu, quod respublica occidat innocentem proprijs manibus & quod tradat occidendum tyranno, sed illud non est licitum, ergo neque istud erit licitum. Probatur consequentia, & confirmatur argumentum. Quia non minus peccauerunt Iudæi, qui tradiderunt innocentem Christum Pilato, quàm ipse Pilatus, qui tulit sententiam mortis & milites qui crucifixerunt illum.
Propter hæc argumenta Magister Soto libro. 5. de Iustitia & iure, quæstione. 1. articulo. 7. tenet quod ipse innocens in tali casu debet exire ad tyrannum ex charitate patriæ: sed respublica non potest eum tradere aut cogere vt exeat.
¶ Nihilominus sit nobis cōclusio conclusio certa. Respublica potest præcipere innocentem, vt exeat ad tyrannũ tyrannum quod si noluerit iam non est innocens, & idcirco poterit respublica illum tradere tyranno. Probatur conclusio. Quia respublica habet autoritatẽ autoritatem præcipiẽ di præcipiendi ciuibus quẽlibet quemlibet actum moralem bonũ bonum ex obiecto suo, imo & indifferentem quando expedierit bono communi.
¶ Confirmatur hæc doctrina, ex Aristotel. libro. 5. Ethicorum. capit. 7. quod multi actus sunt qui ante legem latam nihil refert sic vel aliter fiant: at vero post latam legem iam sunt actus boni neque possunt aliter fieri, at vero in nostro casu posito ille actus exeundi ad tyrannum erat bonus ante legem latam imo necessarius ipsi innocenti ex præcepto charitatis, ergo multo magis poterit esse debitus ex iustitia legali superueniente præcepto reipublicæ quàm si fuisset indifferens: igitur si innocens non obedierit præcepto poterit puniri à republica, & in pœnam peccati tradi tyranno. Et confirmatur ex doctrina Diui Thomę. 2. 2. quæ stione 118. artic. 4. ad secundum. vbi docet quod possunt diuites compelli per legem ad faciendam eleemosynam pauperibus cum necessitas vrget. Id ipsum docent scholastici supra quæst. 32. art. 5.
Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quod illic est actus moralis bonus quem potest & debet exercere innocens & mediante illo potest licitè se expone re periculo mortis pro salute reipublicæ & iste actus est exire animose ad tyrannum, & si opus fuerit pugnare cum illo.
Ad secundum negatur minor, vt patet ex doctrina Aristotel. & præterea dicimus quod ille tenetur ex iustitia legali quæ est virtus ordinans actiones particulares hominis ad bonum commune secundũ secundum legem.
Ad tertium argumentum respondetur, quod postquam ille innocens noluerit obedire reipublicæ iam factus est nocens & poterit respublica proprijs manibus illum occidere & tradere tyranno ad occidendum: at vero antequā antequam respublica cognoscat, quod ille non vult exire etiam posita lege non poterit illum ligare & tradere tyranno: hoc enim esset punire innocentem.

ARTICVLVS VII.Vtrùm liceat alicui occidere aliquem, se defendendo.

Source
AD Septimum sic procedi
tur. Videtur, quòd nulli liceat occidere aliquẽ aliquem , se defendendo. Dicit enim Augustinus
ad Publicolam, de occidendis hominibus, Ne ab eis quisquā quisquam occidatur non mihi placet consilium, nisi fortè sit miles, aut publica functione teneatur, vt non pro se hoc faciat, sed pro alijs, accepta legitima potestate, si eius congruat personæ. Sed ille qui se defendendo, occidit aliquem, ad hoc eum occidit, ne ipse ab eo occidatur. Ergo hoc videtur esse illicitum.
¶ 2 Præterea. In primo de
libero arbitrio dicitur: Quomodo apud diuinam prouidentiam à peccato liberi sunt, qui pro his rebus quas contemni oportet, humana cæde polluti sunt? Eas autem res dicit esse contemnendas, quas homines inuiti amittere possunt, vt ex præmissis
In diuisione quæst.
patet. Horum autem præcipuum est vita corporalis. Ergo pro conseruanda vita corporali, nulli licitum est hominem occidere.
¶ 3 Præterea. Nicolaus papa dicit, vt habetur in Decretis in distinctione 50.
de clericis pro quibus consuluisti, scilicet, qui se defendendo paganum occiderunt, si postea per pœnitentiam emendati, possunt ad pristinum statum redire, aut ad altiorem ascendere, scito nos nullam occasionem dare, | nec vllam tribuere licentiam eis, quemlibet hominem quolibet modo occidendi. Sed ad præcepta moralia seruanda tenentur communiter clerici, & laici. Ergo etiam laicis non est licitum occidere aliquem, se defendendo.
¶ 4 Præterea. Homicidium est grauius peccatum, quàm simplex fornicatio vel adulterium. Sed nulli licet committere simplicem fornicationẽ fornicationem , vel adulteriũ adulterium , vel quodcunque aliud peccatũ peccatum mortale pro conseruatione propriæ vitæ: quia vita spiritualis præferenda est corporali: ergo nulli licet defendendo se ipsum, alium occidere, vt propriā propriam vitam conseruet.
¶ 5 Præterea. Si arbor est mala, & fructꝰ fructus , vt habetur Matth. 7. Sed ipsa defensio sui videtur esse illicita, secundum illud Rom. 12. Non vos defendentes charissimi. Ergo & occisio hominis exinde procedens est illicita.
SED contra est, quod Exod. 22. dicitur: Si effringens fur domum, siue suffodiens inuentus fuerit, & accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Sed multo magis licitum est defendere propriam vitam, quàm propriam domum. Ergo etiam si aliquis occidat aliquem pro defensione vitæ suæ, non erit reus homicidij.
RESPONDEO dicendum, quòd nihil ꝓhibet prohibet vnius actus esse duos effectus, quorum alter solum sit in intentione, alius verò sit præ ter intentionem. Morales autem actus recipiunt speciem secũdum secundum id quod intenditur. Non autem ab eo quod est præter intentionem, cùm sit per accidens, vt ex supradictis
patet. Ex actu ergo alicuius seipsum defendentis, duplex effectus sequi potest. Vnus quidem cō seruatio conseruatio propriæ vitæ, alius autem occisio inuadentis. Actus ergo huiusmodi ex hoc, quòd intenditur conseruatio propriæ vitæ non habet rationem illiciti, cùm hoc sit cuilibet naturale, quòd se conseruet in esse quantum potest. Potest tamen aliquis actus ex bona intentione proueniens illicitus reddi, si non sit proportionatus fini. Et ideo si aliquis ad defendendam propriā propriam vitam vtatur maiori violentia, quā quam oporteat, erit illicitum. Si verò moderatè violentiam repellat, erit licita defensio. Nam secundum iura, vim vi repellere licet cum moderamine inculpatæ tutelæ. Nec est necessarium ad salutem, vt homo actum moderatæ tutelæ prætermittat ad euitandam occisionem alterius: quia plus tenetur homo vitæ suæ prouidere, quàm vitæ alienæ. Sed quia occidere hominem non licet nisi publica autoritate, propter bonum commune (vt ex supradictis
Artic. 2. & 3.
patet) illicitum est quòd homo intendat occidere hominẽ hominem , vt seipsum defendat, nisi ei qui habet publicam autoritatem, qui intendens hominem occidere ad sui defensionem, refert hoc ad publicum bonum, vt patet in milite pugnante contra hostes, & in ministro iudicis pugnante contra latrones: quanuis etiam & isti peccent, si | priuata libidine moueantur.
AD primum ergo dicendum, quòd autoritas August. intelligenda est in eo casu, quo quis intendit occidere hominem, vt seipsum à morte liberet. In quo etiam casu intelligitur autoritas inducta ex libro de
In arg. 2. huius art.
liber. arbit. Vnde signanter dicitur, pro his rebus: in quo de signatur intentio. Et per hoc patet responsio ad Secundum.
AD tertium dicendum, quòd irregularitas cōsequitur consequitur actum homicidij, etiam si sit absque peccato: vt patet in iudice, qui iustè aliquem condemnat ad mortem. Et propter hoc clericus, etiam si se defendendo, interficiat aliquem, irregularis est: quanuis non intendat interficere, sed seipsum defendere.
AD quartũ quartum dicendum, quod actus fornicationis, vel adulterij non ordinatur ad conseruationẽ conseruationem propriæ vitæ ex necessitate, sicut actus, ex quo quādoq; quandoque sequitur homicidiũ homicidium .
AD quintum dicendum, quòd ibi prohibetur defensio, quæ est cum liuore vindictę. Vnde
Glos. interlin. ibid.
gloss. dicit: Non vos defendentes, id est, non sitis referientes aduersarios.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Si aliquis ad defendendam propriam vitā vitam vtatur maiori violentia quam oporteat, illicitum erit occidere alium se defendendo. ¶ Secunda cōclusio conclusio . Si quis moderatè violentiam repellat, erit licita defensio etiam si alterum occidat.
Tertia conclusio. Illicitum est quod homo intẽdat intendat occidere hominẽ hominem vt seipsum defendat, nisi ei qui habet publicā publicam autoritatẽ autoritatem .
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur primò circa secundam conclusionem an vera sit: & arguitur pri mo contra illam. Vita spiritualis proximi plus debet diligi quam vita corporalis propria, vt supra quæst. 26. art. 5. diffinitum est: sed tunc perit vita spiritualis inuasoris quando me defendendo occido illum qui est in peccato mortali, ergo potius deberem ego pati mortem corporalem quā quam mittere animam proximi in gehennam. Confirmatur. Si inuasor ex passione vel ignorantia vult me occidere, videtur quod tunc sit saltem tempus necessitatis proximi, vt ego ponam vitam corporalem pro spirituali illius, ergo saltim in tali casu non possum me defendendo illum occidere.
Arguitur secũdò secundò . Sequitur ex conclusione D. Tho. quod qui dedit causam & fuit in culpa vt ab alio inuaderetur, nihilominus possit defendendo se, occidere inuasorem. v. g. qui adulter deprehensus in adulterio ab ipso marito posset occidere maritũ maritum se defendendo, item qui proximum iniurijs lacessiuit possit, si lacessitus aggreditur occide ne illum se defendendo.
De hac difficultate prima sententia est Abulen. q. 11. super. c. 11. Iosue, quòd homo tenetur se defendere etiā etiam occidẽdo occidendo inuasorẽ inuasorem & videtur quod ratio D. Tho. in artic. hanc sententiam probet, dum inquit, Plus tenetur homo vitæ suæ prouidere quam vitæ alienæ, ergo non poterit homo desistere à defensione suæ vitæ, ne occidat alterum.
Secunda sentẽtia sententia est Gersonis in tract. de Eucharist. & Ancarrano in lib. de autoritate ecclesiæ. quæstione. 52. articul. 3. & eam sequitur Accursius in. l. vt vim. ff. de iustitia & iure. videlicet, quod nemo potest in defensionem propriæ vitæ, interficere aggressorem.
Tertia sententia est D. Antonini in. 3. p. tit. 5. c. 8. §. 1. quā quam sequitur Nauar. in suo manuali. c. 15. nu. 7. & super. c. fin. 14. q. 6. nu. 15. videlicet quod licitum est se defendendo occidere inuasorem præterquàm quando is qui inuaditur dedit culpabilem causam aggressori, qualẽ qualem dat adulter marito in adulterio deprehensus, & ille qui alterum conuitijs lacessiuit, vt se aggrederetur.
PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Licitum est non defendere propriam vitā vitam quando homo non potest aliter | se defendere quam occidendo inuasorem. Probatur conclusio ex doctrina D. August. li. 1. de doctr. Christ. c. 27. homo debet plus diligere proximum quam corpus propriũ proprium , quæ quidem doctrina secundùm communem intelligentiam Theologorum aliquando est in præcepto, aliquando in consilio, vt diffinitum est à nobis supra quæst. 26. artic. 4. ad 3. & art. 5. ad 3. ergo quanuis homo possit se defendere cum moderamine inculpatæ tutelæ occidendo inuasorem, licitum tamen erit ei ex perfecta charitate velle potius pati mortem temporalẽ temporalem quam quod ipse inuasor pereat in æternum. Probatur secundo exemplo Christi & plurimorum martyrum, qui cum possent se defendere à tyrannis voluerunt potius pati mortem, ergo non quotiescunque homo potest se defendere tenetur quando fuerit causa aliqua spiritualis ad Dei gloriam vel ad salutem proximi. Confirmatur ex doctrina Christi, Ecce ego mitto vos sicut oues in medio luporum. Quam doctrinam vniuersi Christiani sequi possunt ex consilio Euangelico, item Ecclesiast. 28. Relinque proximo tuo nocentite, & tunc deprecanti tibi peccata soluentur, & quanuis in prædicto nostro casu non sit præceptum obligans, poterit tamen homo vti consilio ad maiorem consuetudinem comparandam, & vt non se exponat periculo iræ & vindictæ cōtra contra proximum. Obseruandum est tamen quod cō clusio conclusio intelligenda est quando vita eius qui inuaditur non est multum necessaria reipublicæ imo etiam quando non est simile periculum circa salutem animæ propriæ. Tunc enim in ijs duobus casibus magis debet homo prouidere propriæ vitæ quam alienæ.
Secunda conclusio. Licitum est homini se defendendo cum moderamine inculpatæ tutelæ occidere inuasorem. Probatur primò ratione D. Thom. in corpore articuli, quæ est demonstratio naturalis. Item ex capit. ius naturale. distinctione. 1. vbi asseritur esse iuris naturalis vt liceat vim vi repellere, & idipsum habetur in. l. vt vim. ff. de iustitia & iure. & in cap. significasti. el segundo de homicidio. & in cap. si vero. de sententia excommunicationis. Hanc doctrinam eleganter prosequitur Cicero in ora tione pro Milone & est communis consensus omnium Philosophorum & Theologorum. Hæc conclusio intelligenda est cum exceptione quadam: quando scilicet ex morte aggressoris sequitur notabile damnum reipublicæ, tunc enim tenetur homo potius pati mortem quàm occidere inuasorem cum tanto damno boni communis, & hoc ipsa natura nos docet: experimur enim quod grauia elementa proprios motus deorsum obliuiscuntur & ascendunt sursum, ne detur vacuum quod esset maximum damnum vniuersi. Sed nihilominus dicimus, quod si occiderit inuasorem defendendo propriā propriam vitam cum moderamine non peccat cōtra contra iustitiam commutatiuam per comparationem ad inimicũ inimicum occisum, sed peccat mortaliter & grauiter contra charitatem & pietatem contra patriam, & insuper contra iustitiam commutatiuam per comparationem ad rempublicam cui maximum detrimentum infert. Aliud enim esset non defendere regem cum possis, & aliud occidere, etenim in priori casu peccas tantum contra charitatem, in secundo vero peccas contra iustitiam cōmutatiuam commutatiuam damnificando rempublicam.
Tertia conclusio. Licitum est occidere inuasorem, etiam si ille qui inuaditur fuerit in culpa prius vt alter aggrederetur ipsum. Hæc probatur eisdem rationibus & iuribus sicut præcedens conclusio. Etenim adulter ex iniuria quam facit marito non amittit ius naturale defendendi propriam vitam. Præterea ipse inuasor iniuriam & vim facit, etiam si prius fuerit lacessitus factis aut verbis, ergo licitum est vim illam & iniuriam repellere. Et confirmatur à simili. Si meus proximus sua culpa & prodigalitate deuenit in extremam necessitatem ego teneor illi succurrere, ergo etiam si ego mea culpa me constituerim in illo periculo: non tamen poterit alter me occidere, & ego possum licitè me defendere.
Obseruandum est tamen, quod si adulter vel lacessitor præuidit pericula mortis futura ex actione propria, peccat certè peccatum homicidij in corde suo quando tale periculum præuidens, nihilominus statuit se in illo constituere. At vero | postea in ipso periculo positus, non amittit ius defendendi se: imo tunc illi est maior ratio se defendendi donec doleat de peccato: quod non est ita facile in illo conflictu & perturbatione animi.
AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quòd illa doctrina intelligenda est, quando proximus est in graui aut extrema necessitate: at vero quā do quando ipse inuasor ex malitia sua se exponit tanto periculo, non teneor ego amittere vitam corporalem ne ille damnetur. Ad confirmationem respondetur, quòd quanuis inuasor ex passione vel ignorantia etiam inuincibili aggrediatur, nihilominus non ex eo derogatur iuri naturali quod ego habeo, vt defendam propriam vitam.
Quod si obijcias, tunc esse casum necessitatis in quo debeo vitam corporalem ponere pro vita spirituali proximi, ergo non licet interficere talem inuasorem. Respondetur, quòd in ipso inuasore duplex miseria esse potest. Altera quod sit in peccato quod ipse aliâs commiserat: altera quod dum aggreditur me, afficitur passione absorbente vsum rationis & iudicium, vel habet ignorantiam inuincibilem iudicans, quòd ego volo illum occidere. Dico ergo, quòd medium ordinatum ad moderandam passionem eius, vel tollendam ignorantiam, non est quòd ego amittam propriam vitam, manet enim ille cum eadem ignorantia & passione ex quibus me interficere intendit. Rursus neque ad liberandum illum à peccato quod aliàs commiserat, medium est quod ego permittam me occidi. Manet enim cum eodem peccato me interfecto. Sibi igitur imputandum erit si moritur in peccato quod vltro commiserat, neque pœ nituerat. Non enim propterea debeo amittere ius quod habeo ad defendendam propriam vitam, sed possum me ab illo defendere sicut à bestia fera.
Ad alterum argumentum patet ex dictis in tertia conclusione, non enim adulter confert ius marito, vt occidat illum: neque ipse amittit ius quod habebat defendendi vitam propriam ex eo quod adulteriũ adulterium commisit.
DVbitatur secundò. An pro defensione rerum temporalium vel hono ris licitum sit inuasorem occidere? Ad hoc breuiter respondetur conclusione affirmatiua, dummodo talis defensio fiat cum moderamine secundùm proportionem ad finem intentum. Hæc conclusio est consensus Philosophorum & ferè omnium Theologorum. Illam asserit Cicero vbi supra, & confirmatur ex Aristotele. 3. Ethicorum, capit. 7. vbi laudat mortem, quam quis oppetit vt tueatur sua, ergo si cum periculo vitæ propriæ potest homo bona temporalia tueri, multo magis cum periculo vitæ aggressoris.
Præterea, Exodi. 28. vt citatur à Diuo Thoma in argumento, Sed contra, excusatur à reatu sanguinis qui percussit furem effringentem fores vel effodiẽtem effodientem domũ domum . Item ratione naturali probatur conclusio. Quoniam diuitiæ sunt instrumenta ad virtutem & necessariæ ad vitæ conseruationem, ergo licitum est ista bona defendere ab iniquo aggressore & vim vi repellere, non obstante occisione illius, quæ per accidens sequitur ex defensione mea: ipse enim potius se occidit moraliter, dum à vi inferenda non desistit. Eadem ratio procedit de honore quod est excellentius bonũ bonum , quàm diuitiæ.
Ex dictis sequitur vnum corollarium, quod non tenetur homo fugere aggressorem quando ipsa fuga est ignominiosa: sicuti est militi & viro nobili. Cæterum clericus vel monachus tenetur fugere, si fuga sua defendit vitam aut rem familiarem: non enim amittit honorem secundùm statum suum, quod si noluerit fugere & se defendendo occiderit inuasorem: peccat mortaliter saltem contra charitatem: & certo credo quod peccat contra iustitiam. Et ratio est, quia ille non se defendit cum moderamine proportionato ad finem intentum, sed maiorem vim adhibet quàm oporteret ad assequutionem finis, etenim quod respectu vnius hominis est proportionatum medium, respectu alterius non est proportionatum: quoniam ille amitteret honorem si fugeret, hic alter nihil amittit. Conclusio posita intelligenda est cum limitationibus conclusionum præcedẽtis præcedentis dubij, scilicet, quod si fuerit persona publica ipse | aggressor, ex cuius morte magnum damnum sequitur reipublicæ, tunc non erit licitum illum occidere pro defensione rerum temporalium & honoris. Argumenta verò quæ contra conclusionem possunt obijci vnico verbo soluuntur, si dicamus quod quanuis homo teneatur plus diligere vitam proximi, quàm bona propria temporalia: hoc tamen præceptum non obligat nisi in casu necessitatis proximi, & per media communia & ordinata ad illum finem, hic tamen casus non contingit quando proximus est aggressor ex malitia sua. At vero si ex ignorantia inuincibili aggreditur bona mea rapere, putans esse sua, videtur quod tunc non possim illa defendere occidendo illũ illum . Respondetur nihilominus, quòd iam est in culpa dum propria autoritate cōtendit contendit vendicare sibi illa bona, sed deberet petere ante iudicem.
