QVÆSTIO LXX. De iniustitia testium.

DEINDE considerandum est de iniustitia pertinente ad personam testis. Et circa hoc quæruntur quatuor.

ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm homo teneatur ad testimonium ferendum.

Source
AD Primum sic procedi
Inf. art. 3. ad tertiũ tertium .
tur. Videtur quòd homo non teneatur ad testimonium ferendũ ferendum . Dicit enim August. in quæstionibus Genes.
quod Abra| ham dicẽs dicens de vxore sua: Soror mea est, veritatem celari voluit, non mendacium dici. Sed veritatem celando, aliquis à testificando abstinet. Ergo non tenetur aliquis ad testificandum.
¶ 2 Præterea. Nullus tenetur fraudulenter agere. Sed Prouerbiorum. 11. dicitur: Qui ambulat fraudulenter, reuelat arcana. qui autem fidelis est, celat amici commissum. Ergo non tenetur homo semper ad testificandum, præsertim super his, quæ sunt sibi in secreto ab amico commissa.
¶ 3 Præterea. Ad ea quæ sunt de necessitate salutis, maximè tenentur clerici & sacerdotes. Sed clericis & sacerdotibus prohibetur ferre testimonium in causa sanguinis. Ergo testificari non est de necessitate salutis.
SED contra est, quod August. dicit: Qui veritatẽ veritatem occultat, & qui prodit mendacium, vterque reus est. Ille, quia prodesse non vult: hic, quia nocere desiderat.
RESPONDEO dicendum, quòd in testimonio ferendo distinguendum est: quia aliquando requiritur testimonium alicuius, aliquando non requiritur. Si requiritur testimonium alicuius subditi autoritate superioris, cui in his, quæ ad iustitiam pertinent, obedire tenetur: non est dubium, quin teneatur testimonium ferre in his in quibus se cundùm ordinem iuris testimoniũ testimonium ab eo ex igitur, puta in manifestis, & in his de quibus infamia præcessit. Si autem exigitur ab eo testimo nium in alijs, puta in occultis, & de quibus infamia non præcessit, non tenetur ad testificandum: si verò requiratur eius testimonium non autoritate superioris, cui obedire tenetur, tunc distinguendum est, quia si testimonium requiratur ad liberandum hominem, vel ab iniusta morte seu pœna quacunque, vel à falsa infamia, vel ab aliquo damno, tunc tenetur homo ad testificandum. Et si eius testimonium non requiratur, tenetur facere quod in se est, vt veritatem denuntiet alicui, qui ad hoc possit prodesse. Dicitur enim in Psalm. 81. Eripite pauperem, & egenum de manu peccatoris liberate. Et Prouerb. 24. Erue eos qui ducuntur ad mortem: & Roman. 1. dicitur: Digni sunt morte non solùm qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Vbi dicit
Gloss. Consentire, est tacere cùm possis redarguere. Super his verò quæ pertinent ad condemnationem alicuius, non tenetur aliquis ferre testimonium, nisi cum à superiori compellitur secundùm ordinem iuris. Quia si circa hoc veritas occultetur, nulli ex hoc speciale damnum nascitur. Vel si immineat periculum accusatori, non est curandum, quia ipse in hoc periculũ periculum sponte se ingessit. Alia autem ratio est de reo, cui periculum imminet eo nolente.
AD primum ergo dicendum, quod Augustinus loquitur de occultatione veritatis in casu illo, quando aliquis non compellitur superioris autoritate veritatem propalare, | & quando occultatio veritatis est nulli specialiter damnosa.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd de illis quæ homini sunt commissa in secreto per confessionem, nullo modo debet testimonium ferre, quia huiusmodi non scit vt homo, sed tanquam Dei minister, & maius est vinculum sacramenti quolibet hominis præcepto. Circa ea verò quæ aliter homini sub secreto committuntur, distinguẽdum distinguendum est. Quandoque enim sunt talia, quæ statim cùm ad notitiam hominis venerint, homo ea manifestare tenetur, putà si pertinent ad corruptionem multitudinis spiritualem vel corporalem, vel in graue damnum alicuius personæ, vel si quid aliud est huiusmodi, quod quis propalare tenetur vel testificando, vel denuntiando. Et contra hoc debitum obligari non potest per secreti commissum, quia in hoc frangeret fidem, quam alteri debet. Quandoque verò sunt talia quæ quis prodere non tenetur, vnde potest obligari ex hoc, quòd sibi sub secreto committuntur, & tunc nullo modo tenetur ea prodere, etiā etiam ex præ cepto superioris, quia seruare fidẽ fidem est de iure naturali. Nihil autem potest præcipi homini contra id quod est de iure naturali.
AD tertium dicendum, quòd operari vel cooperari ad occisionẽ occisionem hominis non competit ministris altaris, vt suprà
Quæst. 64. art. 4.
dictum est. Et ideo secundùm iuris ordinem compelli non possunt ad ferendum testimonium in causa sanguinis.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Si secũdùm secundùm ordinem iuris requiritur testimonium à proprio iudice, tenetur ferre.
Secunda conclusio. Si requiratur contra ordinem iuris, non tenetur testificari.
Tertia conclusio. Si testimonium sit necessarium ad liberandum hominem ab iniuria, vel damno: tenetur testificari etiam non postulatus ab aliquo neque rogatus.
Quarta conclusio. Quando agitur tantum de condemnatione alicuius, non tenetur ferre testimonium, nisi compulsus à iudice secundùm ordinem iuris, etiam si accusatori periculum immineat.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DE hac materia extant tituli de testibus in vtroque iure, & in decreto causa 3. & 4. per multas quæstiones. Soto libro. 5. de iustitia, quæstione. 7. & relectione de tegen. membro. 2. quæst. 6. Nauarro in manuali, cap. 25. numero. 40. Nos vero hanc materiam in quinque partes diuidemus. In prima disserendum erit, quando iudex iuste interrogat testem.
DVbitatur primò ad quid teneatur testis? Pro cuius decisione sit prima cō clusio conclusio . Quando iudex procedit per viā viam accusationis, aut denuntiationis: necessariũ necessarium est, quòd præcesserit ipsa accusatio, vel denuntiatio iusta in foro exteriori. Hæc est communis sententia, & probatur ex definitione viæ accusationis, est enim via accusationis quando proceditur ab ipsa accusatione, tanquam à principio, ergo necesse est vt præcedat accusatio. Sed tamen explicatur illa propositio. Diximus enim, quòd præcedat accusatio in foro exteriori iusta, quia potest contingere, vt accusatio sit iniusta in foro conscientiæ, eo quòd accusator poterat & tenebatur corrigere delinquentem, & ita prouidere bono communi: & nihilominus illa accusatio erit iusta in foro exteriori, & iudex tenetur illā illam admittere, si accusator instat. Probatur, quia iudex est custos boni publici, & debet procedere secũ dũ secundum ius cōmune commune , ergo debet admittere & acceptare accusationem quam admittunt ipsa | iura. Et confirmatur. Accusator habet in foro exteriori ius ad accusandum illud, quod probare promittit, ergo iudex debet admittere in eodem foro illam accusationem, aliàs merito puniretur ille iudex si non admitteret talem accusationem: quia non rectè fecit officium suum. Et notandum est, quòd iste est vnus de multis casibus, in quibus iudex potest interrogare testem specialiter de ipso reo, & tamen non potest interrogare ipsum reum, An fecerit crimen: donec iam habeat vnum testem saltem, vel habeat indicia certa, quæ suppleant vicem vnius testis.
Sed tamen cōtra contra propositionem & explicationem eius arguitur primò. Nam D. Tho. dicit in artic. quod tunc iudex interrogat secundùm ordinem iuris, quando crimen est manifestum, & quando interrogat in his in quibus infamia præcessit: ergo non sufficit accusatio ad interrogandũ interrogandum testem iuridice, si crimen non est notorium, vel præcessit infamia de illo. ¶ Secundò. Si iudex sciat accusatorem iniquè agere in foro cōscientiæ conscientiæ accusando, tenetur illum fraternaliter corrigere seorsum, ergo non tenetur admittere statim accusationẽ accusationem illā illam . Patet cōsequẽtia consequentia . Quia aliàs consentiret cum iniquitate accusatoris.
Ad primum respondetur, ex eodem D. Tho. in quæst. 68. art. 1. ad tertium, vbi ait, quod non est omnino secretũ secretum quod per sufficientes testes probari potest. Notandũ Notandum est enim quod manifestũ manifestum habet gradus, quorũ quorum vnus est, quando aliquid potest probari, vel proponitur probandum in iudicio. Quod autẽ autem dicit D. Tho. in his de quibus infamia præ cessit, non intelligatur, vtrumque simul esse necessariũ necessarium , scilicet, quod sit crimen manifestum, & quod sit infamia de illo: sed alterũ alterum sufficere ad interrogandum testem. ¶ Secundò respondetur, quod accusatio legitimè facta in foro exteriori, sufficienter infamat ipsum reũ reum , & nisi se purgauerit iuridicè de illo crimine, manebit infamatus. ¶ Ad secundũ secundum respō detur respondetur , concedo antecedens & nego consequentiam si accusator non corrigitur, sed adhuc instat accusare: tunc enim iudex tenebitur acceptare accusationem, vt persona publica, etiam si sciret testes esse falsos, & accusatum esse innocentem: non enim attinet ad iudicem quatenus est persona publi ca, considerare ea quæ sunt per accidens ad iudicium publicum: quia ipse est custos iuris communis & distributor illius secũdùm secundùm allegata & probata.
Secunda conclusio. Quando iudex procedit per viam inquisitionis siue generalis, siue specialis: licitum est interrogare testem in omnibus casibus, in quibus diximus esse licitum interrogare reum, vt diximus in quæstione. 69. & multo magis militant rationes & testimonia quę ibi adduximus pro ista propositione: quanto facilius est dicere peccatum alienum, quam proprium.
Tertia conclusio. Quando crimen vergit in detrimentum reipublicæ, vel etiam priuatæ personæ notabiliter, & adhuc est infieri vel expectatur vt fiat: licitum est interrogare testem, vt dicat in particulari, Quis nam sit ille reus. Probatur. Quia iudex multo magis tenetur prouidere bono communi & defendere innocentem, quam quilibet alius particularis: sed quilibet alius tenetur in illo casu prouidere bono communi, aut defendere innocentem reuelando criminosum per accusationem, vel denuntiationem si aliter non potest: ergo multo magis iudex poterit inquirere de illo criminoso. Minor patet ex tertia conclusione Diui Thomæ in articulo. Sed notandum est, quòd iudex non potest in illo casu inquirere in particulari de Petro, vel Paulo, etiam si sciat vt persona particularis quòd ille reus est Petrus vel Paulus. Ratio est, quia Petrus non est infamatus neque accusatus vel denuntiatus. Itaque poterit iudex interrogare, scis in particulari quis parat insidias ciuitati, aut intendit occidere innocentem? Quod si iudex habeat indicia particularia contra aliquem inquantum persona particularis, ipse iudex poterit & tenebitur admonere testem seorsum extra iudicium, vt si aliquid scit de illo particulari, quòd indicet illud in iudicio, non autem poterit in publico iudicio interrogare de Petro, qui non est infamatus neque accusatus neque denuntiatus. Ratio huius asserti est lex charitatis quæ vnumquemque obligat ad defensionem boni publici & innocentis.
Secundò nota, quòd crimen dupliciter potest dici esse in fieri: Vno modo secun| dùm se formaliter, vt v. g. cum aliquis actualiter furatur, vel inuadit hominem: Alio modo quando in suo effectu adhuc damnificatur respublica vel innocens, vt v. g. quando quis non vult restituere quod accepit, vel etiam ex eo, quòd ille non proditur respublica perturbatur. Dicimus ergo, quòd sufficit ad veritatem nostræ propositionis: quod crimen sit in fieri isto secundo modo. Tale enim crimen est crimen læsæ maiestatis, vt habetur in communi sententia Iurisperitorum super Extrauagāte Extrauagante , Ad reprimendum, quæ habetur in volumine iuris Ciuilis. Et nota, eandem esse sententiam communẽ communem de crimine læsæ maiestatis diuinæ, vt v. g. de hæresi, & de sacrilegijs quæ vehementer perturbant Christianam religionem. Vt si aliquis imaginem crucifixi confrigeret, aut incenderet domum sacram.
Quarta conclusio. Quando in processu inquisitionis quæ fit iuridicè, detegitur incidenter aliud crimen ipsius rei, etiam si sit disparatum: licitum est interrogare testem de illo crimine, & testis tenebitur respondere. Hæc conclusio est contra Soto relectione citata, membro. 2. quæst. 6. conclusione. 3. casu. 4. sed asseritur à Nauarro in relectione capitis inter verba. 11. quæst. 3. num. 676. & est communis sententia Iurisperitorum, & probatur ex. l. quod euitandi. C. de conditionibus ob turpem causam. &. l. penult. C. si aduersus libertatem. & Doctores Canonistæ super cap. 2. de confessis. & cap. 2. de ordine cognitionum, vniuersaliter dicunt, quod si crimen illud quod incidenter detegitur, est coniunctum cum alio crimine de quo fiebat iuridica inquisitio: potest in eodem iudicio puniri sine noua litis inchoatione: si autem illud crimen fuerit disparatum, non potest puniri in eodẽ eodem iudicio sed poterit puniri per nouam inchoationem litis, inquirendo de illo crimine. Et hæc sententia omnino tenenda est, & est speciale argumentum ad hoc contra Soto. Nam ipse in relectione citata post primam conclusionem dubio. 2. tenet, quòd solum habetur ex iure positiuo, quòd requiratur infamia ad inquirendum contra reum per viam inquisitionis. Vnde sic arguitur. Ius positiuum potest derogari per contrarium vsum, & per contrariam sententiam Iurisperitorum: sed est vsus communis & communis sententia, quòd fiat id quod dicimus in quarta conclusione, ergo &c. Et denique sic arguitur. Etiam si teneamus, (quòd ego verum existimo) infamiam debere præcedere ad interrogādum interrogandum in particulari de aliquo reo, secundùm quòd infamia supplet vicem accusatoris: tunc sic arguitur. Infamia eatenus necessaria est, quatenus supplet vicem accusatoris: sed detectio criminis in iudicio, etiam si incidenter contingat, sufficienter infamat hominem: ergo licitum erit interrogare testem.
