COMMENTARIVS.
DVbitatur in hoc articulo primò, An reuelare crimen occultum vni viro graui & cordato qui retinebit secretum, sit peccatum mortale
cōtra
contra
iustitiam? ¶ Prima sententia est Caiet. hic, quòd non est peccatum
mortale, & adhibet exemplum de colloquijs quæ habentur inter virum & vxorem
de peccatis filiorum: item de colloquijs quæ
fiunt cum confessoribus reuelando crimen
complicis. Hæc sententia Caietani probatur
his argumentis. Primò. Iste talis non lædit
famam proximi, ergo non peccat mortaliter. Antecedens probatur. Nam fama est publica notitia, vnde infamia quæ illi contrariatur est publica notitia, quare non dicitur
aliquis infamis, ex eo quòd eius crimen sciatur ab vno vel à duobus: sed iste talis non læ
dit famam publicè, ergo non infamat illum.
Item etiam si læderetur in fama, læditur leuiter & non impeditur à bonis iustè consequendis, ergo non est peccatum mortale.
Patet consequentia. Nam læsio famæ leuis,
est tantum peccatum veniale. Vltimò. Si reuelare crimen occultum in tali casu esset
peccatum, semper esset peccatum, quod manifestè falsum est, aliquando enim iusta de causa vxor reuelat crimen filiorum suo viro.
Antecedens vero probatur. Nam quod est
intrinsece malum, nulla de causa honestari
potest. ¶ Secunda sententia est Magistri Soto libro. 5. de iustitia, quæst. 10. art. 2. vbi expresse oppositum sentit.
IN huius rei expositionem est prima conclusio. Peccatum mortale est ex genere
suo, reuelare crimen secretum etiam viro
quantumuis graui & taciturno, etiam si inde
nulla sequatur infamia circa alios, neque aliquod detrimentum. Hæc est expressa sententia D. Tho. art. 1. ad secundum. vbi dicit,
quòd qui reuelat crimen
occultũ
occultum
vni
tantũ
tantum
,
lædit
famā
famam
proximi, licet non in toto in parte. Item iudicium temerarium est
peccatũ
peccatum
mortale, licet illud
iudiciũ
iudicium
exterius non dicatur:
quoniā
quoniam
læditur fama proximi in vno
in particulari: sed in isto casu læditur fama
proximi in vno: ergo est peccatum mortale.
Item, aliquando mallem crimen meum esse
notum tribus vel quatuor, quam vni viro
graui. Et reuera magis lęditur fama per hoc,
ꝙ
quod
crimen occultum sciatur ab vno viro graui,
quā
quam
à multis hominibus de media plebe:
sed si reuelarem crimen occultum multis
hominibus de media plebe, esset peccatum
mortale, ergo etiam in isto casu cum sit maior læsio famæ.
Secunda conclusio. Præcedens intelligenda est nisi adsit necessitas eius qui narrat crimen occultum, vel eius cuius crimen narratur.
Itaq;
Itaque
narratio criminis oculti
non est intrinsecè mala, sed honestari potest
iustis de causis. v. g. si virgo commisit stuprum in domo patris, mater vero non potest prospicere suis
cōmodis
commodis
& filiæ, nisi reuelet crimen occultum marito, vel consanguineo, vel confessori: non est
peccatũ
peccatum
mortale illud crimen reuelare. Et sic est intelligendus Caiet. in hoc artic. Probatur hæc
cō
clusio
conclusio
. Narrare crimen occultum
quantũuis
quantumuis
graue, honestatur aliquando, vel propter vtilitatem reipublicæ, vt quando manifestatur
crimen hæresis, vel propter vtilitatem eius
cuius crimen narratur, vt quando adhibentur testes in correctione fraterna: vel propter vtilitatem tertiæ personæ, veluti quando reuelatur alicui, quòd
parātur
parantur
ei insidiæ:
ergo idem omnino erit in nostro casu propter vtilitatem & necessitatem eius qui narrat crimen, vel cuius crimen narratur. Et
cō
firmatur
confirmatur
. Aliquando licitum est reuelare crimen occultum viro graui, si enim ego intelligo quòd ex mea correctione non emendabitur frater, emendabitur autem si corripiatur ab aliquo viro graui amico suo: tunc licitum est reuelare crimen illud viro graui vel
amico: ergo
idẽ
idem
omnino erit in nostro casu.