DVbitatur tertiò. An sit licitum repercutere eum qui postquam percussit, separat se ab aggressione. v. g. si quis dedit alapam proximo, an percussus possit statim repercurtere? ¶ Arguitur primò pro parte affirmatiua. Quia illa repercussio est recuperatio honoris qui actualiter offenditur, & repercussione defenditur & recuperatur.
Arguitur secundò à simili. Licitum est persequi latronem fugientem capta præda, & eripere illam de manibus eius per vim, etiam cum periculo vitæ latronis, ergo in casu posito in fragranti iniuria, repercutere est quasi eripere prædam honoris de manibus iniqui aggressoris.
Arguitur tertiò. Si quis irritet alterum ad singulare certamen taliter quod irritatus amittat honorem, nisi acceptauerit pugnā pugnam aut statim euaginauerit gladium: & licitum est illi defendere suum honorem, etiam si is qui irritauit illum verbis, iam taceat neq; neque vltra progrediatur, ergo etiam licitum erit percutientem repercutere pro defensione honoris qui adhuc læditur.
Nihilominus sit nobis certissima conclusio & catholica doctrina. Non est licitum repercutere eum qui percussit, nisi forte adhuc perseueret in pugna: tunc enim repercussio habet rationem defensionis respectu imminentis periculi, non vindictæ respectu præteritæ iniuriæ. Probatur egregio testimonio. 1. Petri. cap. 3. Non reddentes malum pro malo, neque male dictum pro maledicto. Item probatur, quoniam vindicta non est licita particularibus, vt patet Ecclesiast. 28. Qui vindicari vult, à domino inueniet vindictam. At vero qui repercutit vindicat se de percutienti, ergo peccat mortaliter. Hæc est communis doctrina Theologorum bene sentientium. Et si quis aliter sentit iudicio nostro contradicit sacræ Scripturæ. Verum est tamen quòd non desunt qui velint fingere quòd illa repercusio non habet rationem vindictæ dum fit in feruore pugnæ: sed potius est defensio honoris. Et idem dicunt de illo qui acceptat duellum irritatus ab alio, aiunt enim quòd per illam acceptationem homo defendit honorem suum. Sed profecto vehementer falluntur dum ita paralogizantur: quod patebit ex solutionibus argumentorum.
Ad primum argumentum respondetur, nego antecedens. Quia quanuis honor secundùm leges diaboli recuperetur, tamen recuperatur per vindictam, quod est illicitum. Et ratio est: quia honor iam est læsus propter illam percussionem priorem, & ideo non habet locum ibi iam defensio, sed est mera vindicta ipsa repercussio: quanuis per illam recuperetur honor apud viros huius seculi, qui sunt idololatræ mundani honoris.
Ad secundum concedo antecedens & nego consequentiam. Ratio differentiæ est manifesta. Quoniā Quoniam latro adhuc est in exercitio capiendi aliena, dum non est iam in loco quieto retinens rem alienam. At vero qui semel percussit vel contumeliam dixit, iam læsit honorem meum, neque portat secum quidquam meum quod ego possim eripere de manibus eius: sicut si quis abscindat manum meam, non possum ego abscindere manum eius. Imo si occidat equum meum: non possum ego occidere equum illius. Quia illa operatio non habet rationem defensionis, sed potius offensionis per vindictam. Ita igitur homo se habet qui pro recuperatione honoris repercutit eum qui se percussit. Cæterũ Cæterum de antecedente argumenti, nota quòd si fur vel latro iam | constituit se in loco tuto, vel rem alienam deposuit vel abscondit, non est mihi licitum per vim recuperare meam rem: quia tunc iam ille non infert vim actualiter, sed omnino iam cessauit. Vnde oportet, quòd respublica iudicet de latrone & compellat vt mihi restitua. Quòd si quis obijciat. Si de facto ego contendā contendam cum latrone vt reddat quod abstulit, ille non poterit iustè defendere rem illam, igitur ego iustè cōtendo contendo eripere rem illam. Respondetur nego consequentiam. Quia non est inconueniens, quod sit iniusta pugna ex vtraq́ue parte: maximè quod defensio latronis est contra iustitiam cōmutatiuam commutatiuam : compulsio autem mea est contra iustitiam legalem, atque ita diuersis rationibus vtraque pugna est iniusta.
Ad tertium respōdetur respondetur , quòd nullo modo est licitum acceptare duellum quod cō demnatur condemnatur in Concil. Trident. Sess. 25. c. 19. in decreto de reformat. & quanuis grauissimæ pœnæ quæ illic apponuntur contra sic pugnantes & contra fauentes illos, intelligā tur intelligantur de solenni duello, non solum illud duellũ duellum est illicitũ illicitum iure naturæ, sed etiam quodlibet aliud singulare certamen eorum, qui se adinuicem inuitant vel irritant ad pugnam, est iure naturæ illicitum: nam vterque se exponit periculo mortis vel occisionis: neque potest habere rationem defensionis talis acceptatio. Poterit tamẽ tamen homo sic irritatus ab alio prudenter & Christianè respōdere respondere pro defensione sui honoris, dicendo vbicunque tu me fueris aggressus, vir ego sum qui me possum defendere, etiam forte cum malo tuo atque periculo. Atque ita vim moderatè repellit, quousque alter armis velit vti. Tunc enim iam constat quòd armis potest se defendere. Sed adhuc dubitat aliquis, si quis iratus me vocat dicens, quòd vult mihi certa verba facere seorsum, an sit licitum exire, etiam si suspicet, quòd ille vult vti armis contra me? Ad hoc respondetur, quòd prudentia opus est in huiusmodi casibus, fortassis enim habet rationem defensionis, si in tali casu vir nobilis irritatus velit ęxire ad audiendum sermonem eius qui irritat: quia forte verbis terminabitur illorum dissidium. At vero si irritatus, est certus moraliter, quòd irritans vult cum illo digla diari, debet verbis suum honorem modeste defendere, vt iam diximus: sed non tenebitur domi manere, sed poterit exire quoties sibi opportunum erit ad negotia sua tractanda.
DVbitatur quarto. An in defensionem sui, licitum sit præuenire eum qui paratus est iniquè aggredi? Verbi gratia, an vxor quæ certa est, quòd maritus vult nocte illam suffocare, possit præuenire maritum, & illum occidere. Similiter an habeat rationem defensionis, si quis occidat eum qui vadit ad iudicem, vt imponat falsum testimonium propter quod erit occidendus, vel infamandus vel amissurus bona temporalia. ¶ Pro solutione nota, quòd præuenire in præsenti est, antequam inimicus inuadat damnificare. Nota secundo, quòd aliquando huiusmodi præuentio non est simpliciter præuentio, sed secundum quid, verbi gratia, quando ego post vnum actum aggressionis præuenio alterum, quem prudenter timeo esse futurum in damnum meum.
Sit igitur prima conclusio. Non est licitum simpliciter præuenire eum, quem timeo futurum esse aggressorem. Probatur, quia illa pręuentio non est propriè defensio, sed directè est occisio hominis ordinata ad conseruationem propriæ vitæ: quemadmodum si adultera nouit, quòd maritus est conscius adulterij quod illa commisit: qui tamen nondum quidquam parauit, nihil dixit, vnde colligatur, quòd est actualis aggressor: nihilominus mulier prudenter timet, quòd illam sit occisurus. Dicimus quòd in hoc casu, non est licitum præuenire maritum, & per insidias illum occidere. Confirmatur conclusio. Quia illud vniuersale principium, vim vi repellere licet, nullo modo verificatur in illo casu: quin potius verificatur, quando supra iniuriam factam altera additur.
Secunda conclusio. Postquam iam aggressor fecit aliquam actionem parando mihi insidias, quas ego aliter effugere non possum nisi occidendo illum: tunc licitum est mihi medio tempore, antequā antequam instet meũ meum damnũ damnum , occidere insidiātem insidiantem etiā etiam si pro tunc quietus sit. Ratio est: quia tunc ꝓpriè propriè loquẽ do loquendo est defensio vitæ meæ: nam profecto mo| raliter loquendo, ille est actualis aggressor. v. g. in casu posito, potest mulier adultera occidere maritum de quo certa est quod iam habet vel venenũ venenum paratum, vel gladiũ gladium aut aliquid simile: tũc tunc enim vim vi repellit moraliter loquendo, quanuis physicè pro tunc ipse maritus nihil agat. Similiter dico de secundo casu: quod si ille qui vadit ad iudicem fuerit admonitus & noluerit retrocedere, poterit is qui iniuriā iniuriam patitur occidere illum defendendo se vel sua: si aliter non potest. Imo vero Caiet. infra in. q. 95. ar. 8. ad 3. & in summa in verbo duellum, ait, quòd innocens tunc poterit prouocare accusatorem ad duellum & occidere: quoniā quoniam accusator iam inuadit innocentem occisurus gladio iudicis. Quin potius secundũ secundum istam rationem posset etiā etiam occultè occidere aggressorem non prouocando ad duellũ duellum , siquidem habet illa actio rationem defensionis cum moderamine inculpatæ tutelæ. At vero contra hanc sententiā sententiam Caietani sunt tria argumẽta argumenta . Primum argumentum est. Si ipse accusator bona fide imponeret mihi crimen, non liceret mihi illum occidere, ergo neque si mala fide. Probo consequentiam. Quia defensio vitæ propriæ, vt iam diximus licita est etiā etiam contra ignorantem inuincibiliter.
Arguitur secũdò secundò . Sequeretur quod etiam si accusator intenderet damnificare in causa ciuili, licitum esset illũ illum occidere. Probatur consequentia. Quia si illa actio habet rationem defensionis, licita erit pro conseruatione rerum temporalium. Cōsequens Consequens autem videtur esse inconueniens. Quoniam tunc daretur occasio litigantibus, vt occiderẽt occiderent homines quos falsos testes esse iudicauerint: quod esset magna perturbatio reipublicæ. Confirmatur. Nam iudex iuste puniret talem interfectorẽ interfectorem , ergo ipse iniustè occidit.
Arguitur tertiò. Quia propriè vis non dicitur, nisi quando aliquis actualiter aggreditur aliquo facto per se nociuo, sed ille accusator nondum sic aggreditur, ergo tunc non verificatur, quod vim vi innocens repellit. Magister Soto propter hoc tertium argumentum in lib. 5. de iust. & iure. q. 1. art. 8. te net partem negatiuam. Nihilominus sententia Caiet. mihi multo probabilior est. Et cō firmatur confirmatur , quia licitũ licitum esset mihi occidere ho minem qui vocat seruum, vt me occidat: si non habeo alium mediũ medium , quo vitā vitam seruem incolumem. Item si quis vadit vt soluat vel irritet canem aut leonem contra me, licitũ licitum est mihi illũ illum occidere, antequàm soluat canem aut leonem, ergo etiam in casu posito licitũ licitum erit occidere accusatorẽ accusatorem vel inuasorẽ inuasorem .
AD argumenta in oppositum respōdetur respondetur . Ad primum, quòd sicut non possum me defendere per vim ab ipso iudice & ministris, qui bona fide secundùm allegata & probata procedunt, etiam si ex ignorantia id faciat, ita neque accusatorẽ accusatorem possum occidere, qui bona fide & iuridicè me accusat. Ratio est, quia omnes isti exequuntur officium legalis iustitiæ, ac per consequens non faciunt mihi iniuriam. Et confirmatur. Quia innocens probatus nocens tenetur pati mortem illatam à ministris reipublicæ, ergo accusatus tenetur pati accusationem factam secundùm legalem iustitiam. Ratio vtriusque est: quia sic expedit cōmuni communi bono reipublicæ. Cęterũ Cęterum quando quis me inuadit vel accusat siue ex malitia siue ex ignorantia & non secundũ secundum iustitiam legalem, licitũ licitum mihi est me defendere, non obstante morte illius. ¶ Sed rogat quis quid agam ego, si quis vadit ad me accusandum de crimine vero sed occulto, ex cuius accusatione mihi certũ certum periculũ periculum creatur mortis vel infamiæ. Respondetur, quòd si ille non habet ius ad me accusandum, neque procedit secũdùm secundùm iustitiā iustitiam legalem, ita me possum defendere ab illo, sicut ab imponente falsum crimen.
Ad secundum argumentum respondetur concedo sequelam. Diximus enim iam quod licitum est pro defensione rerũ rerum temporalium inuasorem occidere. Cum igitur ille accusator per se vel per tertiam personā personam iniquè contendat accipere mea bona: licitũ licitum mihi erit illa defendere. Neque illud inconueniens sequitur ex ista doctrina, nisi ex malitia hominum litigantium: qui non prudenter examinabunt circunstantias, in quibus licitum est falsum accusatorem & falsum testem occidere. Ad confirmationem respondetur, concedo antecedens, & nego consequentiam. Quia iudex procederet ex falsa præsumptione. At si iuridicè posset probari ratio iustæ defensionis, | tunc iudex iniquè puniret interfectorem.
Ad tertium argumentum respondetur, quòd moraliter loquendo, ille iam cœpit facere vim quando apponit causam certam periculi futuri: sicut qui parat laqueum pedibus meis in loco per quem mihi necesse est transire, neque enim debeo expectare ad repellendam vim, quando iam nullum erit remedium. Sed tunc verè me defendam, quando iam posita est aliqua actio per quā quam per bonam consequentiam sequitur meum periculum: alioquin postea nullus est locus defensioni relictus.
DVbitatur quinto & vltimo. An sit licitum intendere occisionem aggressoris, vt seipsum homo defendat vel sua bona?
Arguitur primò pro parte affirmatiua. Omne quod licitum est facere, licitum est intendere & velle: sed licitum est occidere inuasorem defendendo se cum moderamine inculpatæ tutelæ, ergo & velle occisionem illius & intendere illam.
Arguitur secundò. Licitum est se defendẽti defendenti ferire aggressorem in corde illius: imo & hoc ipsum intendere, sed talis percussio ex natura sua mortifera est, ergo etiam est licitum intendere occidere illum.
Arguitur tertiò. Quoniam sententia D. Tho. videtur nimis scrupulosa. Quis enim est qui se defendat, qui non eligat occisionẽ occisionem inuasoris, quando non aliter potest euadere? sed electio esse non potest sine intentione finis: imo idẽ idem actus est electio & intentio diuersis rationibus, ergo non peccat mortaliter, qui intendit occidere inuasorem, vt se defendat. De hac difficultate M. Soto vbi supra, ait mentem D. Tho. claram esse, videlicet quod tunc duntaxat homicidium fit ex intentione propter defensionẽ defensionem , quādo quando quis alterũ alterum aggreditur, ipsum præueniens vel ad vindicandā vindicandam præteritam iniuriam vel ad cauendam futurā futuram . Et ideo optime ait D. Tho. id tantum licere publicæ potestati, vel per bellũ bellum respectu hostium exteriorum, vel per exequutionẽ exequutionem iustitiæ respectu pestilentium ciuiũ ciuium . Sed quando aliquis se defendit cum moderamine inculpatæ tutelæ, dicit quod nihil horũ horum cōtingit contingit , etiam si homo directè mittat iaculum ad cor, vt occidat aggressorem. Vnde videtur sentire quod se defendendo cum moderamine non intendit occisionẽ occisionem aggressoris. Et inquit insuper: quòd potest teneri, quod talis occisio non est mediũ medium ad cōseruationem conseruationem vitæ: sed conseruationis effectus. Nam consueto sermone rectè etiā etiam appellatur medium, eodemq́; eodemque nomine vtitur D. Thom. in hoc artic. Hactenus Magister Soto. Verumtamen hic modus dicendi & explicandi doctrinam D. Tho. neq; neque nobis placet, neq; neque D. Tho. est, nusquā nusquam enim D. Tho. dicit quod occisio hominis est medium licitũ licitum personæ priuatæ ad conseruationẽ conseruationem vitæ, sed inquit, quod ipsa defensio est mediũ medium ad conseruationẽ conseruationem vitæ, & quod ipsa occisio est effectus per accidens cōsequutus consequutus & præter intentionem. Præterea limitare occisionẽ occisionem hominis ex intentione, tantũ tantum ad illos modos, falsum est. Nam potest quis intẽdere intendere occidere hominem, vt rapiat pecunias vel ob aliũ alium finem ad salutem suā suam conseruandam. Alij autẽ autem aiunt, quòd licitũ licitum est velle occisionem & intendere tanquā tanquam effectum necessario consequutũ consequutum ex defensione vitæ: non autem vt medium ad finem. Sed neque isti attingunt veritatẽ veritatem & mentem D. Tho. nam ipse appellat talem occisionem effectum per accidens & præ ter intentionem defendentis seipsum. Quapropter effectus ille nulla ratione potest dici moralis & voluntarius ipsi defendenti se. Et ratio est manifesta. Quia ille effectus non est directè voluntarius, vt patet. Neque indirecte, quia non tenetur homo euitare illum effectum, dum se cum moderatione defendit, ergo nullo modo est voluntarius. Item falluntur in eo quod dicũt dicunt esse effectum necessario consequutum ex defensione vitæ. Etenim si dum ego defendo vitam meam, ipse aggressor separet se: non sequitur mors illius. At vero si persistit adhuc, & ego me non possum aliter defendere, tunc necessariò ex suppositione, consequitur occisio aggressoris, non ex ipsa defensione vt est operatio defendentis volita & moralis. Et propterea propriè respectu illius defensionis dicitur effectus per accidens & præter intẽtionẽ intentionem operantis. Caiet. autem in hoc loco optime explicat mentẽ mentem D. Tho. exẽplo exemplo medici, qui intendit sanitatem infirmi per mediam potionem, ex qua consequitur debilitatio infirmi. Tunc enim profectò constat, quòd | medicus non intendit directè vel indirectè debilitare infirmum: neque accipit pro medio debilitationem: sed solum permittit illam propter maius bonum. Quemadmodum etiam Deus concurrit ad aliquam operationem quatenus bona est, quæ tamen necessario est peccatum, quatenus est à libero hominis arbitrio contra legem operante: & tamen nullo modo intendit Deus peccatũ peccatum neque directè neque indirectè neque est causa peccati simpliciter: sed solum permittit peccatum propter aliud maius bonum. Ita omnino se habet qui se defendens cum moderamine inculpatæ tutelæ aggressorẽ aggressorem occidit.
PRO solutione argumentorum notandum est, quòd idem actus materialiter potest esse bonus respectu vnius voluntatis, & malus respectu alterius. v. g. passio Christi fuit valde bona respectu volutatis Christi: at verò fuit mala vt procedebat à voluntate Iudæorum & crucifigentium.
Notandum secundò. Quod in defensione cum modera mine inculpatæ tutelæ, idẽ idem actus materialiter est defensio, & est occisio. Defensio quidem bona, quia consideratur ex parte ipsius defendentis tanquam medium proportionatum fini, qui est vitæ conseruatio. Occisio autem est mala respectu inuasoris: quia ipse tenebatur se subtrahere ab illo periculo. Et ideo est illi indirectè voluntaria. Cæterum causa physica occisionis illius bene potest contingere quod sit ipse defendens se, non autem erit causa moralis, nisi fortè ex vindicta & odio occidat aggressorem, cum se defendit etiam cum moderamine inculpatæ tutelæ. Est autem hæc doctrina valde necessaria pro alijs materijs moralibus. Sunt enim aliqui casus, in quibus oportet aduertere, an aliquis effectus, qui aliâs esset malus, moraliter, sit dicendus effectus per accidens, & præter intentionem? Et an assumatur vt medium, vt sit directè, vel indirectè volitum? Cuius rei sint nobis duo exempla. Infirmatur quis vehementer infirmitate stomachi, vel opilatione ventris, ad cuius remedium necesse est puri & optimi vini magnam quantitatem sumere: vnde rursus necesse est, naturaliter quod infirmus inebrietur. Tunc nihilominus secun dùm communem sententiam licita est illa medicina, non obstante ebrietate, quoniam ebrietas in illo casu est effectus per accidẽs accidens , & præter intentionem accipientis medicinam per se ordinatam ad salutem. At verò si illa medicina immediatè dirigeretur ad ebrietatem, non esset licitum illam sumere, etiam si ex ebrietate rursus sequeretur conseruatio vitæ. Ratio est: quia non sunt facienda mala, vt inde veniant bona: sicut etiam non sunt relinquenda bona, quanuis præter intentionem operantis sequantur mala: iuxta illud commune Prouerbium; Potius scandalum nasci permittitur, quàm veritas relinquatur. Est aliud exemplum. Si ad conseruandam vitam, necessaria esset naturaliter expulsio superflui seminis: nihilominus non esset licitum vti medicina vel confricatione excitatiua pollutionis. Ratio est, quia tunc sumeretur medium, quod secundùm se illicitum est. At vero si esset aliqua medicina, quæ immediatè ordinaretur ad confortandum partes vegetatiuas vel ad purgandum hominem, vnde consequeretur physicè effusio seminis: licitũ licitum esset sumere talem medicinam, quia illa effusio est effectus per accidens, & præter intentionem accipiẽtis accipientis medicinam, nisi homo consentiat vel desideret ipsam pollutionem: sicut potest etiam peccare se defendendo, qui gaudet de morte aggressoris. Cæterum diiudicare, qui nam dicantur effectus per accidens, & in quo casu teneatur homo relinquere actionẽ actionem aliàs bonam, ne inde consequatur malum: vel in quo casu sit ei licitum prosequi bonā bonam actionem, etiam si inde sequatur aliquod malũ malum : magnum negotium est & prudentiæ non vulgaris. Duo tamen documenta vniuersalia possumus ante oculos habere in huiusmodi casibus diiudicandis.
