ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm personarum acceptio sit peccatum.

Source
AD Primum sic proceditur. Videtur, quòd per
sonarum acceptio non sit peccatum. In nomine enim personæ intelligitur personæ dignitas. Sed considerare dignitates personarum pertinet ad distributiuam iustitiam. Ergo personarum acceptio non est peccatum.
¶ 2 Præterea. In rebus humanis personæ sunt principaliores, quàm res: quia res sunt propter personas, & non econuerso. Sed rerum acceptio non est peccatum: ergo multo minus acceptio personarum.
¶ 3 Præterea. Apud Deum nulla potest esse iniquitas, vel peccatum. Sed Deus videtur personas accipere, quia interdum duorum hominum vnius cōditionis conditionis , vnum assumit per gratiam, & alterum relinquit in peccato, secundum illud Matthæi 24. Duo erunt in lecto, vnus assumetur & alius relinquetur. Ergo acceptio personarum non est peccatorum.
SED contra. Nihil prohibetur in lege diuina, nisi peccatum. Sed personarum acceptio prohibetur Deuter. 1. vbi dicitur. Non accipietis cuiusquam personam. Ergo personarum acceptio est peccatum.
RESPONDEO dicendum, quòd personarum acceptio opponitur iustitiæ distributiuæ. Consistit enim æqualitas distributiuæ iustitiæ in hoc, quòd diuersis personis diuersa tribuuntur secundum proportionem ad dignitates personarum. Si ergo aliquis consideret illam proprietatem personę personæ , propter quam id quod ei cōfertur confertur , est ei debitum, non est acceptio personæ, sed causæ. Vnde
Glos. interlinearis ibi.
Glos. super illud ad Ephes. 6. Personarum acceptio non est apud Deum, dicit quod Deus iudex iustus causas discernit, non personas. Puta si aliquis promoueat aliquem ad magisterium, propter sufficientiam scientiæ, hic attenditur causa debita, non persona. Si autem aliquis consideret in eo, cui aliquid confert, non id propter quod id quod ei datur, esset ei proportionatum, vel debitũ debitum , sed solùm hoc, quòd est istc iste homo (puta Petrus vel Martinus) hic est acceptio personæ: quia non attribuitur ei aliquid propter aliquam causam, quæ faciat eum dignum, sed simpliciter attribuitur personæ. Ad personam autem refertur quæcunque conditio non faciens ad causam, propter quam sit dignus hoc dono. Puta si aliquis promoueat aliquem ad præ lationem vel magisterium, quia est diues, vel quia est consanguineus suus, est acceptio personæ. Contingit tamen aliquam conditionẽ conditionem personæ facere eam dignam respectu vnius rei, & non respectu alterius. Sicut cōsanguinitas consanguinitas facit aliquem dignum ad hoc, quòd instituatur hæres patrimonij, non autẽ autem ad hoc quòd conferatur ei prælatio ecclesiastica. Et ideo eadem cōditio conditio personæ in vno negotio considerata facit acceptionem personæ, in alio autem non facit. Sic ergo patet, quòd personarum acceptio opponitur iustitiæ distributiuæ, in hoc quòd prę ter præ ter proportionem agitur: nihil autem opponitur virtuti nisi peccatum. Vnde consequens est, quod personarum acceptio sit peccatum.
AD Primum ergo dicendum, quòd in distributiua iustitia considerantur conditiones personarum quæ faciunt ad dignitatis, vel debiti causam. Sed in acceptione personarum considerātur considerantur conditiones, quæ non faciunt ad causam, vt
In corp. articuli.
dictum est.
AD Secundum dicẽdum dicendum ; quòd personæ proportionantur, & dignæ redduntur aliquibus, quæ eis distribuuntur, propter aliquas res quæ pertinent ad conditionem personæ: & ideo huiusmodi conditiones sunt attendendæ tanquam propriæ causæ. Cùm autem considerantur ipsæ personæ, attenditur non causa, vt causa. Et ideo patet quod quanuis personę personæ sint digniores simpliciter, non tamen sunt digniores quo ad hoc.