¶ Vltimò. Bonum famæ est medium quodam maius quidem bono diuitiarum, inferius autem ad bona naturæ. Item, fama circa
vnam virtutem est excellentius bonum,
quam fama circa alteram, ergo quando expediens fuerit ad bona excellentioris ordinis amittere bona inferioris ordinis, tunc licitum erit, & consequenter aliquando licitum erit, propter bona excellentioris ordinis, reuelare crimen occultum. Itaque
talis narratio criminis occulti non desinit
esse
peccatũ
peccatum
mortale, ex eo
ꝙ
quod
narratio fiat
vni viro graui, qui retinebit
secretũ
secretum
, vt vult
Caietanus: sed ex fine intento.
AD argumenta in contrarium. Ad primum respondetur cum D.
Thom. artic. 1. ad secundum. quòd in tali casu, est læ
sio famæ licet non in toto, in parte tamen.
Ad secundum
respōdetur
respondetur
, quòd qui narrat crimen occultum viro graui, magis læ
dit famam quam qui narrat tribus vel quatuor de media plebe, ac subinde lædit grauiter & non leuiter.
Ad vltimum respondetur, quòd narratio
criminis occulti non est intrinsecè mala, sed
honestari potest iustis de causis, vt dictum
est in secunda conclusione.
DVbitatur
secũdò
secundò
. An narrare aliquod
crimen secretum, etiam multis ex auditu & hæsitando, sit peccatum mortale
cō
tra
contra
iustitiam. In huius rei expositionem est
prima sententia Caietani, quòd solus assertor peccat mortaliter contra iustitiam, & tenetur restituere. Et probat hanc sententiam,
quoniam tunc non læditur fama ex vi dicentis, sed ex leuitate audientis, verba enim illius
non habent vim ad reddendum illum infamem: ergo non est peccatum mortale contra iustitiam. Soto loco supra allegato oppositum sentit.
Prima conclusio. Semper vt minimum,
est peccatum veniale, ad hunc modum referre crimina occulta.
Secunda conclusio. Si crimina quæ ad
hunc modum referuntur sint grauissima,
peccatum est mortale contra iustitiam sic
referre, imo si referens sit vir magni nominis & maximæ autoritatis:
peccatũ
peccatum
est mortale contra iustitiam, referre crimina etiam
si non sint grauissima, dum tamen
adiunctā
adiunctam
habeant infamiam. Exemplum primæ partis est in crimine hæresis & in crimine nefando. Exemplum secundæ, in alijs criminibus
grauibus. Prima pars probatur. Narratio criminis ad hunc modum facta, ad minus generat
suspicionẽ
suspicionem
& dubitationem, sed suspicio & dubitatio in criminibus grauissimis
magis reddit hominem infamem,
quā
quam
certa
scientia in alijs criminibus: ergo &c. & ad
hunc modum sup. quæst. 60. art. 3. & 4. definitur contra Caiet. quòd dubitatio de criminibus grauissimis ex leuibus indicijs est peccatum mortale.
Secũda
Secunda
pars probatur. Si aliquis de media plebe referat crimen asserti
uè, peccat mortaliter contra iustitiam, sed
tanti momenti est huiusmodi narratio quæ
fit à viro graui: ergo dat idem detrimentum
& damnum, ac subinde erit peccatum mortale contra iustitiam.
Ad argumentum Caietani respondetur,
quòd detrimentum sequitur ex vi dicentis
non ex leuitate audientis: quoniam vir grauis
magnā
magnam
vim & autoritatem habet in suis
verbis, etiam si cum dubitatione narret.
DVbitatur secundò. An infamare seipsum sit peccatum mortale ex genere
suo contra iustitiam. Vide supra tract. de dominio quæstione. 2. Et quæ dixi quæst. 62.
art. 2. dub. 8. & 11. ¶ In hac quæstione est prima sententia Caiet. in hoc artic. & in summa
verbo, detractio. vbi expressè tenet,
ꝙ
quod
qui infamat seipsum peccat mortaliter
cōtra
contra
iustitiā
iustitiam
, & tenetur ad
restitutionẽ
restitutionem
: neque excusatur vi tormentorum. Huius sententiæ
fundamentũ
fundamentum
est,
ꝙ
quod
homo
nō
non
est dominus proprię
famæ magis
quā
quam
vitæ, vnde sicut occidere se
ipsum est
peccatũ
peccatum
mortale contra iustitiam:
ita seipsum infamare.