DVbitatur secundò, an cùm crimen est manifestum & iam transactum, neque est directè contra rempublicam neque est crimen læsæ maiestatis: sit licitum iudici inquirere testes, vt cognoscat reum de quo nulla præcessit infamia. V. g. inuenitur cadauer hominis in platea, An sit licitum iudici interrogare quemlibet, scis, quisnam occiderit hunc hominem? ita vt interrogatio sit generalis ex parte personæ, specialis autem ex parte delicti.
Pro parte negatiua arguitur primò. In illo casu non est licitum interrogare, scis an Petrus occiderit, ergo neque interrogare, scis quis occiderit. Antecedens patet ex dictis in tertia conclusione. Consequẽtia Consequentia probatur. Nam responsio testis debet esse specialis, ergo idem est acsi iudex interroget in speciali.
Secundò. Iudex interrogans testem illo modo, exponit illum periculo reuelandi reum, de quo nulla præcessit infamia, ergo peccat, &c. Ad hoc dubium respondet Soto negatiuè in relectione citata, quæ stione. 6. dubio. 4. post primam conclusionem, dicit tamen, quòd forte licitum est iudici interrogare de quibusdam indicijs & circunstantijs delicti, v. g. qua hora occisus est homo, aut quibus armis, quibus inuentis postea poterit interrogare de reo.
PRO decisione vero sit prima conclusio. Quando delictum est notorium, licitum est iudici inquirere reum generali inquisitione ex parte personæ. Hanc tenet Innocentius. 4. super cap. bonæ. de electione. quem sequuntur Iurisperiti. Hanc senten| tiam tenuit D. Thomas cum esset Bacchalaureus Parisius, vt refert Caiet. supra quæst. 69. art. 2. Tenet eam Bartol. in. l. 2. ff. ad. l. Iuliam. de adult. & in. l. fin. ff. de quibus. quem omnes legistæ sequuntur. Et probatur primò ex vsu communi omnium iudicum, qui ita faciunt, qui vsus sufficit derogare legem positiuam quæ præcepit, vt non nisi præcedente infamia inquiratur de reo, & hoc argumentum est efficax contra Soto, qui opinatur legem illam esse positiuam. Contra quem etiam arguitur secundò. Licitum est iudici quærere indicia, & postea ipsum reum, ergo iam sine infamia quæritur reus. Consequentia patet. Quia illa indicia & circunstantiæ non magis infamant ipsum reum, quam delictum notorium.
Tertiò. Nam alias, si iudex sciens delicta notoria, non inquireret reos, sed expectaret infamiam alicuius personæ: perturbaretur pax & tranquillitas reipublicæ crebris facinoribus, nam pessimi quique auderent crimina perpetrare, ergo &c.
Quartò. Visitatoribus licitum est inquirere an subditi sciant aliqua delicta in communitate correctione digna, etiam vbi nulla præcessit infamia, ergo multo magis vbi delictum est notorium. Hanc conclusionẽ conclusionem tenet Syluest. verbo, inquisitio. §. 7. & Caiet. opusc. 17. responsionum, respons. 5.
Secunda conclusio. Quando crimen non est notorium, est tamen fama de illo: hunc ordinem seruabit iudex. Primo inquiret, an sit certum illud crimen: deinde quisnam fecit poterit interrogare in generali, sicut in prima conclusione dictum est.
Ad primum argumentum respondetur, nego consequentiam. Ad probationem respondetur, quòd si interrogatus sciat esse secretum quòd Petrus occidit, debet respōdere respondere senescire. Neque enim iudex circa ordinem legis naturæ interrogat sed intendit quod interrogatus faciat quod debet. Iudex enim facit suum officium pro bono communi.
Ad secundum aliqui dicunt, quòd iudex tenetur admonere interrogatum quod non intẽ dit intendit , vt reuelet quod non est licitũ licitum reuelare. Sed profectò non potest obligari iudex ex iustitia ad hāc hanc admonitionem: quia exercet officium ministri reipub. pro bono cōmuni tatis commun itatis . Quod si interrogatus nescit respondere, sibi imputet, eo vel maxime quòd tali periculo se exposuit homicida, vnde illud inconueniens est per accidẽs accidens respectu iudicis.
DVbitatur tertiò, An testis qui se abscō dit abscondit sciens mādatum mandatum citatorium dimanasse à iudice quo vocatur ad iudicium teneatur ad restitutionem detrimenti quod incurrit pars in cuius fauorem vocabatur.
Arguitur primo pro parte affirmatiua. Quando edictum est generale præcipiens, vt omnis qui sciuerit certum crimen manifestet illud: tunc secũdùm secundùm communem sententiam, qui non manifestat, tenetur ad restitutionem, ergo multo magis in nostro casu.
Arguitur secundò. Iudex vt persona publica iuste applicat testimoniũ testimonium vnius ciuis alteri in cuius fauorẽ fauorem ferendũ ferendum est, ergo talis ciuis tenetur ex iustitia testificari.
Arguitur tertiò. Si alicui præcipiatur, quod exhibeat scripturā scripturam publicā publicam , & occultauerit eam, tenetur restituere parti litiganti omnia damna, ergo. Ob hæc argumenta Soto lib. 5. iustit. q. 7. art. 1. tenet partem affirmatiuam: & Nauar. manual. c. 25. nu. 44. & est ferè cō munis communis sententia. Alij aiunt quod si notificatũ notificatum est testi mandatum, tenetur restituere: sin autem, non tenetur.
PRO decisione huius difficultatis sit prima cōclusio conclusio . In casu posito in principio dubij, testis qui se occultat de industria ante notificationem mandati, peccat contra charitatẽ charitatem & contra iustitiā iustitiam legalem. Contra charitatem quidem, quoniam tenetur proximo fauere absque proprio damno. Contra iustitiā iustitiam verò legalem, quia tenetur correspōdere correspondere ipsi reipublicæ in rebus necessarijs gubernationi, quando fuerit interrogatus: sed ille se abscōdit abscondit ne hoc faciat: ergo peccat cōtra contra iustitiā iustitiam legalem. Erit autem peccatum mortale vel veniale pro grauitate materiæ.
Secunda conclusio. Testis ex eo solum, quòd non reddit testimonium occultando se postquam scit mandatum promanasse à iudice, siue etiam postquam intimatum est illi, non tenetur ad restitutionẽ restitutionem faciendā faciendam parti in cuius fauorẽ fauorem petebatur testimoniũ testimomium . Ratio potissima est: quia ille non peccat contra iustitiam commutatiuam: ergo non tenetur ad restitutionẽ restitutionem . Antecedens probatur, quia ille | non tenetur ad reddendum testimonium nisi ex charitate vel ex iustitia legali: ergo non peccat contra iustitiam commutatiuam. Antecedens probatur. Ante mandatum iudicis non tenebatur nisi solum ex charitate reddere testimonium: sed mandatum iudicis solum inducit obligationem iustitiæ legalis, ergo post mandatum tenebitur solum ex charitate & ex iustitia legali.
Secundò probatur conclusio. Post mandatum iudicis si testis non testificetur, non tenebitur restituere fisco vel iudici lucrum quod impedit eis, quod acquisituri essent ex condemnatione alterius partis, ergo etiā etiam neque ipsi parti læsæ. Antecedens est manifestum ex his quæ diximus sup. quæst. 69. Et probatur consequentia. Quia per mandatum iudicis per se primò & immediatè ordinatur testis ad rempublicam, scilicet, ad tribunal publicum, vt deseruiat illi & illi foueat, ergo si iniuria quæ fit tribunali non comparendo non obligat ad restitutionem, multo minus tenebitur restituere parti respectu cuius secundariò se habet ipse testis per mandatum iudicis.
Tertiò. Si ex iustitia commutatiua teneretur reddere testimonium in fauorem partis: sequitur quòd cum æquali damno deberet reddere. Patet consequentia. Quia altera pars haberet ius ad meum testimonium sicut ad rem propriam, ergo secundùm regulas restituendi cum æquali detrimento debet homo reddere illud testimonium. Denique probatur ex ratione qua Diuus Thomas probat primam cōclusionem concluisonem articuli, quæ quidem tantum inducit obligationem iustitiæ legalis: ait enim, quòd tenetur obedire homo superiori.
AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum nego antecedens, sed solum erit peccatum contra iustitiam legalem & contra charitatem proximi: quemadmodum si respublica præciperet edicto quoddam generali, vt omnes diuites singulos pauperes sustentarent, si quis diues non sustentaret pauperem, non peccaret contra iustitiam commutatiuam: sed tantum cōtra contra legalem, & contra charitatem proximi.
Ad secundum respondetur, quòd iudex applicat eo modo quo potest testimonium vnius ciuis in fauorem alterius, scilicet, præ cipiendo & obligando illum secundùm iustitiam legalem.
Ad tertium argumentum negatur consequentia. Est enim differentia, quòd scriptura est instrumẽtum instrumentum publicum, ad cuius manifestationem habet ius quicunque indiget illo testimonio: vnde qui occultat scripturam illam, aufert ius ab altero & tenebitur restituere. Cæterum testimonium ipsius testis non subiacet nisi dominio ipsiusmet, vnde si non reddit testimonium nulli facit iniuriam contra iustitiam commutatiuam.
SED vt hoc magis explicetur est dubiũ dubium quartum, An postquam testis comparet in iudicio & interrogatur iuridicè: teneatur respondere, & si non respondeat veritatem quam nouerat, an teneatur restituere?
Pro parte negatiua arguitur primo ex secunda conclusione dubij præcedentis. Antea quam compareat in iudicio non tenetur restituere, etiam si de industria se absconderit, ergo neque etiam existens in iudicio tenebitur ex iustitia commutatiua veritatem manifestare. ¶ Secundò. Sæpe ex testimonio veritatis imminet periculum ipsi testi: ergo tunc non tenebitur testificari. ¶ Tertiò. Continget sæpe, quòd testis interrogatus iuridicè peccasset ante interrogationem si deponeret crimen alicuius, ergo neque postea tenebitur respondere. Antecedens patet. Sit enim casus quòd testis poterat per correctionem fraternam prouidere bono proximi & communitati, tunc sane tenebitur non reuelare crimen illud in iudicio, vt ostendimus supra quæst. 68. art. 1. vbi diximus, quòd si denuntiet peccat & contra charitatem & cōtra contra iustitiam commutatiuam. ¶ Quartò. Sit casus quòd aliquis accusauit cum obligatione probandi duobus testibus aliquod crimen, sed tamen reuera non habet nisi vnicum testem, tunc iudex iuridicè interrogat testem, & ille non tenetur respondere sciens se esse vnicum testem, ergo &c. ¶ Quintò. In inquisitione generali quantum ad personam, speciali vero quantum ad delictum notorium, iudex iustè interrogat testem, vt paulo ante diximus: & tamen testis non tenetur respondere nisi præcesserit infamia, ergo.
Sextò. Doctores & consiliarij quos consulunt ipsi rei vt sibi prospiciant, non tenentur testificari quantum libet iudex iuridicè inquirat & interroget etiam præcedente infamia alicuius personæ, ergo &c.
PRO decisione huius, sit prima conclusio. Testis iuridicè interrogatus non tenetur ex iustitia commutatiua manifestare veritatem. Probatur. Quia præceptum iudicis addit præceptum obligans ex iustitia legali subditum ad respondendum: sed antea non tenebatur ex iustitia commutatiua respondere: ergo neque modo. Et confirmatur. Si Rex præciperet in aliqua necessitate vrgente reipublicæ, vt quilibet ciuis proficisceretur ad bellum, ille qui non proficisceretur ad bellum non peccaret contra iustitiam commutatiuam, nec enim teneretur restituere damnum quod sequutum est, ex eo quòd ipse non militauit, ergo iudex non potest amplius obligare ad testificandum testem quam Rex ad militandum. Præterea. Testis post mandatum iudicis se abscondens de industria, non tenetur restituere, ergo neque postea in iudicio tenebitur restituere si occultat veritatem.
Secunda conclusio. Si testis respondeat semel interrogatus iuridicè, tenetur respondere veritatem ex iustitia cōmutatiua commutatiua . Probatur. Quia suo mendacio factum est vt innocens condemnaretur, ergo tenebitur ad restitutionem damni. Patet consequentia. Quia ex iustitia cōmutatiua commutatiua tenetur vnusquisque non facere actionem ex qua sequitur damnum proximi, si tamen sine suo incommodo notabili possit vitare. Hinc sequitur ea dem ratione quòd testis in isto casu tenebitur restituere iudici vel fisco bona ad quæ habebant ius ante sententiam, si ex eius falso testimonio forte amittunt illa: non tamẽ tamen tenebitur restituere illa bona quæ essent lucraturi ex condemnatione rei. Ratio est, quia ad illa non habent ius nisi mediante cō demnatione condemnatione rei: & quia testis non tenebatur ex iustitia commutatiua concurrere ad condemnationem rei, non tenebitur restituere fisco pœnam quam reus esset soluturus: sicut etiam ipse reus non tenetur restituere illam pœnam, etiam si suo mendacio eripuerit à condemnatione. Itaque habe mus, magnam esse differentiam inter occultationem & silentium testis, & inter falsum testimonium quod reddit. Per hoc enim tenetur restituere: per illud autem non tenetur, quia non peccat contra iustitiam commutatiuam. Quod enim supra diximus quæst. 62. art. 7. quòd tenetur restituere mutus siue non manifestans: explicauimus de non manifestante, qui tenetur ex iustitia commutatiua, siue ex officio manifestare: sicut est custos alicuius domus aut vineæ. Cæterum si aliquis videat furem intrantem in domum vicini & taceat, non tenetur loqui nisi ex charitate: vnde si tacet non tenetur restituere.