AD Tertium dicendum, quòd duplex est datio. Vna quidem per| tinens ad iustitiam, qua scilicet aliquis dat alicui quod ei debetur. Et circa tales dationes attenditur personarũ personarum acceptio. Alia est datio ad liberalitatem pertinens, qua scilicet gratis datur alicui quod ei non debetur. Et talis est collatio munerum gratiæ, per quæ peccatores assumuntur à Deo. Et in hac donatione non habet locum personarũ personarum acceptio: quia quilibet absq; absque iniustitia potest de suo dare quantũ quantum vult, & cui vult: secũdũ secundum illud Matth. 20. An non licet mihi quod volo facere? Tolle quod tuum est, & vade.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

¶ Conclusio est affirmatiua.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur primo circa conclusionem Diui Thomæ, Vtrùm acceptio personarũ personarum sit peccatum & illud quidem mortale ex genere suo. Ratio dubitandi est. Nam acceptio personarum tendit in bonum obiectũ obiectum scilicet, in personam & in qualitates personales quæ bonæ sunt, ergo non est peccatum. Quod si dicas tendere in tale obiectum indebitè & ex hac parte peccatum est. Cōtra Contra . Nam ex indebito modo tendendi non sequitur quod sit peccatum ex genere suo, siquidem omnia peccata tendunt indebitè, & tamen non omnia sunt mortalia ex genere suo, ergo.
PRO decisione sit prima cōclusio conclusio . Acceptio personarum peccatum est & hoc secũdùm secundum fidem. Probatur Iacobi. 2. vbi explicat malitiam huius peccati exemplo diuitis & pauperis qui honorantur. Et de acceptantibus personas subdit. Nonne iudicatis apud vosmetipsos & facti estis iudices cogitationum iniquarum. Et rursum. Si autem personā personam accipitis, peccatũ peccatum operamini redarguti à lege tanquam transgressores. Ex quo loco etiā etiam colligitur, quod in veteri lege peccatum hoc expresse erat prohibitum. Ita Leuit. 19. Deut. 1. Prou. 18. Accipere inquit personam impij in iudicio non est bonum. Et Prouer. 28. Qui cognoscit faciẽ faciem in iudicio iste non benefacit, & paratus est pro buccella negare veritatem.
Secunda conclusio. Acceptio personarũ personarum peccatũ peccatum mortale est ex genere suo. Pro cuius intellectu nota, quòd illud dicitur peccatũ peccatum mortale ex genere suo quod ex obiecto intra limites suæ speciei absq; absque aduẽtu aduentu extrinsecæ circunstantiæ potest esse mortale . v. , verbi g. gratia, furtum, homicidium, &c. Ita D. Tho. 1. 2. q. 18. art. 2. & cōmuniter communiter acceptatur hæc diffinitio à Theologis. Probatur ergo cōclusio conclusio . Quia acceptio personarũ personarum ex obiecto & absque aliquo extrinseco potest esse mortale, ergo ex genere suo illud habet. Antecedens vero probatur. Quia respicit iniustum in distributione, ergo si iniustũ iniustum huiusmodi fuerit grauis materia peccatum mortale erit. Secundò. Quia istud vitiũ vitium opponitur per se & directè iustitiæ distributiuæ, ergo est peccatũ peccatum per se destruens charitatẽ charitatem . Probatur cōsequentia consequentia . Quia impossibile est quod aliquis faciat iniustitia in distribuẽdis distribuendis bonis cōmunibus communibus & non peccet cōtra contra charitatẽ charitatem . Tertiò probatur. Quia homicidium & furtũ furtum sunt peccata mortalia ex genere suo, ergo multo magis acceptio personarũ personarum . Probat̃ Probatur cōsequentia consequentia , quia sicut homicidiũ homicidium opponitur iustitiæ cōmutatiuæ commutatiuæ , ita acceptio personarũ personarum opponitur iustitiæ distributiuæ quæ præstātior præstantior est. Quartò. A posteriori colligitur propter dā na damna quæ sequuntur ex isto peccato & personis & reipublicæ. Personis quidẽ quidem , quia priuantur bonis sibi applicādis applicandis . Reipublicæ autem, quia illius ordo peruertitur ex ista acceptione: siquidem indigni eligũtur eliguntur & dignissimi succumbunt: vnde & virtus & studia pereunt. Hæc omnia explicantur Ecclesiastes. c. 10. Est malũ malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediẽs egrediens à facie principis, positum stultum in dignitate sublimi, & diuites sedere deorsum, & vidi seruos in equis, & principes ambulantes super terram. Explicatur hoc communiter exemplo. Si enim terra sursum & cælum deorsum existerent, maximum malum esset naturę naturæ . Ita ergo maximum malum est in genere moris ex quo inuertitur ordo reipublicæ, acceptio personarum quæ est iniusta distributio.
