ARTICVLVS XII.Vtrùm iustitia præmineat inter omnes virtutes morales.

Source
AD Duodecimum sic proceditur.
Videtur quod iustitia non præemineat inter omnes virtutes morales. Ad iustitiam enim pertinet, reddere alteri quod suum est. Ad liberalitatem autem pertinet de proprio dare, quod virtuosius est. Ergo liberalitas est maior virtus, quàm iustitia.
¶ 2 Præterea. Nihil ornatur nisi per aliquid dignius se. Sed magnanimitas est ornamẽtum ornamentum & iustitiæ & omnium virtutum: vt dicitur in 4. Ethicor.
Ergo magnanimitas est nobilior quàm iustitia.
¶ 3 Pręterea Præterea . Virtus est circa difficile & bonũ bonum , vt dicit̃ dicitur in 2. Ethic.
Sed fortitudo est circa magis difficilia quàm iustitia, id est, circa pericula mortis, vt dicitur in 3. Ethic.
Ergo fortitudo est nobilior iustitia.
SED contra est, quod Tullius dicit
in 1. de Officijs. In iustitia virtutis splendor est maximus, ex qua boni viri nominantur.
RESPONDEO dicendum, quòd si loquamur de iustitia legali, manifestum est quòd ipsa est pręclarior præclarior inter omnes virtutes morales, inquātum inquantum bonum commune præ eminet bono singulari vnius personæ. Et secundùm hoc
Philosoph. in 5. Ethic. dicit: quòd præclarissima virtutum videtur esse iustitia, & neque est Hesperus, neque Lucifer ita admirabilis. Sed etiā etiam si loquamur de iustitia particulari, pręcellit præcellit inter alias virtutes morales duplici ratione. Quarum prima potest sumi ex parte subiecti: quia scilicet est in nobiliori parte animæ, id est, in appetitu rationali, scilicet, in voluntate, alijs virtutibus moralibus existentibus in appetitu sensitiuo, ad quem pertinent passiones, quæ sunt materia aliarum virtutum moralium. Secunda ratio sumitur ex parte obiecti. Nam aliæ virtutes | laudantur solùm secundùm bonũ bonum ipsius virtuosi. Iustitia autem laudatur, secundùm quod virtuosus ad alium bene se habet. Et sic iustitia quodammodo est bonum alterius, vt dicitur in 5. Ethicor. Et propter hoc Philosophus dicit
in 1. Rhetoric. Necesse est maximas virtutes esse eas, quę quæ sunt alijs honestissimę honestissimæ : siquidem est virtus potentia benefactiua. Propter hoc & fortes & iustos maximè honorant, quoniā quoniam fortitudo est vtilis alijs in bello, iustitia autem & in bello & in pace.
AD primum ergo dicendum, quod liberalitas, etsi de suo det: tamen hoc facit, inquantum in hoc considerat propriæ virtutis bonum. Iustitia autem dat alteri quod suum est, quasi considerans bonum commune. Et propterea iustitia obseruatur ad omnes: liberalitas autem ad omnes se extendere non potest. Et iterum liberalitas, quæ de suo dat, supra iustitiā iustitiam fundatur, per quā quam vnicuiq; vnicuique quod suum est, tribuitur.
AD secundum dicendum, quòd magnanimitas quando superuenit iustitiæ, auget eius bonitatem: quæ tamen sine iustitia nec virtutis rationem haberet.
AD tertium dicendũ dicendum , quòd fortitudo, etsi consistat circa difficiliora, non tamen est circa meliora, cùm sit solùm in bello vtilis: iustitia autem & in pace & in bello, sicut
In cor. art.
dictum est.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Manifestum est quòd iustitia legalis est præclarior inter omnes virtutes morales. Ratio est, quia bonum commune est eius proprium obiectum.
Secunda conclusio. Iustitia etiam particularis est præclarior inter alias virtutes morales. Ratio est, quia est in nobiliori subiecto, & habet nobilius obiectum.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

IN præcedentibus articulis tradidit nobis D. Tho. absolutam iustitiæ cognitionẽ cognitionem : in hoc autem articulo cōparatiuam comparatiuam . Comparatur autem iustitia vniuersis alijs virtutibus in 1. 2. quæst. 66. artic. 3. Vbi diffinitur quòd virtutes intellectuales præstant simpliciter loquendo omnibus moralibus: ac proinde prudentia, quæ ratione subiecti, inter intellectuales numeratur, excellentior est quam aliæ virtutes morales: ac proinde in præsenti solum comparat D. Tho. iustitiam cum virtutibus moralibus præter prudentiam. Nos autem non ita vniuersaliter disputabimus de excellentia virtutis iustitiæ, comparando illam cum alijs virtutibus moralibus: sed solum cum misericordia. Huius instituti duplex est ratio. Prima, quoniam non potest haberi exacta notitia & cognitio comparatiua duorum extremorum, nisi prius habeatur absoluta singulorum. At vero hactenus non est habita absoluta cognitio nisi misericordiæ, supra in quæst. 30. Secunda ratio est. Quoniam D. Tho. sæpe de decem virtutibus quærit eandem quæ stionem, An sint excellentiores reliquis. In hac 2. 2. supra in quæst. 30. de misericordia. De iustitia vero in præsenti artic. De religione autem infra quæstio. 81. De obedientia quæst. 104. De liberalitate quæst. 117. De fortitudine in quæst. 123. De Patientia in quæst. 136. de Temperantia quæst. 141. De Virginitate quæst. 152. Et denique de Humilitate quæst. 161.
