RESPONDEO dicendum,
quòd quanto aliqua iniuria in plures redundat, cæteris paribus, tanto grauius est peccatum, & inde
est quòd grauius est peccatum si aliquis percutiat principem, quàm
personam priuatam: quia redundat in iniuriam totius multitudinis, vt suprà
dictum est. Cùm autem infertur iniuria in aliquam
personam coniunctam alteri, qualitercunque illa iniuria pertinet
ad duas personas. Et ideo, cæteris
paribus, ex hoc ipso aggrauatur
peccatum: potest tamen contingere, quòd secundum aliquas circunstantias sit grauius peccatum, quod
fit contra personam nulli coniunctam, vel propter dignitatem personæ, vel propter magnitudinem
nocumenti.