ARTICVLVS VII.Vtrùm sit aliqua iustitia particularis præter iustitiam generalem.

Source
AD Septimum sic proceditur.
Videtur quòd non sit aliqua iustitia particularis præter iustitiam generalem. In virtutibus enim nihil est superfluũ superfluum , sicut nec in natura. Sed iustitia generalis sufficienter ordinat hominem circa omnia quæ ad alterum sunt. Ergo non est necessaria aliqua iustitia particularis.
¶ 2 Præterea. Vnum & multa non diuersificant speciem virtutis. Sed iustitia legalis ordinat hominẽ hominem ad alterũ alterum secundùm ea quæ ad multitudinem pertinent, vt ex
Artic. 5. & 6.
prædictis patet. Ergo non est alia species iustitiæ quæ ordinet hominem ad alterũ alterum in his quæ pertinent ad vnā vnam singularem personam.
¶ 3 Præterea. Inter vnam singularem personam & multitudinem ciuitatis, media est multitudo domestica. Si ergo est iustitia alia particularis per comparationem ad vnam personam præter iustitiam generalem, pari ratione debet esse alia iustitia œconomica, quæ ordinet hominem ad bonum commune vnius familiæ: quod quidem non dicitur. Ergo nec aliqua particularis iustitia est præter iustitiam legalem.
SED contra est quod
Chrysost. super illud Matth. 5. Beati qui | esuriunt & sitiunt iustitiam, dicit: Iustitiam autem dicit vel vniuersalem virtutem, vel particularẽ particularem auaritiæ contrariam.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut
Art. præ ced.
dictum est, Iustitia legalis non est essentialiter omnis virtus, sed oportet præter iustitiam legalem, quæ ordinat hominem immediatè ad bonum commune, esse alias virtutes, quæ immediatè ordinant hominem circa particularia bona: quæ quidem possunt esse vel ad seipsum, vel ad alteram singularem personam. Sicut ergo præter iustitiam legalem oportet esse aliquas virtutes particulares, quæ ordinant hominem in seipso, putà temperantiam & fortitudinem: ita etiam præter iustitiam legalẽ legalem oportet esse particularem quandam iustitiam, quæ ordinet hominem circa ea, quæ sunt ad alteram singularem personam.
AD primum ergo dicendum, quod iustitia legalis sufficienter quidem ordinat hominem in his, quæ sunt ad alterum: quantum ad commune quidem bonum, immediatè; quantum autem ad bonũ bonum vnius singularis personæ, mediatè. Et ideò oportet esse aliquam particularem iustitiam, quæ immediatè ordinet hominem ad bonum alterius singularis personæ.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd bonum commune ciuitatis, & bonum singulare vnius personæ non differunt solùm secundùm multũ multum & paucum, sed secundùm formalem differentiam. Alia enim est ra tio boni communis & boni singularis, sicut alia est ratio totius & partis. Et ideo Philosophus in 1. Polit.
dicit: quòd non bene dicunt qui dicunt ciuitatem, & domum, & alia huiusmodi differre solum multitudine & paucitate, & non specie.
AD tertium dicẽdum dicendum , quòd domestica multitudo secundùm Philosophum in 1.
Politic. distinguitur secundùm tres coniugationes, scilicet vxoris & viri, patris & filij, domini & serui: quarum personarum vna est quasi aliquid alterius. Et ideo ad huiusmodi personas non est simpliciter iustitia, sed quædam iustitiæ species, scilicet œconomica, vt dicitur in 5.
Ethicorum.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio vnica. Præter iustitiam legalem oportet esse particularẽ particularem quandam iustitiam quæ ordinet hominem ad alteram singularem personam immediate.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

MENS Diui Thomæ in his tribus articulis ea est, vt ostendat an iustitia sit genus, & an sit tam extensa quam est virtus humana. An potius sit genus subalternum, & simul species virtutis humanæ. Possumus autem doctrinam præcedentium articulorum ad tria documenta redigere.
Primum documentum sit. Iustitia generalis seu legalis dicitur generalis secundùm influentiam & causalitatem, non tamen secundùm prædicationem.
Secundum documentum est. Huiusmodi iustitia non est genus quod cum humana virtute conuertatur. Sed est species virtutis distincta secundùm essentiam à reliquis virtutibus, sicut charitas est species distincta virtutis: quanuis sit virtus generalissima secundùm influentiam.
Tertium documentum sit. Iustitia in communi considerata diuiditur in iusti| tiam generalem seu legalem, & in iustitiam particularem, sicut genus proximum in suas species.
Pro maiori intelligentia horum documentorum quatuor sunt à nobis disserenda. Primo quidem, quomodo iustitia generalis seu legalis habeat propriam & perfectā perfectam rationem iustitiæ. Secundò, quomodo sit eadem per essentiam cum omnibus virtutibus. Tertiò. Constituemus seriem quasi prædicamentalem specierum iustitiæ, & dubitabimus de bonitate diuisionis. Quartò & vltimo disseremus de iustitia legali. An diuidatur & quomodo diuidatur.
DVbitatur ergo primò, Vtrùm iustitia generalis habeat verā veram perfectamq́; perfectamque rationẽ rationem iustitiæ. ¶ Arguitur primò pro parte negatiua. Iustitia generalis non magis retinet rationem iustitiæ quam liberalitas: sed liberalitas non habet perfectam rationem iustitiæ, ergo neque iustitia legalis. Probatur maior, quoniā quoniam liberalitas propterea non habet veram & perfectam rationem iustitiæ, quia deficit à propria ratione debiti, siquidem liberalis ex proprijs bonis non aliàs debitis tribuit alteri: sed similiter iustitia legalis tribuit communitati ex proprijs ipsius tribuentis bonis . v. , Verbi g. gratia, quando ciuis pro bono publico exponit periculo fortunas suas propriosq́ue labores & etiā etiam vitam si oportuerit, ergo eadem est vtriusque ratio.
Arguitur secundo. Vera & propria ratio iustitiæ consistit in hoc, quòd sit virtus reddens alteri ius suum: sed iustitia legalis non reddit alteri quod suum est, ergo, &c. Probatur minor. Qui peccat contra iustitiam legalem non tenetur ad restitutionem, ergo non aufert à republica quod illius est. Et confirmatur. Quoniam qui peccat contra iustitiam commutatiuam, tenetur ad restitutionem. Imò ille qui peccat contra iustitiam distributiuam tenetur ad restitutionẽ restitutionem , vt postea videbitur. At vero qui peccat contra iustitiam legalem non tenetur aliquid restituere . v. , Verbi g. gratia, Ciues qui non tribuunt eleemosynam in communibus necessitatibus, existente mandato Principis præcipientis quòd omnes ciues diuites contribuant talibus necessitatibus, peccant contra iustitiam legalem, vt ait D. Thom. infra quæst. 118. artic. 3. & 4. ergo deficit illi propria ratio debiti iustitiæ.