Tertia conclusio. Acceptio ista est iniu| stitia, qua in distributione vnus alteri præ fertur. Diffinitio est cōmunis communis & colligitur ex D. Aug. lib. 2. contra duas epist. Pelag. ca. 2. vnde & D. Tho. collegit quæ in præsenti docet. Ponitur iniustitia tanquā tanquam genus: quia sicut iustitia genus est ad distributiuam & cōmutatiuam commutatiuam : sic iniustitia genus est ad omnia vitia opposita iustitiæ cōmutatiuæ commutatiuæ & distributiuæ. Reliquæ autem particulæ ponũ tur ponuntur loco differẽtiæ differentiæ : quia in hoc acceptio personarum differt ab alijs vitijs oppositis iustitiæ, quod respicit inæqualitatẽ inæqualitatem inter plures personas, quæ oritur ex iniusta distributione. Verũ Verum tamen vt hæc diffinitio manifesta sit, & vt radix huius vitij aperiatur, notanda sunt singula quæ conueniunt acceptioni personarum. Habet enim primo quod dicatur respectu distributoris qui dicitur ille cui incumbit ex officio vel cōmissione commissione aut aliqua alia obligatione competit distribuere bona cōmunia communia , colligitur ex illo verbo diffinitionis, qua in distributione, &c. & etiam quia peccatũ peccatum hoc directè opponitur actui iustitiæ distributiuæ, quæ solum dicitur respectu distributoris modo explicato, ergo similiter acceptio personarum solũ solum dicetur formaliter ex ordine ad distributorem.
Ex quo sequitur primò, quòd qui impedit ne distributor conferat beneficium digno, non peccat hoc vitio, quia non est distributor: sed peccat contra iustitiam cōmutatiuā commutaituam impediendo ius. Vnde omnium sententia tenetur restituere. De quo quæstione præcedenti. Secundò sequitur, quod qui vsurpat officiũ officium distributionis non peccat acceptione personarũ personarum in hoc quod distribuat bona communia indignis, quia iste non tenetur aliquo iure, imo nec potest distribuere ista bona: quocirca non peccat contra leges iustitiæ distributiuæ in actu ipso, peccabit tamen ex intentione & secundũ secundum affectum acceptādo acceptando personas quia hoc intendit facere. Secundò, habet acceptio personarum quod solum cō tingat contingat in bonis cōmunibus communibus & quæ respiciũt respiciunt plures personas: quod explicatur in illo verbo diffinitionis, qua vnus alteri præfertur. Itaq; Itaque debẽt debent esse bona ad minus inter vnũ vnum & alterũ alterum & nulli appropriata. Ex quo sequitur quòd dominus rei in distribuendo proprijs bonis, non potest cōmittere committere vitiũ vitium istud . v. , verbi g. gratia, si aliquis inuitet vieinos vicinos suos excipiẽdo excipiendo sibi inimicos peccabit iste cōtra contra charitatem per odium & vindictā vindictam : non tamen contra iustitiā iustitiam . Secus autem est, si bona iam essent applicata ciuitati ex facultate veri domini vt distribuerentur: quia tunc si exciperet aliquos à possibili cōsequutione consequutione illorũ illorum bonorũ bonorum acciperet personas. Tertiò, habet hoc vitium quod solum contingat in bonis debitis. Hoc colligitur ex prima particula diffinitionis, iniustitia nempe. Etenim iustitia & iniustitia versantur circa eadem bona, ac subinde sicut iustitia solũ solum dicitur respectu debiti: ita & iniustitia quæcunque illa fuerit.