Primum documentum sit. Quādo Quando actio bona secundùm se, ex qua sequitur aliquis effectus secundùm se illicitus vel nociuus respectu alterius: est tamen mihi necessaria ad cōseruationem conseruationem eius, ad quod habeo ius: erit mihi licitũ licitum in illa bona actione perseuerare: dũmodo dummodo effectus ille per accidens cōsequutus consequutus non sit nociuus notabiliter bonis cō munibus communibus . Et multo magis erit licitum persistere in illa actione, quādo quando ipsa est promo| tiua boni cōmunis communis . Hoc documentum verificatur in actione defensionis propriæ vitæ, ad quam sequitur occisio aggressoris: & in sumptione medicinæ, ad quam sequitur per accidẽs accidens ebrietas vel emissio seminis. Verificatur etiam maximè in bello iusto, quando milites pugnantes contra hostes, & ciuitatẽ ciuitatem , occidũt occidunt pariter innocẽtes innocentes per accidens, & præter intentionem. Sic enim expedit cō muni communi bono, quòd milites non desistant ab impugnatione ciuitatis, non obstante innocentum periculo.
Secundum documentum sit. Quando actio illa quæ bona est, aut certè non est mala secundum se, non est mihi necessaria, sed potius parum vtilis: etsi cessem ab illa, parum aut nihil nocumenti mihi accidit: & ex alia parte sequitur aliquod nocumẽtum nocumentum notabile proximo: teneor cessare ab illa actione vel ex charitate vel ex iustitia. Verbigratia. Si quis recreandi animi gratia velit iaculari ad scopum, ad quam actionem ille ius habet: tamen si dum vult iaculari videat hominem transeuntem, & nihilominus iaculetur, & occidat hominem: non potest dici illa occisio effectus per accidens, & præ ter intentionem iaculantis, sed est illi indirectè volita illa occisio. Et ratio est, quia ille tenebatur cessare ab illa actione: ex qua cessatione parum, aut nihil damni reportabat: quanuis aliâs haberet potestatem iaculandi. Et per hunc modum in alijs casibus philosophandum est de proposita difficultate.
Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum quod si sermo sit de licito per se: maior est vera, sed minor est falsa, quod sit licitum per se & absolutè occidere aggressorem: sed solum dicitur esse licitum seu potius non illicitum in sua causa per accidens. Et idcirco non valet cōsequentia consequentia dum infertur, ergo licitum est velle & intendere occisionem aggressoris: sed solum sequitur, ergo licitum est velle & intendere defensionem propriæ vitæ, non obstante occisione aggressoris.
Ad secundum respondetur, cōcedo concedo maiorem & minorem, & nego cōsequentiam consequentiam . Quia variatur appellatio verbi intendere. Non enim sequitur, quod si quis intendit vnum cui aliud intrinsecè annectitur, quòd intendat illud quod intrinsecè annectitur: quemadmodũ quemadmodum medicus intendit dare medicamentum propter salutem infirmi: cui tamen medicamento intrinsecum est, quod debilitet, tamen non sequitur quod medicus intendat debilitationem infirmi: nec directè nec indirectè velit eam.
Ad tertium argumentum respondetur, quod sententia Diui Thomæ, non est scrupulosa prout à nobis explicata est. Eodem enim modo potest homo se defendere cum moderamine inculpatæ tutelæ, non obstante occisione inimici, atque si licitum esset in illo casu intendere occisionem tanquā tanquam medium ad salutem propriam. Quin potius doctrina Diui Thomæ sic explicata, est necessaria pro alijs materijs. Et si quis aliter loquitur impropriè loquitur: etiam si sentiat nobiscum.

ARTICVLVS VIII.Vtrùm aliquis casualiter occidens hominem, incurrat homicidij reatum.

Source
AD Octauum sic proceditur. Videtur, quòd aliquis casualiter occidens hominem, incurrat homicidij reatum. Legitur enim Genes. 4. quòd Lamech credens interficere bestiā bestiam , interfecit hominem: & reputatum est ei ad homicidium. Ergo reatũ reatum homicidij incurrit, qui casu aliter hominem occidit.
¶ 2 Præterea. Exodi. 21. dicitur, Si quis percusserit mulierem præ gnantem, & abortiuum fecerit: si mors eius fuerit subsecuta, reddet animam pro anima. Sed hoc potest fieri absque intentione occisionis. Ergo homicidiũ homicidium casuale habet homicidij reatum.
¶ 3 Præterea. In decretis distin| ctione
50. inducuntur plures canones, quibus casualia homicidia puniuntur. Sed pœnæ non debentur nisi culpæ. Ergo ille qui casualiter hominem occidit, incurrit homicidij reatum.
SED contra est, quod Augustinus
dicit ad Publicolam, Absit, vt ea quæ propter bonum ac licitum facimus, si quid propter hoc præ ter nostram volũtatem voluntatem quicquam mali acciderit, nobis imputetur. Sed cōtingit contingit quādoque quandoque , vt propter bonum aliquod facientibus, homicidium consequatur casualiter. Ergo non imputatur facienti ad culpā culpam .
RESPONDEO dicendum, quòd secundum Philosophũ Philosophum in secundo
Physicorum. Casus est causa agens præter intentionẽ intentionem . Et ideo ea quæ casualia sunt simpliciter loquendo, non sunt intenta, neque volũtaria voluntaria . Et quia omne peccatum est voluntarium secundum Augustinum, consequens est, quòd casualia, inquantum huiusmodi, non sunt peccata. Cōtingit Contingit tamen, id quod non est actu, & per se volitum vel intentum, esse per accidens volitum vel intentum, secũdum secundum quod causa per accidens dicitur remouens prohibens. Vnde ille qui non remouet ea, ex quibus sequitur homicidium, si debeat remouere, erit quodammodo homicidium voluntarium. Hoc autem contingit dupliciter. Vno modo quando dans operam rebus illicitis, quas vitare debebat, homicidium incurrit. Alio modo quando non adhibet debitam solicitudinem. Et ideo se cundum iura, si aliquis det operam rei licitæ, debitam diligentiam adhibens, & ex hoc homicidium sequitur, non incurrit homicidij reatum: si verò det operam rei illicitæ, vel etiam det operam rei licitæ, non adhibens diligentiam debitam, non euadit homicidij reatum, si ex eius opere mors hominis sequatur.
AD primum ergo dicendum, quod Lamech non adhibuit sufficiẽtem sufficientem diligentiam ad homicidium vitandum, & ideo reatum homicidij non euasit.
AD secũdum secundum dicendum, quòd ille qui percutit mulierem prægnā tem prægnantem , dat operam rei illicitæ. Et ideo si sequatur mors vel mulieris, vel pueri animati, non effugiet homicidij crimen, præcipuè cùm ex tali percussione in promptu sit, quòd mors sequatur.
AD tertium dicendum, quòd secundum canones imponitur pœna his qui casualiter occidunt, dantes operam rei illicitæ, vel non adhibentes diligentiam debitam.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Qui dans operam rei licitæ adhibet debitam diligentiam: si ex hoc homicidium sequatur, non incurrit homicidij reatum.
Secunda conclusio. Qui dat operam rei illicitæ vel non adhibet diligentiam debitam, non euadit homicidij reatũ reatum : si ex eius opere homicidium sequatur.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

Pro intelligentia literæ articuli. Nota ex D. Tho. in 2. senten. dist. 30. quæst. 1. artic. 2. quod nomine reatus ꝓpriè propriè intelligitur obligatio ad pœnam propter culpam. Hinc est, quod ipse docet in dist. 42. quæst, 1. artic. 2. | quod cum reatus sit medium inter culpam & pœnam, accipitur aliquando pro vtralibet. Atque proinde in conclusionibus D. Thom. potest reatus accipi propriè pro ipsa obligatione ad pœnam: potest etiam accipi pro culpa vnde oritur obligatio, vel etiam pro ipsa pœna quæ oritur ex culpa. Tota difficultas huius articuli est de irregularitate, quæ consequitur ex occisione vel mutilatione hominis. De qua re agunt Iurisperiti in titulis de homicidio. & in decreto distinct. 50. Summistæ in verbo irregularitas. & in verbo homicidium. Couarru. in Clemen. si furiosus. de homicidio voluntario. Nauar. in manua. c. 27. & super. c. fin. 14. quæst. 6. Castro libro. 2. de potestate legis pœnalis. Theologi in. 4. Sentent. distinct. 25. Soto libro. 5. de iustit. & iure. quæst. 1. art. 4. & 9.
Quatuor nobis disputanda videntur necessariò in præsenti tractatu. Primum erit de irregularitate, quæ incurritur ex homicidio voluntario. Secundum, de illa quæ incurritur ex homicidio casuali. Tertium, de illa quæ incurritur ex mutilatione. Quartum, de modo quo tollitur irregularitas: & simul dicemus, an irregularitas sit propria censura ecclesiastica de qua possit quis absolui, sicut de alijs censuris ecclesiasticis per bullam Cruciatæ.
Ante omnia supponenda est irregularitatis diffinitio. Quæ quidem, vt colligitur ex doctoribus citatis talis est. Irregularitas est impedimentum iure Pōtificio Pontificio introductũ introductum ad suscipiendos ordines & in susceptis ministrādum ministrandum . Dicimus in hac diffinitione quod sit impedimentum iure Pontificio introductum: vt doceamus, quod nulla irregularitas iure naturali vel diuino introducta est. In qua re omnes conueniunt. Sed specialius legendus est Innoc. in. c. nisi cum pridem. de renuntiatione. & in. c. ad audientiam. de homicidio voluntario. Et probatur. Tum quia in sacris literis nullus reperitur locus in quo sit introducta irregularitas: tum etiam quia sæpe Summi Pontifices dispensant super irregularitatibus: at vero si irregularitas naturali vel diuino iure esset introducta, non posset fieri huiusmodi dispensatio. Et quanuis 1. ad Timot. c. 3. videatur fieri mentio de irregularitate bigamiæ, & etiam de illa quæ contrahitur ex homicidio: inde tamen non colligitur, quod irregularitas sit diuino iure introducta: quoniam Apostoli statuebant aliquādo aliquando leges positiuas ecclesiasticas vtentes ordinaria potestate, quam habebant in Ecclesia. Ex his sequitur: quod nulla irregularitas est admittenda, nisi fuerit expressa in iure. Probatur. Quia iure positiuo est introducta, ergo vbi non fuerit expressum ius de irregularitate, non est admittenda. Et præterea probatur ex Bonifacio VIII. capit. ijs qui. de sententia excom. in. 6. vbi expressè hoc ipsum docet. Deinde irregularitas est odiosum impedimentum: sed odia sunt restringenda, ergo in materia irregularitatis, non valet argumentum per locum à simili vel à fortiori: sed debet esse expressa in ipso iure. v. g. si sit imposita irregularitas contra Sodomitas, non sequitur quod committentes peccatum bestialitatis incurrant illam.
Est tamen argumentum contra istā istam doctrinam. Quoniam in casu dubij, an Petrus sit irregularis vel non, debet haberi tanquā tanquam irregularis, ergo materia irregularitatis non est odiosa. Antecedens probatur ex cap. ad audientiam. & ex cap. significasti. de homicidio. in quibus apertè diffinitur illud antecedens. Ad hoc argumentum Ioannes Andreas, Panormit. & multi alij Canonistæ in dict. cap. ad audientiam. & Nauar. in suo manua. cap. 17. nu. 193. dicunt, quòd in foro cō scientiæ conscientiæ in dubio, debet Petrus iudicari irregularis, non autem in foro contentioso. Sed hæc distinctio non probatur à Couar. in loco citato. Sed arguit contra illam primò, quia in citato cap. is qui. absque vlla distinctione inter forum conscientiæ, & iudiciarium decernit Bonifacius, quod nulla est irregularitas est nisi fuerit expressa, in iure, ergo in re dubia, etiā etiam in foro conscientiæ iudicandus est liber Petrus ab irregularitate. Item canones citati, ad audientiam. & significasti, absque distinctione decernunt, quod in re dubia debet quis iudicari irregularis, ergo non oportet distinguere inter forum conscientiæ & iudiciarium, imo vero illa iura ex primæua intentione videntur procedere de foro iudiciario. Aliter ergo respondet Couarruuias dicens, quòd dubium | de irregularitate potest contingere dupliciter. Vno modo vt sit dubium de ipso iure. Altero modo vt sit dubium de ipso facto. Hoc est, possumus dubitare an sit lata aliqua lex de tali irregularitate: & rursus possumus dubitare, an Petrus fecerit illam actionem propter quam sit posita irregularitas. Dicit ergo quod quando dubium fuerit de ipso iure: iudicandum est, quod Petrus non sit irregularis. Et probatur ex cap. is qui. vbi supponitur quod nulla est irregularitas, nisi habeatur expressa in ipso iure: at vero si dubitatio fuerit de facto: tunc in vtroque foro debet Petrus censeri irregularis, quoniam ita disponit ius ecclesiasticum in illis tribus citatis capitulis. Et quantum ad hoc ita procedendum est de ipsa irregularitate, sicut si esset materia fauorabilis. Et præter ipsa iura citata: est etiam ratio quæ colligitur ex iure. Quoniam in æquali dubio ea pars est eligenda in qua minus periculi est. Sed in materia de qua loquimur minus periculi est, si homo se gerat vt irregularis: quia ex hoc nullum timetur malum, at vero ex opposito magnum incommodum timetur, scilicet, quòd irregularis & indignus minister celebret sacramẽtum sacramentum . Ex qua etiam ratione possumus colligere, quod si fuerit æquale dubium an Petrus sit excommunicatus aut suspensus, debet se habere tanquam excommunicatus & interdictus, maximè in foro conscientiæ: & debet quærere absolutionem ab huiusmodi vinculis antequam celebret. Sequitur deinde principaliter quod nulla irregularitas contrahitur propter actum purè interiorem. Probatur quia omnis irregularitas introducta est iure pontificio: sed ius pōtificium pontificium nihil decernit circa actus purè interiores, ergo. Vnde non facile intelligitur, quid significent quædam verba quæ habentur in Iubilæis & Priuilegijs. Videlicet, quod confessarius electus possit dispensare super irregularitate etiā etiam mentali. Fortassis posset quis dicere, quod nomine irregularitatis interioris & mentalis intelligenda est illa quæ incurritur propter actum exteriorem, sed ille actus est occultus, neque potest in iudicio probari: ita vt talis irregularis absoluatur tantum in foro animæ. Huic sententiæ non videtur refragari Couarruuias vbi supra: eo quod verba illa iubilæi non videntur posse habere alium sensum: quoniam esset ridiculum explicare illa de irregularitate purè mentali. Quia nulla talis est, neque esse potest. Ista intelligentia non est nobis improbabilis & certè probabilior esset: nisi contingeret, quod in multis literis apostolicis aliqua inseruntur ex inaduertentia notariorum, quæ omnino sunt impertinentia & nullum operātur operantur effectum. Sequitur etiam ex dictis falsum esse quod irregularitas incurritur ex effusione sanguinis aut seminis in Ecclesia, sicut opinatus est Soto vbi supra artic. 4. ratio est quia in toto iure non inuenitur.
Est tamen argumentum ad probandum quod est aliqua irregularitas diuino iure introducta. Quoniam irregularitas bigamiæ incurritur ante baptismi susceptionem, vt verbi gratia, si infidelis in statu infidelitatis duas habuit vxores successiuè, est irregularis, ita vt etiam postea suscepto baptismate, non possit promoueri ad ordines sine dispensatione irregularitatis. At vero lex positiua ecclesiastica non extenditur ad eos qui non sunt baptizati, ergo illa irregularitas non incurritur ex iure pontificio. Maior habetur expressè in decreto distinctione 26. capit. acutius. & capit. deinde. quod est Innocentij Primi. & in capit. vna. quod est Diui Ambrosij. & Innocent. in capit. deinde. diffinit hanc irregularitatem non tolli per baptismi susceptionem.
Secundò arguitur. Probabilis sententia est, quod propter homicidium perpetratum ante baptismum incurritur irregularitas, quæ non tollitur per baptismi susceptionem: sed illa irregularitas non potest introduci per legem ecclesiasticam, ergo iure diuino vel naturali introducta est. Maior est opinio glossæ in capit. si quis viduam distinctione 50. quam sequuntur Archidiaconus, Dominicus & alij Canonistæ. Et quidam ex Theologis, vt est Ioannes de Maioris in. 4. sentent. distinct. 27. quæst. 8.
Ad primum argumentum Diuus Hieronymus, cuius verba habentur in decreto. distin. 26. cap. 1. & super primam ad Timoth. cap. 3. opinatus est, quod ante susceptionem | baptismi non contrahitur bigamia. Illum sequuntur glo. ordi. & Lyra. in illo. cap. ad Timoth. supra. & Maior. in, 4. vbi supra. & nō nulli nonnulli etiam ex Canonistis: vt refert Abbas in capit. gaudemus. de diuortijs. & mouentur ad hanc sententiam propter primum argumentum. Nihilominus tenendum est, quod bigamia contrahitur etiam ante baptismi susceptionem, & quod non tollitur istud impedimentum per baptismũ baptismum . Hanc veritatem efficaciter probāt probant tria capitula citata in primo argumento, præsertim in cap. deinde. quoniam illud est diffinitio Pontificis quę nos cogit hanc sequi sententiam. Ad argumentum igitur respondetur, quòd bigamia consistit in hoc quod aliquis sit diuisus secundum carnem. Fit autem hæc diuisio per hoc quod aliquis successiuè cōtrahit contrahit cum duabus vxoribus: eo quod vir & vxor fiunt vna caro, & idcirco qui cum duabus vxoribus contrahit, diuisus est secundũ secundum carnem. Quæ quidem diuisio introducta est non per legem positiuam: sed ex natura rei cognoscitur. Hinc ergo dicimus quod irregularitas bigamiæ habet fundamẽtaliter fundamentaliter ortum ex natura rei: at verò non habet formaliter rationem irregularitatis, nisi accedente lege ecclesiastica, quæ prohibet bigamum promoueri ad ordines propter indecentia, eo quod ministri ecclesiæ debent repræsentare Christum vnius ecclesiæ sponsum & virum: cui repræsentationi non conuenit, quod minister sit bigamus & diuisus secundum carnem.
Ad secundum argumentum. Ipsimet autores citati & quidam alij, quos refert Couarru vbi supra, distinguũt distinguunt de occisione: & aiunt, quod occisio iniusta quæ proprio nomine appellatur homicidium, ante baptismum, vel non inducit irregularitatem, vel si inducit tollitur per baptismum: per quem omnis defectus moralis tollitur, & omnia quæ ipsum consequuntur. Occisio vero iusta & licita inducit irregularitatem. Et de hac occisione procedit argumentum.