Ecōtra
Econtra
vero Soto vbi
supra, &
in relectione de ratione tegendi secretum, membro. 1. quæstione. 3. & membro. 3. quæstione. 4. conclusione. 10. statuit
oppositum fundamentum, quòd homo
est dominus propriæ famæ, & ex hoc fundamento colligit,
ꝙ
quod
qui infamat seipsum non
peccat contra
iustitiā
iustitiam
imo
neq;
neque
contra
charitatẽ
charitatem
,
neq;
neque
est contra
charitatẽ
charitatem
ex genere suo,
imo aliquando potest esse
officiũ
officium
virtutis in
priuata persona infamare seipsum, in persona vero quæ
obligatā
obligatam
habet suam
famā
famam
alijs,
vt prælatus semper est
peccatũ
peccatum
mortale contra iustitiam.
In hac quæstione media via
incedẽdum
incedendum
est. Primo certum esse debet
fundamẽtum
fundamentum
,
quòd homo est dominus propriæ famæ,
quoniam eam acquirit suis actibus, quod
fundamentum explicatum est supra quæ
stione. 62. in materia de dominio. Ex quo
colligitur, quòd qui infamat seipsum non
peccat contra iustitiam.
Prima conclusio. Infamare se & cooperando ad infamiam, potest esse aliquando
officiũ
officium
virtutis: ita
ꝙ
quod
nō
non
est intrinsecè
malũ
malum
.
Ponit enim differentiam Caiet. in hoc quod
est pati
infamiā
infamiam
, & imponere sibi
infamiā
infamiam
.
Hæc conclusio probatur. Licet aliquando
subire minus detrimentum ad euitandum
maius, quando detrimentum inferius per se
ordinatur ad euitandum maius, sed detrimentum in fama per se potest ordinari ad
euitandum detrimentum in vita: ergo tunc
erit officium virtutis. Minor probatur & explicatur conclusio. Nam fama bonum quodam est medium inter censum & vitam, &
detrimentum in fama malum quodam est
medium inter detrimentum in censu, &
detrimẽtum
detrimentum
in vita, ergo licitum est detrimentum in fama per se ordinare ad euitandum
detrimentum in vita. Confirmatur hæc sententia exemplis Sanctorum qui se
aliquādo
aliquando
infamauerunt. Hæc conclusio habet verum,
etiam si homo non sit dominus propriæ famæ. Probatur. Nam D.
Thom. supra quæst.
64. & 65. definit, quòd homo potest abscindere membrum etiam sanum, quando fuerit per se necessarium ad consistentiam totius, licet homo non sit dominus membrorum: quoniam detrimentum in parte per se
potest ordinari ad euitandum
detrimẽtum
detrimentum
totius quod est maius. Confirmatur hæc sententia ex doctrina D.
Thom. sup. quæst. 64.
art. 5. ad tertium, vbi D. Tho. ait, quòd occidere seipsum est intrinsecè malum:
quoniā
quoniam
vita est supremum bonum quod per se non
potest ordinari ad aliquid maius, & mors
est supremum malum quod per se non potest ordinari ad euitandum aliquod maius
malum cum non sit aliud supremum
malũ
malum
neque fama supremum bonum: ergo.
Secunda conclusio. Tantùm est peccatum veniale ex genere infamare seipsum citra causam, vt sup. quęst. 62. art. 2.
ostẽdimus
ostendimus
.
Sed est argumentum contra conclusionem. Omnis actus qui in indiuiduo est peccatum mortale ex sola grauitate materiæ,
est peccatum mortale ex genere, sed infamare seipsum citra causam, in graui materia est
peccatum mortale, ergo &c. Minor probatur. Quoniam & ipse Soto expressè asserit,
quòd infamare seipsum in grauissima materia, vt in crimine hæresis & in crimine nefando, est peccatum mortale. Maior probatur. Quoniam grauitas vel leuitas materiæ
solum deseruit ad hoc, quòd forma & malitia peccati recipiatur perfectè vel imperfe
ctè in ipsa materia secundùm dispositionem
materiæ. Vnde quando forma & malitia
peccati non est mortalis ex specie sua in qualibet recipiatur materia & quantumuis disposita. nunquam fit mortalis. Et hoc patet
inductiuè in omnibus peccatis venialibus
ex genere suo. Mendacium enim intra speciem mendacij in qualibet grauissima materia non est nisi veniale peccatum.