AD primum argumentum in contrarium respondetur, quòd testis non magis tenetur manifestare veritatem constitutus in iudicio, quam antea dum esset iam vocatus iuridicè: sed tamen tenetur si respō det respondet respondere veritatem: alioquin tenebitur restituere, si ex eius falso testimonio datum est damnum alicui. Si obijciat aliquis ex cap. qui cum fure. de furtis. vbi dicitur, quod ille etiam est fur qui quærente possessore non indicat. Respondetur, quòd est intelligendum quantum ad culpam quæ includitur in peccato contrario charitati & misericordiæ: sicut explicatur etiam illud dictum Ambrosij. Pasce fame morientem, si non pauisti occidisti, hoc est imputabitur tibi ad culpam mors alterius, scilicet, contra charitatẽ charitatem non contra iustitiam.
Ad secundum respondetur, quòd non tenetur testis etiam iuridicè interrogatus reddere testimonium veritatis cum notabili damno aut periculo proprio, nisi forte bonum publicum id postulet, aut alias obligetur ex ordine charitatis subire aliquod detrimentum, ad euitandum maius damnũ damnum proximi, præsertim in rebus altioris ordinis. Quando autem teneatur: non est præsentis loci definire, sed pertinet ad quæstionẽ quæstionem . 26. in ista parte.
Ad tertium respondetur, quòd testis si adhuc potest corrigere fraternaliter proximum & prouidere boni communi, non tenetur respondere: imo tenetur respondere se non scire: neque est inconueniens quòd iudex iuridicè interroget: quia potest esse | bellum iustum ex vtraque parte supposita ignorantia. Iudex autem ignorat per correctionem fraternam sufficiẽter sufficienter prouideri bono communi & bono partis alterius, quæ habet vicem actoris. Imo vero etiam si iudex sciat vt persona particularis, quòd per correctionem fraternam potest prouideri omni incommodo: si tamen ipse iudex fuerit postulatus ab accusatore, vel à parte contraria, vt iuridice procedat: tenetur ex officio iuridice procedere: quia per accidens se habet scientia illius particularis de correctione fraterna, in ordine ad iudicium publicum. Et ita possumus dicere, quod adhuc iudex in illo casu ignorat in quantum iudex est, per correctionem fraternam posse corrigi sufficienter delinquentem: quemadmodum etiam supra diximus, quæst. 62. art. vltimo, quod non tenetur homo restituere rem alienā alienam cum magno detrimento rerum eiusdem ordinis, & tamen iudex ipse tenetur cogere illum vt restituat, postulante parte contraria, vt fiat iudiciũ iudicium in foro exteriori: quia huiusmodi damnum quod patitur debitor, per accidens se habet ad considerationem iudicij.
Ad quartum respondetur, quod testis non tenetur respondere iudicum etiam iuridice interroganti, quando accusator non habet nisi vnicum testem. Huius oppositum tenet Soto lib. 5. de Iustitia. quæst. 7. art. 1. Sed probatur nostrum dictum. Illa sententia est iniusta quæ non habet nisi vnicum testem, ergo testis ille non tenetur respondere, etiā etiam si iudex ex ignorantia vel ex præsumptione iuris iustè interroget. Diximus ex præ sumptione iuris: quia potest contingere quod iudex sciat vt persona particularis, quod accusator non habet nisi vnicum testem: & nihilo minus tenetur interrogare: quia ex præ sumptione iuris cuius minister est præsumitur accusator habere duos testes & legitimè accusare: vnde compellitur ipse iudex interrogare. Cæterum si ipsemet iudex posset repellere illam accusationem citra scandalũ scandalum , teneretur non admittere: quia vnicuiq; vnicuique mā dauit mandauit Deus de proximo suo. Ergo tenetur defendere reum qui patitur iniuriam, si id potest sine detrimento boni communis.
Ad quintum. Iam diximus in præceden tibus quòd iudex non potest interrogare de persona in speciali, via inquisitionis, nisi prę cesserit infamia: vnde nec testis tenebitur respondere. ¶ Ad sextum respondetur, quòd nemo tenetur denuntiare vel testificari de crimine quod ipsius fidei cōmissum commissum est sub secreto: nisi forte bonum commune periclitetur. Ratio huius est: quam ponit D. Tho. art. 1. ad 2. Quia seruare secretum commissum, est iuris naturalis. Ergo iudex non potest aliquid præcipere contra hoc ius naturale. Quando vero bonum commune periclitatur, tunc ius naturale seruandi secretum amici, non habet locum: quia est aliud ius vniuersalius & fortius. Quia vnusquisq; vnusquisque tenetur defendere bonũ bonum commune dum periclitatur. Vnde tunc etiam non interrogante iudice, tenetur homo reuelare secretum illud particulare. Ea quæ diximus de secreto seruando, multò magis obligāt obligant eos quos consulunt homines ad salutem spiritualem & corporalem: vt sunt Theologi & Medici & Iurisperiti. Ratio est, quia aliàs tolleretur de medio vniuersalissimum quoddam refugium miserorum, quod est necessarium reipublicæ, scilicet consultatio ad medendum sibi in suis miserijs. Vnde sequitur, quod non nisi pro vitando notabili reipublicæ detrimento debent reuelare eiusmodi secretum. Theologus vero si consulitur in ordine ad sacramentum pœnitentiæ, in nullo casu potest reuelare. Nam de confessarijs nihil hic definimus. Constat enim quòd iure diuino tenentur seruare sigillum in omni euentu absque exceptione. Notandum denique quòd patres & filij & omnes qui sunt in recta linea non admittuntur in iure ad testimonium contra se ipsos, etiam si veniant voluntarij ad testificandum. Hoc habetur expressè. 4. quæst. 3. §. Item parentes. & in. l. parentes. C. de testibus. Præterea etiam fratres & sorores, gener & socerus, vitricus & nouerca, priuignus & priuigna, patruus & patruelis, auunculus vel nepos ex fratre vel sorore admittuntur quidem vt testes contra se inuicem, non tamen possunt compelli ad testificandum. Hoc patet vbi supra in. l. Iulia. ff. de testibus. & communis sententia Iurisperitorum extendit hoc ipsum ad coniuges. Ratio horum omnium fundatur in iu| re naturali. Nam bonũ bonum patris & bonũ bonum filij est quasi idẽ idem bonũ bonum . Vnde sicut nemo est testis cōtra contra seipsum, ita nemo admittendus est testis cōtra contra patrem aut ecōuerso econuerso . Alij vero gradus recitati ita sunt inter se coniuncti etiam ad bonum reipublicæ, vt nefas sit illos compellere ad testificādum testificandum contra se inuicem. Prædicta vero sunt intelligenda dummodo bonum cōmune commune non periclitetur. Tunc enim prædicti gradus tenentur testificari & possunt cōpelli compelli , si non sint alij testes. Vt v. g. in casu hæresis, & in casu læsæ maiestatis: præsertim cum hæc crimina sunt in fieri. De qua re vide capit. si audieris. 23. quæst. 5. & Syluestrum in verb. testis. quæst. 1. atque hactenus de secunda parte.
IN tertia parte dicendum est de teste. Dubium primum sit, an cum dubitat testis. An iudex interroget iustè vel non, teneatur respondere? Pro parte negatiua arguitur primo. In tali casu reus non tenetur respondere, vt diximus quæst. 69. art. 1. & 2. in prima parte tractatus, ergo neq; neque testis. ¶ Arguitur secundo. Dubium ipsius testis potest oriri ex varietate opinionum, & tunc non tenetur testis sequi opinionem iudicis, sed poterit sequi contrariam. Ergo non tenebitur respondere. ¶ Sed arguitur in oppositum pro parte affirmatiua. In dubijs melior est conditio possidentis, sed iudex est in possessione præcipiendi testi, vt respondeat: ergo testis tenebitur respondere. Quẽadmodũ Quemadmodum mulier quæ dubitat an iste sit suus vir, tenetur reddere debitum petenti. Vt est definitũ definitum in c. Inquisitioni. de sent. excō excom . De ista quæst. disputat Soto in relect. citata membr. 3. q. 2.
PRO decisione sit prima conclusio. Si in tali casu nullum detrimentum sequitur alicui ex tali testificatione, tenetur homo testificari. Probatur argumento facto pro parte affirmatiua.
Secunda conclusio. Si ex testificatione sequatur detrimentum testi vel reo vel alicui testium, & ex silentio testis non sequitur aliquod detrimentum alicui, tenetur non respondere: & potest dicere se nescire. Probatur. Nam in dubijs tutior pars est eligenda.
Tertia conclusio. Si ex testificatione sequatur detrimentum reo, & ex silentio sequatur æquale detrimentum actori: tunc etiam debet tacere vel dicere se nescire. Ratio est ex illa regula iuris: cum partium iura sunt obscura, reo potius fauendũ fauendum est quā quam actori. Eo vel maximè quod reus est in possessione, ergo in dubio melior erit conditio possidentis. ¶ Quarta conclusio. Si detrimẽtum detrimentum quòd sequitur actori ex eo quod testis non testificatur est notabiliter grauius, quam detrimentum quod sequitur reo ex testificatione, tenebitur testis testificari in casu posito. Vt v. g. si honor vel vita actoris periclitatur: reus autem solum incurrit damnum rerum temporalium. Et rursus si omnia bona temporalia actoris, quæ sunt magni momenti pereunt: reus verò mediocrem quandam iacturā iacturam facit rerũ rerum tẽporaliũ temporalium , tenebitur testis testificari. Ratio huius est, quia ex duobus malis minus est eligendum, vt habetur in cap. duo mala. 13. dist. decreti ex Concil. Toletano. 8. Et est Arist. 2. Ethic. cap. 9. Sed aduertendum est opus esse prudentia ad iudicandum quod nam damnum est notabiliter grauius in actore quam in reo. Ex hac quarta conclusione sequitur corollariũ corollarium certissimum, quod si ex silentio testis bonum commune periclitatur: tenetur testificari in illo casu. ¶ Ad argumenta respondetur. Ad primum nego consequentiā consequentiam . Quia multo durius est obligare aliquem, vt dicat contra se ipsum, quàm vt dicat cōtra contra alium. Itẽ Item damnum quod sequitur actori ex silentio rei potest ipse reus restituere. At verò damnum quod sequitur actori ex silentio testis, non est in potestate eius restituere. Et propterea non est mirum quod aliquando testis teneatur respondere, quando non tenetur ipse reus. ¶ Ad secundum respondetur, quod ita verum est, quod testis non tenetur sequi opinionem iudicis interrogantis: sed poterit sequi non solum opinionem sibi probabiliorem, sed etiam æquè probabilem, dummodo seruet documenta data in conclusionibus.
Ad argumentum pro parte affirmatiua respōdetur respondetur , quod simili ratione potest probari secunda & tertia conclusio. Nam & reus est in possessione, ergo in dubio fauendum est illi. Cæterum ad argumentum in forma respōdetur respondetur nego minorẽ minorem , non enim est in possessione iudex ad interrogādum interrogandum in illo casu particulari. Soto vbi supra, plurima docu| menta profert, vt ostendat quādo quando teneatur subditus obedire Prælato dubitās dubitans an Prælatus iustè præcipiat. Sed tamen nos breuiter præter documẽta documenta data in cōclusiōibus conclusionibus , vnũ vnum ꝓferimus proferimus satis vtile. Quotiescunq; Quotiescunque subditus præcipitur facere aliquid in cuius exercitio se habet vt instrumẽtalis instrumentalis causa in ordine ad effectũ effectum principalis agentis, tenetur obedire: etiam si dubitet, quod prælatus iustè præcipiat. Vt verbi gratia, miles qui dubitat an bellum sit iustũ iustum vt procedit à Rege, tenetur nihilominus militare, si præcipitur à Rege vt militet: quia ad officium militan di non pertinet examinare causas iustitiæ belli: hoc enim est principalis agentis. Quapropter si miles non est certus, quòd bellum est iniustum, tenetur militare. At vero testis est causa principalis testificandi in ordine ad condemnationem rei vel absolutionem. Vnde ad illum pertinet examinare, an procedatur iuridice vel non. Et in casu dubij debet sequi documenta data. Aliud exemplum est huius doctrinæ. Prædicator est causa principalis prædicandi. Vnde si prælatus præcipiat illi, vt prædicet aliquam doctrinam de qua prædicator dubitat, an sit doctrina sana: tenetur non prædicare. At vero præco bene potest clamare edictum, etiam si dubitet, an sit sana doctrina vel non. Quia ad officium illius non pertinet examinare an sit doctrina sana vel non.
DVbium secundum est. An testis qui scit se non iuridice interrogari, possit sine mendacio & sine peccato respondere & iurare, se nescire, non vidisse, &c. Ad hoc facilis est responsio ex his quæ dicta sunt. quæst. 69. de reo interrogato contra ordinem iuris. ¶ Sit igitur conclusio. Omnia quæ licita sunt reo interrogato contra ordinem iuris, licita sunt etiam testi, præterquā præterquam quòd reo licitum est cedere iuri suo & respondere quòd fecit crimen, etiam interrogatus contra ordinem iuris. Sed hoc non erit licitum testi interrogato contra ordinem iuris: quia non est in eius arbitrio positum cedere iuri alieno: atque hactenus de tertia parte sufficiat.
DVbium est in quarta parte, An quando per iniuriam factam reo vel testi, venit crimen in notitiam iudicis publice, li ceat iudici vltra procedere vsque ad condem nationem. ¶ Pro parte negatiua est vnicum argumentum ex regula iuris, scilicet ex iniuria non nascitur ius. Ergo iudex non habet ius ad procedendum vltra ex iniuria facta. ¶ Pro parte affirmatiua est aliud argumentum. Ad bonum reipublicæ pertinet vt delicta semel publicata in iudicio, puniā tur puniantur . Ergo etiam si ab aliquo iniuriosè publicata sint, puniri debent. De ista quæstione multi multa dicunt.