Cæterum sententia quæ per oppositum tenet, quod per nullam occisionem siue iustam siue iniustam, quæ fuit ante baptismũ baptismum , incurritur irregularitas, est communis inter Canonistas, quos refert Couar. vbi supra. & Syluest. verbo, irregularitas. num. 28. quam sententiam etiam sequuntur Theologi doctiores in quarto senten. quidam: distin. 25. alij distin. 27. & hæc sententia habet fundamentum in illo cap. si quis viduam. vbi absolutè & sine aliqua distinctione asseritur, quod homicidium ante baptismum factum non inducit irregularitatem, at vero vbi ius non distinguit, neque nos debemus distinguere: iuxta commune proloquium Iurisperitorum. Et profecto illa distinctio de occisione iusta vel iniusta impertinens videtur in rem præsentem: quoniam irregularitas quæ ex homicidio contrahitur non tam pensanda est ex iniustitia quā quam ex significatione scilicet, ex defectu māsuetudinis mansuetudinis & lenitatis, qui interuenit in quacunque occisione siue iusta siue iniusta, ergo omnis occisio ante baptismum vel inducit irregularitatem: vel nulla occisio inducit. Ad argumentum igitur secundum negatur antecedens. Quòd si quis interroget rationem differentiæ, quare bigamia quæ fit ante baptismum inducat irregularitatem post baptismum: & non homicidium? Respondent Couar. & Nauar. vbi supra, quòd irregularitas in homicidio incurritur propter quendam horrorem, qui tollitur per baptismum. Sed non satis intelligo hanc solutionem: quia irregularitas homicidij non in horrore sed in defectu lenitatis consistit, quam debent seruare ministri altaris: vt conformentur mansuetudini Christi. Quapropter respondemus aliter: quòd defectus qui reperitur in bigamia, pertinet ad naturales defectus, qui quidem possunt incurri ante obligationem legis positiuæ & ante baptismum. Sicut si quis sit mancus ante baptismum. At vero defectus lenitatis, qui consideratur in homicidio: non est defectus naturalis: sed solum habet rationem defectus ex consideratione legis positiuæ, comparātis comparantis hominem ad Christum mansuetissimum. Et propterea iste defectus non contrahitur nisi ab illo qui subijcitur legi ecclesiasticæ: non tamen negamus quin potuisset Ecclesia statuere, quod per baptismum auferretur indecentia bigamiæ: Sed assignamus rationẽ rationem quare Ecclesia noluerit, quòd defectus ille bigamiæ tolleretur in baptismo: quin potius baptizatus sta| tim inciperet esse formaliter irregularis. Hactenus de diffinitione irregularitatis.
Iam vero accedentes ad primam considerationem quæ est de homicidio voluntario, quomodo ex illo contrahatur irregularitas, statuimus certam cōclusionem conclusionem . Propter homicidium voluntarium ante baptismum siue iustè siue iniustè fiat, nulla incurritur irregularitas. Probatur ex ipsa dispositione iuris titul. de homicidio. libro. 6. & in illa distinctione 50. Decreti.
Aduertendum est autem primo, quod quanuis homicidium, si ad proprietatem vocis attendamus, denotet occisionem iniustam, tamen secundum iuris consuetudinem loquendi, sæpe accipitur vniuersaliter pro occisione hominis siue iusta siũe siue iniusta, hoc patet in titulis de homicidio, vbi secundum communem intelligentiam Canonistarum, nomine homicidij intelligitur etiam occisio iusta. Et certè Diuus Thomas articulo præcedenti ad tertium, etiam videtur vsurpare homicidium in ista significatione ampla. An verò in vniuersum tam in iure communi, quàm in priuilegijs specialibus huc nomen homicidium voluntarium accipiatur in hac ampla acceptione, dicemus infra in secundo tractatu.
Aduertendum secundo, quod homicidium voluntarium illud est, quod procedit ex intentione: siue intendatur vt finis, siue vt medium, siue vt effectus necessario consequutus ad aliquam actionem Physicè loquendo, præuisus tamen est ab operante: quanuis sequatur præter intentionem eius & per accidens. Hinc est quod quando aliquis in sui defensionem interficit aggressorem, illa occisio appellatur homicidium voluntarium secundum consuetudinem iuris & modum loquendi Iurisperitorum.
Nihilominus, differentia versatur inter doctores in diffiniendo, an homicidium quod in se ipso non est voluntarium, sed in sua causa, debeat reputari volũtarium vokuntarium quantùm ad rationem incurrendi irregularitatem, & modum dispensandi in ipsa irregularitate. Quæ res multum refert, vt intelligamus ad quantum se extendunt concessiones iuris & priuilegia, quando datur facultas dispensandi super irregularitatem casua lem, præter eam quæ est ex homicidio voluntario. Caietanus in hoc articulo in solutione ad tertium, dicit quod illud homicidium, quod est volitum in causa ex qua per se moraliter, & vt in plurimum sequitur mors, censendum erit voluntarium. Ponit exemplum, verbi gratia, qui mulieri imprę gnanti magnum terrorem incutit, ex quo sequitur aborsus fœtus animati, censetur homicida voluntarius: & incurrit irregularitatem homicidij voluntarij: quoniam ex illo terrore per se & regulariter sequitur aborsus in muliere prægnante. Hanc sententiam sequitur Couarruuias in secunda parte relectionis citatæ à principio. Et probatur primo, quia qui vult causam per se, vult etiam totum illud quod ex causa sequitur, ergo qui vult homicidium in causa ex qua sequitur per se mors, vult etiam per se mortem & ex consequenti est voluntarium homicidium. Confirmatur, quia illud dicitur homicidium casuale, quod sequitur præter intentionem operantis: sed homicidium quod sequitur ex causa per se ex qua vt in plurimum sequitur mors, non est præter intentionem, imo videtur virtualiter volitum, ergo numerandum est inter voluntaria homicidia. Secundo probatur ex capit. fina. de homicidio. in sexto. vbi censetur homicida & irregularis ille qui præcepit seruo, vt aliquem verberaret, exprimendo tamen ne occidas vel mutiles, si de facto ex verberatione sequuta est mors. Hoc autem non alia ratione decernitur, nisi quia homicidium, illud fuit volitum in sua causa, scilicet in verberatione, ergo vera est sententia Caietani. Aliter sentit Nauarrus in suo Manuali capitul. 17. numero 240. vbi duo asserit. Primum est, quòd qui vult homicidium in causa proxima ex qua necessario sequitur mors naturali necessitate: reputatur homicida voluntarius. Verbi gratia, si quis propinat venenum alicui, etiam si id faciat sine animo occidendi, est homicida voluntarius: quoniam venenum est causa proxima inferens mortem. Secundum est, quod quando causa non est ita proxima neque necessariò sequitur mors ex illa, quanuis sequatur regulariter, non tamen censebitur homicidium voluntarium. Hoc | secundum dictum directè contrariatur opinioni Caietani. Sed probatur, quia quando homicidium voluntarium diffinitur in iure, illud esse dicitur, quod dolo & animo occidendi committitur: ita diffinitur in. l. prima. ff. de Siccarijs. ergo homicidium quod non committitur animo occidendi non censetur in ipso iure voluntarium. Secundò probatur, quia in Concilio Tridentino, sessione 14. capit 7. illud duntaxat appellatur homicidium voluntarium quod fit per insidias aut ex proposito: & omne aliud homicidium reducitur ad homicidia casualia. At vero illud homicidiũ homicidium , quòd est tantum voluntarium in sua causa aliquantum remota: non censetur fieri per insidias neque ex proposito, ergo numerabitur inter casualia.
Tertiò probatur. Illud capit. vltimum. de homicidio. in sexto. in quo potissimum fundatur sententia contraria, non probat quòd homicidium, de quo ibi fit mentio, sit voluntarium: sed tantum probat, quòd inducat irregularitatem: & quod ille est homicida. Sed omnia hæc verificantur satis de homicidio casuali, quod potest inducere irregularitatem. Alijs verò Theologis placet magis hæc opinio doctissimi Nauarri: quanuis dicant quod si attendamus ad rigorem Metaphysicum & Philosophicum moralem, sententia Caietani verissima est, & eius argumentum conuinceret illud homicidium esse simpliciter voluntarium. At vero ex iuris benignitate & pia interpretatione huiusmodi homicidium, de quo procedit secundum dictum Nauarri, non debet censeri voluntarium quantum ad modum rigurosum inducendi irregularitatem, quā uis quanuis aliâs inducat illam tanquam homicidiũ homicidium casuale. Præterea mouentur ex verbis Concilij Tridentini iam citati. Et denique quoniam secundum leges ciuiles iam citatas & plures alias, huiusmodi homicidium non punitur pœna ordinaria & rigurosa: sicut punitur homicidium voluntarium: sed ius Canonicum debet esse magis pium quam ciuile. Ergo si ius ciuile non reputat huiusmodi homicidium esse voluntarium, multominus iure Canonico debet censeri voluntarium quantum ad rigurosam pœnam & censuram irregularitatis. Nobis tamen neuter modus dicendi plene satisfacit, multo autem minus sententia Caietani, videtur enim loqui de voluntario quantum attinet ad veram culpam. Constat autem, quòd irregularitas absque aliqua culpa potest contrahi, ergo non loquitur de homicidio voluntario, quantum attinet ad irregularitatem. ¶ Deinde ratio Caietani satis infirma est. Ostendimus enim iam non esse consequentiam necessariā necessariam , quod si quis vult causam velit etiam effectum qui per se consequitur ad ipsam causam, verbi gratia, infirmus vult sumere potionem ex qua per se & necessario sequitur debilitatio, & tamen non vult debilitationem: licet permittat illam. Sed oportebat adijcere, vt ratio Caietani esset bona, quòd homo teneretur euitare illam causam. Tunc enim effectus consequens esset voluntarius in sua causa saltem indirectè. Deinde modus explicandi Nauarri, etiam impugnatur exemplo. Verbigratia, quando quis defendens amicum aut patrem, occidit aggressorem: nulla ratione est voluntaria illa occisio nec directè nec indirectè: & tamen incurritur irregularitas. Ergo necessarius est alius modus explicandi, quomodo per homicidium volũtarium voluntarium incurratur secundum rigorem iuris irregularitas. Etenim prædictum homicidium non potest reduci ad casuale: contrahitur enim irregularitas indispensabilis, nisi per summum Pontificem. Præterea secundum communem omnium sententiam consulens, præcipiens, exhortans ad occisionem alicuius, si sequatur occisio contrahit irregularitatem rigurosam homicidij voluntarij. Etenim non est necessarium, quòd ad consilium, ad præceptum, ad exhortationem sequatur ille effectus occisionis: imo neque vt in plurimum consequitur. Ergo alius modus explicandi necessarius est, vt intelligamus quando contrahitur irregularitas secundum rigorem iuris ex homicidio voluntario, prout opponitur casuali. Sit igitur nobis hæc regula.
Quotiescunque voluntas hominis directa siue licitè siue illicitè, influit in effectum occisionis influentia morali, incurritur irregularitas secundum rigorem iuris ex homicidio voluntario. In hac regula includimus | prætores, ferentes sententiam sanguinis, accusatorem, & testes, aduocatũ aduocatum contra reum, tabellionem, carnificem, præconem. Includimus etiam omne homicidium ex proposito quod est peccatum mortale. At vero cō sequenter consequenter etiam includimus præcipientes, consulentes, exhortantes, & auxilium scienter dantes. Non autem includimus homicidia omnia mortaliter culpabilia ex negligentia, considerantis quod sequeretur occisio. Hæc enim appellantur secundum morem loquendi iuris Canonici homicidia casualia: quanuis propter illa incurratur irregularitas dispensabilis ab episcopo. Si autem essent purè casualia præter omnem rationem voluntarij, non incurritur propter ipsa homicidia aliqua irregularitas.
Secunda regula est magis particularis. Quando occisio futura præuisa est in sua causa: & nihilominus homo vult operari causam illam: vel quia licitum est sibi sic operari, vel quia tenetur, vel etiam peccando sic operetur: manet irregularis secundum rigorem iuris: & illa occisio dicitur homicidium voluntarium. Ab ista secunda regula excipiuntur aliqui casus ex benignitate iuris. Videlicet quando quis defendens se ipsum pręuidet mortem aggressoris futuram, & nihilominus se defendit. Sed non excipitur quando præuidet mortem aggressoris defendendo patrem, vbi nullum est peccatum: imo esset peccatum si non defenderet. Ratio huius est, quia in hoc impedimento ecclesiastico irregularitatis, quę contrahitur ex occisione hominis, magis attenditur in ipsa repræsentatione occisionis: quàm ratio culpæ. Et propterea quædam irregularitates ex homicidio, quæ contractæ sunt simul cum peccato mortali, sunt facilius dispensabiles: quoniam occisio fuit casualis aliquo modo, quàm aliæ irregularitates, quæ sine culpa contractæ sunt: eo quòd occisiones istæ non fuerunt à casu, sed fuerunt præ uisæ & directè volitę, vt medium ad finem: sicut Prætor vult suspendere latronem. Nihilominus vt hæc magis explicentur.
DVbitatur primo. An qui in defensionem propriæ vitæ alterum occidit, etiam cum moderamine inculpatæ tutelæ, maneat nihilominus irregularis. Et ratio du bij prima est, quia homicidium voluntarium illud etiam est, si quis præuidens mortem aggressoris, illum interficit. Ergo manet irregularis. Patet consequentia, quia omne homicidium voluntarium inducit irregularitatem. Illud autem non est casuale.
¶ Secundo, hoc videtur expressum in Concilio Tridentino, Sessione 14. Decreto de reformatione capit. 7. vbi dicitur. Si vero homicidium non ex proposito, sed à casu vel vim vi repellendo, vt quis se à morte defendat, fuisse commissum narretur, committatur ordinario loci, vel Metropolitano, aut episcopo: qui probato euentu possit dispensare. Ecce irregularis censetur qui se defendendo alterum occidit, siquidem dispensatio huius casus committitur episcopo. Respondetur tamen, quod tempore D. Thomæ iste talis irregularis habebatur, vt colligitur ex articulo præcedenti ad tertium, vt ibi bene notat Caietanus. Nihilo minus tamen nostris temporibus iam certum est oppositum: quòd videlicet non maneat irregularis. Patet ex Clementina, si furiosus. de homicidio. vbi excipitur ab irregularitate, & qui purè casualiter occidit, & qui etiam occidit in defensionem suæ vitæ. Disputant autem doctores. Vtrùm ante decisionem istam Clementis verè maneret irregularis iste occidens, defendendo se. Nauar. in Manuali capit. 27. numer. 209. dicit quòd Pontifex in illa Clementina, non fecit nouum ius: sed declarauit antiquum. Et fatetur hoc esse contra D. Thom. & ratio illius est: quia textus non continet verba, quæ denotent nouum ius, ergo ita interpretandus est. Sequũ tur Sequuntur illũ illum aliqui iuniores, maximè ex Iurisperitis. Veruntamen oppositum reputo verum & colligo à posteriori, quia nullum ius antiquum extat ante illam Clementinam, nec Nauarrus illud attulit, ergo non erat in iure. Et etiam quia Diuus Thom. id non ignorabat, qui tanquam certo supponit, talem homicidam incurrere irregularitatem: olim ergo omnis homicida voluntarius irregularis erat, & solum excipiebatur homicidium purè casuale.
Ad primum respondetur, concedendo, quod talis homicida voluntarius est, quia sciens operatur & præuidens effectũ effectum & mor| tem futuram: nihilominus cum damno aggressoris se defendit. Cæterum ex benignitate iuris excipitur iste talis ab irregularitate: quia omnia iura tam naturalia quâm positiua fauent conseruationi viuentium, & maxime quando in conseruanda vita homo patitur violentiam.
Sed contra. Sequitur, quod non manet irregularis adulter, qui occidit in defensionem suæ vitæ maritum adulteræ inuadentẽ inaduentem ipsum. Probatur sequela. Quia hoc facit etiam in defensionem propriæ vitæ ad quā quam conseruādam conseruandam habet ius in illo casu. Ad hoc quidam ex Iurisperitis negant consequentiam, & sequuntur sententiam Nauar. in manuali, cap. 15. nu. 7. & etiam Couar. vbi supra. Dicunt enim isti, quod illa actio illicita adulterij: est quasi via moraliter loquendo ad homicidium alterius, & idcirco inducit irregularitatem, nihilominus oppositũ oppositum est probabilius. Et fundamentum contrariæ sententiæ supponit falsum, quia quanuis aliquando ex tali actione illicita, sequatur homicidium, tamen est per accidens. Moraliter enim & frequenter illud non sequitur. Quocirca tenendum est, quòd non maneat irregularis, magis quàm qui dans operam rei licitæ in sui defensionem, alterũ alterum occidit.
Ad secundum respondetur, quòd Concil. Trident. loquitur, quando iste se defendens dubitat rationabiliter de modo iustæ defensionis, & vtrùm cum moderamine inculpatæ tutelæ, aut sine illo tale homicidiũ homicidium commiserit: iste enim casus frequenter contingere potest & ita iustum est, vt cōmittatur committatur ordinario & eius discussio & dispensatio. Summo autem Pontifici reseruantur irregularitates omnes quæ oriuntur ex homicidio voluntario & à proposito.
Aliud dubium est, Vtrùm qui occidit alterum pro defensione honoris & bonorum temporalium, maneat irregularis? Couarr. relect. iam citata, par. 3. numer. 4. dubitat de occidente in defensionem honoris, an maneat irregularis: nihil ominus tamen numero. 5. concludit resolutoriè, quod occidens siue defendendo honorem siue proprium censum, non manet irregularis. Probatur hæc sententia ex capit. 2. de homicidio, vbi Summus Pontifex diffinit, quòd non sit de ponendus clericus, qui interfecit latronem volentem expoliare illum, ergo non inducitur irregularitas ex occisione pro defensione bonorum temporalium, alioquin deponendus esset iste.
Secundò de honore specialiter arguitur: quia à viris probis & rectè sentientibus honor præfertur vitæ & prudenter ac iustè quis pro honore prodigit vitam, ergo sicut qui pro defensione vitæ occidens inuasorem non manet irregularis: ita non manebit irregularis qui pro defensione honoris alterum occidit cum moderamine inculpatæ tutelæ.
Tertiò. Facultates & bona temporalia per se ordinantur in conseruationem vitæ, ergo sicut in defensione vitæ occidens non manet irregularis, ita neque occidens pro defensione bonorum. Consequentia probatur à paritate rationis: quia eadem causa est de fine, & de his quæ per se ordinantur in consequutionẽ consequutionem finis per se, quare Theologi diffiniunt quod sicut licitum est defendere vitam etiā etiam cum damno aggressoris: ita etiā etiam licet defendere proprium censum cum damno tertij, vnde regula iuris habetur, quod vbi est eadem ratio sit eadem iuris dispositio. ¶ Quarto & est argumentum potissimũ potissimum Couar. quia nullus ex occisione priuata manet irregularis, nisi talis occisio fuerit culpabilis, vt patet inductiuè: cum ergo occisio pro defendendo honore & proprijs facultatibus non sit culpabilis, non inducet irregularitatem. ¶ Alij autem doctores & maxime Theologitenent oppositum, & ratio illorũ illorum est: quia iura non excipiunt homicidam ab irregularitate nisi qui purè casualiter occidit, vel in sui defensionem vel in propriæ vitæ defensionem: sed qui occidit inuasorem pro defendendo honorem non occidit casualiter cum præuideat talem effectũ effectum , nec defendit propriā propriam vitam directè, ergo non excipitur in iure. Et fundamentũ fundamentum huius rationis, est decretũ decretum Bonifacij supra citatũ citatum qui voluit quod nullus habeatur irregularis, nisi qui exprimitur in iure, qua ratione & in exceptionibus vtendum est vt nullus videlicet homicida excipiatur ab irregularitate, nisi qui expressè excipitur in iure. Dicere vero quod talis est homicida casualis in iure: fal| sum supponit, nam eadem ratione haberetur homicida casualis, qui pro defendenda vita alterum occidit: hoc vero est contra cō textum contextum iuris, qui distinguit inter homicidā homicidam purè casualem & istum qui occidit in sui defensionẽ defensionem . Vnde sententia Theologorũ Theologorum quia tutior & magis conformis iuri tenenda est.
Ad primum respondetur, quòd ibi Pontifex dispensauit cum illo clerico super irregularitate quam contraxerat, & hoc bene colligit glossa, quia ibidem pręcipitur, quod maneat & viuat in perpetua pœnitentia: quod signum est dispensationis.
Ad secundum respondetur, quòd multi viri honoratissimi tenent oppositum, quòd videlicet vita præferatur, quia fundamentũ fundamentum est omnium reliquorum: & quanuis id daremus oppositæ sentẽtiæ sententiæ , quod honor esset præferendus: consequentia est nulla. Sicut non valet, bene viuere quid præstantius est quàm vita: ergo sicut qui occidit inuasorem non manet irregularis, ita nec qui occideret impedientem vt aliquis non rectè viuat. Sed contra sequitur, quòd si aggressus occidit inuasorem quem poterat non occidere si fugeret, quod maneret irregularis: consequẽs consequens est falsum, ergo. Sequela patet: quia iste talis non defendit vitam sed honorem, postquā postquam facile posset seruare vitam sine occisione, quanuis cum aliquali dedecore. Couar. vbi supra dubius videtur in hac parte: verum tamen certo tenendum est, quod non maneat iste irregularis: quia directè defendit propriam vitam quanuis per accidens admisceatur defensio honoris. Sicut enim aggrediens intendit occidere non vero inhonorare: ita etiam aggressus intendit per se defendere propriam vitam non vero honorem, nec tenetur consulere vitæ alienæ cum iactura proprij honoris: quare non censetur fuga ista medium ordinatum aut necessario ponendũ ponendum ad euitādam euitandam mortẽ mortem proximi.