Arguitur tertiò. Iustitia legalis ordinat bona singulorum ciuium ad bonum commune tanquam bona partium ad bonum totius: sed inter partes & totum non est perfecta ratio iustitiæ, vt patet ex dictis in artic. vltim. quæst. præced. & in artic. 2. præsentis quæst. ergo iustitia legalis non est perfecta iustitia. Probatur maior ex D. Thom. art. 5.
Denique arguitur. Pietas est virtus per quam reddimus patriæ & reipublicæ atque parentibus debitum ius: sed pietas non est perfecta iustitia, ergo neque iustitia legalis. Maior probatur ex D. Thom. infra quæst. 101. art. 1. & quæst. 102. art. 3. Et etiam ex Tullio lib. de somno Scipionis, & lib. 2. de Inuentione. Consequentia vero probatur, quia vtriusque eadem est ratio.
Sed pro altera parte arguitur primò. Iustitia legalis est præstātior præstantior quā quam particularis: sed particularis est propriè & perfectè iustitia, ergo legalis. Maior est D. Tho. in art. 12.
Arguitur secundò. Si iustitia legalis non esset propriè iustitia: pari ratione neque distributiua esset perfectè iustitia. Consequẽs Consequens tamen falsum est, quoniam aliàs sola iustitia commutatiua esset propriè iustitia: & sic non essent species iustitiæ. Sequela vero probatur. Quoniam iustitia distributiua ordinat commune bonum ad bonum singulorum ciuium: sicut viceuersa iustitia legalis ordinat bonum singulorum ad commune bonum: ergo eadẽ eadem est vtriusque ratio quantum ad perfectionem iustitiæ. Probatur consequentia. Quoniam quando ex vna parte ad alterum extremum, non est perfecta iustitia neque etiam ex parte illius extremi ad illam partem non est perfecta iustitia. Vt patet in hoc exemplo. Nam si filij ad patrẽ patrem & serui ad dominum non est perfecta iustitia: neque etiam erit perfecta patris ad filiũ filium neque domini ad seruum.
PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Iustitia legalis non habet tam exactam rationem iustitiæ sicut iustitia particularis ex parte cuiusdam conditionis, quę quae ad iustitiam requiritur, scilicet, quòd sit ad alterum. In hac enim conditione excedit iustitia particularis ipsam legalem.
Hanc conclusionem probat tertium & quartum argumentum eorum quæ proposita sunt pro parte negatiua. Quoniam profecto ratio alterius, non est tam exacta inter ciuem & rempublicam sicut inter duos ciues. Quapropter ex hac parte perfectior potest dici iustitia particularis quam legalis.
Nihilominus sit secunda conclusio. Iustitia legalis absolutè loquendo habet perfectiorem rationem iustitiæ quam iustitia particularis. Quemadmodum dicimus quod mathematicæ sunt perfectiores alijs scientijs quo ad claritatem: & nihilominus simpliciter & absolute loquendo multo perfectior est metaphysica propter dignitatem obiecti. Probatur primò conclusio. Quoniam iustitia legalis comparata particulari excedit in ratione debiti. Cæterum in ratione æqualitatis, & in ratione ad alterum, habet quantum satis est ad propriam rationem iustitiæ, ergo simpliciter & absolute loquendo est perfectior. Probatur consequentia. Quia ratio debiti est potissima conditio iustitiæ. Quod autem ex alijs duabus conditionibus habeat quantum satis est ad rationem iustitiæ propriam; Probatur ex D. Thom. art. 5. vbi ait esse ad alterum contingit dupliciter, scilicet, ad alterum singulariter consideratum, & ad alterum in communi. Ad vtrunque autem ait se potest habere iustitia secundùm propriam rationem iustitiæ: atque ita diuisit iustitiam legalem à particulari. Cæterùm ratio æqualitatis propriè & perfectè inuenitur in iustitia legali: siquidem per illam reddit homo quantum debet reddere reipublicæ secũdùm secundum legem. Præterea D. Thom. in artic. 7. ad secundum & tertium intendit ostendere propriam & perfectam rationem iustitiæ inueniri in iustitia legali. Ait enim in solutione ad secundum, quòd bonum commune ciuitatis & bonum singulare vnius personæ non differunt tantum secundùm multum & paucũ paucum : sed secundùm differentiam formalem. Vbi dat intelligere quòd obiectum iustitiæ legalis & obiectum iustitiæ particularis habent suas differentias specificas contrahentes genus iustitiæ. Item D. Thom. in solutione ad tertium argumẽtum argumentum intendit docere, quòd iustitia legalis est propriè iustitia: & quòd non est eadem ratio de iustitia œconomica quæ non est simpliciter iustitia. Præterea D. Thom. diuisit tractatum istum de iustitia in duas partes. In prima agit de iustitia perfecta & de speciebus illius vsq; vsque ad quæ stionem 79. In secunda vero parte à quæ stione 80. & deinceps agit de partibus iustitiæ imperfectis, ergo iustitia legalis: de qua agitur in priori parte, est perfectè iustitia. Deinde Arist. 5. Ethicor. cap. 1. & 2. multa prædicat de iustitia legali, cum quibus non stat illam non esse propriè & perfectè iustitiam. Eandem conclusionem probant illa duo argumenta quæ pro altera parte sunt proposita. Et denique probatur conclusio. Quoniam ius circa quod versatur iustitia legalis est propriè ius, ergo ipsa iustitia est propriè & perfectè iustitia. Probatur antecedens. Quoniam ius illud habet immediatum ordinem ad bonum commune in ratione debiti, ergo est perfectum ius, & multò magis quam illud quod versatur inter duos ciues particulares.
AD argumenta vero in oppositum respondetur. Ad primum quidem distinguẽdum distinguendum est duplex debitum, aliud morale aliud legale. Legale quidem illud est ad quod soluendum tenetur aliquis ipsa lege. Morale autem accipimus non prout significat vniuersaliter omne illud quod ad mores hominum pertinet. Sic enim debitum morale est etiam legale, sed debitum morale specialiter dicimus illud ad quod reddendum tenetur aliquis ex morum honestate. Prioris generis debitum, simpliciter est debitum, & tale est quòd inuenitur in iustitia legali: siquidem ciues possunt compelli à iudice ad reddendum tale ius reipublicæ. Cæterum morale debitum est duplex. Aliud quod necessario seruandum est ad morum honestatem, & si nulla lege præcipiatur à republica. Aliud est commodum & vtile ad seruandam morum honestatem. Prioris generis debitum inuenitur in gratitudine, secundi generis debitũ debitum in liberalitate & magnificentia quod non est simpliciter debitum sed secũdùm secundum quid, & per hoc patet ad primum.