PRO decisione nota primò, quod iudex potest dupliciter considerari. Vno modo vt persona particularis. Alio modo vt minister reipublicę fungens ipsius autoritate. Secundo nota, quòd iniuria potest fieri vel à iudice vel ab alio. Tertio nota, quòd iniuria potest fieri vel in ipso foro exteriori, quia est contra leges considerabiles in illo foro. Altero modo potest fieri in foro conscientiæ: quia est contra leges diuinas non considerabiles in foro exteriori.
Sit ergo prima conclusio. Quotiescunq; Quotiescunque iudex scit ex iniuria, quomodo libet facta alicui, procedi contra ipsum, tenetur inquantũ inquantum persona particularis impedire processum fieri, si id potest sine scandalo non frangendo leges iudicis, aut contraueniendo iuri alterius partis. Probatur prima pars. Quia iudex eo quòd iudex est, non deobligatur à lege communi singulis hominibus, scilicet, quia Deus vnicuiq; vnicuique mandauit de proximo suo. Ergo vbi poterit sine aliquo impedimẽ to impedimento & inconuenienti, tenebitur defendere innocentem. Secunda pars probatur. Nam bonum cōmune commune præferendum est bono particulari: ergo debet procedere iudex secundum allegata & probata, si aliter non potest defendere reũ reum . Tertia pars probatur. Nam non sunt facienda mala, vt inde eueniāt eueniant bona, ergo non est facienda iniuria vni parti, vt altera ab illa eripiatur.
Secunda cōclusio conclusio . In republica Christiana si iudex sciat iniuriam factam esse reo, ex reuelatione confessionis sacramentalis, & hoc posse probari in iudicio, tunc iudex non potest vltra procedere: sed tenetur omnia acta reponere. Probatur ista cōclusio conclusio . Quia maius scādalum scandalum est & magis perniciosum, vt ex tali fundamento sacrilego vltra proce| datur, quàm ex eo quòd reus non puniatur. Arcerentur enim homines à sacramento cō fessionis confessionis , si illa via licitum esset iudicibus cō demnare condemnare peccatores. Item est alia ratio. Nam id quod confessarius scit in confessione, cognoscit secretissimè loco Dei, sed per ea quæ solus Deus scit, non potest cōdemnari condemnari aliquis in iudicio. Ergo neq; neque per ea quæ confessarius scit. ¶ Tertia cōclusio conclusio . Si iudex vt persona publica iniuriā iniuriam facit reo vel testi, scilicet, quia non procedit iuridice & hac via accipit cognitionem alicuius criminis, tenetur non vltra procedere: sed debet reponere omnia acta ab actione iniuriosa. Hæc cōclusio conclusio habetur in ca. qualiter & quādo quando . 1. de actionib. Vbi Innocent. III. multis rationibus ostendit, ita faciendũ faciendum esse. Quarũ Quarum vna est, quia ex his quæ inordinatè sunt acta, non potest ordinabiliter agi. Vide Soto in relect. citata membr. 3. q. 1. conclu. 5. qui quidem tenet istam sententiā sententiam . Sed ait grauem iniuriā iniuriam necessariā necessariam esse, vt iudex teneatur reponere acta. Sed tamen rationes Innoc. III. probant quam libet iniuriam, quæ sit peccatum mortale, sufficere, vt vltra non procedat iudex. Alij vero Theologi moderni dicũt dicunt , quod etiā etiam si iniuria grauis sit facta à iudice, tamen si crimen est enorme quod manifestatũ manifestum est in iudicio, potest & tenetur iudex vltra procedere ad vitandum scādalum scandalum reipublicæ, Soto vbi supra ait, quod forte ita licitũ licitum est. Nobis tamen oppositũ oppositum videtur certum. Ratio est, quia non est licitũ licitum occidere innocẽtem innocentem pro salute totius reipublicæ, sed ille reus est innocens, qui non probatur legitimè esse nocens. Ergo non debet occidi ad vitandum scandalũ scnadlum illud. Alij vero dicunt quod postquā postquam sua cōfessione confessione reus cōuincitur conuincitur esse nocens, etiā etiam si cōfessio confessio sit iniustè extorta per tormenta: potest iudex procedere propter bonũ bonum rei publicæ. Sed tamẽ tamen ista sentẽtia sententia mihi non placet, quia confessio cōuincens conuincens in iudicio debet esse legitima & voluntaria & nequaquā nequaquam per vim extorta. Quẽadmodũ Quemadmodum si latro minā do minando mortẽ mortem alicui, nisi dederit pecunias, non accipit dominiũ dominium pecuniarũ pecuniarum : etiā etiam si alius dederit, sed tenetur restituere: ita etiam iudex, qui per iniquā iniquam cōminationem comminationem tormentorũ tormentorum aut etiā etiam per ipsa tormẽta tormenta extorquet iniquè confessionẽ confessionem , non acquirit aliquod ius ex illa con fessione cōtra contra ipsum reũ reum , sed debet reponere omnia acta & cōstituere constituere reum in sua immunitate, sicut erat ante iniuriā iniuriam factā factam . Quia profecto est maius scandalũ scandalum & magis perniciosum reipublicæ, vt iudex autoritate publica abutens, iniuriā iniuriam faciat in iudicio, quàm quod reus per iniquitatem cōfessus confessus dimittatur. Alij vero dicũt dicunt quod cum ordo iuridice ꝓcedẽdi procedendi sit ex legibus humanis, possunt istæ leges per cōtrariũ contrarium vsum reuocari: præsertim in cō modũ commodum ipsius reipublicæ. ¶ Ad hoc tamẽ tamen respōdetur respondetur , quod iste non est vsus sed abusus iudi cum peruersorũ peruersorum . Deinde respōdetur respondetur , quod est cō tra contra ius naturæ, vt quis cōdemnetur condemnetur sine sciẽ tia scientia publica legitimè habita, hoc est absq; absque iniuria facta ipsi reo à republica vel à ministro illius. Ex quo sequitur quod si ꝓcessus processus fiat per viā viam inquisitionis, necesse est vt præcedat infamia iure naturæ, vt supra ostendimus. Si autẽ autem fiat ꝓcessus processus per viā viam accusatiōis accusationis , necesse est vt ad sint duo testes ad cōdemnationem condemnationem rei vel semiplena ꝓbatio probatio ad interrogationẽ interrogationem & tormentũ tormentum : & quāuis quamuis leges humanæ multa disponāt disponant circa huiusmodi ꝓcessus processus , tamen quædā quædam illarũ illarum nihil aliud sunt quàm explicationes iuris naturalis: & facere cōtra contra illas, est perinde atque frangere ius naturæ.
Quarta cōclusio conclusio . Quādo Quando iudex vt persona priuata, scilicet extra actus iudiciarios, facit iniuriā iniuriam reo, v. g. dando pecuniā pecuniam testibus falsis, vnde factũ factum est vt secundũ secundum allegata & ꝓbata probata reus sit cōdemnādus condemnandus , tũc tunc iudex tenetur omnibus medijs vti ad liberandũ liberandum reum, etiā etiam cum periculo proprio, proportionato tamen respectu detrimẽti detrimenti , quod patietur reus si iudicetur secundũ secundum allegata & probata. Dicimus autẽ autem cum proportionato periculo: quia non tenetur iudex cum detrimẽto detrimento bonorũ bonorum altioris ordinis, restituere reo bona inferiora. V. g. cum periculo vitæ aut honoris, non tenetur restituere bona tẽporalia temporalia . Sed tamẽ tamen tenebitur cum æquali periculo. Probatur ista conclusio sic explicata ex regulis restitutionis. Nam qui facit iniuriā iniuriam , tenetur cum æquali periculo satisfacere. Sed tamen est aduertendũ aduertendum , quod si iudex non potest aliquo modo restituere damnum quod fecit, vel non potest sedare scandalũ scandalum reipublicæ: bene potest sine peccato iudicare secundũ secundum allegata & probata. Ratio est quia iudicādo iudicando secundum allegata & | probata facit officiũ officium reipublicę, ergo ex hac parte non peccat, licet maneat obnoxius restitutioni faciendæ totius damni quod patitur ꝓximus proximus ex eo quod per præteritā præteritam iniuriā iniuriam damnificatus est. ¶ Quinta cōclusio conclusio . Quādo Quando iudex scit quod reus patitur iniuriā iniuriam ab aliquo in foro exteriori, & in ipso processu iudiciali, siue qui facit iniuriā iniuriam sit officialis reipublicæ, siue non debet facere quod in se est inquantũ inquantum est iudex, vt in iudicio manifestetur iniuria quæ fit reo, neq; neque vltra procedatur. Hæc conclusio probatur. Nam iudex est custos iudicij ex officio proprio, ergo ad eum pertinet prouidere, ne quis in iudicio patiatur iniuriam. Vnde tenebitur ad restitutionẽ restitutionem si in hac parte fuerit negligẽs negligens . Ad argumentũ argumentum cōtra contra partẽ partem negatiuā negatiuam quatenus militat cōtra contra quartam cōclusionem conclusionem respōdetur respondetur , quod ex iniuria non nascitur ius, sic intelligitur: quod is qui facit iniuriā iniuriam non acquirit sibi ius contra iniuriatũ iniuriatum . Non ergo iudex post iniuriā iniuriam factā factam extra iudiciũ iudicium cōtra contra reũ reum , acquir it sibi ius inquantũ inquantum est persona particularis, sed potius reipublicæ, & sibi vt ministro illius. Quo fit vt nullũ nullum emolumentũ emolumentum sibi possit accipere ex bonis condẽ nati condemnati . Cæterũ Cæterum bene potest accidere, vt ex iniuria quā quam quis facit vni, acquirat̃ acquiratur ius ab alio. Vt v. g. si quis promittat Petro pecunias, vt occidat Paulũ Paulum : si Petrus occidit illũ illum acquirit ius ad illas. Similiter si quis accipit pecunias vt sit falsus testis, acquirit ius ad illas ex falso testimonio. Si autẽ autem accipiat illas vt sit verus testis, non acquirit dominiũ dominium vt habetur in ca. non sanè. 14. q. 5. ¶ Ad argumentũ argumentum pro parte affirmatiua, quatenus militat cōtra contra secundā secundam & tertiam conclusionẽ conclusionem respōdetur respondetur , quod magis pertinet ad bonũ bonum reipublicæ, vt nullus condemnetur ex reuelatione sacramentalis confessionis, aut cōtra contra ordinẽ ordinem iuris naturalis ab ipso iudice publicè prætermissum quàm quod delicta sic cognita puniantur. Et hactenus de quarta parte. In quinta vero parte explicandum est quando teneatur testis non vocatus ex charitate testificari.
DVbitatur primò, An in causis ciuilibus in quibus agitur de bonis tẽporalibus temporalibus teneatur testis etiam non vocatus ex charitate testificari propter cōmodũ commodum temporale proximi? ¶ Pro parte negatiua arguitur primò. Testis non vocatus non tenetur testifi cari nisi ex charitate: sed ad opera charitatis: nemo tenetur nisi in graui necessitate proximi: ergo non semper tenebitur in casu posito testificari. Probatur cōsequetia consequentia . Quia sæpe cōtingit contingit , vt proximus maneat diues amisso bono aliquo tẽporali temporali . Secũdo Secundo , testis volũtarius voluntarius vt in plurimũ plurimum incurrit aliquod damnũ damnum , cōciliat conciliat enim odiũ odium aut inimicitias aliquorũ aliquorum . Ergo non tenebitur cum tanto detrimẽto detrimento testificari. Tertio, ad opera charitatis maximè obligant̃ obligantur sacerdotes & Ep̃i Episcopi , sed isti sunt priuilegiati à ferendo testimonio. Ergo non est opus charitatis testificari aliquẽ aliquem non vocatũ vocatum .
PRO decisione sit prima cōclusio conclusio . Quoties proximus graue detrimentũ detrimentum paritur in rebus tẽporalibus temporalibus , tenetur homo vltro testificari, nisi excusetur aliqua rationabili causa. Ista cōclusio conclusio asseritur à D. Tho. in arti. & probatur testimonijs ab ipso adductis. Sed est notandũ notandum , quod alia necessitas requiritur in proximo, vt quis teneatur dare illi eleemosynam: & alia requiritur vt quis teneatur defendere bona quæ iam habet. Ad hoc enim non necesse est, quod ꝓximus proximus sit pauper & egestate prematur: sed sufficit quod mediocri quadam diligẽtia diligentia possit illũ illum eripere ne patiatur detrimentum in bonis quæ iam habet. Ad illud autem aliud necesse est, quod egestate prematur. Ratio est, quia ad dandũ dandum eleemosynam debeo auferre de proprijs bonis: non autẽ autem ad testificandũ testificandum . ¶ Secunda conclusio. Quando homo testimonio huiusmodi vltroneo incurrit aliquod detrimentũ detrimentum notabile, non tenetur testificari. Probatur, quia etiā etiam vocatus testis non tenetur cum tali detrimento testificari, ergo multo minus non vocatus. Sed nota quòd detrimentũ detrimentum illud iudicandũ iudicandum est esse notabile per cōparationẽ comparationem & proportionem ad detrimentũ detrimentum , quod patietur proximus si testis non testificetur. Vnde sequitur, quòd si proximus est in periculo amittendi totam substantiā substantiam , tenebitur testis cum aliquali detrimento suorũ suorum bonorũ bonorum temporaliũ temporalium testificari: non tamen cum periculo vitæ vel honoris: quæ proportio iudicanda semper est ex regula ordinis charitatis. Vnde patet ad primum & secundũ secundum argumentũ argumentum . ¶ Ad tertium respōdetur respondetur , quod Episcopi & sacerdotes etiam si sint priuilegiati, vt patet in. l. neq; neque honore. C. de episc. & cleri. & in. c. quanquā quanquam . 14. q. 2. | tamen cum opus fuerit illorũ illorum testimoniũ testimonium , tenentur ex charitate testificari: dummodo sacerdotes id faciant de licentia sui episcopi.