Ex quo sequitur, quod in bonis merè liberis non cōtingat contingat acceptio personarum. Quod si arguas: nam prælatus v. verbi g. gratia, cōmittit committit vitium acceptionis, si bona libera quæ gratiæ communiter dicuntur conferat solum sibi auxiliaribus qui videlicet illũ illum elegerunt exceptis omnibus alijs. Respondetur, quòd ipsi ita dicunt. Facio quod volo: quia libera & gratiosa sunt ista. Verumtamẽ Verumtamen peccatũ peccatum est, & meo iudicio acceptio personarum. Notāda Notanda enim sunt tria. Primò, quod ista bona non sunt præ lati sicut palliũ pallium & pecuniæ. Secundò, quod sunt quodammodo cōmunitatis communitatis . Eo enim ipso quod prælatus instituitur: cōmunitas communitas habet ius vt illi dẽtur dentur aliquando ista bona quæ dicũtur dicuntur gratiæ, vt licẽtia licentia & dispensatio. Tertio habent subditi ius ne excipiantur à cōmunibus communibus fauoribus. Ex ijs ergo tribus peccatum istud prælati acceptio est personarũ personarum , ac subinde mortale. ¶ Aduertendum enim est, quod quædā quædam bona sunt absolutè libera, quæ tamẽ tamen ex suppositione debita sunt quodammodo & ex hac parte possunt esse materiæ iniustæ distributionis . v. , verbi g. gratia, quod aliquos inuitauerim & speciali honore illos coluerim liberum est: verumtamen supposito quod tale conuiuium fiat non licet ab huiusmodi honore quosdā quosdam excipere, quia supposito quod sumus in conuiuio & honor impenditur iniustitia fit illi qui excipitur. Ita dico de præ latis quod bona ista libera sunt absolutè, supposito tamẽ tamen quod omnes sunt eiusdem corporis mẽbra membra : ius habent æquale proportionabiliter ne excipiantur ab his honoribus. Quartò habet acceptio personarum, quod motiuũ motiuum illius sit impertinẽs impertinens ad finẽ finem intentũ intentum | per distributionẽ distributionem : & hoc explicatur in diffinitione cum dicitur causa indebita, quæ illa dicitur secundùm D. Diui Tho. Thomæ quæ non est ratio sufficiens vt bonum illud distribuendum sit debitum personæ. Sicut è ex cōtra contra , causa debita reputatur quæ est sufficiens vt tale bonum sit debitum personæ. Ideo bene Caiet. Caietanus dicit quod iustitia respicit rationem, idest causam: & loquitur de iustitia distributiua, nam cōmutatiua commutatiua potius respicit rem quā quam causam. Sed cō tra contra arguitur. Nam sequitur quod iustitia distributiua cōsistat consistat in medio rationis. Cōsequẽs Consequens est cōtra contra illa quæ supradicta sunt. q. 58. art. 9. & 10. Probatur sequela. Quia apertè iustitia distributiua & rectitudo illius consistit in respiciendo & cōmensurando commensurando rationem. Respondetur negando sequelam. Non enim dicitur virtus habere mediũ medium rationis, quia medium illius perscribatur à ratione: alioquin iustitia cōmutatiua commutatiua sæpè haberet mediũ medium rationis, quia in pluribus actibus ęqualitas æqualitas pretij taxatur à ratione, vt patet in pretio tritici & in stipendijs assignadis. Imò verò omnis virtus vt sic pẽdet pendet à prudẽtia prudentia quæ potissimũ potissimum rationẽ rationem cōsiderat considerat . Cōsistit Consistit ergo mediũ medium rationis quod competit virtuti in hoc, quòd rectitudo rationis sumatur per ordinẽ ordinem ad operātem operantem , quod explicat D. Tho. 1. 2. q. 64. ar. 1. Ex quibus sequitur intelligentia prædictæ diffinitionis & solutio ad argumentum factum in principio dubij. Non enim cōsistit consistit malitia huius peccati in hoc quòd distributor amet plùs aut minùs personam, aut spernat merita: sed in hoc quòd ex attentione qualitatum personalium iniustum committat in distributione debiti.
DVbitatur secundò circa solutionem ad tertium argumẽtum argumentum . Vtrùm ideo non sit acceptio personarum apud Deum, quia bona quæ distribuit sunt gratuitò donata & non debita? Pro parte negatiua arguitur primò. Multa bona sunt quæ gratis donantur à Deo, multa verò quæ debentur vt augmentum gratiæ & gloriæ collatio, ergo saltim in istis bonis quæ debentur poterit esse acceptio personarum apud Deum, vel ratio D. Thomæ non est sufficiens pro omnibus bonis quæ distribuuntur à Deo. Et confirmatur. Quia multa bona sunt debita rebus naturalibus ab autore naturæ, & tamẽ tamen in his bonis distribuendis non potest esse acceptio personarum apud Deum, ergo ratio D. Diui Thom. Thomæ insufficiens. Maior probatur. Quia v. verbi g. gratia, homini debetur risibilitas & corpori debetur color, &c. ita vt iniustum esset in re, hominem naturali & perfecta productione produci sine risibilitate.