Ad secundũ secundum respōdetur respondetur , quod iustitia legalis tribuit reipublicæ debitũ debitum & qui illam violat | tollit ius & debitũ debitum à republica, non tamen tenetur restituere nisi aliquando interueni at læsio iustitiæ commutatiuæ: & ratio est, quia illud debitum nondum est appropriatum reipublicæ, sed adhuc est accommodatum ipsi ciui. Aliquando vero admiscetur ratio iustitiæ commutatiuæ vt in principe & ministris reipublicæ qui tenentur ex officio prospicere bonum reipublicæ. Et isti tenentur ad restitutionem si illorum negligentia vel malitia aliquod damnum emergit & cessat bonum & lucrum reipublicæ. Et ratio est, quia huiusmodi ministri tenẽtur tenentur ex contractu & promisso prouidere bonum commune sub promisso fidelitatis. Similiter tenentur ad restitutionem qui vsurpant bona iam fisco appropriata ab ipsismet solutoribus: etiam si antea non tenerentur ex iustitia commutatiua appropriare illa.
Ad tertium respondetur, quòd partes quæ sunt separatæ ab ipso toto sunt in duplici differentia. Quædam quæ necessario, idest, non liberè habent ordinem ad totum & dependent ab illo sicut filius qui habet necessarium ordinem ad patrem velit nolit, & seruus ad dominũ dominum , inter huiusmodi partes & totum non potest esse iustum perfectum. Aliæ vero sunt partes quæ voluntariè & libere habent ordinem ad totum ipsum: sicut ciues habent ordinem ad rempublicam, qui absque iniuria reipublicæ possunt transmigrare ab illa in alteram vel in alterum regnum. Dicimus ergo quòd inter huiusmodi partes & totum bene potest esse exactè & perfectè iustitia, siue legalis, siue commutatiua siue distributiua.
Ad vltimum respondetur cum D. Tho. infra quæst. 101. art. 3. ad 3. quòd patria potest considerari dupliciter. Vno modo qua ratione est principium natiuitatis nostræ. Et hoc modo colimus patriam virtute pietatis. Sicut enim filij à parentibus depẽdent dependent : ita nos ab illa. Et eadem virtute pietatis quisque debitum cultum reddit. Et isto modo non est perfecta ratio iustitiæ inter ciues & patriam, patrem & filium: sed imperfecta. Semper enim manemus debitores & ad patriam & ad patrem. Alio modo consideratur patria, vt est quædam respublica & locus habitationis multorum ciuium sub vno principe, cui per accidens est quôd sit principium natiuitatis eorum. Dicimus ergo quòd isto modo respicitur patria à iustitia legali, cuius commune bonum est proprium obiectum illius: & isto modo est propria & perfecta ratio iustitiæ inter ciues & patriam, quatenus quædam respublica est.
AD argumenta vero quæ in fauorem partis affirmatiuæ proposita sunt: respondendum est quatenus militant contra primam conclusionem. Ad primum aliqui dicunt iustitiam legalem esse præstantiorem virtutem, non autem perfectiorem iustitiā iustitiam quàm sit iustitia particularis. Quemadmodum D. Thom. 1. 2. quæst. 66. art. 3. ait, quòd ratio virtutis magis competit virtutibus moralibus quàm intellectualibus: eo quòd morales tribuunt vsum & facultatem boni operis: quod non competit virtutibus intellectualibus. At verò in specie & ex parte obiecti præstantiores sunt virtutes intellectuales. Ad eundem modũ modum aiunt philosophandum esse de iustitia legali & particulari: quòd iustitia legalis sit perfectior virtus, sed non perfectior iustitia quam particularis. Et iste modus dicendi non caret sua probabilitate. Et adijciunt rationem, quoniam in rebus respectiuis, quales sunt virtutes, aliunde sumitur ratio generis, aliunde speciei. Genus quidem ab intrinseco ex parte modi. Species vero ab extrinseco ex parte obiecti. At vero res absolutæ, vt aiunt ipsi, omnino ab intrinseco sumunt rationem generis & speciei. Verumtamen probabilior sententia nobis videtur, quòd iustitia legalis non solum sit perfectior virtus, verumetiam perfectior iustitia quam particularis. Neque enim bene potest intelligi quomodo absolute loquendo maior perfectio competat generi si species de qua prædicatur sit imperfectior alia specie, quæ ad inuicem comparātur comparantur sub illo genere. Imo verò absolute loquendo, maior perfectio generis attenditur quatenus per differẽtiā differentiam perfectiorẽ perfectiorem cōtrahitur contrahitur . Et hoc verificatur tam in genere substā tiæ substantiæ quā quam in genere qualitatis etiā etiam respectiuis qualitatibus . v. , Verbi g. gratia, Homo absolutè loquendo | perfectius animal est quam leo: quia differentia specifica qua contrahitur animal ad speciem hominis, perfectior est. Similiter albedo est perfectissimus color propter differentiam specificam determinantem genus. Deinde metaphysica absolutè est perfectior scientia quam mathematicæ: quanuis istæ quo ad modum procedendi clariorem habeant, & maiorem perfectionem quam metaphysica: tamen quia metaphysica versatur circa nobilius obiectum dicitur simpliciter perfectissima omnium naturalium scientiarum. Ad hunc ergo modum cum ad inuicem comparantur iustitia legalis & particularis sub hoc genere, iustitia, non bene intelligitur quomodo absolute loquendo legalis sit perfectior virtus, & quòd differentia specifica contrahens genus virtutis ad iustitiam legalem non sit perfectior, quā quam differentia specifica iustitiæ particularis. Neque doctrina D. Thom. allegata supra contradicit nobis: imo iuuat, quia ille ex parte obiecti contemplatur nobilitatem virtutis. Nos autem intendimus cōsequenter consequenter quòd obiectum iustitiæ legalis est perfectius obiecto iustitiæ particularis. Dicendum ergo est ad argumentum, quòd secundùm quid perfectior est iustitia particularis, quam legalis, scilicet, ex parte vnius conditionis iustitiæ, videlicet quòd sit ad alterum. Est enim iustitia particularis magis ad alterum quā quam legalis.
Ad secundum argumentum negatur quod iustitia legalis non sit perfectè iustitia sicut distributiua. Vtraque enim, vt explicatum est, sufficienter est ad alterum, quantum attinet ad verā veram & propriam rationẽ rationem iustitiæ.