DVbium secundũ secundum est. An in causis criminalibus teneatur quis testificari vltro. Prima conclusio. Quando testimoniũ testimonium est necessarium ad liberādum liberandum innocentem aut eum qui iniustè patitur, tenetur homo vltro testificari. Ista cōclufio conclusio est Diui Tho. & ꝓbatur probatur eisdem rationibus à fortiori, quibus probata fuit prima conclusio dubij præ cedentis. Sed intelligenda est conclusio si homo potest testificari absq; absque periculo suo notabili: quod quidem periculum iudicandum est secundum prudentiam & regulas ordinis charitatis esse notabile vel non.
Secunda conclusio. Etiam si homo sciat, quod ex testimonio suo cum defendit innocentem, condemnabitur iniquus accusator aut falsus testis, tenetur nihilominus testificari. Probatur ista conclusio. Nam quod in illo casu iniquus accusator cōdemnetur condemnetur , est effectus per accidẽs accidens defensionis innocẽtis innocentis . Ergo propter illum effectum per accidens, non tollitur obligatio defendendi innocentẽ innocentem . Quod si quis contra obijciat: quòd si ipsemet innocens non tenetur se defendere cum periculo vitæ aggressoris. Ergo neq; neque testis tenebitur illum defendere cum tanto periculo. Negatur cōsequentia consequentia . Quia ipse innocens potest cedere iuri suo propter actum excellentissimum patientiæ. At vero testis non potest cedere iuri alieno (ad quod defendendum obligatur ex charitate) propter effectum illũ illum per accidens consequutum. Sed quæritur. An testis manebit irregularis si accusator occiditur. Respondetur, quod si ille fuit testis directè vel indirectè de crimine accusatoris, manebit irregularis: quia fuit testis in causa sanguinis. Si autẽ autem suo testimonio nihil aliud fecit, quàm ostendere innocentiam falsò accusati, non manebit irregularis: sicut neque ille de quo supra diximus in materia de homicidio, qui clamat vt defendatur pater suus, non manet irregularis: etiam si occidatur aggressor ab alijs qui tulerunt auxilium defensionis. Ratio istorum est. Quia ad incurrendam irregularitatem, necesse est vt amittatur mansuetudo ecclesiastica. Hæc autem non amittitur nisi quando aliquis vel consu lit vel exhortatur vel quomodolibet concurrit directè vt causa moralis ad occisionẽ occisionem alicuius, vel propria operatione truculenta occidit aliquem, etiam si sit defendendo alium. ¶ Tertia conclusio. Quando accusator accusat ex præcepto. Vt v. g. quia tenetur defendere innocentem, aut rempublicā rempublicam . Tunc etiam testis tenetur vltro se offerre ad testificandum. Probatur quia quæ ratio obligationis obligat accusatorem ad accusandũ accusandum , multò magis obligabit testem, quantò cum minori periculo potest testificari quàm accusator accusare. Hæc conclusio asseritur & explicatur hic à Caietano. Sed aliqui excipiunt ab hac vniuersali, quādo quando accusator accusat in propria causa, etiam si teneatur ex præ cepto accusare, dicunt quod testis non tenetur vltro testificari. Ratio illorum est, quia tunc accusator habet rationem aggressoris non defensoris. Sed tamen nobis nulla ratione videtur hæc exceptio facienda. Quia in tali casu non sua sponte aggreditur accusator ipsum reum, sed ex obligatione præcepti: vt defendat suum honorem aut vitam. Quapropter accusatio illius habet rationẽ rationem defensionis potius quàm aggressionis. Sed tamen intelligẽ da intelligenda est cōclusio conclusio , quando re ipsa accusator tenebatur accusare seclusa omni ignorantia etiam inuincibili. Alias enim si obligatio accusandi oritur in accusatore ex conscientia erronea, non tenebitur testis testificari: nisi habeat eandem ignorantiam.
Quarta conclusio. Quādo Quando accusator non tenetur accusare: & tamen licitum est illi accusare: non tenetur testis vltrò se offerre ad testificandum. Hæc cōclusio conclusio est D. Tho. in artic. Vbi inquit, quod cum agitur de condẽnatione condemnatione alicuius: nemo tenetur vltro testificari, etiam si periculum immineat accusatori. Et ratio D. Thom. est. Quia ipse accusator sponte se introduxit in hoc periculum: reus autem etiam inuitus patitur. Ergo in tali casu licitum est fauere ipsi reo non testificando. Item est alia ratio. Quia antequam accusator accusaret, non tenebatur testis reuelare crimen proximi. Ergo nec post accusationẽ accusationem tenebitur vltro testificari. Patet consequentia: quia ipse accusator est omnino voluntarius aggressor. Ergo sua accusatione non obligat testẽ testem ad testificandum: sicut non obligat | ad aggrediendũ aggrediendum . Ista cōclusio conclusio est intelligenda, nisi forte testis promiserit accusatori se testificaturum: aut honor accusatoris sit magni momenti in ordine ad rempublicā rempublicam : tũc tunc enim tenetur testis reddere testimoniũ testimomium partim ex fidelitate, si promisit: partim ex charitate & pietate patriæ. ¶ Quinta conclusio. In eodem casu quando accusator licitè accusat, licitum etiam erit testi reddere testimoniũ testimonium etiam si non sit vocatus à iudice. Probatur, quia eadem ratio quæ licitā licitam facit accusationẽ accusationem , faciet licitam testificationẽ testificationem . Est enim accusatio odiosior quam testificatio. Ista cō clusio conclusio est intelligenda per se loquẽdo loquendo & absolutè quantũ quantum est ex parte testificandi & accusandi. Cæterũ Cæterum possunt esse aliquæ circunstantię quæ obligent testem tacere, etiā etiam si accusator licitè accuset. Vt v. g. si testis iurauerit se non testificaturũ testificaturum : nisi quando teneatur testificari. Item si reus accusatus sit coniunctus testi aliqua necessitudine amicitiæ: ita vt videatur ingratus, si cum posset non testificari contra amicũ amicum , testificatus est. ¶ Vltimo in isto articulo. Nota circa solutionẽ solutionem ad secũ dum secundum , vbi docet D. Tho. quod iure naturæ tenemur seruare secreta: quod non est peccatũ peccatum mortale ex genere suo reuelare secretum. Ratio est, quia reuelare secretũ secretum tantũ tantum est per se loquendo contra virtutẽ virtutem fidelitatis, cōtra contra quā quam nunquā nunquam peccatur mortaliter: nisi simul adiũ gatur adiungatur alterius speciei obiectũ obiectum morale. Quẽ admodũ Quemadmodum veracitas nunquā nunquam obligat ad mortale, nisi per hoc quod qui mentitur, frangit etiam præceptum alterius virtutis.

ARTICVLVS II.Vtrùm sufficiat duorum vel trium testimonium.

Source
AD Secundũ Secundum sic proceditur. Videtur quod non sufficiat duorum vel trium testimoniũ testimomium . Iudicium enim certitudinem requirit. Sed non habetur certitudo veritatis per dictũ dictum duorũ duorum testiũ testium . Legitur enim 3. Reg. 21. quod Naboth ad dictũ dictum duorũ duorum testium falsò condemnatus est: ergo duorum vel trium testimonium non sufficit.
¶ 2 Præterea. Testimonium ad hoc, quod sit credibile debet esse concors. Sed plerunq; plerunque duorũ duorum vel trium testimoniũ testimonium in aliquo discordat: ergo non est efficax ad veritatem in iudicio probandam.
¶ 3 Præterea
, Secũda Secunda quæstione quinta dicitur: Pręsul non damnetur, nisi septuaginta duobus testibus: presbyter autẽ autem Cardinalis nisi quadraginta quatuor testibus non deponatur, diaconus Cardinalis vrbis Romæ nisi viginti octo testibus non condemnabitur, subdiaconus, acolytus, exorcista, lector, ostiarius, nisi cum septem testibus non condemnabitur. Sed magis est periculosum peccatum eius, qui in maiori dignitate constitutus est, & ita minus est tolerandum. Ergo nec in aliorũ aliorum condemnatione sufficit duorum vel trium testimonium.
SED contra est, quod dicitur Deuter. 17. In ore duorum vel trium testiũ testium peribit qui interficietur. Et infrà 19. In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
RESPONDEO dicendum, quòd secundum Philosophum in 1.
Ethicorum, Certitudo non est similiter quærenda in omni materia. In actibus enim humanis, super quibus constituũtur constituuntur iudicia, & exiguntur testimonia, non potest haberi certitudo demonstratiua, eò quod sunt circa contingentia & variabilia. Et ideo sufficit probabilis certitudo, quæ vt in pluribus veritatem attingat, & si in paucioribus à veri| tate deficiat. Est autem probabile, quod magis veritatem cōtineat contineat dictum multorũ multorum , quàm dictũ dictum vnius. Et ideo cùm reus sit vnus, qui negat, sed multi testes asserunt idem cum actore, rationabiliter institutum est de iure diuino & humano, quòd dicto testium stetur. Omnis autem multitudo in tribus cōprehenditur comprehenditur , scilicet principio, medio & fine. Vnde secundum Philosophum in 1.
Li. 1. tex. 2. tom. 2.
de Cælo: Omne totũ totum in tribus ponimus. Ternarius quidem constituitur asserentium, cùm duo testes conueniunt cum actore. Et ideo requiritur binarius testium, vel ad maiorem certitudinẽ certitudinem , vt si ternarius, qui est multitudo perfecta in ipsis testibus. Vnde & Eccles. 4. dicitur: Funiculus triplex difficilè rumpitur.
Augustinus autem super illud Iohan. 8. Duorum hominum testimonium verum est, dicit quòd in hoc est trinitas secundum mysterium commendata, in qua est perpetua firmitas veritatis.
AD primum ergo dicendum, quod quantacunque multitudo testium determinaretur, posset quandoque testimonium esse iniquũ iniquum , cùm scriptum sit Exod. 23. Ne sequaris turbam ad faciendum malum: nec tamen, quia non potest in talibus infallibilis certitudo haberi, debet negligi certitudo, quę probabiliter haberi potest per duos vel tres testes, vt
In corp. articuli.
dictum est.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd discordia testium in aliquibus principalibus circunstantijs, quæ variāt variant substantiam facti (puta in tempo re, vel in loco, vel in personis, de quibus principaliter agitur) aufert efficaciam testimonij, quia si discordant in talibus, videntur singulares esse in suis testimonijs, & de diuersis factis loqui. Puta si vnus dicat hoc factum esse tali tempore, vel loco, alius alio tempore vel loco, non videntur de eodem facto loqui. Non tamen præiudicatur testimonio, si vnus dicat se non recordari, & alius asserat determinatum tempus vel locum. Et si in talibus omnino discordauerint testes actoris & rei, si sint æquales numero & pares dignitate, statur pro reo, quia facilior debet esse iudex ad absoluendum, quàm ad condemnandũ condemnandum , nisi fortè in causis fauorabilibus, sicut est causa libertatis & huiusmodi. Si verò testes eiusdem partis dissenserint, debet iudex ex motu sui animi percipere cui parti sit standum, vel ex numero testium, vel ex dignitate eorum, vel ex fauorabilitate causæ, vel ex conditione negotij & dictorum. Multò autem magis testimonium vnius repellitur, si sibiipsi dissideat, interrogatus de visu & scientia, non autem si dissideat, interrogatus de opinione & fama, quia potest secundum diuersa visa & audita, diuersimodè motus esse ad respondendum. Si verò sit discordia testimonij in aliquibus circunstantijs non pertinentibus ad substantiā substantiam facti, puta si tempus fuerit nubilosum vel serenum, vel si domus fuerit picta aut non, aut aliquid huiusmodi, talis discordia non præiudicat testimonio: quia | homines non consueuerũt conseruerunt circa talia multũ multum solicitari, vnde facilè à memoria elabuntur. Quinimò aliqua discordia in talibus facit testimoniũ testimonium credibilius, vt
Chrysost. dicit super Matth. quia si in omnibus cō cordarent concordarent , etiam in minimis, viderentur ex condicto eundem sermonem proferre, quod tamẽ tamen prudẽtiæ prudentiæ iudicis relinquitur discernendum.
AD tertium dicendum, quòd illud locum habet specialiter in episcopis, presbyteris, diaconis, & clericis ecclesiæ Romanæ, propter eius dignitatem. Et hoc triplici ratione. Primò quidem, quia in ea tales institui debent, quorum sanctitati plus credatur, quàm multis testibus. Secundò, quia homines qui habent de alijs iudicare, sæpè propter iustitiam multos aduersarios habent. Vnde non est passim credendum testibus contra eos, nisi magna multitudo conueniat. Tertiò, quia ex condemnatione alicuius eorum derogaretur in opinione hominum dignitati illius Ecclesiæ & autoritati, quod est periculosius, quàm in ea tolerare aliquem peccatorem, nisi valde publicum, & manifestum, de quo graue scandalum oriretur.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Rationabiliter institutum est iure diuino & humano quod dicto testiũ testium stetur in iudicio. ¶ Secunda conclusio. Requiritur binarius testium, vel ad maiorẽ maiorem certitudinem ternarius.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur in hoc articulo, An iure naturæ vel diuino requirantur vel sufficiāt sufficiant duo vel tres testes in iudicio. Pro parte negatiua arguitur primò. Nam in. l. omnium. C. de testamentis, dicitur: quod est sufficiens vnius exi miæ autoritatis testimoniũ testimonium . Vt v. g. Imperatoris. Et confirmatur ex cōmuni communi vsu iudicũ iudicum , qui solo testimonio custodis montium condemnant cædentes ligna in syluis vetitis.
Secundò arguitur ex. c. paruulos. &. c. cum itaque. de cōsecratione consecratione . dist. 4. vbi à Greg. 4. & à Leone. 1. diffinitur paruulos à parentum cura subtractos baptizandos esse nisi aliquis testetur esse iam baptizatos. Ecce vnius testimonium sufficit vt non baptizentur paruuli.