Ad tertium respondetur negando consequentiā consequentiam . Quia in iure non excipitur expresse qui occidit pro defensione bonorum temporalium, quæ licet ordinentur ad tuendā tuendam vitā vitam , non tamen semper, nec omnia illa quibus expoliamur necessaria sunt ad vitā vitam . Poterit enim qui ijs bonis priuatur, alia via sibi comparare bona quibus viuat: secus esset si daretur casus quod à me auferetur ab aliquo panis quo extremè indigerem: quia tunc non defenderem propriè bona temporalia sed vitam, quæ non potest conseruari sine tali pane vt supponimus. Similiter iudicandum est, de illo qui defendit arma sine quibus absque dubio morietur. Igitur in casu argumenti respondetur, quòd non est eadem ratio de vita & de alijs bonis externis: imo quanuis esset eadem ratio, argumentum non valeret: quia irregularitas non ex ratione sed ex textu pensatur.
Ad quartum respondetur, quòd irregularitas non semper respondet culpæ, quare non semper est pœna: sed quandoque vt dictum est incurritur propter significationẽ significationem , & ideo quanuis defendens bona temporalia non culpabiliter occidat: tamen est sufficiens fundamentum illatæ irregularitatis, nempe significatio.
DVbitatur tertiò. Vtrùm occidens aliquem pro defensione vitæ proximi, aut pro conseruanda republica: maneat irregularis? ¶ Prima opinio docet, quòd si iustè quis defendat vitam proximi, siue ex præcepto siue ex consilio id faciat, non manet irregularis occidendo inuasorem. Referuntur autores huius sententiæ à Couar. vbi supra, numer. 5. & argumentum illorum est: quia irregularitas vel incurritur propter culpam vel propter significationẽ significationem : sed in huiusmodi defensore non est culpa, vt patet, neque est significatio quæ fundat irregularitatẽ irregularitatem , quod patet: quia defensio illa est maxime meritoria & actus excellẽtissimæ excellentissimæ virtutis: ergo nulla ibi est significatio cui congruat censura aut priuatio ordinum vel executionis eorũ eorum .
Alia sententia per oppositũ oppositum docet, quod talis occisor semper manet irregularis, siue id faciat præcepto siue consilio. Ita tenet Nauar. c. cit. nu. 14. & Caiet. 2. 2. q. 40. art. 2. Alij distinguunt in hac parte, quod si defendens vitam alienā alienam vel rempublicam, hoc faciat sua sponte, manet irregularis occidendo: si autem id facit quia præceptum imminet, non manet irregularis. Sunt & aliqui iuniores qui aliter distinguunt, quòd si talis defensor & occisor fuerit sacris initiatus, non manet irregularis: si vero non ordinatus irregularitatem contrahit, & adhibent | rationẽ rationem huius: quia irregularitas in initiatis sacris ordinibus, habet rationem pœnæ, ac subinde supponit culpam, quæ cum nulla sit in tali defensore & occisore non incurretur: verum tamen in non ordinato iustè incurritur propter solam significationem non habens rationem pœnæ. Dico tamen in huius resolutione, quod sententia communis & quæ vsu recipitur est, quod iste talis maneat irregularis, siue hoc faciat consilio siue præcepto siue ordinatus vel non, siue pro defendenda vita patris vel proximi, siue pro defensione reipublicæ. Ratio est, quia huiusmodi est voluntarius homicida & non in suæ vitæ defensione, ergo secundùm ius, vbi iste non excipitur, irregularis censetur. Et ratio in oppositum inualida est: quia iudex tenetur ex præcepto occidere reum, & meretur in illo damnando, & tamen manet irregularis. Similiter ante diffinitionem Clementinæ citatæ, qui occidebat alterum in suæ vitæ defensione manebat irregularis, quanuis exerceret opus meritorium. Illud autem discrimen quod alia opinio inuenit de ordinato vel non ordinato futile est: quia ordinatus bene potest incurrere irregularitatem quæ solum contrahitur propter significationem: & quidem in casu posito eandẽ eandem habet deformitatem & indecentiam mors sequuta in ordinato atque in non ordinato, ergo eadem significatio ibi considerabitur.
DVbitatur quartò. Vtrùm denuntians coram iudice ex quo sequitur quod reus interficiatur, maneat irregularis? Pro resolutione nota, quòd denuntiatio ista potest fieri tripliciter in proposito. Primò, absolutè & non intendens occisionem alterius quanuis illam præuideat. Secundò, intendens propriam vindictam denuntians tamen absolute coram iudice. Tertiò, interius intendens vindictam & occisionem denuntiati, exterius tamen protestans se hoc non facere propter vindictam aut intentionem mortis.
Prima conclusio. Duobus modis prioribus si fiat denuntiatio & sequatur homicidiũ homicidium , inducitur irregularitas. Probatur, quia in iure iste talis censetur homicida voluntarius, quia quanuis non velit mortem proximi vt finem vel vt medium: vult tamen il lam in effectu, ergo est irregularis.
Secunda conclusio. Denuntians tertio modo non est irregularis. Ita Couarruuias in relectio. citata. & multi iuniores subscribunt. Probatur ex cap. prælatis. de homicidio in. 6. vbi habetur quod clericus denuntians coram iudice ex quo aliquis occiditur, si faciat protestationem se non intendere alterius mortem aut propriam vindictā vindictam , non debet illi imputari, & loquitur iuxta cōmunem communem interpretationem textus de non imputanda irregularitate, ergo denuntians tertio modo, siue clericus sit siue non, non est irregularis. Et confirmatur, quia ius Canonicum cum exter num sit non respicit animum nec intentionem internam, ergo cum iste protestatur exterius iuxta formā formam illius capitis: verè excipitur ab irregularitate, nihil conferens aut detrahens à tali exceptione iuris, animus non explicatus.
Sed contra sunt duo argumenta. Primò arguitur. Nam iste est homicida voluntarius & dans operam rei illicitæ: ergo censetur irregularis. Probatur antecedens. Quia peccat in tali denuntiatione. Nec sufficit dicere, quod iste solum habet internam intentionem prauam: quia talis intentio tendit in opus externum & ibi explicatur: sicut quando hæreticus qui erat purè mentalis postea nutibus aut signis explicat hæresim manet excommunicatus in iure.
Secundò. Quia iste clericus esto ita sit, quod non maneat irregularis quia excipitur in iure, tamen non ordinatus nullibi excipitur, & vt supra diximus, sicut ad inducendam irregularitatem requiritur expressio iuris, ita ad exceptionem ab irregularitate requiritur expressio iuris.
Ad primum respondetur, quòd iste talis non dat operam propriè rei illicitæ, quāuis quanuis cum praua intentione licitā licitam denuntiationẽ denunciationem exequat̃ exequatur : sicut qui celebrat in peccato mortali non dicitur dare operam rei illicitæ: quare licet iste denuntians sit homicida voluntarius quantum ad culpam: non tamen talis iudicatur iam supposita determinatione illius textus, vel saltim excipitur, & actus ille interior in isto denuntiante nunquam manifestatus est, imo exterius protestatus est oppositum: sicut si hæreticus | mentalis dicat exterius oppositũ oppositum illius quod habet interius, non incurrit pœnas iuris.
Et ad secundum facile patet, quod ius excipiens clericum, virtualiter excipit non ordinatum: & ratio ibi subiuncta hoc ostendit & est communis, videlicet, ne metuẽtes metuentes irregularitatem non denuntient, & sic iniqui homines multiplicentur in republica.
DVbitatur quintò. Vtrùm clericus vel alius quicunque qui facta protestatione prædicta denuntiet in causa sanguinis, non in sui sed alterius vindictam maneat irregularis? Nauar. & alij iuniores tenẽt tenent , quod manet irregularis: quia in dicto cap. prælatis. solum clericus denuntians contra sibi malefactores eximitur ab irregularitate, ergo si denuntiatio fiat contra malefactores reipublicæ aut proximi, denuntians erit irregularis. Quod confirmant, quia illa est exceptio iuris antiquioris, in quo omnis denuntiator in causa sanguinis manebat irregularis: sed exceptio cum sit odiosa & iniuriosa non est extendenda sed potius restringenda, ergo.
Secunda sententia est in oppositum, quoniam eadem ratio est quando denuntiatio fit contra proprios malefactores & in vtilitatem denuntiantis: atque si fiat contra malefactores reipublicæ & in vtilitatem alienam: vbi autem est eadem ratio debet esse eadem iuris dispositio: ergo non censebitur iste irregularis. Ita videtur tenere Caietanus. 2. 2. quæst. 40. art. 2. & Soto relectione de ratione tegendi & detegendi secretum, memb. 2. quæst. 4. Nec displicet Couarruuiæ vbi supra.
Tertia sententia distinguit, quòd si immineat graue damnum, & maxime si illud tendat contra bonum commune, absque irregularitate siue clericus, siue laicus sit, potest denuntiare in causa sanguinis: cæterum si denuntiatio tendat ad quærendam vindictam, vel sumendam satisfactionem de crimine perpetrato: dicunt, quod incurritur irregularitas: Ita Nauar. capit. citato, numero 213. & capit. 18. numero. 54. & Couarruuias in relectione citata, par. 2. §. 5. & quadrat sententiæ Caietani. 2. 2. quæstione. 33. articulo. 7.
Quarta sentẽtia sententia est quod etiā etiam absque irregularitate in causa aliena, non solum rei publicæ sed personæ priuatæ, potest clericus denuntiare: maxime in vtilitatem consanguineorum qui quasi vnum reputantur in iure. ita Felin. in cap. significasti. 2. de homicidio. Sed mihi non placet prima sententia, quia ius canonicum plus debet fauere ijs qui denuntiant in vtilitatem reipublicæ, quàm qui in commodum proprium, ergo iustè extenditur illud cap. vt comprehendat denuntiantes in vtilitatem aliorũ aliorum . Quare tenendum est, quòd cap. illud non est exceptio iuris, sed nouum ius quod se extendit ad clericos denuntiantes, facta tali protestatione, siue hoc fiat in propria siue in alienam satisfactionem, & in hoc fauet secunda sententia.
Tertia sententia displicet, quia voluntariè excipit illum qui intendit satisfactionẽ satisfactionem proximi. Nam textus non attendit animi intentionem, sed solum requirit quod exterior protestatio fiat, & ne mala exorbitent in republica: quare bene corrigitur à quarta sententia. Ex quo sequitur quod in capite illo fit fauor denuntiantibus & iustè defendentibus sua vel aliena, vnde ampliandus est. Et quanuis ibi solum fiat mentio de denuntiantibus contra suos proprios malefactores: rationabiliter tamen & propter causam ibi expressam quæ communis est, extenditur ad non clericos & ad alios qui intendunt satisfactionem, siue publicam siue priuatam.
Nota tamen, quod clericis interdicitur in iure denuntiatio in causa sanguinis, vt patet in cap. clericis. & in cap. sententiam. extra. ne clerici vel monachi. quare si non faciat protestationem, peccat mortaliter & manet irregularis. Laicus vero quanuis maneat irregularis, non tamẽ tamen peccat mortaliter: quia non est illi interdicta talis denuntiatio.
DVbitatur sextò. Vtrùm maneat irregularis qui docet, consulit, aut præcipit, vt malefactores occidantur? ¶ Pro parte affirmatiua arguitur primò. Quia etiā etiam imminente causa sanguinis, licet doctoribus publico tradere ea quæ habentur in iure, & decernere in quibus casibus malefactores occidendi sint, quanuis ex hoc iudices postmodum tulerint sententiam capitis, ergo non manent irregulares.
Item confessarius potest iudicem sibi cō fitentem confitentem : admonere in confessione, vt puniat malefactores secundùm iura etiā etiam perdendo & occidendo: & tamen non est verosimile, quod iste incurrat irregularitatẽ irregularitatem , ergo licet consulere in causa mortis absque nota irregularitatis.
Tertiò. Prælati ecclesiastici qui sibi constituunt iudices & ministros etiam in causa sanguinis, illisq́ue præcipiunt vt iustè exequantur pœnas iuris, non manent irregulares, ergo præcipiens mortem in bonũ bonum reipublicæ non incurrit irregularitatem. Quod maxime confirmatur in inquisitoribus, qui damnant ad mortem malefactores vel saltim tradunt brachio seculari, quos certo sciunt occidendos.
In hac re nota, quod aliud est speculatiuè docere veritatem: aliud vero consulere & aliud præcipere. Et rursus, aliud est docere veritatem in causa mortis tanquam minister & proxime cooperans vt aduocati faciunt: aliud vero docere illam in communi, & quando non imminet periculum mortis. Similiter, aliud est consulere in communi vt faciunt prædicatores, aliud vero in particulari.
Prima conclusio. Doctor non est irregularis quanuis efficaciter doceat, quod malefactores huius generis plectendi sunt capite. Probatur. Quia isti non intendunt mortem, sed tantum tradunt veritatem speculatiuè, ergo non concurrunt nec indirectè ad homicidium, alioquin omnes cathedrarij iuris, imo & Theologi essemus irregulares.
Sed quid, si iudex esset anceps an Petrus sit occidendus, & requirat Iurisconsultum aut Theologũ Theologum , qui decernat talem esse occidendum. Respondetur, quòd si doctor iste solum tradat veritatem iuris, sicut aliâs consueuit subscribere in casibus requisitis, non vero consulat neque intendat exequutionẽ exequutionem in casu particulari: non manet irregularis. Si vero sciens & aduertens causam sanguinis imminere, firmet decretum, ex quo iudex occidit malefactorem: manet irregularis, quia iste talis non solum tradit veritatẽ veritatem , sed virtualiter vel formaliter consulit mortem.
Secunda conclusio. Prædicator vel confessarius vel alius quilibet consulens, non ma net irregularis, quanuis in communi consulant: imo & præcipiant quod malefactores puniātur puniantur in republica. Probatur. Quia istud est illorum munus, imo ex alia parte non consulunt mortem neq; neque determinatè neq; neque in particulari. Sed quid, si in particulari de occidendo isto malefactore consulant isti, iudice interrogante? Respondetur, quòd de prædicatore doctore vel alio consiliario certum videtur, quod manent irregulares si tale consiliũ consilium præstant: quia moraliter loquendo influit in mortem proximi, & iste actus exterior est subiectus iuri canonico: si vero confessarius fuerit, qui intra confessionem tale consilium præstat non manet irregularis: quia actus ille soli Deo reseruatur, & confessarius iure diuino tenetur in illo foro dicere veritatem debitam.
Tertia conclusio. Inquisitores non manent irregulares tradentes malefactores brachio seculari. Probatur ex vsu recepto in ecclesia, qui manifeste indicat illos peculiari priuilegio gaudere, & est expressum in cap. ad abolendam. de hæreticis. vbi conceditur illis facultas relaxandi hæreticos brachio seculari. Verũ Verum est tamen, quod in cap. nouimus. de verb. signific. præcipitur vt efficaciter intercedant pro illis ne occidantur, quod communiter interpretātur interpretantur de hæreticis non relapsis nec pertinacibus, non negatiuis, non ficte vel diminutè confitentibus. Vide Roffen. contra Luther. cap. vltimo. & licet hoc non haberetur in iure, tamen illos excusaret ab irregularitate actus ipse moraliter consideratus: quia illi non occidunt mediatè nec immediatè, nec ferunt sententiam sanguinis, nec sunt consulentes, sed permittunt malefactores puniri à iudice seculari secundũ secundum leges regias cōmunes communes . De episcopis vero hoc ipsum certum est, habeturq́ue in cap. episcop. ne cleric. vel monachi. vt constituant sibi iudices, etiam in causa sanguinis: eo vel maxime quod episcopi non designant iudicem vt specialiter occidat: sed vt iudicet in quibusuis casibus occurrentibus.
DVbitatur septimò. Vtrùm clerici vel religiosi qui in bello iusto exhortantur milites, vt pugnent & occidant inimicos: maneant irregulares effectu subsequu| to? Videtur pars affirmatiuam vera: quia isti verè coadiuuāt coadiuuant tanquā tanquam cōsulentes consulentes , ergo manent irregulares. Confirmatur. Quoniam sequeretur quod absque irregularitate possent sibi arma assumere ad debellandos hostes. Probatur sequela. Quoniam magis fauent consilio quàm armis. Secundò sequitur, quod eadem ratione absque irregularitate possit clericus vel monachus in bello iniusto consulere vt occidantur aduersarij. Probatur sequela. Quia vterque est æqualis causa homicidij, nec quod bellum sit iniustum auget voluntarium: ergo vtrobique est eadem ratio. Tertiò sequeretur, quod etiam clericus ministrans arma militibus verè occidentibus, non maneat irregularis. Cō sequens Consequens est contra communem, ergo. Sequela patet. Quia iste talis solum est coadiuuans & indirectè concurrens multo minus quàm consiliarius.
In hac re Nauar. supra. tenet, quod clericus cōsiliarius consiliarius in bello iusto non est irregularis: quia non est proxima causa mortis secutæ. Explicat hoc, quia ille dans operam rei licitæ habet obiectum honestũ honestum & officiosum, quare multum remotè ad actum illius sequitur mors: secus autem in bello iniusto vbi obiectum illius actus est iniquum. Hāc Hanc sententiam explicant aliqui interpretum in præsenti: quia occisio ista non est directe volita, vt patet: neque indirectè, quia clerici nec debent nec tenentur eam euitare, & hac ratione non censetur volũtaria vountaria in iure. Illud enim voluntarium dicitur indirectè, vt loquimur in præsenti: quando aliquis tenetur cessare ab aliqua actione, vel eandem continuare, & hoc non facit.
Alia sententia est Syluestri & aliorum quos citat, verbo bellum. 3. §. 2. quod si clerici exhortentur milites in actuali cōflictu conflictu , homicidio sequuto, manẽt manent irregulares: quia iste effectus est qua si proxime sequutus: si autem bellum sit futurum, sacerdos consulens non manet irregularis: quia effectus remotè se habet.
Tertia sententia aliorũ aliorum qui dicunt, quod si bellum fuerit aggredientis, consiliarij clerici manent irregulares: quia homicidium censetur intentũ intentum , si autẽ autem fuerit defendẽtis defendentis se, absq; absque irregularitate poterũt poterunt exhortari. Mihi tamen videntur omnes istæ sententiæ falsæ.
Et prima quidem impugnatur: quia homicidium voluntarium, vt patet ex dictis, est quod est intentum tanquam finis vel tanquam medium, vel tanquam effectus cō iunctus coniunctus in re ipsi causæ, & maxime quando tale homicidium est præuisum formaliter: sed huiusmodi sunt homicidia quæ sequuntur in bello propter exhortationem clericorum: ergo. Confirmatur. Nam sequeretur, quod si clericus defendens patrem suũ suum , occidat inuasorem, quod non maneat irregularis: quia eadem ratione occisio illa no erit volita directè nec indirectè sed multu remotè. Si dicas esse discrimen quod homicidium sequutum in defensione parentis, est immediatus effectus illius actionis clerici, non autem quod sequitur in bello propter exhortationem, quare illud proximũ proximum censetur ac subinde inducens irregularitatem, istud vero remotum. Contra. Sit casus quod duo fratres defendant parentem, & vnus illorum armis, alius vero industria & consilio occidant aggressorẽ aggressorem : sequitur quod iste consiliarius non maneat irregularis. Probatur ex tua ratione. Quia non sequitur homicidium immediatè ex actione ipsius consulentis, eo vel maxime quod isti fratres non tenentur euitare illā illam actionem defensionis. ¶ Confirmatur item, quia sequeretur quod pro defensione honoris & proprij census posset quis occidere non incurrens irregularitatem. Probatur sequela. Quia iste non intendit occidere, & homicidiũ homicidium sequutum remotè se habet ad defensionem, ergo.
Secunda sententia etiā etiam impugnatur: quia eodem modo intendit mortem qui exhortatur in actuali conflictu atque ante illum, & etiam quia verè ex tali consilio vtrobiq; vtrobique potest sequi homicidium, ergo vtrobique incurritur eadem censura.
Tertia sententia impugnatur: quia tam aggressus quā quam defendens occidẽdo occidendo , manet irregularis si defendat vel rempublicā rempublicam vel pugnet pro bono externo, ergo etiam consulens tale homicidium ex quo in effectu sequitur, est irregularis.
Respondetur ergo ad punctum, quod tales clerici aut monachi in bello iusto non manent irregulares propter dispositionem | iuris. Patet in capit. quicunque. cum duobus sequentibus. 23. quæst. 8. & in cap. penultimo de homicidio. & cap. vltimo. de clerico percussore. & per hoc patet ad primum.