DVbitatur secundò, Vtrùm iustitia legalis distinguatur secundùm essentiā essentiam ab alijs virtutibus. Arguitur primo pro parte negatiua ex testimonijs Arist. 5. Ethicor. cap. 1. quæ refert D. Thom. art. 6. in 1. & 2. argumento. Neque solutio D. Thom. videtur satisfacere, scilicet, quòd iustitia legalis dicatur ab Aristotele esse eadem per essentiam cum reliquis virtutibus: quia iustitia legalis imperat & ordinat, aliæ vero virtutes suscipiunt eius imperium. Contra quam solutionem replicatur. Imperans & imperatum, mouens & motum secundùm Arist. lib. 7. & 8. Physicor. distinguuntur inter se, ergo non est bona ratio, dicere quòd iustitia legalis est eadem per essentiā essentiam cum reliquis virtutibus: quia illa est imperans & aliæ imperantur. Imo contrarium videtur colligi, scilicet, quod distinguatur ab alijs virtutibus. Deinde Aristotel. in Moralibus, vt ipse pollicetur. 5. Ethicor. Oportet loqui apertè absque inuolucris verborum & sententiarũ sententiarum : sed ille ait apertè iustitiam legalem esse idẽ idem secundum essentiam cum reliquis virtutibus, ergo absque aliqua metaphora in proprio sensu est intelligẽdus intelligendus . Item ipse. 3. Ethicorum cap. 6. tribuit fortitudini secundum se quòd versetur circa pericula mortis propter bonum commune. Et libro. 4. capit. 2. tribuit magnificentiæ quod versetur circa magnos sumptus propter bonum commune. Ergo iustitia legalis quæ respicit tanquam proprium obiectum bonum cōmune commune eadem erit cum magnificentia, & fortitudine secundum essentiam. Id ipsum videtur docere D. Tho. 1. 2. quæst. 60. art. 3. ad 2.
Arguitur secundo ratione. Omnis virtus secundum se est ordinata & determinata ad bonum commune, ergo non opus est ponere specialem virtutem iustitiam legalem: vt ordinet actus virtutum ad bonum commune. Antecedens probatur, tum quia omnis virtus est perfectio habentis, quæ ordinatur ad bonum commune, sicut bonum partis ad bonum totius: tum etiam quia omnis virtus inclinat ad operationem suam cum omnibus circunstantijs debitis actui virtutis, scilicet, vt actus exerceatur quādo quando & vbi & quomodo & quantum oportet propter bonum finem. Est autem bonum commune finis virtutum, ergo ex natura sua habet quælibet virtus ad bonũ bonum cōmune commune ordinari.
Arguitur tertiò. Omnis virtus secundùm se & ex natura sua est actus iustitiæ, non iustitiæ particularis, ergo iustitiæ legalis. Maior probatur. Quia omnis actus virtutis ex natura sua est meritorius, sed omnis actus meritorius est actus cui debetur præmium à gubernatore communi, ergo ordinatur ad bonum commune. Et confirmatur ex Matthæi. 7. Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus. Et ponit exemplum. Cum ergo facis eleemosynam, &c. | Tu autem cum ieiunas. Ergo eleemosyna & ieiunium sunt actus iustitiæ.
Quarto arguitur & vltimo. Omnis virtus distincta secundum essentiam à reliquis virtutibus, habet actum distinctum ab actibus aliarum virtutum: sed iustitia legalis non habet huiusmodi actum distinctum, si quidem semper versatur circa aliarum virtutum actus, referendo illos in bonum commune, ergo non est virtus distincta secundum essentiam ab alijs,
De hac difficultate Buridanus lib. 5. Ethicorum quæst. 4. & alij sentiunt iustitiam legalem essè idem per essentiam cum omni virtute. Et allegatur Eustachius lib. 5. Ethic. capit. 1. & afferunt simile ad explicandam hanc sententiam. Etenim sanitas non distinguitur secũdum secundum essentiam ab ipsis humoribus proportionatis. Ad hũc hunc modum aiunt iustitiam legalem non distingui à reliquis virtutibus. Est enim iustitia ista quasi quæ dam sanitas animæ, quæ consurgit ex consonantia omnium virtutum.
Nihilominus opposita sententia multò probabilior est & cōformior conformior doctrinæ Aristotel. 5. Ethic. cap. 1. & 2. Vbi ait iustitiam legalem præstantiorem esse alijs virtutibus. Quod quidem verificari non posset nisi distingueretur per essentiam ab illis. Et iterum ait. Sæpè contingere homines esse bene affectos erga priuatum bonum alterius: non tamen erga publicum bonum. Et horsum affert dictum Biantis philosophi. Magistratus virum indicat. Et ob hanc rationem distinguit iustitiam legalem, quæ versatur circa bona & commoda publica à iustitia particulari. Et præterea ex ipsis rationibus formalibus obiectorum distinguit vtrā q́ue vtramque iustitiam. Item lib. 3. Politicorum cap. 10. ait non esse eandem virtutem boni viri & boni ciuis, & quòd iustitia legalis est virtus boni ciuis. Quæ omnia verificari non possunt, si iustitia legalis est idem secundũ secundum essentiam cum reliquis virtutibus moralibus. Huius sententiæ videtur quibusdam esse Diuum Chrysostomum, homil. 15. super Matth. in illis verbis, Beati qui esuriunt, & sitiunt iustitiam. Vbi ait: quā quam verò iustitiam? Vtiq́ue rationalem, quæ ex aduerso auaritiæ opponitur. Et paulo inferiùs super illud, Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: Inquit, pro virtute & pietate & defensione cæterorum: solent quippè iustitiam omnem prorsus animi appellare virtutem. Hæc Chrysostomus. Cuius testimonium citat Diuus Thomas in art. 7. in argumento in contra. Et in priori loco testimonij intelligit iustitiam particularem: in secunda parte, intelligit iustitiam legalem. Sed profecto verba Chrysostomi non multum vrgent. Imo vero videntur fauere sententiæ quæ asserit iustitiam legalem non distingui ab alijs, cum inquit, solent quippe iustitiam omnem animi appellare virtutem. Nisi fortè quis velit aliter construere verba Chrysostomi. Vt sit sensus, solent quippe iustitiam omnem, id est communem & vniuersalem, appellare virtutem. Scilicet virtutem quandam. Nostra tamen sententia est Diui Thomæ art. 6. & 7. & 1. 2. quæst. 66. art. 3. ad secundum argumentum. & sequuntur illam plurimi Theologorum doctissimi. Ratio autem Diui Thomæ in articulo vehementer comprobat istam veritatẽ veritatem . Deniq; Denique probatur optima ratione. Prudentia monastica quę quae versatur circa agibile proprium & particulare, quę quae distinguitur secundum essentiā essentiam à prudentia politica, quæ versatur erga agibile politicum & commune ciuitatis, ergo virtutes quæ versantur erga particularia bona ex parte voluntatis distinguuntur à iustitia & virtute, quæ versatur circa publicum & commune bonum. Antecedens est expressè Arist. lib. 6. Ethicorum capi. 8. & Diui Thomæ supra quæst. 45. art. 11. & quæst. 50. art. 1. Consequentia vero probatur, quoniam iustitia legalis correspondet ex parte voluntatis prudentiæ politicæ quæ est in intellectu. Vtraq́ue enim versatur erga bonum commune. Prudentia quidem dirigendo: iustitia vero agendo & actum eliciendo. Et confirmatur, quia facilius multiplicantur & distinguuntur virtutes quæ sunt in potentijs appetitiuis, quàm quæ sunt in intellectu, sed prudentia cum sit in intellectu distinguitur alia circa priuata bona, alia circa bona publica: quæ distinctio specifica iudicatur ab omnibus moralibus philosophis, ergo multo magis iustitia multiplicabitur & distinguetur, cùm sit | in voluntate circa bonum particulare & bonum commune. Maior manifesta est, quoniam vnica tantum prudentia monastica versatur circa omne agibile proprium: cum tamen circa idem agibile proprium multiplicentur plurimæ virtutes in potentijs appetitiuis.
