DEINDE considerandum est de peccatis, quæ sunt circa voluntarias commutationes. Et primò de fraudulentia, quæ committitur in emptionibus & venditionibos venditionibus . Secundò, de vsura, quæ fit in mutuis. Circa alias enim commutationes volũtarias voluntarias non inuenitur aliqua species peccati, quæ distinguatur à rapina, vel furto. ¶ Circa primum quæruntur quatuor.
CIRCA hunc titulum. Nota, ex D. Tho. supra quæst. 55. arti. 5. quod fraudulentia est vitium speciale contrarium prudentię, quod consistit in hoc, quòd aliquis id quod astutè cogitauit in ordine ad aliquem finẽ finem , simulatis factis exequatur. Et in hoc differt à dolo, quòd dolus fit etiam verbis simulatis, iuxta illud, linguis suis dolose agebant: at vero fraudulentia tantum in factis simulatis inuenitur.
Dubitamus ergo statim pro intelligentia articuli, quare D. Tho. tractaturus de iniustitia quæ committitur in emptionibus & venditionibus, apposuerit titulum de fraudulentia quæ ibidem cōmittitur committitur : cum tamen in alijs vitijs iniustitiæ pertractandis non apposuerit talem titulum. Verbi gratia, de fraudulentia furti vel rapinę, &c. Sed absolutè dicit de furto, de rapina, de vsura. Respondetur primo, quòd ratio est: quia communiter iniustitia quæ committitur in emptione & venditione est cum fraude. Respondetur se cundo, quòd alia vitia contraria iustitiæ habent speciem nominatam, v. g. furtum &c. Iniustitia vero quæ committitur in emptionibus & venditionibus non habet speciem nominatam, & idcirco nominatur & circunscribitur fraudulentia, quæ communiter inuenitur in tali iniustitia. Sed contra, videtur, quòd non differat specie ista iniustitia emptionis & venditionis à furto vel rapina. Probatur, quia si ista iniustitia fiat ignorante domino patiente, erit furtum, si autem fiat illo sciente, erit rapina: ergo non est differentia. Respōdetur Respondetur , quòd iniustitia emptionis & venditionis, neque est species furti neque rapinæ. Probatur primò, quia huiusmodi iniustitia partim fit volente domino, partim inuito. In furto verò vel rapina omnino fit iniustitia inuito domino. Secundò. Quia iniustitia emptionis & venditionis abstrahit ab ignorantia vel scientia patientis, hoc est, cōmuniter communiter se habet ad ignorantiam vel scientiam patientis. At vero iniustitia furti determinata est ad ignorantiā ignorantiam patientis. Iniustitia vero rapinæ determinata est ad scientiam ipsius patientis. Cum igitur inuoluntarium in moralibus, diuidatur in inuoluntarium ex ignorantia, & in inuoluntarium ex scientia, & propterea distinguantur specie furtum & rapina: sequitur, quòd iniustitia emptionis & venditionis, quæ abstrahit ab ignorantia, & scientia patientis, differat specie à furto vel rapina.
Loading...