Tertiò. In multis causis exigitur iure Ciuili & Canonico & Regio maior numerus testiũ testium quā quam binarius & ternarius, ergo iure naturæ non sufficit iste numerus. Consequentia patet, quia lex humana non potest derogare iuri naturali. Antecedẽs Antecedens probatur ex. c. præsul. & ca. nulla. 2. q. 4. quorũ quorum canonũ canonum dicta refert D. Tho. in art. 3. & assignat triplicẽ triplicem rationẽ rationem illorũ illorum Decretorũ Decretorum in solutione ad tertiũ tertium . Item etiā etiam in. l. hac cōsultissima consultissima . C. de testam. Et Instit. eod. tit. §. sed cum paulatim. & in. l. 1. & 2. tit. 1. Part. 6. & in. l. 3. Taur. exigũtur exiguntur septẽ septem testes in testamento obsignato, ergo iure naturæ non sufficiunt duo vel tres. Et cōfirmatur confirmatur . Nam Alex. 3. in. c. cum esses. de testam. videtur reprobare prædictas leges, tamẽ tamen ipse cōcludit concludit tandem, quod testamenta quæ parochiani cum suo presbytero, & alijs duabus vel tribus personis idoneis fecerit in extrema voluntate, firma esse decernimus. Ecce ipsemet Alexāder Alexander ponit tres testes esse necessarios ad firmitatẽ firmitatem testamenti signati, ergo non sufficiunt iure naturæ duo vel tres. ¶ Quartò. D. Tho. in art. ait, rationabiliter institutũ institutum esse iure diuino & humano, ergo non est iure naturæ necessarius binarius testiũ testium . Patet cōsequẽtia consequentia . Quia quod iure naturæ necessariũ necessarium est non est institutum aliqua lege, sed potius inditum & insitum.
PRO decisione sit prima cōclusio conclusio . Quā do Quando non agitur de cōdemnatione condemnatione alicuius, sufficit vnus testis: vt iudex disponat de aliquibus negotijs. Ratio est: quia quilibet præ sumitur verax quandiu non probatur mẽdax mendax , ergo vbi non est periculũ periculum alicuius tertij potest acceptari vnius testimonium. Et isto modo dantur in Hispania prouisiones quædā quædam quæ dicuntur, Reales. ¶ Secunda conclusio. In causis leuibus etiam si agatur de condemnatione alterius, sufficit vnus testis: quādo quando ita expedit bono cōmuni communi . Et si aliquis obijcit, ergo | etiam in causis grauibus sufficiet vnus testis, quando ita expedit bono communi. Respō detur Respondetur , quòd non potest expedire bono communi, sed potius esset perturbatio boni communis, si in causis grauibus sufficeret vnus testis. Nemo enim posset in republica esse tutus.
Tertia conclusio. In causis grauibus quando agitur de condemnatione alicuius: iure naturæ requiritur binarius testium. Probatur ista conclusio. Nam ratio D. Thomæ est naturalis discursus & demonstratio moralis ex principio euidenti, ergo iure naturæ constat conclusio. Item etiam in dubio ratione naturali constat, quòd melior est conditio possidentis: sed vno teste aiente & reo negante, res dubia est, ergo reus non debet condemnari, quia est in possessione bonorum suorum. Item etiam iure & ratione naturali constat, quòd sicut potestas condemnandi debet esse publica: ita scientia & cognitio facti debet esse manifesta. Sed vbi vnus affirmat & alius negat, res obscura est, ergo non potest aliquis per talem cognitionem condemnari iure naturæ.
Quarta conclusio. Iure naturæ sufficiunt duo testes ad cōdemnationem condemnationem alicuius. Ista conclusio probatur primò à posteriori, quia multæ respublicæ bene institutæ condemnant reos ad mortem duobus testibus, ergo iure naturæ non requiritur maior numerus. Consequentia patet. Nam alias tales respublicæ peccarent contra ius naturæ. Antecedens probatur ex Deuteron. 17. In ore duorum vel trium peribit qui interficietur. Item cap. 19. In ore duorum vel trium testiũ testium stat omne verbum, ergo non est contra ius naturæ. Sed valde notandum est quod dicit D. Thomas in. 1. 2. quæst. 94. art. 5. ad tertium, quòd dupliciter aliquid dicitur esse de iure naturæ. Vno modo quia ad hoc natura inclinat, vt non esse faciendam iniuriam alicui. Alio modo quia natura circa contrariũ contrarium illius nihil determinat. Vt v. g. dicimus quòd iure naturæ omnis homo est liber: & quòd iure naturæ omnia sunt communia: quia ius naturę non determinauit quòd ista bona essent particularia huius: vel quod aliquis esset captiuus: sed hæc iure gẽtium gentium introducta sunt. Dicimus ergo ad propositum, quod hæc quar ta conclusio intelligenda est hoc secũdo secundo modo: sed tertia conclusio primo modo.
Quinta conclusio. In. l. noua nihil statutũ statutum est iure diuino circa numerum testium præ ter id quod erat de lege naturæ. Probatur ex cōmuni communi proloquio Theologorum, quòd in lege gratiæ nullum est præceptum diuinum superadditum naturæ, præter præcepta virtutum Theologicarum & consequentia ad illa quæ pertinent ad esse gratiæ. Vt v. g. præ ceptum de inuocanda diuina misericordia, & præceptum pœnitentiæ virtutis & humilitatis: quæ omnia præcepta semper fuerunt & in lege naturali & in lege veteri necessaria ad salutem æternam, quatenus in illis legibus participabatur lex gratiæ. Cæterum specialia præcepta legis gratiæ hoc tẽpore tempore quando iam explicata est, sunt præcepta de sacramentis: quæ Christus instituit. De qua re vide D. Thom. quæst. 108. vbi sup. vbi dicit, quod lex noua in exterioribus illa solum præcipere debuit, per quę in gratiam introducimur, ergo circa numerũ numerum testium nullũ nullum præceptũ præceptum instituit. Ex quo sequitur, quod cùm Matth. 18. & Ioan. 8. & 2. Corin. 13. fit mentio de sufficientia duorum vel trium testiũ testium testimonij, non est pręceptum nouum diuinum: sed est confirmatio iuris naturalis: sicut etiā etiam in alijs fecit Christus Matth. 5. Ego autem dico vobis, omnis qui viderit mulierem ad cōcupiscẽdũ concupiscendum eam, iam mœchatus est eam in corde suo. Et tamẽ tamen hoc de iure naturali erat præceptũ præceptum .
Ad primum argumentum respondetur, quod in fauorem vltimæ voluntatis statuit illa lex, vt si Imperatori quis dixerit se relinquere hæredem talem: valeat testimonium Imperatoris pro toto numero testium. Sed notā dum notandum est, quòd ibi non agitur de condemnatione alicuius. Et si aliquando agatur de condemnatione circa hæreditatem, tamen illa condemnatio est circa bona temporalia: circa quæ ipsa respublica habet plenariam potestatem, respectu boni publici. Et quia reputatur esse bonũ bonum publicũ publicum quod Princeps sit tātæ tantæ autoritatis circa testamentũ testamentum confirmādũ confirmandum , ideo ipsa respublica transfert dominium hæreditatis in quem Imperator dixerit transferendum esse secundùm voluntatem testatoris. Ad confirmationem respondetur, quòd talis condemnatio si fiat in re leui licita erit: | vt diximus in secunda cōclusione conclusione : non autem in re graui, vt diximus in tertia conclusione.
Ad secundũ secundum respondetur, quod in illis capitibus non agitur de cōdemnatione condemnatione alicuius: sed agitur de causa pia & religiosa, ne fiat rebaptizatio. Et propterea sufficiet vnus testis fide dignus, qui dicat puerũ puerum iam esse baptizatũ baptizatum .
Ad tertiũ tertium iam patet ex notabili circa quartam cōclusionem conclusionem . Potest enim lex humana addere ad numerũ numerum testiũ testium qui sufficiebat iure naturæ cōsiderando considerando ius naturæ illo secundo modo. Ad cōfirmationẽ confirmationem vero ex Alexan. 3. quatenus aduersatur solutioni huic respondent aliqui: quod ibi Pōtifex Pontifex loquitur de legatis pijs, quæ ecclesijs relinquuntur, ad quod legatũ legatum non requiruntur tot testes etiā etiam secũdùm secundùm leges ciuiles. Sed tamen ista solutio non valet, quia in. c. citato non statuit Pontifex duos vel tres testes: sed cum parocho duos vel tres testes. At vero in legatis pijs sufficiũt sufficiunt duo vel tres testes: vt patet in. c. relatum. de testamentis. vbi nulla fit mẽtio mentio parochi. Respōdetur Respondetur ergo secundo cum multis Iurisperitis, & Cano lib. 6. de locis. c. 8. quod Alex. 3. ferebat leges subditis sibi in foro ciuili. Respondebat enim Ep̃o Episcopo Ostiensi. Vnde in suis dictionibus noluit seruari leges Cæsareas: sed tamẽ tamen neq; neque abrogauit illas in toto populo Christiano. Et si quis cō tra contra obijciat, quod ibi dicit Pōtifex Pontifex alienum esse à diuina lege & à sanctorũ sanctorum Patrũ Patrum institutis, & à generali ecclesiæ consuetudine: vt requiratur tātus tantus numerus testiũ testium , & quod propterea dixit præscriptā præscriptam cōsuetudinẽ consuetudinem improbamus. Respondetur quod alienũ alienum non significat ibi idẽ idem quod contrariũ contrarium . Sed significat non necessariò conforme legi diuinæ. Diuinā Diuinam autem legem appellat, quod scriptum erat Leuit. 17. & 19. quod fuit quasi explicatio legis naturæ. Tertiò respōdetur respondetur , quòd Alexan. solum statuit, quòd non vniuersaliter habet verum, quòd in omni testamento etiā etiam quo ad legata secularia, requirantur quinque vel septem testes. Nam in villulis non potest haberi facile tantus numerus testiũ testium , & ita sufficit ibi præsentia parochi cum duabus personis fidedignis. Et hoc vbique seruatur etiam secundũ secundum leges ciuiles.
Ad quartum negatur cōsequentia consequentia . Quia quædam instituuntur legibus humanis, etiā etiam si iure naturæ constent apud sapientes, vt cō clusiones conclusiones deductæ per bonā bonam consequentiā consequentiam : eo quòd talis consequentia non est vsque adeo euidens omnibus, vt non indigeat adiuuari statutis humanis.
DVbium secundum est, An licitum sit iudici per tormenta veritatem exigere à reo & testibus: &, An tale testimonium valeat ad condemnationem. Pro parte negatiua arguitur primò. Nemo potest condemnari in re graui, nisi duobus testibus: sed torquere hominem cruciatibus est res grauissima, ergo nemo potest condemnari ad tormenta, per semiplenam probationẽ probationem , quæ fit vnico teste & indicijs. Et confirmatur. Nam si sunt duo testes per quos conuincitur reus, iniqua est excruciatio per tormenta, ergo nullo modo licita est. Probatur antecedens. Nam tormenta ordinantur ad inquirendũ inquirendum veritatem criminis, ergo vbi iam constat de veritate perperam adhibentur tormenta.
Secũdò Secundò . Testis non est in culpa, ergo nullo modo est torquẽdus torquendus . Cōfirmatur Confirmatur . Multi eligũt eligunt potius falsum testimoniũ testimonium cōtra contra se dicere: quā quam pati cruciatus immanissimos. Tertiò, alij sunt qui metu mortis patiuntur cruciatus, potius quam veritatem cōfiteantur confiteantur , ergo medium istud est incertum neque conueniens ad iudicium. De hoc dubio Ludouicus Viuas in commentarijs super Augustinum in lib. 19. de Ciuitate cap. 6. negat licita esse tormenta.
PRO decisione sit prima cōclusio conclusio . Erroneum est, aut certè valde temerarium in fide negare tormenta esse licita. Probatur, quia aliàs iniqua essent omnia tribunalia Ecclesiæ catholicæ etiam Ecclesiastica, in quibus est vsus tormentorum ad inquirendam veritatem. ¶ Secundò probatur ex Eusebio Papa in epistola ad episcopos Galliæ: & habetur in cap. illi qui. 5. quæst. 5. vbi expressissimè approbat tormenta. Item etiam Gregorius. 7. in regula in contemplatione. de regulis iuris. Supponens tanquam rem certissimam tormenta esse licita, ait, quòd in ipso causæ initio non sunt adhibenda tormenta. ¶ Tertio probatur ex D. Ambrosio in lib. de Cain & Abel. & ex D. Hieron. tom. 1. epistolarum, epistol. ad Innocen. & ex D. August. vbi supra, & ex communi sententia Theologorum & Iurisperitorum. Et sunt tituli in corpore iuris de quæstionibus, hoc est tor| mentis. Et ex Arist. in Rhetoricis ad Alexandrum. c. 14. Et ex Cicer. in lib. de Partitione Oratoria. ¶ Secunda conclusio. Quando iudex intelligit expedire ad bonum commune, vt aliquod crimẽ crimen statim puniatur: potest adhibere tormenta ad torquendum reum: etiam duobus testibus cōuictũ conuictum . Pro cuius intelligentia nota, quòd reis crimina confessis negatur appellatio: alijs vero etiam cōuictis conuictis per testes, conceditur appellatio. Vt patet in l. 2. C. quorum appellationes non recipiũtur recipiuntur . Dicimus ergo in ista conclusione, quod iudex prudenter in casu prædicto, quia est periculũ periculum in mora propter appellationem adhibet tormenta, vt reus confessus non possit appellare. Probatur ergo conclusio. Iudex habet ius ad torquendum hominem reum cum necesse fuerit ad bonũ bonum commune vt etiam reus ipse confiteatur: sed in illo casu necessaria est eius confessio ad bonũ bonum commune, ergo licitum erit iudici illum torquere: neque iniuriā iniuriam facit illi impediendo hac via appellationem, quia ille iniustè appellat, & cum damno boni publici. ¶ Tertia conclusio. Non est licitum torquere reum etiā etiam conuictum testibus, quando ipse affert nouas probationes & legitimas ad reprobandum processum. Probatur. Nam tunc iustissime appellat reus à iudicis sententia, ergo iudex iniquè agit impediendo appellationem eius per tormenta.