Ad argumenta in oppositum respondetur. Et primò ad testimonia Arist. quæ adducit D. Thom. ipsemet optimè respondet. Ad replicam verò dicitur quòd mens Diui Thom. non est docere, quòd simpliciter loquendo iustitia legalis sit eadem per essentiam cum reliquis virtutibus: sed intendit id quod nos in tertia cōclusione conclusione ipsius notauimus, scilicet, quòd iustitia legalis quodammodo potest dici eadem cum alijs: propterea quòd in illis est impressio à iustitia legali per quam ordinantur ad bonum commune. Volumus itaq́ue dicere, quòd actus cuiuslibet virtutis potest quodammodo dici actus iustitiæ legalis propter illam ordinationem passiuam, qua ordinatur ad bonum commune. Et ita voluit Aristoteli satisfacere D. Thomas. Cæterùm ille habitus iustitiæ legalis, quem posuimus in prima cōclusione conclusione distingui, nunquā nunquam est dicendus idem per essentiam cum alijs virtutibus: neque actus proprius qui elicitur ab illo, erit actus alterius virtutis. Ad id quod obijciebamus, quia Aristot. deberet loqui clarè & apertè in moralibus, respondetur: quod moraliter loquendo satis apertum est, quod minister accipiat nomen eius cuius minister est. Ita ipsæ virtutes morales accipiunt nomen iustitiæ legalis, quatenus illi ministrant ordinatæ ab illa ad bonum commune. Ad alia testimonia respondetur, quod referri ad bonum commune non competit magnificentiæ & fortitudini formaliter ex propria ratione specifica: sed quatenus ordinantur à iustitia legali ad bonum cōmune commune , quod est proprium obiectum illius. Quemadmodum eisdem virtutibus non competit referri in bonum commune ex propria ipsarum ratione: sed quatenus à charitate referuntur in illud bonũ bonum diuinũ diuinum quod est propriũ proprium illius obiectũ obiectum .
Ad testimonium D. Tho. respondetur, quòd ipse ibi satis se explicat. Ait enim, quod virtus quæ à iustitia legali imperatur etiam iustitiæ nomen accipit. Et sic illa virtus à iustitia legali in ista acceptione non differt nisi tantum ratione.
Ad secundum respondetur, quod quanuis omnes virtutes habeant ex natura sua aptitudinem vt possint referri & ordinari ad bonum commune: tamen nunquam ordinā tur ordinantur nisi, vt subsunt imperio legalis iustitiæ. Cæterùm ille finis competit virtutibus non ex propria specie, sed ex motione superioris virtutis, quæ est iustitia legalis.
Ad tertium respondetur, quod actus cuiuslibet virtutis potest dupliciter accipi. Vno modo vt ordinatur ad bonum particulare, quod est obiectum proprium cuiuslibet virtutis. Alio modo vt est opus debitum secundum legem, quæ lata est de actione virtutis, videlicet, quatenus est actus ciuis, qui est pars communitatis. Siquidem priori modo considerentur isti actus: nondum intelligitur esse meritum. Sed cum posteriori modo considerantur iam intelliguntur vt ordinantur ad bonum commune. Ac proinde qui est præses communitatis tribuit præ mium studiosè operanti: quatenus à iustitia legali permouetur ad operandum. Ad confirmationem iam patet ex dictis, quomodo eleemosyna & ieiunium potest dici actus iustitiæ legalis.
Ad vltimum nego minorem. Imo iustitia legalis habet actum proprium & realiter distinctum ab actibus aliarum virtutũ virtutum . Quod si vt in plurimum actus ille inueniatur coniunctus cum actu imperato alterius virtutis: hoc non tollit distinctionem virtutis. Quemadmodum actus prudentiæ vix poterit inueniri nisi circa materiā materiam aliarum virtutum moralium, & tamen constat esse virtutem distinctam secundum essentiam ab illis. Verum est tamen, quòd potest esse actus iustitiæ legalis in quodam actuali proposito obseruandi legem in omnibus propter bonum commune, vbi nullus actus alterius præter prudentiā prudentiam exercetur virtutis.