DVbitatur breuiter, Vtrùm iustitia sit præstantior quam misericordia. Arguitur primo pro parte negatiua. Nam D. Tho. supra quæst. 30. art. 4. ait, misericordiam esse præstantiorem omnibus virtutibus, quæ ordinantur ad proximum.
Secundò. Actus misericordiæ est multo potior & potentior quàm actus iustitiæ. Ergo ipsa virtus. Probatur antecedens. Actus misericordiæ est supplere & leuare miseriā miseriam | proximi, actus autem iustitiæ est reddere proximo quod suum est: sed leuare & supplere defectus aliorum est potentioris agentis, ergo actus misericordiæ est præstantior actu iustitiæ quæ potest esse inter æquales.
Tertiò. Leuare omnem miseriam spiritualem non solum à personis priuatis, sed etiam à cōmunitate communitate pertinet ad actum misericordiæ, sed iste actus est diuinissimus & præstantissimus, quo nullus maior excogitari potest. Ergo misericordia inter omnes virtutes præstantissima est à toto genere.
Ad hoc dubium respondetur primo, ex doctrina Caietani super istum articulum, quòd cum misericordia, vt dictum est includat duos habitus. Alterum qui residet in appetitu sensitiuo, & versatur circa passiones. Alterum qui existir in voluntate & versatur circa operationes exteriores supplentes miseriam alienam: prior quidem habitus est imperfectior quàm habitus iustitiæ. Et hoc probat D. Thom. in hoc artic. 12. Posterior vero habitus est multo præstabilior virtute iustitiæ. Et hoc probant argumenta facta in hoc dubio. Neque Diuus Tho. sibi contrarius est, quoniam in præsenti articulo, dicit iustitiam præstare omnibus virtutibus moralibus: loquitur enim de virtutibus moralibus, quæ communiter inter morales numerantur. At vero misericordia in posteriori illa consideratione magis videtur pertinere ad virtutem Theologicam charitatis quam ad virtutem moralem. Nam idcirco Diuus Tho. disseruit de misericordia in tractatu de charitate, ergo ibi non considerauit illā illam vt virtutem moralem, sic enim reseruasser illum tractatum ad considerationem de partibus potentialibus iustitiæ. Respondetur secundo, & fortassis melius ex doctrina Diui Tho. artic. 11. ad primum. quòd misericordia humana est virtus adiuncta iustitiæ. Vnde comparatio hæc non fit nisi cum alijs virtutibus quæ non sunt ipsi iustitiæ adiunctæ. Nec mirum est, quòd virtus adiuncta cardinali virtuti sit potior virtus simpliciter quam ipsa cardinalis, vt patet de religione quę quæ potissima est post virtutes Theologicas, vt docet Diuus Tho. infra quęst quæst . 81. Versatur enim circa cultum Dei. Ad hũc hunc ergo modum dicimus, quòd misericordia hu mana quanuis sit adiuncta virtuti cardinali est potior virtus quam illa, vt probant argumenta facta. Respondetur tertio, quòd quā uis quamuis misericordia secundũ secundum se in tota sua generalitate & plenitudine possit supplere omnem miseriam alienam etiam totius mundi. Tamen humana misericordia quam in præsenti comparamus cum humana iustitia non est efficax tanti boni quod consideratur tanquam obiectum plenarium misericordiæ in communi, vt etiam includit diuinam misericordiam: quinimo multum deficit humana misericordia ab efficacia exequendi actum perfectum circa suum obiectum. At vero iustitia etiam humana perfectè operatur circa suum obiectũ obiectum : facit enim perfectè æqualitatem circa illud, & propterea simpliciter loquendo humana iustitia perfectior est quam humana misericordia: quæ doctrina multum consonat cum doctrina Diui Thomæ arti. 11. ad primum & secundum argumentum.
Loading...