Quarta conclusio. Testis nunquam torquendus est, nisi in quantũ quantum habet rationẽ rationem rei. Vt v. g. si aliqui testantur Petrum interfuisse alicui negotio, & posse testificari: tũc tunc Petrus nisi voluerit testificari poterit torqueri: vt dicat veritatẽ veritatem , quia merito præsumitur ex malitia nolle testificari. Hanc conclusionem probat secundũ secundum argumentũ argumentum , scilicet, quòd testis inquantũ inquantum testis non debet torqueri, quia vt sic, non habet culpā culpam . Cęterũ Cęterum quantum ad huiusmodi tormenta iudices debent attendere leges sibi præscriptas, & ita non peccabunt.
AD argumenta in contrariũ contrarium respondetur. Ad primum respōdetur respondetur , distingo maiorem: aut per sententiā sententiam diffinitiuā diffinitiuam , & sic concedo: aut per sententiam inquisitiuā inquisitiuam veritatis: & ita nego maiorem. Nam sufficit vnus testis cum accusatore ad interrogādum interrogandum reũ reum , & si opus fuerit ad torquendum illum. Ad cōfirmationem confirmationem respōdetur respondetur , nego cōsequen tiam conseq uentiam . Et ratio est, quia aliquando cōfessio confessio rei est necessaria bono cōmuni communi : vt diximus in secunda conclusione. ¶ Ad secundum patet ex quarta conclusione. ¶ Ad tertiũ tertium nego consequentiam: quia in humanis iudicijs non potest haberi tanta certitudo sicut in scientijs. Neq; Neque propterea negligi debet certitudo quę potest haberi per testes & per tormenta: quado quando opus fuerit. Sed superest soluere vnũ vnum argumentũ argumentum contra secundam conclusionem: quia Iurisconsulti Paulus & Marcellus in. l. edictis. ff. de quæstionibus. & Eusebius vbi supra, aiunt tormenta esse adhibenda ad exquirendā exquirendam veritatem, quæ nondũ nondum est propalata, ergo vbi iam est manifesta per testes, iniquè agitur torquendo ipsum reum. Propter hoc argumentũ argumentum aliqui Iurisperiti negant secundam conclusionẽ conclusionem . Sed tamen respondetur ad argumentũ argumentum , quòd Iurisperiti & Pontifex intelligunt regulariter loquẽdo loquendo . At vero vbi ad bonum commune expedierit: vt cito reus puniatur, prudenter facit iudex adhibẽ do adhibendo tormenta, ne post confessionem rei ante tormenta, locum habeat appellatio.
DVbitatur tertiò circa solutionem ad secundum de cōcordia concordia testiũ testium , An requiratur concordia testiũ testium circa factũ factum singulare, vt reus condemnetur. Pro parte affirmatiua arguitur primò. Iudicium debet esse circa factu singulare, ergo testes debẽt debent testificari de eodem facto singulari. Sed pro parte negatiua arguitur. Concordia testiũ testium circa factũ factum singulare eatenus requiritur, quatenus crimen fiat manifestũ manifestum sufficiẽter sufficienter : sed non minus, imo magis aliquando manifestatur crimen per plures testes circa actus singulares, quā quam per duos circa vnũ vnum actũ actum singularem, ergo. Probatur minor. Quia duo testes circa idẽ idem factum facilius possunt ex cōdicto condicto falso conuenire, quā quam sex testes loco distantes & inuicem incogniti circa singulos actus criminosos eiusdẽ eiusdem speciei. Caiet. in cōment comment . super istum artic. dicit primò, quòd regulariter loquendo requirũtur requiruntur duo testes circa idem factũ factum ad cōdemnādum condemnandum reum. Secundò dicit, quòd inter religiosos sufficiet ad cōdemnandum condemnandum aliquẽ aliquem de furto, quòd multi testes singulares singula furta testificentur. Ratio huius est. Quia licet hoc non sit secundùm iuris rigorem: tamen quia in religione proceditur non tam | ad puniendum quā quam ad salutem animæ & regularis obseruantiæ fauorem, ideo tolerabile videtur, vt talis probabilitas sufficiat ad certitudinem inter eos qui mortui sunt mundo. Tertiò dicit, quod ipse reus non tenetur acceptare talem sententiā sententiam , & propterea procedẽdũ procedendum erit per tormenta religiosa, vt exquiratur ab illo veritas. Soto lib. 5. de iust. q. 7. art. 2. videtur cum Caiet. sentire. Sed dicit ille vnũ vnum singulare, quod illi testes singulares sufficient ad inquirendum. Sed hoc intelligendũ intelligendum est si proceditur per viam accusationis vel denuntiationis. Alioquin si non præcessit infamia, non poterit procedi per viam inquisitionis.
PRO decisione sit prima conclusio. Primum dictum Caiet. verissimum est, & probatur argumẽto argumento facto pro parte affirmatiua, & ex vsu cōmuni communi omniũ omnium tribunalium.
Secunda conclusio. In quibusdā quibusdam criminibus specialiter perniciosis reipublicæ, circa quorũ quorum probationẽ probationem ex natura facti non possunt moraliter loquẽdo loquendo inueniri duo testes circa idem factũ factum : iusta esset lex quæ statueret sufficere testes singulares in maiori tamẽ tamen numero, quàm binario vel ternario. V. g. in vitio Sodomiæ aut Simoniæ vel vsuræ, & multo magis in crimine hæresis. Hæc cōclusio conclusio probatur argumento pro parte negatiua. Probatur etiā etiam , quia necesse est huiusmodi crimina perniciosa aliquādo aliquando puniri: sed moraliter est impossibile inueniri duos cōtestes contestes eiusdem facti, ergo sufficiunt singulares, maximè si multitudine supplent quod deficit de contestatione circa idem factũ factum . Sed notandum, quod circa hanc quæst. est magna cōcertatio concertatio inter Iurisperitos. Vide Couar. li. 3. Variar. c. 3. nu. 5. vbi cōcludit concludit iustā iustam esse legem. & tit. 2. lib. 8. ordin. Regal. ad puniendum vsurariũ vsurarium ob crimen vsuræ in cōmuni communi admittũtur admittuntur testes singulares. Sed ille dicit non satis esse ad cōdemnandũ condemnandum illum de aliqua vsura certæ cuiusdā cuiusdam quantitatis. Dicit etiā etiam quod si testes sint in multo numero, erit sufficiens testimoniũ testimonium illorũ illorum : & ad hoc citat Bald. & alios. Anton. Gomez. tomo. 3. de delict. c. 12. nu. 12. inquit sequẽs sequens Baldum & alios, quod testes singulares sufficiũt sufficiunt ad probandũ probandum aliquem esse hæreticũ hæreticum , etiam si singuli testificentur distinctas hæreses. Idem dicit Hippolytus consil. 7. nu. 27. Nobis tamẽ tamen Theologis sufficit, non esse semper necessariā necessariam exactissimā exactissimam copiam testiũ testium circa factũ factum singulare. Imo vero neq; neque concordiā concordiam circa actum singularem, quādo quando agitur de crimine vel de positione aliqua in cōmuni communi . Tunc enim certam fidem facient singulares testes quod attinet ad iudicium maxime fauente lege.
Ad argumentum pro parte affirmatiua quatenus facit cōtra contra secundam conclusionẽ conclusionem respōdetur respondetur , quod aliquando potest aliquis condemnari, quia probatur reus in aliqua specie delicti, etiā etiam si non probetur in singulari Item etiam quanuis non sint duo testes vnius actus singularis: sed tamen illud factũ factum singulare cuius est vnus testis oculatus, sufficienter cōfirmatur confirmatur multitudine testiũ testium circa alios actus singulares. ¶ Ad argumentum pro parte negatiua quatenus est cōtra contra primā primam cōclusionem conclusionem respondetur, quod quanuis sit aliquando licitũ licitum quod in secunda conclusione dicitur, tamen est quasi exceptio quædā quædam à regula vniuersali & cōmuni communi iure: quæ fieri non debet, nisi magna ex causa & fauente lege vel supremo legislatore. Cæterũ Cæterum furta, homicidia, bene possunt ex natura rei pluribus testibus probari, & sufficienter prouidetur bono cōmuni communi , si quando cōprobantur comprobantur ista delicta duobus testibus, puniantur, vt cæteri timorẽ timorem habeam.
Denique nota in hoc articulo secundum dictum Caietani: quòd religiosus possit condemnari de furto per testes singulares, intelligendum esse, non per sententiā sententiam absolutam, sed per conditionalem si ipse velit acceptare sententiam. Sin autem, poterit torqueri: & si negauerit manebit liber à pœna furti.

ARTICVLVS III.Vtrùm alicuius testimonium sit absque eius culpa repellendum.

Source
AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd alicuius testimonium non sit repellendum, nisi propter culpam. Quibusdam enim in pœnam infligitur, quòd ad testimonium non admittantur, sicut patet in his qui infamia notantur. Sed pœna non est inferenda nisi pro culpa. Ergo | videtur quòd nullius testimonium debeat repelli, nisi propter culpam.
¶ 2 Præterea. De quolibet præsumendum est bonum, nisi appareat contrarium. Sed ad bonitatem hominis pertinet, quòd verũ verum testimonium dicat. Cùm ergo non possit constare de contrario nisi propter aliquam culpam, videtur quòd nullius testimoniũ testimonium debeat repelli nisi propter culpam.
¶ 3 Præterea. Ad ea quæ sunt de necessitate salutis, nullus redditur non idoneus nisi propter peccatũ peccatum . Sed testificari veritatem est de necessitate salutis, vt suprà
Art. 1. huius quæst.
dictum est: ergo nullus debet excludi à testificando nisi propter culpam.
SED contra est, quod
Gregor. dicit, & habetur 2. quæst. 4. Qui à seruis suis accusatus est episcopus, sciendum est quòd minimè audiri debuerunt.
RESPONDEO dicendum, quòd testimonium sicut
Ar. præ ced.
dictum est, non habet infallibilem certitudinẽ certitudinem , sed probabilem. Et ideo quicquid est quod probabilitatem afferat in contrarium, reddit testimoniũ testimonium inefficax. Redditur autem probabile, quòd aliquis in veritate testificanda non sit firmus, quandoque quidem propter culpam, sicut infideles & infames, item illi qui publico crimine rei sunt, qui nec accusare possunt. Quandoque autem absque culpa, & hoc est vel ex defectu rationis (sicut patet in pueris, amentibus & mulieribus) vel ex affectu (sicut patet de inimicis & personis coniunctis & domesticis) vel etiam ex exteriori conditione, sicut sunt pauperes, serui, & illi, quibus imperari potest, de quibus probabile est quòd de facili possunt induci ad testimonium ferendum contra veritatem. Et sic patet, quòd testimoniũ testimonium alicuius repellitur, & propter culpam & absque culpa.
AD primum ergo dicendum, quod repellere aliquem à testimonio, magis pertinet ad cautelam falsi testimonij vitādi vitandi quàm ad pœnam. Vnde ratio non sequitur.
AD secundum dicendum, quòd de quolibet præsumendum est bonum, nisi appareat contrariũ contrarium , dummodo non vergat in periculum alterius, quia tunc est adhibenda cautela, vt non de facili vnicuique credatur, secundùm illud 1. Ioann. 4. Nolite credere omni spiritui.
AD tertium dicendum, quòd testificari est de necessitate salutis, supposita testis idoneitate & ordine iuris. Vnde nihil prohibet, aliquos excusari à testimonio ferendo, si non reputentur idonei secundùm iura.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est. Iure aliquorum testimonium repellitur, aliquando quidem cum culpa, aliquando sine culpa.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur, An licitum sit reo obijcere crimen testi ad repellendum eius testimonium. Pro cuius decisione sit prima conclusio. Obijcere testi crimen falsum nũ quam nunquam est licitum. Ista conclusio patet, quia mentiri est intrinsecè malum, ergo nunquam est licitum. An vero aliquando sit tantũ tantum peccatũ peccatum veniale dicemus dubio secundo.
Secunda conclusio. Obijcere testi crimō crimen | verum, quando hoc non conducit ad repellendũ repellendum eius testimonium, semper est peccatũ peccatum cōtra contra charitatem & iustitiam. Ratio est, quia talis obiectio habet rationem vindictæ tantùm, & non defensionis.
Tertia conclusio. Quando testis falsum testificatur: licitum est obijcere illi vera crimina ad refutandum eius testimonium, siue crimina sint publica siue secreta. Probatur conclusio. Nam talis obiectio habet propriè rationem defensionis cum moderamine inculpatæ tutelæ: quemadmodum quando quis occidit hominem cum moderamine inculpatæ tutelæ in sui defensionẽ defensionem . Ex quo sequitur, quòd ista conclusio habet etiam verum quando testis ex ignorantia inuincibili dicit falsum testimonium contra me: eo quod licitũ licitum est me defendere ab inuasore qui ex ignorā tia ignorantia inuincibili me inuadit.