DVbitatur tertio circa diuisionem iustitiæ. Sed antequam dubitationem proponamus, operæ pretium est obseruare ordinem quem habet iustitia legalis ad reliquas iustitiæ partes. Quem ordinem ostendemus partientes iustitiam in communi in | omnes suas partes. Est enim prima diuisio iustitiæ analoga. Alia est enim iustitia vera & propria: Alia metaphorica & similitudinaria, qualis est eiusdem ad seipsum & inter partes eiusdem suppositi. Quæ quidem iustitia in præsenti consideratione seorsum relinquenda est. Agendum est autem nobis de iustitia, prout est ad alterum cōstituens constituens æqualitatem. Et hæc rursus diuiditur in iustitiam cardinalem & perfectam: & in iustitiam adiunctam cardinali imperfectā imperfectam . Cardinalis & perfecta iustitia est, quæ versatur circa ius perfectum. Cardinali vero adiuncta est, quæ versatur circa ius imperfectum habens modũ modum cardinalis virtutis: deficiens tamen ab illius perfectione. Huiusmodi est religio & pietas, de quibus agit Diuus Tho. à quæst. 80. & deinceps. Tertio diuiditur iustitia cardinalis in iustitiā iustitiam generalem seu legalem, & in iustitiam particularem. De legali quidem diximus hactenus quid sit, & quodnam sit eius obiectum. Particularem vero iustitiam D. Thom. diuidit infra quæ stione 61. art. 1. Legalem vero nos intendimus diuidere in dubio sequenti. Sed prius necesse est examinare secundam diuisionem. Arguitur enim contra illam. Perfectum & imperfectum non multiplicant speciem rerum, ergo illa diuisio non est generis in diuersas species. Respondetur distinguo antecedens. Si enim perfectio sit de intrinseca ratione rei, quæ dicitur perfecta: & imperfectio sit de intrinseca ratione rei quę quæ dicitur imperfecta: nego antecedens. Si autem perfectio vel imperfectio non sit de intrinseca ratione rei quæ dicitur perfecta vel imperfecta: verum est antecedẽs antecedens : sed nihil probat contra nos, quoniam in illa diuisione perfectio quæ ponitur in definitione virtutis cardinalis seu iustitiæ cardinalis est de intrinseca ratione ipsius. Impressio verò est de intrinseca ratione virtutis quę quæ dicitur cardinali adiũcta adiuncta . Non quia in ratione virtutis sit imperfecta: sed quia in ratione iustitiæ deficit in aliquo necessario ad perfectam rationem iustitiæ cardinalis. Est exemplum ad explicandam istam doctrinam. Visio beatifica & fides sunt in genere cognitionis supernaturalis tanquam perfectum & imperfectum: sed tamen quia perfectio est de intrinseca ratione visionis beatificæ, & imperfectio est de intrinseca ratione cognitionis fidei, differunt isti duo actus plusquā plusquam specie.
Secundo arguitur contra eandem diuisionem. Liberalitas & affabilitas sunt partes potentiales iustitiæ cardinalis. Et tamen non sunt propriè & verè iustitiæ, ergo secunda diuisio analoga est: sicut & prima, aut certè membrum diuisum non est iustitia vera & propria. Respondetur, quòd nos non asserimus omnem partem potentialem iustitiæ cardinalis esse verè & propriè iustitiam: sed veram & propriam iustitiam diuidimus in cardinalem & in cardinali adiunctam. Itaq́; Itaque ea pars iustitiæ cardinalis, quæ respicit veram rationem debiti legalis, deficit autem, quia non potest æquale reddere, hæc est vera & propria iustitia: quanuis sit imperfecta qualis est religio & pietas. Illæ autem partes potentiales iustitiæ, quæ deficiunt à perfecta ratione iustitiæ, propterea quòd non retinent rationem debiti legalis: non habent veram rationem & propriam iustitiæ. Huius differentiæ ratio à priori potest assignari. Nam inter illa tria quæ sæpè diximus necessaria ad rationem iuris, videlicet, quòd sit ad alterum, item quòd importet rationem debiti: & denique rationem ęqualitatis æqualitatis . Defectus primæ conditionis constituit iustitiam metaphoricam: defectus vero secundæ constituit rationem iustitiæ tantum partis potentialis. Defectus deniq; denique tertiæ constituit rationem imperfectæ iustitiæ, sed veram & propriam.
Tertio arguitur contra eandem diuisionem & cōtra contra tertiam. Religio & pietas sunt excellentiores quam iustitia particularis, imo religio post virtutes Theologales primum dignitatis locum tenet: vt docet Diuus Thomas infra quæst. 81. artic. 6. Ergo sunt perfectiores iustitiæ: quam iustitia particularis & iustitia legalis. Respondetur religionem & pietatem esse persectiores virtutes, quàm iustitia particularis: imo vero religionem esse præstantiorem virtutem, quam omnis iustitia legalis: tamen non sunt præstantiores in ratione iustitiæ. Hæc solutio conformis est doctrinæ quam protulimus in hoc articulo, dubio primo, circa fi| nem in solutione cuiusdam primi argumenti. Nec tamen est contraria secundæ solutioni quam illic assignauimus. Vbi diximus quod non bene intelligitur quod iustitia legalis sit perfectior virtus quam virtus particularis, & quod non sit perfectior iustitia. Etenim ibi loquebamur de duabus speciebus iustitię iustitiæ perfectis. At vero religio & pietas non sunt species perfectæ iustitiæ. Vnde non inconuenit, quod sint perfectiores virtutes etiam in sua specie, non autem perfectiores iustitiæ quā quam legalis & particularis.
DVbitatur vltimò. Vtrum iustitia legalis sit species subalterna vel atoma. Videtur, quod sit atoma species. Primo quoniam charitas est vna species atoma, cuius actus & officiũ officium est referre omnes actus aliarum virtutum in bonũ bonum diuinũ diuinum , ergo similiter iustitia legalis cuius officiũ officium est referre omnes actus virtutum in bonum commune, quod est illius proprium obiectum, erit vna species atoma virtutis. Hoc exemplo vtitur Diuus Thom. artic. 6. vt explicet nobis rationem iustitiæ legalis.
Secũdo Secundo arguitur. Non possumus nos imaginari, nisi duas diuisiones iustitiæ legalis. Prior quidem in qua constituatur quædam species iustitię iustitiæ legalis: quę quæ dicitur Epicheia. Altera in qua diuidatur iustitia legalis tanquam genus in species, videlicet in iustitiā iustitiam legalem quæ residet in Principe architectonicè, & in iustitiam legalem: quæ residet in ministris vel subditis Principi administratiuè: sicut dixit Diuus Thomas artic. 6. conclusione secunda. sed neutra istarum diuisionum est generis in species, ergo est species atoma. Probatur minor quantum ad priorem diuisionem. Nam Epicheia est tantum pars potentialis iustitiæ, non subieua, ergo non est species iustitiæ. Probatur antecedens, quia D. Tho. disserit de Epicheia non in hac priori parte tractatus, de iustitia, sed in posteriori parte, scilicet, in quęst quæst . 120. post tractatum omniũ omnium partium potentialiũ potentialium iustitiæ. Probatur eadem minor, quantũ quantum ad secũdā secundam diuisionẽ diuisionem . Idem formaliter est obiectum (scilicet bonum cōmune commune ) respectu iustitiæ legalis quæ est in Principe, & quæ est in subditis, ergo eadem est virtus specifica legalis. Sed pro alia parte est Arist. 5. Ethic. cap. 10. Vbi constituit vnam partem iustitiæ legalis Epicheiam: quæ latinè dicitur æqualitas. Item Diuus Tho. loco citato, art. secundo. ad primum docet hoc ipsum.