Ad confirmationem respondetur certũ certum esse quod potest clericus assumere arma defensiua: si vero assumat offensiua & de facto occidat manet irregularis: secus esset si assumens arma offensiua de facto ipse non occideret, quanuis alij milites adiumento illius occiderent. Ita colligitur ex cap. petitio. extra de homicidio. & ex cap. vltimo. de clerico percussore: peccaret autem grauiter assumens arma offensiua absque magna necessitate & esset deponendus: quod colligitur ex cap. quicunque. 23. quæst. 8.
Ad secundum respondetur negando paritatem rationis: quia & pugnantes & exhortatores in bello iniusto non gaudent priuilegio iuris, nec aliqua ratio fauet illis, vt eximantur ab irregularitate.
Ad tertium respondetur, quòd Syluest. verbo, homicidium. 3. ex sententia multorũ multorum tenet partem negatiuam. Nauar. autem vbi supra numer. 215. tenet oppositum & illum multi sequuntur. Ego vero existimo, quod clerici ministrantes arma & maximè si hoc faciant bona intentione, non manent irregulares. Ratio est, quia isti etiam non intendũt intendunt homicidium sed defensionem reipublicæ & fœlicem exitum pugnę, & etiam quia eadem ratio est atque de consulentibus: vnde merito in eorum fauorem ampliantur iura & gaudent benignitate iuris.
DEinceps in 2. parte huius tractatus disputandũ disputandum est de irregularitate quæ cō sequitur consequitur ad homicidium casuale. Sed ante omnia statuendum est, quid sit homicidiũ homicidium casuale, secundum modum loquendi iuris. Non enim dicitur casuale quasi nulla ratione sit volitum: ex hoc nanque nulla prorsus contrahitur irregularitas, vt iam in superioribus diximus & D. Tho. docet in hoc arti. 8. sed dicitur homicidium casuale, prout distinguitur ab homicidio voluntario secundum modum loquendi ipsius iuris.
Pro cuius maiori intelligentia notādum notandum est, quod potest sequi homicidium ex aliqua actione vel ex aliqua omissione, & hoc quidem dupliciter: vno modo ita vt homi cidium illum fuerit præuisum fore sequuturum ex aliqua actione vel ex aliqua omissione. Altero modo, ita vt neque fuerit prouisum neque præuisum etiam si quis teneretur præuidere & impedire & culpabiliter non præuidit. Dicimus ergo quòd homicidium casuale secundum modum loquendi iuris isto secundo modo accipiendum est.
Notandum est secundo, quòd non omne homicidium præuisum fore sequuturũ sequuturum supposita aliqua omissione, dicetur casũale casuale respectu illius: imo vero neque voluntariũ voluntarium . Verbi gratia. Si quis tenetur ex charitate defendere proximum, & pręuidet certò quod si non defendit illum occidendus erit: tunc dicimus quod tale homicidium respectu illius hominis, neque dicitur casuale neq; neque voluntarium secundum communem morem loquendi iuris: & ita nulla incurritur irregularitas vt statim dicemus.
DVbitatur ergo primo breuiter. Vtrũ Vtrum maneat irregularis ille, qui sciens & prudẽs prudens permittit mortem sui proximi quẽ quem commodè poterat defendere? Ad hoc Syluester in verbo, homicidium. 1. §. vltimo. & homicidium. 2. §. 15. inclinat magis in partem affirmatiuam vniuersaliter loquendo. Quam sententiam docuerunt quidam antiqui Canonistæ & Couar. vbi supra citatus est: sed aiunt, quòd si non defendat ex malitia & dolo, manet irregularis, non autem si desinat defendere non ex malitia & dolo. Veruntamen non explicant quid sit, non defendere cum dolo & absque dolo. Fundamentum huius sententiæ est ratio quæ desumitur ex capit. quantæ. de sententia excommunicationis. vbi excommunicatur qui videns & sciens non defendit clericum ab iniuria quæ sibi infertur. Ergo id ipsum erit dicendum de irregularitate: quoniam eadem est ratio: at vero Nauar. in suo manuali. cap. 27. nume. 232. & 233. tenet contrariam sententiam: quod vniuersaliter loquendo, qui non defendit hominem à morte etiam si possit commodè defendere non incurrit irregularitatem.
PRO decisione huius difficultatis sit prima cōclusio conclusio . Qui non defendit illũ illum quẽ quem titulo iustitiæ propriæ dictæ tenebatur | defendere, manet irregularis si mors consefuerit. v. g. si quis ex pacto se obligauit defendere Petrum, vel ex officio tenebatur defendere & non defendit: manet irregularis irregularitate quidem quæ consequitur ex homicidio voluntario, si sciens & prudens omisit defendere: at vero si negligenter se gessit incurrit irregularitatem, quę consequitur ex homicidio casuali. Exemplum est euidens in prætore, dum coram illo sciente & vidente neque defendente occiditur aliquis ciuis, manet irregularis irregularitate ex homicidio voluntario: si autem non expressè sciente & vidente, sed ex aliqua negligentia non considerante sequatur mors, manet irregularis ex homicidio casualis. Ista conclusio quantũ quantum ad hoc quod incurratur irregularitas, cōmunis communis est apud omnes Theologos & Iurisperitos: cęterum quantum ad hoc quod illa irregularitas in priori casu sit dicenda contrahi ex homicidio voluntario: non inueni in aliquo doctore distincte assertum: sed ratio me conuincit, quoniam illa omissio est iniuriosa directe, respectu hominis qui occiditur: quoniam sciens & prudens vult non defendere cum teneretur ex iustitia defendere. Ex hac doctrina sequitur, quod etiam medicus qui ex pacto tenetur curare aliquem infirmum, & sciens & prudens non curat, vnde sequitur mors infirmi, manet irregularis ex homicidio voluntario si sciens & prudẽs prudens omisit: si autem ex negligentia, manebit irregularis ex homicidio casuali. Idem dicendum esset proportionabiliter de illo qui voluntariè suscipit custodiam infirmi: si enim ex negligentia illius moritur, manebit irregularis ex homicidio casuali: si autem illo sciente & prudente infirmus moritur, dum custos non apponit medium necessarium: manebit irregularis ex homicidio voluntario. Aliqui volunt extendere doctrinam huius conclusionis ad eos qui tenentur defendere ex iustitia largo modo dicta. v. g. ad patrem qui tenetur ex pietate defendere filiũ filium , & ad filium qui tenetur ex pietate defendere patrem, & ad seruum & famulum qui tenetur defendere dominum: verum tamen quoniam huiusmodi irregularitas non habetur in iure, neque rursus ratio conuincit quod homicidium consequutum sit voluntarium secundùm morem loquendi iuris, imo vero neque casuale, non oportet illic ponere irregularitatem: nam pari ratione diceres, quòd frater qui non defendit fratrem, & amicus qui non defendit amicum, manet irregularis: quia etiam ex quadam iustitia largo modo dicta tenentur se adinuicem defendere. Cæterum de famulo & de seruo maior ratio est, quod in prædicto casu incurrantir regularitatem: quoniam est quodam pactum implicitum & interpretatiuum, quòd isti custodiant sicut res ipsas familiares etiam dominũ dominum ipsius domus: quando possunt absque notabili suo detrimento defendere: atque ita quemadmodum famulus tenetur restituere rem quam videt rapi à latrone dum ipse tacet dum facile potuisset defendere rem illam: ita etiam est reus mortis ipsius domini, dum facile potuit defendere & non defendit.
Neque valet obiectio, quod pater maiore vinculo tenetur defendere filium, quam ipse famulus patrem familias, ergo etiam ille incurret irregularitatem: negamus enim consequentiam, quoniam in irregularitate quæ sequitur ex homicidio voluntario, magis attenditur ratio propria iniustitiæ, quàm alterius vitij: nam etiam ex odio potest aliquis non defendere proximum quem commodè poterat defendere: & tamen ille non manet irregularis secundùm communem opinionem, & tamen non consistit ratio incurrendi irregularitatem in eo quod maiori vinculo tenetur defendere, vel in eo qui maiori malitia non defendit: sed in eo quod sit causa influens directè vel indirectè in ipsum effectum occisionis: quod quidem non contingit quando aliquis tenetur ex alia virtute defendere præter ipsam iustitiam: quapropter ad hoc quod incurratur irregularitas ex ipso homicidio, requiritur vel ratio iniustitiæ, vel influentia directè in ipsam occisionem.
Secunda conclusio certissima quæ sequitur ex prima & ex ratione illius. Quando aliquis impedit alium ne defendat proximum qui est in periculo vitæ, manet irregularis si mors fuerit sequuta. Hanc asserit Nauar. in loco supra citato. Et ratio est mani| festa: quia per actionem iniuriosam impedit defensionẽ defensionem proximi, ergo est causa mortis illius. Neque valet respondere, quod ipse impeditus non tenebatur succurrere nisi ex charitate, ergo impediens non peccat contra iustitiam impediendo. Non enim valet ista consequentia. Nam etiam Petrus non tenetur dare eleemosynam: nisi ex charitate & misericordia: & tamen impediens peccat contra iustitiam respectu pauperis.
¶ Sed aduertendum est in casu istius cōclusionis conclusionis , quod si quis sciens & prudens impediat aliquem ne defendat, erit irregularis homicidio voluntario: si autem ex inconsideratione culpabili impediuit defensorẽ defensorem , erit homicidium casuale.
Tertia conclusio quæ communiter asseritur. Qui cognoscit aut videt quod amici aut consanguinei vel familiares, tractant inter se de occidendo inimico & vindicanda iniuria sibi facta & non impedit modo sibi possibili ne interficiatur inimicus: erit irregularis, morte sequuta. Ita docet Couar. vbi supra. & Nauar. imo addit Nauarro, quod si non potest obtinere ab illis ne occidant inimicum, tenetur admonere illum, vt sibi caueat aliâs manebit irregularis. Ratio huius sententiæ est, quia in huiusmodi casu illud silentium est consensus cum homicidijs, & verificatur regula iuris, qui tacet consentire videtur. At vero hæc sententia sic vniuersaliter asserta nobis non placet. Et probatur, quod sit falsa. Si illi conferrent inter se de occisione amici, ego non manerem irregularis tacendo, etiā etiam si illi occiderent amicũ amicum quanuis certè peccarem contra charitatem & amicitiam: ergo neque si taceo quando agitur de occisione inimici manebo irregularis. Antecedens, communis sententia est, vt statim dicemus. Consequentia probatur, quia non magis debeo ex iustitia inimico quam amico, imo minus, ergo.
Deinde, si in prædicto casu ego taceo, quia existimo nihil me effecturum cum illis, vel quia timeo aliquod damnum magnum, non manebo irregularis: ergo neque si simpliciter & absolutè taceam sine istis circunstantijs. Probo consequentiam, quia ego non magis influo in effectum occisionis in vno casu quam in alio. Dicendum er go mihi videtur, quod ista tertia conclusio intelligatur de irregularitate quantum ad iudicium fori ecclesiastici exterioris: merito enim iudicabitur irregularis, quia merito præsumitur quod suo silentio fauet consultationi amicorum de occisione inimici, & moraliter loquendo ita contingit de facto, quod silentium illud in tali casu nocet inimico. Cæterum in foro conscientiæ aliter iudicandum est. Si enim re vera silentium illud non fauet neque fuit exhortatiuum ad occisionem inimici, non manebit ipse tacens irregularis: & hoc probant argumenta quæ fecimus contra conclusionem. Imo vero adijcimus, quod si silentium illud est quasi exhortatiuum ad occisionem amici vel filij vel patris, manebit irregularis tacens.
Quarta conclusio. Præter casus positos in tribus conclusionibus, qui permittit occisionem proximi sciens & prudens, non manet irregularis. Ita tenet Nauarrus vbi supra. Et probatur, quia in talibus casibus tātũ tantum tenetur homo ex charitate defendere neque violat leges iustitiæ: ergo non incurrit irregularitatem ex homicidio. Probatur cō sequentia consequentia . Quia homicidium est contra iustitiam, imo vero etiam si tacens complaceat sibi in morte proximi, non manebit irregularis, si eius silentium non influat in effectum, scilicet in mortem proximi directè neq; neque indirectè. Et ratio est manifesta: quia quanuis ille in corde suo est homicida coram Deo, tamen irregularitas non incurritur nisi ex occisione exteriori cuius homo est causa.
Ad argumentum ex cap. quantæ. respondetur, quod quicquid sit de excommunicatione, consequentia nihil valet: quia excommunicatio attendit iniuriam quæ irrogatur clerico, & statui ecclesiastico, & propterea voluit ius Canonicum, vt ex non defensione clerici, incurratur excommunicatio. At vero irregularitas quæ incurritur ex homicidio, attenditur ex quadam significatione mansuetudinis vel humilitatis: & ideo noluit ius Canonicum, vt incurratur ex non defensione. Et denique potissima ratio est, quia irregularitas non incurritur, nisi sit expressa in iure. At vero irregularitas ex homicidio volũtario voluntario vel casuali, expressa quidem | est in iure: quod autem non defendens sit irregularis non colligitur vniuersaliter, sed solum in casibus trium nostrarũ nostrarum conclusionũ conclusionum .
DVbitatur secundo, circa secundā secundam conclusionem, an quando irregularitas incurritur propter culpā culpam , sufficiet quod culpa sit venialis, an vero requiratur quod sit mortalis? Et arguitur primo ad probandũ probandum quod sufficiat venialis culpa. Ex D. Th. vbi supra. vbi ait quod homo incurrit homicidij reatum, quando non remouet ea quæ debet vitare: sed quando homo venialiter peccat, ex quo sequitur occisio hominis, non remouet id quod debuit vitare: ergo &c. ¶ Secũdo Secundo arguitur. Peccatũ Peccatum veniale est voluntariũ voluntarium , ergo homicidium quod sequitur ex illo, erit sufficienter voluntariũ voluntarium ad contrahendā contrahendam irregularitatẽ irregularitatem . ¶ Tertiò arguitur. Clericus in minoribus cōstitutus constitutus si exerceat iudicium in causa sanguinis, non peccat nisi venialiter, vt habet cōmunis communis opinio: & tamen incurrit irregularitatẽ irregularitatem , dum iudicat si sequitur mors, ergo &c.
Quartò arguitur, supra diximus, quod irregularitas semper cōtrahitur contrahitur ex occisione hominis vel mutilatione, nisi sit purè casualis, vel sequatur ex defensione propriæ vitæ cum moderamine inculpatæ tutelæ: sed cum aliquis occidit hominẽ hominem ex aliqua ira quæ non sit peccatũ peccatum mortale, sed veniale, vt si motus ille iræ non fuit plene deliberatus, nec tamen fuit motus primo primus, in quo nullũ nullum est peccatũ peccatum , sed fuit motus secundo primus, vt aiunt Theologi, in quo est veniale peccatũ peccatum : tunc dicimus quod videtur incurri irregularitas: siquidem consequitur homicidiũ homicidium non purè casuale, neq; neque ex defensione ꝓprię proprię vitę.
Ad hoc dubium Caiet. hic dicit sufficere culpā culpam venialem. Syluest. tamen in verb. homicidium. 2. §. 2. reg. 4. tenet quod leuissima culpa in homicidio casuali non inducit irregularitatem. Et probat ex cap. quæsitum. de pœnit. & remiss. vbi sacer dotes Græci excusantur ab irregularitate propter mortẽ mortem filiorũ filiorum paruulorũ paruulorum : si tamen malitiosè non procurauerũt procurauerunt illā illam vel ex negligẽtia negligentia studiosa fuerit mors cōsequuta consequuta . Ergo non incurritur irregularitas, si solum fuerit leuissima culpa, qualis est peccati venialis. Alij vero Canonistæ aiunt, quod si leuissima culpa fuerit non in omittẽdo omittendo , sed in cōmittendo committendo : incurritur irre gularitas. Ita Couar. vbi sup. par. 2. §. 4. nu. 9. Alij dicunt, quod siue leuissima culpa sit in committendo siue in omittendo, nũquam nunquam incurritur irregularitas ex illa. Alij etiam dicunt, quod si leuissima culpa est omittendo potest irregularitas incurri ab illo qui tenetur ex pacto & mercede adhibere diligentiam, & non adhibuit. V. g. si quis fit conductus ad custodiendum infirmum, & sua leuissima culpa infirmus bibat vinum, & moriatur, incurrit irregularitatem. Ita Syluest. vbi supra. quæst. 15. & Couar. vbi supra.
PRO decisione huius difficultatis obseruandũ obseruandum est, quod dupliciter potest tractari ista quæstio, vno modo Theologice in foro cōscientiæ conscientiæ corā coram Deo, vt confessarij sciant iudicare de irregularitate. Altero modo in foro exteriori ecclesiastico, vt iudices sciant ferre sententiā sententiam circa irregularitatẽ irregularitatem : qui sæpè numero procedunt ex præsumptione iuris. Siquidem loquamur isto secũdo secundo modo, videtur nobis adhibẽda adhibenda fides Iurisperitis, quā uis quanuis inter illos sit tanta varietas opinionũ opinionum , vt sit necessariũ necessarium cōfugere confugere ad rationem Theologicā Theologicam , ad iudicandũ iudicandum quæ nam opinio sit probabilior. Verũ Verum est tamẽ tamen , quod ipse iudex ecclesiasticus poterit sequi suam opinionem, quam reputat probabiliorem. Quod si res ista Theologicè disputetur non est nobis regula doctrina Iurisperitorum.
Nos igitur Theologicè diffinientes istā istam difficultatem. Dicimus primo, quod apud Iuristas, nomine culpæ, non intelligitur peccatũ peccatum aliquod corā coram Deo mortale vel veniale: sed intelligitur priuatio prouidentiæ vel diligentiæ, quę humano more solet adhiberi ab homine diligente & prudente in aliquo negotio secundũ secundum qualitatẽ qualitatem negotij: ita sanè vt priuatio diligentiæ & prudentiæ, quā quam solet adhibere mediocriter diligẽs diligens , dicatur leuis culpa: priuatio verò diligentiæ & prudẽtiæ prudentiæ , quæ solet adhiberi ab homine diligẽtissimo diligentissimo iuxta naturam negotij, dicatur leuissima culpa: priuatio deniq; denique diligentiæ quam solent adhibere homines vulgariter diligentes, dicitur lata & ampla culpa, siue in huiusmodi priuationibus prædictis sit aliquod peccatũ peccatum corā coram Deo, siue non . ¶ Atq; Atque ita diximus supra in quæst. 62. art. 6. quod cōmodatarius commodatarius tenetur ad restitutionẽ restitutionem rei cōmodatæ commodatæ quā quam amisit | etiā etiam de leuissima culpa, non autẽ autem de casu fortuito qui non cadit sub humana prouidentia. ¶ Dicimus secundò. Quòd quando aliquis in foro exteriori iudicatur irregularis, etiam si non sit irregularis coram Deo: nihilominus debet se gerere in exterioribus tanquā tanquam irregularis sub pœna peccati mortalis. Probatur, quia excommunicatus in foro exteriori debet se gerere tanquam excommunicatus in rebus exterioribus & publicis, etiam si coram Deo non sit excommunicatus. Ratio est, quia ille tenetur obedire sententiæ iustæ iudicis in re graui, esset enim scandalum oppositum facere: sed idem est iudicum de irregularitate: ergo tenetur homo se gerere tanquam irregularis in publico. Dicimus tertio, quod ad diffiniendum in foro conscientiæ. Vtrum ex homicidio vel mutilatione incurratur irregularitas: impertinens est quod sequatur ex peccato mortali vel veniali, & quod sit peccatum ratione obiecti per se vel ratione circunstantiæ. Probatur istud documentum & declaratur: quoniā quoniam potest sequi irregularitas homicidij ex actu iusto & bono, vt patet in iudice & in defendente amicum, qui incurrunt irregularitatẽ irregularitatem coram Deo si occidant: potest etiam sequi ex peccato mortali, vt patet in eo qui se vindicans occidit hominem. Potest etiam sequi ex peccato veniali, vt patet in eo qui occidit hominem, dum venialiter peccat defendendo amicum motu irę, qui motus fuit peccatum veniale.
Dicimus quarto. Quòd consideratio rei licitæ vel illicitæ cui dat operam is qui occidit, solet esse vtilis ad inuestigandum rationem peccati voluntarij directè vel indirectè: quæ quidem ratio voluntarij non se habet impertinenter ad irregularitatẽ irregularitatem , sed per se quanuis non adæquatè: quia bene sequitur, voluntariè aliquis occidit directè vel indirectè: ergo incurrit irregularitatem.
Dicimus quinto. Quòd quando ad irregularitatem requiritur peccatum voluntarium directè vel indirectè, nunquam incurritur ex solo peccato veniali ex indeliberatione. Ratio est, quia illud non est voluntarium directè vel indirectè, & idcirco quanuis esset illud peccatum mortale ex obiecto: non incurritur irregularitas coram Deo, si non esset simpliciter deliberatum.