Quarta conclusio. Idipsum etiam est licitum, quādo quando testis dicit testimonium verum contra me: sed tamen contra ordinem iuris vel in foro exteriori vel in foro conscientiæ. Probatur. Nam ille testis dicendo verum facit mihi iniuriam, ergo licitum est me defendere. Sed quæret aliquis, An sit licitum in eodem casu dicere testi, quod dicit falsum vel mentitur. Quidam moderni dicunt licitum esse vtrumque, eo quòd distinguunt dupliciter dici falsum, & dupliciter aliquem mentiri. Vno modo speculatiuè: alio modo practicè. Speculatiuè quidem, quando aliquis dicit contra mentem speculatiuam aliter quā quam est à parte rei. Practicè vero, quando dicit aliquid contra mentem practicam veram, quæ dictabat non esse aliquid dicendũ dicendum : etiam si esset verum speculatiuum. Dicunt ergo quod in casu posito testis ille dicit falsum practicè, & mentitur practicè. Alij vero dicunt, quòd ille testis in casu posito dicit falsum, scilicet practicè: sed nullo modo mentitur. Nos autem breuiter dicimus, quòd eadem est ratio dicendi falsum & mentiendi quantum ad hoc, quòd sicut falsum dicitur practicè & speculatiuè: ita etiam mendacium. Sed dicimus quòd siue ista distinctio sit vera siue non, nunquam erit peccatum mortale dicere testi in casu posito quòd dicit falsum & mentitur: dummodo verbum mentitur non significet iniuriam specialem, vt apud Hispanos. Tunc enim erit peccatum mortale: si sufficienter refutetur testimonium iniqui testis, dicendo illi: non ita est, falsum dicis: & dicatur illi, mentiris.
Quinta conclusio. Licitum est obijcere testibus verum testificantibus etiam secundum ordinem iuris vera crimina etiam occulta, si tamen probari possunt, & probata testem refutare. Probatur. Quia iure conceditur reo illa obiectio, vt se defendat, ergo licita est.
Secundò. Ille testis non tenebatur testificari. Si timebat obiectionem illam sibi opponendam, tum quoniam eius testimonium erat inutile, tum etiam quoniam cum tāto tanto detrimento sui honoris, non tenebatur testificari, ergo sibi imputet si talis obiectio sibi fiat ab ipso reo defendente se iuridicè.
Tertiò. Reus in tali casu non tenetur respondere iudici suum crimen, ergo pari ratione poterit refutare testem. Antecedens probatur. Quia interrogatio iudicis ad ipsum reum facta, non est legitima, nisi ex falsa præsumptione, scilicet, quòd iudex putat testes esse legitimos. Notandum tamen est, quòd non pro quolibet detrimẽto detrimento quod reus patitur, licitum erit illi quodlibet crimen etiam infame obijcere testi, sed seruato ordine charitatis intelligenda est conclusio quinta.
DVbium secundum est, An semper sit mortale peccatum obijcere falsum testimonium testificanti falsum crimen, vel testificanti contra ordinem iuris. Pro parte affirmatiua arguitur primò. Peccatum mortale est reddere malum pro malo, maledictum pro maledicto. Et confirmatur. Peccatum mortale est repercutere eum qui percussit, & cessat iam à percussione, ergo erit peccatum mortale dicere falsum crimẽ crimen aduersus criminatorem. Secundò. Peccatũ Peccatum mortale est omne mendaciũ mendacium perniciosum: sed illud mendacium est tale, ergo &c. Soto lib. 5. de iustit. quæst. 7. art. 3. ait mendacium esse perniciosum, obijcere falsum crimen testi. Sed tamen non satis se explicat, an cum testis iniuriam facit reo sit licitum aut saltem non sit mortale obijcere illi falsum crimen. Quin potius videtur loqui in casu quando testis facit suum officium: & | aduocati nihilominus obijciunt ei falsa crimina fictitia.
PRO decisione sit prima cōclusio conclusio . Moraliter loquendo & de facto semper est peccatum mortale obijcere falsum crimen testi. Probatur, quia vel talis obiectio potest probari vel non potest. Si non potest probari, est nullius momenti, neque habet rationem defensionis, ergo est mortale peccatum, siquidem læditur proximus absque causa. Rursus si potest probari: hoc erit falsis testibus periurantibus ergo erit peccatum mortale illos adducere ad probationem.
Secunda conclusio. Verosimilis est sententia, quæ ait, quòd per se loquendo est peccatum mortale & contra iustitiam obijcere falsum crimen iniquo testi. Probatur argumentis factis pro parte affirmatiua.
Tertia conclusio. Nobis verosimilior est sententia, quæ ait, quòd per se loquẽdo loquendo , hoc est seclusis alijs circũstantijs circunstanijs , est solum peccatum veniale mendacij obijcere crimen falsum testi iniquo, quando talis obiectio prodest ad refutandum eius testimonium. Probatur ista conclusio. Qui occideret inuasorem à quo non potest se defendere nisi mentiendo contra illum: non peccaret mortaliter, ergo neque in nostro casu.
Secundò. In casu posito reus potest negare testimonium testis, etiam si accusetur de vero crimine. Et quanuis secundum sententiam quorundam reus mentiatur, tamen non peccat contra iustitiam. Tunc ergo sic arguitur. Perin de est imponere falsum crimen testi, & negare quod dicit esse verum: sed negando non peccat contra iustitiam, ergo neque imponendo crimen falsum.
Tertiò probatur. Imponere falsum crimen alicui, eatenus est peccatum mortale quatenus proximo nocumentum infertur contra iustitiam, non quia falsum dicitur: vt docet D. Thom. in art. 4. ergo si licitum est absque peccato veniali obijcere verum crimen testi quantumlibet secretum: non erit peccatum mortale obijcere falsum. Patet cō sequentia consequentia . Quia illæ duæ obiectiones non differunt nisi per verum & falsum: quæ differentia solum facit peccatum veniale. Confirmatur. Quia reus habet ius defendendi se etiam cum destructione famæ ipsius testis, reuelando crimẽ crimen secretum, ergo si destruat imponendo falsum, nihil amplius nocet: sed solum mentitur.
Ad primum argumentum in cōtrarium contrarium respondetur, quòd reddere malum pro malo importat rationem vindictæ. Vnde qui se defendendo cum moderamine inculpatæ tutelæ, infert nocumentum proximo, non reddit malum pro malo. Ad confirmationẽ confirmationem respondetur, nego consequentiam. Nam qui percussit & fugit, iam cessat ab inferenda iniuria. Vnde non esset defensio repercutere illum: sed vindicta. At vero qui testificatur, tandiu iniuriam facit: quandiu iudicis sententia pendet. Vnde non est eadem ratio.
Ad secundum nego antecedens. Nam nocumentum non est perniciosum, quando non est contra iustitiam aut charitatem: sed erit mendacium officiosum, cum sit ad defensionem propriam ordinatum.

ARTICVLVS IIII.Vtrùm falsum testimonium semper sit peccatum mortale.

Source
AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd falsum testimonium non semper sit peccatum mortale. Contingit enim aliquem falsum testimonium ferre ex ignorantia facti, & talis ignorantia excusat à peccato mortali. Ergo testimonium falsum non semper est peccatum mortale.
¶ 2 Præterea. Mendacium quod alicui prodest, & nulli nocet, est officiosum, quod non est peccatum mortale. Sed quandoque in falso testimonio est tale mendacium, puta cum aliquis falsum testimoniũ testimonium perhibet, vt aliquem à morte liberet, vel ab iniusta sentẽtia sententia , quę intẽtatur intentatur per aliquos falsos testes vel per iudicis peruersitatem: ergo tale falsum testimoniũ testimonium , non est peccatũ peccatum mortale.
¶ 3 Præterea. Iuramentũ Iuramentum à teste requiritur, vt timeat peccare mortaliter peierando periurando . Hoc autem non esset necessarium, si ipsum falsum testimonium esset peccatum mortale. Ergo falsum testimonium non semper est peccatum mortale.
SED cōtra contra est, quod dicitur Prouerb. 19. Falsus testis non erit impunitus.
RESPONDEO dicendum, quòd falsum testimoniũ testimonium habet triplicem deformitatem. Vno modo ex periurio, quia testes non admittuntur nisi iurati, & ex hoc semper est peccatum mortale. Alio modo ex violatione iustitiæ, & hoc modo est peccatum mortale in suo genere, sicut & quælibet iniustitia. Et ideo in præcepto decalogi sub hac forma interdicitur falsum testimonium, cùm dicitur Exod. 20. Non loqueris contra proximum tuũ tuum falsum testimonium. Non enim contra aliquem facit, qui eum ab iniuria facienda impedit, sed solùm qui ei suam iustitiam tollit. Tertiò ex ipsa falsitate, secundum quod omne mendacium est peccatum, & ex hoc non habet falsum testimoniũ testimonium , quod semper sit peccatum mortale.
AD primum ergo dicendum, quod in testimonio ferendo non debet homo pro certo asserere, quasi sciens, id de quo certus non est, sed dubiũ dubium debet sub dubio proferre, & id de quo certus est pro certo asserere. Sed quia cōtingit contingit ex habilitate humanę memoriæ, quod reputat se homo qñ q́; quisque certum esse de eo quod falsum est, si aliquis cum debita solicitudine recogitans, æstimet se certum esse de eo quod falsum est, non peccat mortaliter, hoc asserens, quia non dicit falsum testimonium per se & ex intentione, sed per accidens cō tra contra id quod intendit.
AD secundum dicendum, quòd iniustum iudicium non est iudiciũ iudicium . Et ideo ex vi iudicij falsum testimonium in iniusto iudicio prolatum, ad iniustitiam impediendam, non habet rationem peccati mortalis, sed solum ex iuramento violato.
AD tertium dicendũ dicendum , quòd homines maximè abhorrent peccata, quæ sunt contra Deum, quasi grauissima, inter quæ est periurium. Non autem ita abhorrent peccata quæ sunt cōtra contra proximum. Et ideo ad maiorem certitudinem testimonij, requiritur testis iuramentum.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima cōclusio conclusio . Falsum testimoniũ testimonium ex parte iuramẽti iuramenti semper est peccatũ peccatum mortale. ¶ Secũda Secunda cōclusio conclusio . Falsum testimoniũ testimonium ex parte violatæ iustitiæ est peccatũ peccatum mortale ex suo genere. ¶ Tertia cōclusio conclusio . Falsum testimoniũ testimonium non est peccatũ peccatum mortale ex falsitate. ¶ Quarta conclusio ad primũ primum . Testis pro certo debet asserere id de quo certus est, & sub dubio id de quo dubitat. ¶ Quinta conclusio ibidem. Si aliquis cum debita solicitudine recogitans, existimet se certum esse de eo quod falsum est, non peccat mortaliter illud asserens. Potuisset certè S. Tho. addere nec venialiter. ¶ Sexta conclusio ad secundum. Falsum testimonium in iniusto iudicio prolatum ad iniustitiam impediendam, non habet rationem peccati mortalis: sed solum ex iuramento violato.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

CIrca primam & secundam conclusionem. Notandum quomodo S. Tho. Primam conclusionem simpliciter & vni| uersaliter asseruit. Secundam vero cum illo addito, scilicet, ex suo genere: sicut quælibet alia in iustitia. Vbi planè insinuatur falsum testimonium etiam in iudicio posse peccatum veniale esse ex paruitate materiæ: contra Caietanum supra quæstione 69, art. 2. Et id ipsum confirmatur ex sexta conclusione posita.
Circa quintam conclusionem. Notandum, quòd ille qui ex ignorantia inuincibili dixit falsum testimonium, non tenetur ad aliquam restitutionem faciendā faciendam parti damnificatæ ex eius testimonio, etiam si postea reperiat se falsum dixisse. Ratio est, quia ille non tenetur ratione rei acceptæ: supponimus enim quod nihil lucratus est ex falso testimonio. Neque etiam tenetur ratione iniustæ acceptionis vel iniuriosæ actionis, ergo &c. Sed notandum, quòd tenetur ille testis reuocare dictum suum si per suam reuocationem potest prodesse proximo suo, & si ipse non patitur notabile detrimentum. Vt verbi gratia, si propterea incidat in infamiam: ratio huius est, quia cum ille non teneatur ex iustitia restituere, tenetur reuocare suum testimonium ex charitate, sicut & alij tenentur ad opera charitatis sine notabili suo detrimento. Vide Caietanum hic, & Iurisperitos in capit. præterea. de teste cogendo.
DVbium est, an testis possit pretium accipere pro testimonio ferendo. De hoc dictum est supra quæstione 62. artic. 5. ad secundum. Sed hic per modum documenti tres erunt conclusiones.
Prima conclusio. Non licet pro testimonio pretium recipere: bene tamen expensas pro testimonij labore. Ita dicit Augustinus epist. 54. Et habetur 14. quæstione 5. capit. non sanè.
Secunda conclusio. Quando datio pretij est illicita ex vtraq́ue parte. Verbi gratia, quando datur pro falso testimonio, tunc neutri datur actio in iudicio, vel repetitio. Sed nihilominus non est obligatio ad restituendum in eo qui accepit.
Tertia conclusio. Quando quis recipit pretium, vt ferat testimoniũ testimonium verum, quod tenebatur proferre ex iustitia legali vel commutatiua, v. g. si recipiat pretium ne dicat falsum testimonium, conceditur repetitio in foro exteriori ei qui dedit: non tamen quando ex sola charitatè tenebatur testificari. Tunc enim nec dabitur actio in iudicio ad repetendum pretium, neque ipse tenebitur in foro conscientiæ restituere.
Vltima conclusio. Quando aliquis accipit pretiũ pretium ab aliquo ne dicat falsum crimẽ crimen contra eundem, tenebitur ante iudicis condemnationem ad restitutionem in foro conscientiæ: si autem accepit pretium ab vno, ne dicat falsum crimen contra alium, non tenebitur restituere in foro conscientiæ ante iudicis sententiam. Ratio huius differentiæ est. Quia quando accipit pretium ab eodem contra quem vult falso testificari, non acquirit dominium ex eo quòd tenebatur ex iustitia commutatiua non dicere falsum testimonium contra illum. At vero quando accipit pretium ab aliquo tertio, nullam facit illi iniuriam, neque debet illi ex iustitia commutatiua non dicere falsum testimonium contra alterum. Quapropter potest illi vendere ex pacto, quòd non faciat iniuriam alteri. De cōclusionibus conclusionibus prædictis multa sunt certa iure naturæ: alia vero iure humano, sed quoniam non est præsentis loci disputatio supersedemus ab illarum ampliatione.
Loading...