Secundo arguitur, & probatur, quòd iustitia legalis quæ est in Principe distinguatur specie à iustitia legali, quæ est in ciue. Quoniam prudentia principalis siue monarchica quæ residet in Principe seu Monarcha distinguitur specie à prudentia politica & monastica, quæ est in ciuibus, vt docet D. Tho. supra quęst quæst . 50. art. 2. & Arist. 6. Ethicorum cap. 8. sed iustitia legalis in ipso Principe correspondet ex parte voluntatis prudentiæ quæ est in intellectu Principis: iustitia vero legalis quæ residet in ipsis ciuibus, correspondet etiam ex parte voluntatis prudentiæ politicæ quæ est in intellectibus ipsorum, ergo sicut ipsæ prudentiæ distinguuntur specie, ita ipsæ iustitiæ legales debent distingui specie. Et confirmatur quoniā quoniam iam diximus supra dub. 2. faciliùs multiplicantur & distinguuntur virtutes morales ex parte appetitus quàm ex parte intellectus, sed ex parte intellectus distinguuntur specie prudentia regnatiua & prudentia politica, ergo iustitię iustitiæ correspondentes illis distinguuntur specie.
Denique arguitur. Virtus Architectonica distinguitur specie à virtute vsuali & administratiua, sed iustitia legalis quæ est in Principe habet se vt virtus Architectonica secundum, quòd est in Principe: secundum autem, quòd est in ciuibus se habet vt administratiua & vsualis, vt docet Diuus Thomas artic. 6. ergo differunt specie.
PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Iustitia legalis generaliter dicta diuiditur primũ primum in Epicheiam, & in iustitiam legalem strictè dictā dictam . Pro intelligentia huius conclusionis. Notandum est, quod lex à qua denominatur iustitia legalis, duplicem finem habet. Alterum intrinsecum & immediatum, quem immediatè respicit ipse legislator. Alterum extrinsecũ extrinsecum & mediatũ meidatum sed magis principalẽ principalem : quem principaliter respicit ipse legislator. Sit exemplum. Est lex de non aperiendis portis ciuitatis tempore belli: ne hostes ciuitatẽ ciuitatem occupẽt occupent : finis immediatus & intrinsecus huius legis est ille, | quem verba immediatè præ se ferunt, ne hostes in ciuitatem irruant. Finis vero remotus, sed magis principalis est salus & incolumis status reipublicæ. Iustitia igitur legalis in ampla & generali acceptione, respicit vtrumq́ue finem indifferenter. Et secundum hanc considerationem accipitur à nobis in præsenti, tanquam genus quod diuiditur in Epicheiam siue æquitatem, & iustitiam legalem strictè dictam: quæ quidem respicit tantum finem proximum legis. Epicheia verò seu æquitas respicit tanquā tanquam proprium obiectum finem remotum, sed magis intentum à legislatore. Et hinc est, quod iustitia legalis attendit ipsa verba legalia sicut scripta sunt: æquitas verò prætermissis verbis ipsius legis aliquando sequitur legem secundum id quod postulat iustitiæ ratio & communis vtilitas. Accommodatur autem nomen iustitiæ legalis propter penuriā penuriam nominum iustitię iustitiæ illi quæ respicit verba legis. Quemadmodum diuidit Arist. dispositionem in habitum & dispositionem: ita vt nomen generis approprietur speciei imperfectiori. Conclusio itaque ad hunc modum explicata habetur ex Arist. & D. Tho. locis citatis in primo argumento eorum, quæ fecimus pro parte affirmatiua. Item habetur apud Arist. lib. 1. Rhetorices. ca. 11. & lib. 2. magnorum moralium cap. 1. Probatur autem conclusio præter argumenta. Primò quoniā quoniam vt docet D. Tho. in. q. 51. art. 3. & 4. synesis & Gnomi sunt diuersæ virtutes partes potentiales prudentiæ. Nam synesis iudicat de rebus agendis secundũ secundum regulas cō munes communes . Gnomi verò iudicat de eisdem rebus præter regulas communes: per altiora quædam & vniuersaliora principia: sed iustitia legalis strictè dicta correspondet ex parte voluntatis iudicio synesis secundum communes regulas. AEquitas verò correspondet iudicio Gnomi præter regulas cō munes communes per altiora principia & vniuersaliorem finem, ergo distinguuntur specie.
Secundo arguitur. Obiectum iustitiæ legalis specialiter dictæ & obiectum æquitatis distinguuntur formaliter: ergo ipsæ virtutes sunt distinctæ specie. Probatur antecedens, quia regula & regulatum mensura & mensuratũ mensuratum in ratione obiecti virtutis distin guuntur formaliter: sed obiectum æquitatis est ratio & mensura obiecti legalis specialiter dictę dictæ iustitiæ: ergo distinguuntur formaliter ista obiecta. Minor explicatur in exemplo posito in illa lege de non aperiendis portis ciuitatis tempore belli. Vbi manifestum est, quòd salus ciuitatis & trāquillitas tranquillitas reipublicæ status est regula & mensura, per quā quam debemus metiri, an illo tempore hostes debeant arceri, an introduci intra ciuitatem, si speratur victoria ex ingressu illorum. Vltimo probatur conclusio. Obiectum æquitatis habet peculiarem difficultatem quandam supra obiectum iustitiæ legalis specialiter dictæ: ergo requiritur specialis virtus ad vincendam illam difficultatem. Antecedens probatur experientia. Videmus enim sæpè homines alias doctos Iurisque peritos & zelum legis habentes: & tamen vsq; vsque adeo scrupulosè hærent verbis & literis ipsius legis: vt nulla ratione etiam vtiliori ad bonũ bonum commune permoueantur, vt attendant legislatoris intentum. Hinc est quòd Paulus Iurisconsultus ait: lege si seruum. ff. de verborum obligationibus. Dicit enim citans Celsum dicentem: quòd in eo genere quæ stionis in quo agitur de bono, & æquo: plerumq́ue sub authoritate iuris scientiæ periculosè erratur. Vide Diuum Thom. infra quæst. 60. artic. 5. ad secundum argumentũ argumentum . Vbi refert aliud dictum Iurisconsulti huic simile. Item Cicero in Oratione pro Cecina, inquit quoties aliqui in iudicio habent causam pro bono & æquo: si contrà, literis & verbis, & vt dici solet, summo contenditur iure: solent huiusmodi iniquitati ęqui æqui & boni nomen dignitatemq́ue opponere: & dicere, Iurisconsultorum authoritati non oportere obedire. Arist. etiam vbi supra ca. 13. Rhetoricorum inquit. Arbitrium eligi, vt pręualeat præualeat bonum & ęquum æquum : quoniā quoniam in foro & apud iudicis tribunal magis pręstat præstat iustum legale. Hinc etiam illud Prouerbiũ Prouerbium ortum habuit, summũ summum ius summa iniuria. Etenim summum ius in hoc prouerbio non accipitur pro eo quod est rigor & seueritas iuris: nunquam enim iuris rigor est iniuria. Sed summum ius idem est, acsi diceretur summitas atq; atque superficies iuris, quod est id quod verba & literæ legis sonant. Contin| git sæpè, quòd intus lateat summa iniuria. Tunc autem maximè à vero iure disceditur & fit summa iniuria: cùm iudex hæ ret literis & verbis legis: & non attendit voluntatem & beneplacitum legislatoris. Cæ terùm iustitia legalis specialiter dicta ita ad hæret literis verbisque legis, vt parata sit & subordinata limitari per beneplacitum & voluntatem legislatoris secundum æquitatem iustitiæ. Et idcirco Paulus Iurisconsultus. ff. de regulis iuris. asserit hanc regulam in omnibus quidem, maximè tamen in iure, scilicet, æquitatem spectādam spectandam esse. Et ob hanc causam ascripsit sibi æquitas hoc nomen, quod videtur genericum omni iustitiæ, scilicet per Antonomasiam & excellentiam quandam: eo quod iustitia legalis strictè dicta si cōparetur comparetur cum æquitate ipsa, quasi seorsum illi opposita, est iniquitas. Omnis enim æquitas quæ in illa inuenitur debet esse subordinata virtuti æquitatis: quæ sic dicitur per excellentiam.