Arguitur secundò. Qui infamat seipsum
citra causam peccat contra charitatem proximi & contra charitatem propriam, ergo
peccat mortaliter.
Antecedẽs
Antecedens
probatur quoad primam partem. Primò autoritate D. August. in cap. non sunt audiendi. 11. quæst. 3.
Secundò probatur ratione eiusdem Augustini in eodem loco. Non minus scandalizatur proximus ex eo quòd audit crimen perpetratum esse à fratre, quam ex eo quòd videt: sed si aliquis coram oculis fratris fecisset
crimen cui adiuncta est infamia, peccaret
peccatum scandali contra charitatem proximi: ergo si narret proprium crimen, idem
scandalum sequitur, ac subinde erit peccatum mortale. Respondetur, quòd nunquam
est mortale infamare seipsum nisi ex circunstantia scandali, vel quia diuinus honor periclitatur, vel quia homo infamis exponit se
alijs periculis peccandi, vel ex alia circunstantia. Vnde ad primum respondetur,
ꝙ
quod
hæresis est contra
honorẽ
honorem
Dei: quia destruit
fundamentum religionis, & crimen nefandum est scandalosum: & idcirco mutatur
iā
iam
materia ad aliam speciem peccati. ¶ Ad secundum patet, quia ob scandalum fit mortale peccatum.
Tertia
cōclusio
conclusio
. Aliquando est actus studiosus reuelare
crimẽ
crimen
proprium occultum
in iudicio, in quo interrogatur aliquis contra ordinem iuris, aliquando vero erit peccatum, & aliquando mortale. Imò imponere sibi falsum crimen semper est peccatum,
& aliquando mortale. Hæc conclusio colligitur euidenter ex præcedentibus, nam fama est quoddam bonum medium inter bona temporalia: & infamia medium
quodā
quodam
malum, ergo pati detrimentum in fama propter superiora bona nullum erit peccatum,
cum inferius ordinetur ad id quod superius
est. Pati verò detrimentum in fama propter
|
inferiora bona, erit peccatum, cùm superius
bonum ordinetur ad id quod inferius est.
Quòd verò imponere sibi falsum crimen
sit peccatum, patet nam est mendacium.
DVbitatur deinde, an infamare in vno
loco eum qui non est infamis in illo
loco sed in alio: sit peccatum mortale contra iustitiam obligans ad restitutionem? Caietanus opusculo 27. Responsionum,
respō
sione
responsione
9. tenet, quòd non est peccatum mortale contra iustitiam neque obligat ad restitutionem. ¶ Probatur primo. Iste talis qui
condemnatus est propter aliquod
delictũ
delictum
,
est priuatus iure famæ: ergo non fit ei iniuria tollendo ab illo famam. Confirmatur.
Præcipua pars pœnæ illius hominis est,
ꝙ
quod
sit priuatus fama, ergo non fit illi iniuria.
Cō
firmatur
Confirmatur
secundò. Licet iudici expectare
diem solennem quando est concursus populorum ad puniendum hominem: ergo
præcipua pars pœnæ illius hominis est infamia. ¶ Secundò probatur. Hæc sententia
ex vsu omnium proborum hominum, qui
quando aliquod delictum committitur in
præsentia populi, sine aliquo scrupulo narrant illud omnibus absentibus. ¶ Vltimò.
Dupliciter aliquis potest hominem infamare, vel narrando crimen falsum, vel reuelando crimen verum sed occultum: sed in
tali casu non narratur crimen falsum, ita enim supponimus, nec occultum reuelatur
cum sit infamis in vno loco: ergo. Adrianus
quodlibeto. 11. oppositum sentit, & probat
suam sententiam his
argumẽtis
argumentis
. Primo, iste
talis qui infamis est Vallisoleti habet
famā
famam
Salmanticæ, & illa fama est sua & est dominus illius famæ: ergo illam auferre ab illo
Salmanticæ, est peccatum contra iustitiam.