Secundò. Quia licèt in his bonis quæ à Deo donantur siue gratis siue ex debito, ratio D. Diui Thomæ conuincat: nihilominus tamen, in alijs actionibus Dei nihil cōcludit concludit . Et sit exemplum in filijs Israel & in AEgyptijs vbi mandante Deo, Hebræi spoliauerunt AEgyptios proprijs bonis, vt dicitur Exod. 12. Et similiter Deus interfecit plures nationes, vt prouintias illarum quas iustè possidebant traderet Hebræis, ergo saltim in huiusmodi bonis Deus acceptauit personam: quia bona illa erant aliena, & solùm intuitu sui populi dominium alienum abstulit & contulit suis.
Nihilominus cōclusio conclusio D. Diui Tho. Thomæ certa est & eius ratio de fide. Ad Rom. 2. Non est acceptio personarũ personarum apud Deum. Ad Ephes. 6. & Actu. 10. & ratio D. Diui Tho. Thomæ hoc cōuincit conuincit . Potest tamen dupliciter intelligi. Primò, vt solùm procedat de bonis gratuitò donatis à Deo, & tunc vt cōclusio conclusio D. Diui Tho. Thomæ sit vniuersalis vniuersaliori indiget ratione, quā quam videlicet ipse D. Tho. ponit ad Rom. 2. lectio. 2. Quia Deus nũquam nunquam operatur nisi ex rationabili causa, ac subinde in nulla operatione, siue distribuat gratuita, siue donet debita, siue naturalia, siue supernaturalia, non accipit personam: quia acceptio distributionem importat propter indebitam causam, & id ipsum intendit glossa ad Ephes. 6. cum dicit. Deus iudex iustus diiudicans causam non personam, idest, attendens semper rationabilem causam. Ex quo facilè patet ad argumẽ ta argumenta proposita. Secundò explicatur ratio Diui Thomæ formaliùs: ita vt vniuersaliter procedat de omnibus bonis.
Pro quo nota, quòd Deus semper manet dominus etiam eorum bonorũ bonorum quæ distribuit creaturæ: quāuis quamuis & ipsa creatura dominium absolutum habeat eorũdem eorundum bonorũ bonorum . Nam Deus non abdicat imò nec abdicare potest hoc ius à se. Quare cum distribuit semper liberè ex parte sua distribuit tanquam | dominus absolutus siue bona debita sint in re siue gratiosa. Ratio ergo D. Diui Tho. Thomae sic procedit, quod Deus in distribuẽdis distribuendis quibusuis bonis non potest accipere personā personam : quia illa bona non sunt debita à Deo, vnde ex hac parte liberè donata sunt. Et ratio ponit̃ ponitur Iob 34. vbi postquam dixerat quod Deus non acceptat personam principis, quasi respondens nostræ obiectioni subdit, Opus enim manuũ manuum illius sunt vniuersa, idest liberè vniuersa operatur & dominium illorum habet.
Ad primum respondetur, quòd illa bona sunt debita in effectu, & distribuuntur secundùm mensuram & regulam iustitiæ, non tamen ita vt constituant Deum debitorem & astrictum legi iustitiæ, propter rationem iam dictam. Vide D. Tho. 1. 2. quæst. 111. artic. 1. ad 2. & quæst. 114. art. 3. Ad confirmationem similiter respondetur, quòd illa bona naturalia dicuntur debita hac duntaxat ratione: quia vinculo naturali & inuiolabili annexa sunt essentijs rerum, ita vt à nulla causa operante naturaliter & debito modo separari possint. Non autem debentur ab autore naturæ: quia ita superexcedit omnẽ omnem legẽ legem iustitiæ vt nulli rei sibi inferiori obligari valeat & subordinari sicut nec autor gratiæ.
Ad secundum respondetur, quòd Deus iustis de causis abstulit bona illa AEgyptijs quę quæ cōtulit contulit Hebræis. De quibus vide Aloysium Lipomanum cathena in Exod. c. 12. & Abulen. ibidem. & etiam quia dominus absolutus pro sua voluntate quandoque transfert regnum de gente in gẽtem gentem . Vnde Deuter. 10. referens bona quæ præ alijs populis contulit Israeli, vt non existimaremus illum acceptare personas subdit: quia dominus dominantium est qui personam non accipit.
Loading...