Secunda cōclusio conclusio . Iustitia legalis eadem & vna est secundum speciem atomam in principe & subditis. Probatur quia est idem obiectum formale iustitiæ legalis quæ est in Principe & subditis. Probatur antecedẽs antecedens . Princeps per æquitatem procurat bonum commune præter leges communes, similiter per iustitiā iustitiam legalem strictè procurat bonum cōmune commune per communes regulas: sed hoc ipsum efficiunt subditi per æquitatem & per iustitiam legalem strictè dictā dictam , ergo idem est obiectum formale vtriusq; vtriusque . Hanc conclusionem probant argumenta facta in principio huius dubij per parte negatiua, sed necesse est ad illa respondere quatenus militant contra primam conclusionem.
Ad primum respondetur negando consequentiam. Obiectum enim charitatis est vnũ vnum & idem formaliter secundũ secundum speciem, neque particularis difficultas est in referendis actibus virtutis omnis in bonum diuinum, præter illam quæ est in diligendo Deum. Cæterum vt iam ostendimus obiectum iustitiæ legalis variatur secundum speciem & formalem rationem obiecti respectu iustitiæ legalis quæ dicitur æquitas, & respectu iustitiæ legalis specialiter dictæ. Item maior difficultas est in procurando bono communi præter regulas cōmunes communes , quàm in procurando illo per communes regulas & leges. Quapropter non est eadem ratio de charitate & iustitia legali.
Ad secundum argumentum respondetur, quantum ad priorem partem: quòd Diuus Thom. in tractatu de æquitate seu Epicheia seruauit ordinem & naturæ & disciplinæ. Naturæ quidem, quoniam processit ab imperfectioribus iustitijs ad æquitatem quæ omnium perfectissima est. Disciplinæ verò, quoniā quoniam prius egit de illis iustitijs, quæ attendunt communes regulas & leges. Reposuit tamen in vltimum locum æquitatem, quæ pręter præter communes regulas iustum operatur, corrigens opera aliarum virtutũ virtutum iustitiæ. Altera pars argumenti probat secũ dam secundam conclusionem neq; neque obstat primæ. Similiter non est soluendum primum argumentum in oppositum: fauet enim primæ conclusioni. Neque obstat secundæ.
Ad secundum verò in oppositum respondetur quatenus militat contra secundā secundam conclusionẽ conclusionem . Faciliùs quidem multiplicari virtutes vt in plurimum in voluntate, quàm in intellectu: quoniā quoniam intellectus simplicior & perfectior potentia est, quam ipsa volũtas voluntas . Ea vero quæ in inferioribus dispersa sunt, solent adunari in superioribus. Cæterum interdum contingit oppositum, videlicet, quod in intellectu multiplicẽtur multiplicentur lumina, per quæ res illustrantur & perficiuntur: & ex parte voluntatis non multiplicetur inclinatio & propensio ad res ipsas. Exempli gratia in intellectu sunt duo habitus circa prima principia. Alter qui dicitur intellectus circa speculabilia principia. Alter vero qui dicitur synderesis circa principia practica & moralia. Ex parte vero volũtatis voluntatis neque sunt duo habitus, imo neque vnus respectu boni connaturalis quod ostenditur per illa diuersa lumina: sed ipsa voluntas absque habitu super addito, est propẽsa propensa & inclinata in huiusmodi bonum: imò voluntas est ipsa propensio & inclinatio. Item est aliud exemplum. Ex parte intellectus est alius habitus circa prima principia & alius circa conclusiones in speculabilibus: & tamen ex parte voluntatis vnus & idem habitus virtutis est circa media eligibilia & circa finem virtutis. V. Verbi g. gratia, | Vnus habitus temperantiæ facit bonam intentionem circa illam materiam, & bonam electionem mediorũ mediorum ad finem intentum: cum tamen in intellectu etiam in practicis sint quatuor habitus siue virtutes ad operationem virtutis temperantiæ & cuiuslibet; scilicet Eubulia & Synesis & Gnomi & prudentia. Ad istum modum dicimus in prę senti præsenti , quod cum distinctione prudentiæ in monasticam & politicam, potest esse identitas secundum essentiam iustitiæ legalis in subditis & Principe.
Ad vltimum negatur minor. Propriè loquendo: non enim iustitia legalis in Principe est Architectonica secũdũ secundum naturā naturam suam, nec respicit secundũ secundum naturā naturam suam nisi eundem finẽ finem quẽ quae respicit iustitia legalis in subditis, scilicet bonũ bonum cōmune commune . Virtus autẽ autem Architectonica, idest superintendens ex natura sua debet habere vniuersaliorem finem. Verum est tamen quod dicit D. Tho. in arti. 6. Iustitia legalis prout residet in Principe est quasi Architectonica quoniā quoniam licet ipsa secũ dũ secundum se non magis habeat Imperare in Principe quā quam in subditis: tamen ratione subiecti, quod est ipse Princeps, deseruit magis ad imperiũ imperium : quā quam prout est in subditis, quorũ quorum est obedire Principi ad procurandum bonum cōmune commune . Imo vero ad eundem modũ modum omnis virtus quæ residet in Principe pōt potest quodāmodo quodammodo dici Architectonica: quæ vero residet in subditis vsualis & quasi administratiua. Et ratio est quoniam Princeps imperat omnes actus aliarum virtutum quatenus à iustitia legali ordinantur ad bonum publicum. Subditi vero exequuntur huiusmodi actus de quibus imperat Princeps propter eundem finem boni publici.
Loading...