Patet consequentia. Aufertur ab illo quod
suum est, ergo est peccatum contra iustitiam. Secundò, etiam si homo sit infamis in
omni loco non licet coram & in præsentia
obijcere crimen: ergo si est infamis in vno
loco non licet illum infamare in alio. Soto
vbi supra, refert has duas sententias & eas
conciliat ad hunc modum. Dicit enim,
ꝙ
quod
si
talis homo in vno loco sit priuatus fama secundum ordinem iuris & iustitiæ, tunc
nō
non
erit peccatum mortale contra iustitiam ad
restitutionem
obligās
obligans
, infamare illum in al
tero erit, tamen aliquando peccatum mortale contra charitatem. Si vero talis homo
non sit priuatus secundum ordinem iuris fama sed priuatim, erit peccatum mortale
nō
non
solum contra charitatem, verum contra iustitiam in alio loco infamare.
In hac re est prima conclusio. Si vero simile est, quòd infamia illius hominis moraliter loquendo promanabit ab eo loco in
quo est infamis ad alium locum in quo
nō
non
est infamis: non est peccatum mortale contra iustitiam neque contra charitatem eum
in alio loco infamare, siue sit priuatus fama
secundũ
secundum
ordinem iuris & iustitiæ, siue priuatim. Hæc conclusio probatur primo. Ex
vsu omnium proborum hominum qui ita
faciunt. ¶ Secundò. Iste talis moraliter loquendo non infamat alterum neque aufert
illius
famā
famam
: ergo non peccat mortaliter. Probatur antecedens. Moraliter loquendo certissimè infamia illa & notitia deberet peruenire ad istum locum: ergo moraliter
loquẽ
do
loquendo
ego non infamo illum
neq;
neque
illi aliquod
detrimentum do. Confirmatur: si quis vapulet per vnum vicum ciuitatis non est peccatum mortale contra charitatem
neq;
neque
contra iustitiam id in alio vico narrare. Quoniam moraliter loquendo illa notitia certissimè ad alium vicum deberet peruenire:
sed eadem ratio omnino est in nostro casu:
ergo &c.
Secunda conclusio. Insignia
quædā
quædam
crimina & illustria. Item pœnas illis impositas licet narrare vbique locorum, etiam si
verosimiliter credatur quòd eorum notitia
ad illa loca non perueniet, siue qui delinquunt, iure priuati sint fama siue
nō
non
. Exempla sint acta quæ fiunt ab inquisitoribus.
Hæc enim licet diuulgare vsque ad Indos.
Item omnia illa quæ merito in historicis
scripturis referuntur. Probatur hæc conclusio primò. Narrare in alio loco huiusmodi
peccata ideo est malum, quia ex hac narratione nullum sequitur emolumentum, vel
reipublicæ, vel particulari personæ: sed ex
narratione horum criminum de quibus loquitur conclusio, sequitur magnum emolumentum reipublicæ & particularibus personis: ergo. Probatur minor. Nam respublica quando audit talia crimina & pœnas illis
|
impositas sibi consulit, & similibus pœnis
similia peccata punit. Item ciues particulares timore pœnæ deterrentur ab huiusmodi vitijs: ergo.
Secundò. Huiusmodi crimina licet referre in historicis scripturis propter vtilitates quæ inde proueniunt reipublicæ & particularibus personis: at ex narratione horum
criminum eædem vtilitates proueniunt: ergo, &c. ¶ Ex dictis patet solutio ad argumenta in contrarium. Argumenta enim
Caietani videntur conuincere, quòd quando aliquis iure priuatus est fama in yno loco,
nō
non
est
peccatũ
peccatum
cōtra
contra
iustitiā
iustitiam
eũ
eum
in alio loco infamare: erit tamen aliquando contra
charitatem. ¶ Ad argumenta Adriani ad
primum respondetur, quod fama quam habet Salmanticæ non est sua, iure enim priuatus est illa: præcipuè si verosimiliter creditur, quòd eius infamia ad istum locum perueniet. ¶ Ad secundum negatur consequentia. Nam contumelia habet peculiarem rationem iniuriæ distinctam à detractione.