Dicimus sexto. Quòd irregularitas potest consequi ex peccato veniali ex obiecto, si est simpliciter voluntarium, sed tamen tunc erit mortale ex circunstantia. Vt v. g. si quis ex gula quæ est peccatum veniale ex obiecto, exponat se periculo occidendi & occidat postea: erit irregularis, etiam si quā do quando occidit sit fræneticus. Ratio est, quia iam ipsa gula fuit peccatum mortale ex circunstantia.
Dicimus vltimo, quòd irregularitas quæ habet purè rationem pœnæ propter culpā culpam , nunquam incurritur coram Deo propter solum peccatum veniale. Probatur, quoniā quoniam alias esset excessiua & iniqua pœna.
Ex dictis sequitur vnum corollariũ corollarium vniuersalissimum. Nulla irregularitas ex homicidio vel mutilatione incurritur ex operatione quæ sit peccatũ peccatum veniale, nisi aliàs etiā etiam sequeretur absque omni culpa. Hoc patet etiā etiam inductiuè neq; neque enim dabitur instantia.
Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum argumentum respōdetur respondetur , quòd illud verbum, debet, significat perfectam rationem debiti sub reatu peccati mortalis, vnde ex peccato veniali vt sic non sequitur irregularitas.
Ad secundum argumentum respōdetur respondetur , quod non omne peccatum veniale est simpliciter voluntarium: sunt enim peccata venialia ex indeliberatione actus. Quando vero fuerit peccatum veniale perfectè voluntarium, tũc tunc vt incurratur irregularitas oportet quod homo præuideat vel præuidere debeat, quod ex illa actione sequitur homicidium, & tunc si nihilominus operetur efficietur mortale peccatum ex circunstantia: nisi in casu quo poterat occidere absque omni culpa. V. g. quando aliquis defendens amicum venialiter peccat.
Ad tertium argumentum respōdetur respondetur , quod ille clericus non incurrit irregularitatem ex eo quod peccat venialiter suscipiendo officium, sed quando postea exercendo officiũ officium occidit vel mutilat incurrit irregularitatem, etiam si iustè & sanctè occidat vel mutilet, vnde ex illo peccato veniali non incurritur irregularitas.
Ad quartum argumentum respondetur, | quod occisio quæ sequitur ex ira quæ est tantũ tantum veniale peccatum in foro conscientiæ, reputabitur simpliciter casualis, quanuis non sit purè casualis: quoniā quoniam habet aliquid de volũ tario voluntario secundũ secundum quid ex indeliberatione volũ tatis voluntatis . Cæterum antecedens argumenti pro maiori, non est vniuersaliter verũ verum , nisi apponatur alia exceptio, scilicet quādo quando præuidetur occisio futura mediatè ex operatione mea mihi licita propter præstātiorẽ præstantiorem finem: sic enim excusamus ab irregularitate clericos vel monachos exhortantes milites ad bellum iustum. Similiter excusatur ab irregularitate qui implorat aliorum auxiliũ auxilium ad defensionem patris, etiam si illi occidāt occidant aggressorem, dummodo ille non occidat vel non concurrat.
DVbitatur tertio, circa secundā secundam conclusionem. An ille qui dat operā operam rei illicitæ, ex qua sequitur mutilatio vel occisio hominis, incurrat semper irregularitatem.
Arguitur primo pro parte affirmatiua. Ex cap. dilectus. de homicidio. vbi quidam capellanus excusatur ab irregularitate, quoniā quoniam dabat operā operam rei licitæ, equitando videlicet. Hinc sumunt argumentũ argumentum Canonistæ à cessante ratione & causa, quod nos dicimus à cōtrario contrario sensu, ergo si daret operā operam rei illicitæ incurreret irregularitatẽ irregularitatem . ¶ Arguitur secũ do secundo . Ex cap. ex literis. el 2. de homicidio. vbi etiā etiam excusatur quidā quidam monachus ab irregularitate: quia dabat operā operam rei necessariæ & vtili: ergo si non daret operā operam rei licitæ incurreret irregularitatem. Similiter in cap. tua nos. excusatur quidā quidam monachus qui pietatis gratia aperuit ferro tumorem gutturis cuiusdā cuiusdam mulieris, cum esset expers in arte: quæ tamen mulier postea mortua est. Ergo si non pietatis gratia, sed cupiditatis curasset illā illam , incurreret irregularitatẽ irregularitatem . ¶ Propter hæc argumẽta argumenta , & alia multa similia, est prima sentẽtia sententia multorũ multorum Iurisperitorũ Iurispertorum vniuersaliter asserentiũ asserentium , quod qui dat operā operam rei illicitæ manet irregularis, si ex illa operatione sequatur mors, quā uis quanuis adhibeat plurimũ plurimum diligentiæ ne cōsequatur consequatur mors. Eandẽ Eandem sententiā sententiam tenet Syluest. in verb. homicidiũ homicidium . 2. §. 2. reg. 3. & Caiet. in hoc loco, imo D. Tho. videtur esse huius sententiæ, dum ait, dupliciter homicidij reatũ reatum posse incurri: vno modo quando aliquis dat ope ram rei illicitæ quam vitare debebat: altero modo quando non adhibet sufficientẽ sufficientem diligentiā diligentiam , etiam si det operam rei licitæ, ergo sunt duo modi differentes cōtrahendi contrahendi irregularitatẽ irregularitatem quorũ quorum vterq; vterque sufficit sine altero. Item D. Tho. in ipsa. 2. cōclus conclus . disiunctiua, satis apertè hoc asserit, & in 4. sent. d. 25. q. 2. artic. 1.Secũda Secunda sententia, est in alio extremo quod quantũcunq; quantumque aliquis det operam rei illicitæ, non incurrit irregularitatem si adhibet sufficientem diligentiā diligentiam ne sequatur occisio vel mutilatio. Hanc docuit M. Cano dum interpretaretur D. Tho. in 1. 2. q. 73. ar. 8. vbi D. Tho. videtur eandem sententiā sententiam tenere: dicit enim quod propter negligentiā negligentiam cōsiderādi considerandi , imputantur homini ad pœnam nocumẽta nocumenta quæ sequũtur sequuntur si dabat operā operam rei illicitę. Eandem sententiā sententiam sequuti sunt postea quidam Theologi, inter quos fuit M. Peña. ¶ Tertia sententia tenet, quod qui dat operam rei illicitæ quæ natura sua est læsiua & ad mortem tendens, incurrit irregularitatem, quātũuis quantumuis adhibeat sufficientẽ sufficientem diligentiā diligentiam : si autem dabat operam rei illicitæ quæ ex natura sua non habet ordinem ad mortem vel ad læsionẽ læsionem , non incurrit irregularitatem: si tamen adhibeat sufficientẽ sufficientem diligentiā diligentiam ne ex alijs circunstantijs sequatur mors aut mutilatio. Exemplũ Exemplum primi habetur expressè in cap. fin. de homicidio in. 6. vbi quidā quidam iudicatur incurrisse irregularitatem qui mādauit mandauit seruo suo vt verberaret quem piam non tamen occideret: eo quod ipse verberatus post ea mortuus est. Exẽ plum Exemplum secundi sit in clerico qui proficisceretur ad negotiationem sibi prohibitā prohibitam , & forte in via iacentem cōclucauit conclucauit & occidit, iste non erit irregularis si adhibuit sufficientem diligentiam ne ex aliqua circunstātia circunstantia sequeretur occisio. Hanc sententiā sententiam tenet Soto lib. 5. de Iustitia. q. 5. artic. 9. & Couar. vbi supra par. 2. §. 4. nu. 10. & citat in eandem sententiam Castr. in lib. 2. de potest. leg. pœn. c. 14. citat in eandem sententiā sententiam Ancharranum, & Villadiego. ¶ Quarta sententia, est Nauar. vbi supra. nu. 221. & super capit. fin. 14. q. 6. circa finem. quod si qui dabat operam rei illicitæ, intendebat illam facere, incurrit irregularitatem, etiam si illud opus non sit ex natura sua læsiuum neque ad mortem ducens: & ponit exemplũ exemplum , si quis persuadeat socio vt | ingrediatur vineam & furetur vuas uvas & forte erat ibi canis custos vineæ & momordit ingredientem & mortuus est: tunc ille persuasor manet irregularis.
PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Prima sententia non est nobis verosimilis, etiam in foro exteriori. Ex hoc quidem optimè probat Couar. vbi supra, vbi ponit multa exempla in quibus videtur ridiculum quod incurratur irregularitas: quia dabat operam rei illicitæ: sed sit exemplum. Si medicus peritissimus curaret diligentissimè episcopum intendens accipere pro pretio beneficiũ beneficium ecclesiasticum, sequeretur, quod iste incurreret irregularitatem quod videtur ridiculum. Probatur sequela, quia ille dabat operam rei illicitæ, erat enim simoniacus. Similiter sequeretur quod fornicarius, si forte mulier moreretur in actu fornicandi vel etiam ex partu qui causatus fuit ex fornicatione. Præterea illa sententia, est cōtra contra ius Canonicum, vt patet ex cap. tua nos. de homicidio, vbi monachus ille condemnatur quidem de culpa, quia vsurpauit officium Chirurgi quod erat illicitum monacho: sed excusatur ab irregularitate: quia cum esset peritus in arte chirurgiæ adhibuit sufficientem diligentiam, ne illa mulier moreretur. Hoc ipsum colligitur ex cap. quanto. 50. dist. vbi excusatur ab irregularitate latro, qui ducebat equos ex furto, quibus in via concultam mulierem occidit.
Secunda cōclusio conclusio . Tertia sententia videtur probabilior quàm secunda. Probatur, quia secunda sententia vix potest respōdere respondere huic argumẽto argumento . Videlicet quod ipsa iura duplicem casum distinguunt ad incurrendā incurrendam irregularitatem: alterũ alterum si quis dabat operam rei illicitæ. Alterum, si non adhibuit sufficientẽ sufficientem diligentiam, etiam si daret operam rei aliâs licitæ. At vero secunda sententia omnia vniuersaliter reducit ad negligentiam considerandi: siue quis det operam rei illicitæ, siue licitæ, ergo non est cōformis conformis iuri Canonico quod sæpe distinguit, si dabat operam rei illicitæ vel licitæ. Cæterũ Cæterum tertia sentẽtia sententia explicat ius Canonicũ Canonicum , & distinguit si quis dabat operā operam rei illicitæ, quæ ex natura sua nociua est, incurrit irregularitatem: quanuis adhibeat diligẽtiā diligentiam , ergo hæc sentẽtia sententia cōformior conformior est iuri Canonico, ac proinde probabilior.
Tertia cōclusio conclusio . Nihilominus secũda secunda sentẽtia sententia probabilis est. Et argumẽto argumento facto possumus respōdere respondere , quod non inuenietur in iure Canonico, vbi diffiniatur, quod aliquis incurrat irregularitatẽ irregularitatem , solũ solum quia dabat operā operam rei illicitæ: sed quia cum daret operā operam rei illicitæ, negligens fuit vel præsumitur fuisse in cōsiderandis considerandis nocumentis. Vt patet in. c. fi. de homicidio. lib. 6. vbi dicitur: quod quia quidā quidam mandā do mandando in culpa fuit, & hoc euenire posse, debuit cogitare, irregularis fuit. Et huic cōsonat consonat doctrina D. Tho. in 1. 2. vbi supra. Sed notandum est in fauorẽ fauorem huius sententię, quod ille qui dat operā operam rei illicitæ, merito præsumitur negligens in cōsiderādis considerandis nocumẽtis nocumentis , quæ inde possunt sequi: maxime si res illicita est talis naturæ, vt ex ea possit sequi tale nocumentũ nocumentum . Vt in. c. suscepimus. de homicidio. ponitur exemplũ exemplum , & idcirco merito in foro exteriori iudicabitur ille irregularis. Quod si re vera apposuit omnem diligentiā diligentiam , non erit irregularis corā coram Deo iuxta secundā secundam sententiā sententiam . V. g. si in hastiludio non maneret irregularis secularis, qui fortè occidit corriualẽ corriualem . Similiter si clericus se intromitteret in hastiludiũ hastiludium cum simili diligentia non maneret irregularis: quāuis quamuis in foro exteriori iudicaretur iste irregularis: quia dabat operā operam rei illicitæ, ex qua poterat sequi illud nocumentum: eo quod ille præsumitur negligens. Et hoc cōfirmari confirmari potest, ex. d. c. tua nos. ¶ Quarta conclusio. Sentẽtia Sententia illa vltima non est probabilis, vt ipsemet casus præ se fert. Et cap. tua nos. conuincit, &c. quādo quando . 15. d. Imo ipse Nauar. vbi supra nu. 215. dicit, quod clericus, qui in bello pugnat, vt exhortetur milites, non manet irregularis, si tamen ipse per se non occidat. Et tamen certũ certum est quod dat operā operam rei illicitæ pugnando. Non ergo sufficit ad incurrendā incurrendam irregularitatem, quod aliquis ex intentione det operā operam rei illicitæ. ¶ Ad argumenta in oppositum ad primũ primum respōdetur respondetur , quod argumentũ argumentum à cōtrario contrario sensu vel à cessante causa & ratione, non est validum: nisi quādo quando causa est adęquata alicuius effectus: quod sub alijs terminis docet Arist. li. 1. Post. tex. 20. dum dicit: si affirmatio est causa affirmationis, negatio est causa negationis. Quod etiā etiam debet intelligi de causa adæquata. Nunc autẽ autem in propo| sito non est causa adæquata, quare aliquis excusetur ab irregularitate: quia dat operā operam rei licitæ. Potest enim dare operā operam rei licitæ, & manere irregularis ꝓpter propter negligentiā negligentiam considerādi considerandi nocumẽtũ nocumentum quod poterat sequi. Similiter non est causa adæquata quod aliquis cō trahat contrahat irregularitatẽ irregularitatem , quia dabat operā operam rei illicitæ, vt patet in casibus cōfutationis confutationis primæ & quartæ sentẽtiæ sententiæ . ¶ Ad secundũ secundum argumentũ argumentum respōdetur respondetur , quod ca. tua nos. potius ꝓbat probat oppositũ oppositum . Nam ille monachus dabat operā operam rei illicitæ exercẽdo exercendo officiũ officium chirurgi sibi prohibitũ prohibitum in. c. sententiā sententiam . ne cler. vel monachi. Et per hoc patet ad alia argumẽta argumenta , quæ fiũt fiunt ex alijs capitulis iuris Canonici. Ad D. Tho. respō detur respondetur , quod illius disiũctiua disiunctiua est intelligẽda intelligenda pro altera parte, quādo quando aliquis dabat operā operam rei illicitæ: quæ ex natura sua tendebat ad læsionẽ læsionem . Et tunc quantũlibet quantumlibet aliquis adhibeat diligẽtiā diligentiam manebit irregularis, si sequitur occisio vel mutilatio ex sua actione. Et hoc iuxta tertiā tertiam sententiā sententiam . At vero iuxta secundā secundam sententiā sententiam non erit irregularis corā coram Deo, quāuis quamuis in foro exteriori iudicetur irregularis. v. g. in exẽ plo exemplo posito. Si clericus in hastiludio vel torneamẽtis torneamentis quæ licita sunt secularibus: ille tamen occidat vel mutilet, manebit irregularis, quia dabat operā operam rei illicitæ, ex qua poterat sequi tale nocumentũ nocumentum . Secularis autẽ autem non manebit irregularis, si non fuit notabiliter negligẽs negligens in cōsiderādo considerando nocumẽto nocumento quod inde sequutum fuit.
IAM vero in tertia parte huius tractatus breuiter agendum est de irregularitate quatenus consequitur ex mutilatione actiua. Etenim in Clemen. vnica. de homicidio æquiparātur æquiparantur mutilatio & homicidium quantũ quantum ad irregularitatẽ irregularitatem : nisi forte fiat causa sanitatis, tũc tunc enim ipse chirurgus non manet irregularis: & ita receptũ receptum est secundũ secundum cōmunem communem sententiā sententiam doctorũ doctorum . Difficultas tota est in definiendo, quid intelligatur nomine mẽ bri membri , quādo quando dicitur in iure quod mutilās mutilans , hoc est membrũ membrum scindens, manet irregularis. De qua re mirum est, quàm variæ sunt sententiæ. Sed nobis hac parte placet sententia Couar. in 3. par. relect. citatæ in princip. nu. 8. & 9. quæ consistit in vnico dicto, scilicet, quod nomine mẽbri membri simpliciter, vt colligitur ex Aristot. lib. 1. de partibus anim. c. 5. intelligenda est illa pars animalis, qua exercetur specialis operatio: & distincta ad perfectionẽ perfectionem totius ordinata. V. g. pes ad ambulandum, manus ad operationem, oculus ad visionem, auris ad auditionem, lingua ad loquendum. Sed de genitalibus non est ita certum. Quidam enim aiunt quòd quanuis sit irregularis qui sibi met abscindit virilia: vt habetur in. c. si quis partem, dist. 55. tamen ibidem etiā etiam censetur irregularis: qui sibi abscindit partem digiti: & nihilominus cōstat constat , quòd si alter abscinderet partem digiti alterius, non maneret ipse irregularis. Quapropter videtur, quod ius in odium atrocitatis erga seipsum, voluerit apponere talem irregularitatẽ irregularitatem abscindenti sibi virilia & partem digiti. Non igitur qui alteri abscindit genitalia manebit irregularis. Nihilominus nobis est probabilior sententia, quòd ille manebit irregularis. Probatur, quia ille abscindit membrũ membrum simpliciter: nam ea pars ordinata est à natura ad specialem operationem, scilicet, ad generationẽ generationem sibi similis: quæ est maxima perfectio viuentis. Tunc enim vnumquodq; vnumquodque animal perfectum est quando potest generare sibi simile. Igitur manebit irregularis qui ita proximum læserit vt omnino genitalia absciderit. Hic autem non facimus mentionem de membris interioribus, scilicet, de corde & epate & pulmonibus: quia hæc mẽ bra membra non possunt abscindi nisi occidatur homo. Hæc diffinitio membri simpliciter, videtur confirmari ex dicto Apostoli ad Roman. 12. Sicut enim in vno corpore multa membra habemus, non autem omnia membra eũdem eundem actum habent, &c. Vbi satis apertè insinuat, quod ad rationem membri pertinet habere specialem operationem.
Ex hac doctrina infertur. Primo, quod si quis abscinderet alteri auriculam, hoc est cartilaginem extrinsecam, non manet irregularis: quia non abstulit organum auditus. Inferunt etiam aliqui, quòd non manet irregularis qui abscindit mulieri māmillam mammillam : eo quod non est membrum ad specialem operationem. Sed oppositum sentit Baldus in. l. data opera. C. qui accusare non possunt. numer. 75. & in hac parte videtur nobis ista sententia probabilior. Et ratio est, quia māmilla mammilla mulieris habet specialem ope| p. 376 rationẽ opera tionem , scilicet sanguinem decoquere quousque conuertatur in lac necessarium ad nutritionem infantis: quæ operatio necessaria est ad perfectionem humanæ speciei.
Infertur tertiò, quod si aliquis abscidit digitum alteri, non est irregularis. Ratio est quia digitus non est membrum simpliciter sed pars membri. Hoc est contra Caiet. quæ stione sequenti. art. 1. & cōtra contra Soto lib. 5. de Iustitia & iur. quæst. 2. art. 1. existimāt existimant enim digitum esse membrum principale contra communem opinionem. Imo vero infertur quartò, quòd non manebit irregularis qui absciderit tres digitos principales alteri, scilicet, pollicem, indicem & medium. Et ratio est quia ille homo dicetur mancus: sed non mutilatus mẽbro membro : quia simpliciter non est abscisa manus. Hoc corollarium est contra aliquos Iuristas & Theologos, qui existimant vniuersaliter esse verum, quod si quis percussione alterum facit irregularem: ipse manet irregularis. Ita tenet Syluest. verbo, homicidium. 3. ¶ Infertur quintò, quod non est irregularis ille, qui percussione aut læsione fecit membrum alterius inutile & omnino aridum. Ratio huius est, sicut & præcedentium, quoniam irregularitas est impedimentum iure Pontificio introductum, ergo non debet incurri nisi in casibus expressis ab ipso iure. At vero iura non dicunt, si quis membrum are fecerit, vel inutile reddiderit, manebit irregularis: sed si quis mutilauerit membrum sit irregularis. At vero mutilare propriè, sicut notat glos. super Clement. si furiosus. est membrum omnino separare à corpore. Igitur ille non manebit irregularis quantumcunque læserit, si tamen non abstulit membrum à corpore. Hæc vera doctrina est contra Panormit. capit. cum illorum. de sententia excommunicationis & contra Syluest. vbi supra. Et nobiscum sentit Nauarrus in Manuali cap. 27. à numero 206. Vbi optimas rationes facit contra Caietanum & Soto. Notat tamen ipse, quod quando quis alium facit irregularem sua percussione, manet aliquando etiam ipse irregularis irregularitate, quæ sequitur ex delicto, quando delictum est notorium: non quia fecit alium irregularem. Appellat autem delictum notorium, quod notorietate facti nulla ratione potest celari, vel notorietate iuris, quando iam aliquis condemnatus est per sententiam in iudicio publico: Dicitur vero irregularis ex delicto publico. Verbigratia, quando irregularitas consequitur ex continuata fornicatione notoria, vel ex adulterio vel ex quolibet delicto maiore & notorio, propter quod mereatur homo deponi. Vt explicat Nauarrus supra numer. 248.

¶ Jam verò in quarta parte huius tractatus agendum est de dispensatione irregularitatis.

DVbitatur primo, ante omnia vniuersaliter, an nomine censuræ intelligatur irregularitas, ita vt cum in bullis Cruciatæ conceditur confessoribus, vt possint absoluere à qualibet censura intelligatur etiā etiam irregularitas. ¶ Pro parte negatiua arguitur primo. Ex Innocent. Tertio. capit. quærenti. de verborum significatione. vbi ait quæ renti quid per censuram intelligatur cùm huiusmodi clausulam in nostris literis apponimus: respondemus quòd nomine censuræ non tantùm debet intelligi interdicti: sed etiam suspensionis, & excommunicationis sententiæ. Ecce vbi Pontifex nullam facit mentionẽ mentionem irregularitatis, nomine censuræ, ergo non intelligitur illo nomine. Nam aliâs Pontifex fuisset diminutus.
Secundo arguitur. In ipsis bullis Cruciatæ, vbi conceditur absolutio à qualibet censura, non conceditur dispensatio super irregularitate. Probatur, quia absolutio propriè non fit de irregularitate, sed dispensatio: vt patet ex vsu ecclesiastico. Sic enim loquuntur Prælati etiam Religionum, Dispenso tecum super omni irregularitate, ergo non eo ipso quòd cōceditur conceditur absolutio ab omni censura, conceditur etiam dispensatio irregularitatis.
Tertiò arguitur. Quia non est consuetudo neque stylus curiæ Romanæ, vt dispensatio super irregularitate, intelligatur in vniuersali clausula, ergo non est intelligenda talis dispensatio in Bullis, cùm in illis di| citur, quod confessarius possit absoluere ab omni censura.
Ad hoc dubium communis sententia Iuristarum est negatiua. Ita tenet Nauarrus in Manuali, cap. 27. num. 192. & 249.
PRO decisione sit prima conclusio. Irregularitas quæ tantum incurritur propter culpam quasi pœna ipsius, intelligitur nomine cẽsuræ censuræ ecclesiasticæ. Hanc sentẽtiā sententiam docuit in hac schola Salmantina Magister Cano & postea sequutus est illam. Soto in 4. Sententiarum, distinctione. 22. quæstione. 3. artic. 1. & multi alij Theologi moderni. Et probatur primo, quoniā quoniam censura propriè loquendo est quædam notatio & punitio, qua malefaciens punitur propter aliquam culpam: sed quædam irregularitates sunt notatio quædam & punitio propter aliquam culpam, ergo illæ veniunt intelligendæ nomine censuræ. Explicatur minor. Quando aliquis suspensus vel excommunicatus celebrat, manet irregularis propter culpam quam commisit: & tunc irregularitas est propriè censura.
Secundò probatur. Nam in quibusdam Bullis dicebatur, quod cōfessor confessor possit absoluere ab omni excommunicatione suspensione & interdicto & ab omnibus alijs censuris & pœnis ecclesiasticis. Ergo in istis Bullis dabatur facultas absoluendi à quibusdam irregularitatibus. Probatur consequentia. Quia nullæ sunt aliæ censuræ præter illastres: nisi quædam irregularitates.
Tertiò, in quibusdam Bullis etiam cruciatis olim, dum numerabantur casus qui concedebantur confessoribus, ponebatur talis exceptio, scilicet, excepto homicidio voluntario (Porque el tal homicidio esta reseruado quanto a la irregularidad.) Ergo omnes aliæ irregularitates propter culpam, concedebantur confessoribus quibus cōmittebatur committebatur facultas absoluendi ab ipsis culpis.
Et confirmatur. Nam in alijs Bullis olim dicebatur, quòd conceditur facultas absoluendi ab omnibus censuris & pœnis ecclesiasticis, etiam si requirant specialem mentionem sui & non includantur in vniuersali clausula. Quod quidem videtur esse adiectum propter eos qui dicunt nullam irregularitatem includi in generali clausula. Præ dictas Bullas ego vidi. Est tamen obseruandum nostris temporibus, quod in Bullis cruciatis, quæ dimanauerunt à Sede Apostolica à tempore Pij Quinti, fit mentio solum facultatis absoluendi ab omni censura, atque ita volumus qui sequimur istam sententiam, quod nomine censuræ intelligantur omnes illæ irregularitates, quæ impositæ sunt directè propter aliquam culpam. Nam contingit quod aliqua irregularitas contrahatur ex actu qui est culpa: non tamen est directè pœna propter culpa, qualis est irregularitas, quæ contrahitur quando quis alterum occidit iniquè: tunc enim irregularis manet, non quia iniquè occidit, sed quia occidit voluntariè. Sicut manet irregularis iudex qui iustè occidit.
Obseruandum est secundo circa Bullas cruciatas, quòd qui habuerit vltimam Bullam cruciatam gaudebit omnibus priuilegijs præcedentium Bullarum non cruciatarum ante Pium Quintum concessis. Et ratio est: quia omnes aliæ bullæ nũquam nunquam sunt reuocatæ, sed tantum suspensæ præterquàm quantum ad illam clausulam. quòd religiosi & alij sacerdotes possint oua comedere in quadragesima. Hæc enim clausula vniuersaliter reuocata est à Pio Quinto. At vero omnes aliæ Bullæ cruciatæ reuocatæ sunt prorsus à Pio Quinto in prima Cruciata, quam ipse concessit. Cæterum aliæ Cruciatæ quæ post ipsum emanauerunt secum afferunt clausulam reuocatiuam, seu potius limitantem, ita vt non liceat gaudere gratijs & facultatibus illic concessis nisi intra annum prædicationis, & statim expirant.
Ex quo sequitur, quod ipse commissarius Cruciatæ non reualidat antiquas illas cruciatas: quia non datur illi facultas reualidandi nisi tantum illas quas ipse suspendit. Suspendere autem non potest nisi eas Bullas, quæ adhuc habent effectum: quales sunt Bullæ sanctæ Catherinæ & redemptionis captiuorum: & aliæ similes & etiam personales facultates.
His suppositis ad primum argumentum respondetur, quod Pontifex non dixit exclusiuè, quod tantum illa tria intelligebantur nomine censuræ: sed quod illa tria intelligebantur, ratio autem quare non fecit men| tionem irregularitatis, duplex est. Altera quia irregularitas non est censura secundùm totam latitudinem, vt patet in irregularitate bigamiæ & homicidij. Altera vero ratio est, quia ibi Pontifex solum intendebat numerare illas censuras, quibus iudices ecclesiastici solent compellere rebelles, vt ex ipso literæ contextu patet. Cæ terùm irregularitas nunquam est censura posita ab aliquo iudice ecclesiastico, sed ab ipso iure. Quare non oportuit facere illius mentionem.
Ad secundum respondetur, quòd circa irregularitatem, quę propriè est pœna propter culpam, bene potest confessarius vti verbo absolutionis, ita vt dicat, ego te absoluo ab omni censura irregularitatis: imo ineptè dixerit, ego dispenso tecum super irregularitate: nisi forte ex speciali commissione prælati sibi fuerit commissa dispensatio.
Ad tertium negatur antecedẽs antecedens . Imo quotiescunque conceditur in curia Romana facultas absoluendi ab omni censura: conceditur etiam facultas absoluendi à quibusdā quibusdam irregularitatibus: quæ nihil aliud sunt, quā quam censuræ propter aliqua peccata.
DVbitatur secundò, An irregularitas propter homicidiũ homicidium sit reseruata Summo Pontifici? Hoc dubium mouemus ad explicandum decretum Concilij Tridentini Sessione. 24. cap. 6. vbi in hunc modum dicit. Liceat episcopis in irregularitatibus omnibus & suspensionibus, excepta ea quæ oritur ex homicidio voluntario, & exceptis alijs deductis ad forum contentiosum, dispensare. Hoc in loco concedit episcopis Concilium ordinariam facultatem ad dispensandum in irregularitate quæ oritur ex occulto delicto: vna excepta irregularitate, quæ oritur ex homicidio voluntario. Sed difficultas est de irregularitate, quæ oritur ex occisione hominis iusta & licita.
Caietanus in verbo irregularitas in summa dicit, quòd ille qui habet facultatem ad tollendam irregularitatem, quæ oritur ex homicidio casuali, habebit etiam facultatem ad tollendam irregularitatem prouenientem ex occisione hominis voluntaria, licita tamen: non obstante quod in tali con cessione prohibeatur dispensatio super irregularitate proueniente ex homicidio voluntario. Ratio Caietani est: quoniam hæc limitatio tantùm habet locum in irregularitate quæ prouenit ex homicidio voluntario iniquo. Etenim huiusmodi occisio propriè & simpliciter dicitur homicidium. Eandem sententiam & propter eandem rationem sequitur summa Armilla in verbo irregularitas. Eandem sententiam sequitur Couarruuias in relectione supra citata in 2. parte. licet propter aliam rationem, videlicet, quia homicidium quod committitur sine culpa, reputatur in iure casuale. Secundùm istos doctores dicendum est consequenter, quòd episcopus potest dispensare super omni irregularitate proueniente ex qualibet licita occisione hominis: sicut potest dispensare super irregularitate proueniente ex homicidio casuali, propter concessionem sibi factam in decreto Concilij: & illa exceptio ibidem facta de homicidio voluntario tantùm intelligenda est de homicidio voluntario, quod est verè peccatum. Hæc tamen sententia nobis omnino non placet. Imo existimo cum doctissimo Nauarro vbi supra, quòd solus ipse Summus Pontifex potest dispensare super irregularitate proueniente ex occisione hominis voluntaria, quātumlibet quantumlibet iusta & licita. Et quidem ratio Caietani parum valet: quia vt supra diximus, nomine homicidij volũtarij voluntarij in iure Canonico quantùm ad materiam irregularitatis, comprehenditur etiam occisio hominis iusta. Item ratio quæ profertur à Couarruuia non videtur habere fundamentum in iure. Imo irrationabiliter dicitur, quòd quando iudex, data sententia sanguinis, occidit hominem, quod tunc dicatur casuale homicidium. Et ita omnino existimo, quòd nullus episcopus dispensat neque audet dispensare super hac irregularitate, magis quàm super irregularitate bigamiæ: de qua nulla ratione intelligitur episcopis facta copia dispensandi in supradicto decreto. Et ratio est, quia in Cōcilio Concilio intelligitur facta illa exceptio ab illa vniuersali, scilicet quod liceat episcopis dispensare super omni irregularitate proueniẽte proueniente ex delicto occulto, excepta | irregularitate homicidij voluntarij. In qua exceptione intelligo homicidium voluntarium quod est peccatum. Nam aliud homicidium voluntarium, quod non est peccatum, non oportebat excipere: quia non includebatur in vniuersali concessione, sicut non includebatur irregularitas contracta ex bigamia. Vnde neque ista excipitur, & tamen constat, quod episcopus super illam dispensare non potest.
ALtera difficultas est, An episcopus possit dispensare super irregularitate contracta ex delicto homicidij voluntarij occulto, nam si publicum est: omnes conueniunt in hoc, quod Episcopus non potest dispensare.
In hac difficultate, omnino repellenda est sententia Alphonsi de Castro in libro. 2. de lege pœnali asserentis, quòd propter homicidium voluntarium & iniquum, si fuerit omnino occultum: non incurritur aliqua irregularitas. Hæc enim sententia aduersatur dispositioni iuris in cap. finali. de temporibus ordinationum & ordinādorum ordinandorum . & in cap. inquisitioni. de accusationibus. & hic autor singularis est in ista sententia: quāuis quanuis etiam illam tenuerit quidā quidam Vincentius citatus à Syluestro in verbo homicidium. 3. quæst. 8. Ac proinde Couarruuias vbi supra, & Nauarro capit. illo. 27. citato. reprobant istam sententiam tanquam singularẽ singularem & iuri Canonico contrariam. Nam etiam si textus in cap. ex tenore. de temporibus ordinationum. dicat, quod crimina quæ si essent publica punirentur depositione & degradatione: si fuerint secreta, non impediunt ascẽ sum ascensum ad superiores ordines: tamen non fauet hoc prædictæ sententiæ. Quoniam vt aduertit Couarruu. textus non loquitur de criminibus, quæ ipso facto inducunt irregularitatem: quale est homicidium. Sed loquitur de illis, quæ si constarent punirentur in iudicio pœna depositionis & degradationis: qualia sunt grauissima quædā quædam crimina. Hoc supposito respondẽdum respondendum est ad propositam difficultatem.
Prima conclusio. Neque olim ante Concilium, neque modo post Concilium Tridentinum, concessa est episcopis autoritas dispensandi in huiusmodi irregularitate ad suscipiendos sacros ordines: quanuis sit probabile quod ante Concilium poterant episcopi dispensare quo ad minores ordines suscipiendos. Hæc omnia latissime probant Couarruuias & Nauar. supra.
Secunda conclusio. Etiam est probabilis sententia, quod olim ante Concilium Tridentinum poterat Episcopus dispensare quantum ad beneficium simplex retinendum & de nouo obtinendum. Imo aliqui probabiliter existimant, quod etiam quantum ad beneficium curatum retinendum. Hoc colligunt doctissimi Canonistæ ex cap. 2. de clerico pugnante in duello. Tota autem difficultas est, an Episcopus post Concilium gaudeat huiusmodi facultate dispensandi in huiusmodi irregularitate. Nauarrus vbi supra tenet partem negatiuam, & dicit, quod Episcopus non habet talem facultatem, etiam quoad minores ordines suscipiendos: & quo ad beneficium simplex retinendum: sed quod solus Papa potest dispensare quantumlibet homicidium sit occultum. Probat ex eo, quod in præ dicta Sessione dicitur expressè: quòd in homicidio voluntario etiam si fuerit occultum, non liceat dispensare ad ordines sacros suscipiendos: sed talis homicida omni ordine ac beneficio ecclesiastico perpetuo careat. In quo decreto duo verba expenduntur. Alterum est, non liceat: alterum est, careat. Quæ verba secundùm Caietanum in summa in verbo absolutio ab excommunicatione, tollunt potestatem dispensandi. Item in secunda parte eiusdem decreti statuitur, quòd in irregularitate quæ oritur ex homicidio casuali episcopus non potest dispensare, nisi adhibitis quibusdam circunstantijs & conditionibus ibi narratis, ergo cùm limitet Concilium episcopis ipsis autoritatem dispensandi in homicidio casuali: signum est, quod intendebat totam illis autoritatem tollere dispensandi in homicidio voluntario. Eo vel maxime, quod Concilium contraponit homicidiũ homicidium casuale contra voluntarium.
Secundò probatur hæc sententia ex cap. 6. de reformatione, Sessio. 24. vbi cōceditur conceditur facultas episcopis dispẽsandi dispensandi super omni irregularitate proueniẽte proueniente ex delicto occulto, | excepta ea quæ oritur ex homicidio voluntario, ergo Concilium prohibet dispensare super irregularitate homicidij voluntarij quantumlibet occulti. Nihilominus viris doctis nostri temporis videtur, quòd episcopi eandem omnino autoritatem habent dispensandi post Concilium Tridentinum, quam olim habebant ante Concilium ipso iure communi. Ratio illorum est: quoniam Concilium non tollit episcopis apertè istā istam facultatem. Est enim dubia interpretatio literæ Concilij, at verò quæcunque lex noua interpretanda est quantum fieri potest conformiter ad ius commune. Igitur adhuc episcopi habent facultatem, quam antea iure communi habebant. Confirmatur. Res fauorabilis est, quod episcopi habeant istam facultatem, ergo decreta Concilij, si commodè fieri potest, debent interpretari in fauorem episcoporum: atque ita ipsi interpretantur.
Ad primum enim argumentum respondent cum Couar. in loco citato, quòd Concilium in illo cap. 7. non loquebatur de homicidio omnino occulto: sed occulto aliquo modo, scilicet, de illo quod non poterat in iudicio probari. Respondent secundò, quòd synodus in illo decreto tantùm intendebat ostendere difficultatem maximā maximam , quæ debet esse in dispensatione irregularitatis, quæ oritur ex homicidio voluntario: non autem intendebat limitare autoritatem episcoporum quam olim habebant. Et idcirco verbum illud, non liceat, non tollit autoritatem dispensandi, quidquid sit de doctrina Caietani in verbo absolutio ab excommunicatione. Sed aiunt quod denotat quod prælati male facient, si absque grauissima causa dispẽsauerint dispensauerint . Et hoc colligunt ex eo quod synodus ibi, non solum loquitur episcopis, sed cuicunque dispensanti, etiā etiam Summo Pontifici. Imo videtur quòd ex principali intentione loquebatur de dispensatione quæ fit in Romana curia. Et ex hoc respondent ad illud quod obijcitur de homicidio casuali. Dicunt enim, quod Concilium tantum limitat modum dispensandi episcopis super hac irregularitate, quando dispensatio committitur illis à Romano Pontifice. Nihilominus non prohibet, quòd ipsi sua auto ritate dispensent in eo quod antea poterant iure communi: si ab ipsis immediatè petatur dispensatio.
Ad secundum argumentum respōdent respondent , quòd illa exceptio non fit simpliciter à facultate, quam habent episcopi dispensandi in irregularitatibus: sed fit exceptio à facultate illis concessa per illud decretum Concilij. Ita sane quod ex vi illius decreti non possunt dispensare super irregularitate, quæ oritur ex homicidio voluntario occulto. Non tamen ibi negatur, quòd iure communi habeant talem autoritatem dispensandi, saltẽ saltem quantum ad aliquid, scilicet, quantum ad beneficium simplex retinendum & obtinẽ dum obtinendum , & quantum ad beneficium curatum retinendum. Iste modus explicandi Concilium videtur nobis satis perplexus. Quapropter ego crediderim, quod in huiusmodi decretis Concilij Tridentini explicatum est, quod olim erat obscurum & dubium inter doctores secundùm ius commune: & insuper concessa est noua facultas episcopis dispensandi in multis irregularitatibus in foro conscientiæ, super quibus antea dispensandi facultatem non habebant. Et insuper concessa est illis facultas absoluendi à plurimis delictis reseruatis Summo Pontifici.
Sed quæret aliquis, Vtrùm per bullam Cruciatam habeat confessarius electus tantam facultatem absoluendi à peccatis, quantam habent episcopi concessam à Concilio Tridentino, cap. 6. Sessio. 24. Respondetur, quòd non habet tantam facultatem. Primo quidem de crimine hæresis manifestũ manifestum est. Quoniam in ipsa bulla Cruciata excipitur facultas absoluendi: & tamen Concilium Episcopo per semetipsum concedit, quod possit absoluere in foro conscientiæ de crimine hæresis. Deinde quanuis confessarius electus possit absoluere semel ab omnibus alijs peccatis & censuris reseruatis Summo Pontifici: tamen episcopus toties quoties se obtulerit occasio, potest in foro conscientiæ ab huiusmodi peccatis absoluere secundum formam concessam sibi in illo capite. 6. Sessione 24. Qua propter confessarius debet attendere, an delictum sit reseruatum Summo Pontifici vel non. Similiter an excommunicatio sit reseruata vel non. | at vero circa irregularitates non est tantum periculi, quia non est necessarium ad hoc vt aliquis absoluatur à peccatis & recipiat sacramentum Eucharistiæ: quòd absoluatur priùs à censura irregularitatis etiam quando est vera censura. Cæterùm si pœnitens sit clericus & voluerit promoueri ad ordines superiores vel obtinere aliquod beneficium vel ministrare in ordine suscepto: ad ipsum promouendum pertinebit inquirere: an illa irregularitas sit reseruata Summo Pontifici vel non. Vnusquisque enim tenetur scire ea quæ pertinent ad suum statum. Et idcirco ipse confessarius poterit se eximere ab isto onere & remittere pœnitentem, vt consulat doctores circa huiusmodi irregularitates: si confessarius non fuerit certus.
Loading...